Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hoc caput est epistola Judaeorum in Babylone captivorum ad suos contribules in Jerusalem, qua significant se lecto libro Baruch compunctos, petere ut orent, et sacrificent tam pro se, quam pro Nabuchodonosor et Balthasar, simulque mittunt eis librum ipsum a Baruch in Babylone conscriptum, ut eum legant, et pariter compungantur. Incipit vero hic liber vers. 15.
Textus Vulgatae: Baruch 1:1-22
1. Et haec verba libri, quae scripsit Baruch filius Neriae, filii Maasiae, filii Sedeciae, filii Sedei, filii Helciae, in Babylonia, 2. in anno quinto, in septimo die mensis, in tempore quo ceperunt Chaldaei Jerusalem, et succenderunt eam igni. 3. Et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechoniae filii Joakim regis Juda, et ad aures universi populi venientis ad librum, 4. et ad aures potentium filiorum regum, et ad aures presbyterorum, et ad aures populi, a minimo usque ad maximum eorum omnium habitantium in Babylonia, ad flumen Sodi. 5. Qui audientes plorabant, et jejunabant, et orabant in conspectu Domini, 6. et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscujusque manus, 7. et miserunt in Jerusalem ad Joakim filium Helciae filii Salom sacerdotem, et ad sacerdotes, et ad omnem populum, qui inventi sunt cum eo in Jerusalem: 8. cum acciperet vasa templi Domini, quae ablata fuerant de templo, revocare in terram Juda decima die mensis Sivan, vasa argentea, quae fecit Sedecias filius Josiae rex Juda, 9. posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam, et principes, et cunctos potentes, et populum terrae, ab Jerusalem, et duxit eos vinctos in Babylonem. 10. Et dixerunt: Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata, et thus, et facite manna, et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri: 11. et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Balthasar filii ejus, ut sint dies eorum sicut dies coeli super terram: 12. et ut det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Balthasar filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum. 13. Et pro nobis ipsis orate Dominum Deum nostrum: quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem. 14. Et legite librum istum, quem misimus ad vos recitari in templo Domini, in die solemni, et in die opportuno. 15. Et dicetis: Domino Deo nostro justitia, nobis autem confusio faciei nostrae; sicut est dies haec omni Juda, et habitantibus in Jerusalem, 16. regibus nostris, et principibus nostris, et sacerdotibus nostris, et prophetis nostris, et patribus nostris.
17. Peccavimus ante Dominum Deum nostrum, et non credidimus, diffidentes in eum: 18. et non fuimus subjectibiles illi, et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in mandatis ejus, quae dedit nobis. 19. A die, qua eduxit patres nostros de terra Aegypti, usque ad diem hanc, eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum: et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius. 20. Et adhaeserunt nobis multa mala, et maledictiones, quas constituit Dominus Moysi servo suo: qui eduxit patres nostros de terra Aegypti, dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die. 21. Et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba prophetarum, quos misit ad nos: 22. et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri.
Versus 1: And These Are the Words
1. ET HAEC VERBA. — Vocula et respondet Hebraeo vau, quod non semper est copulativum, sed subinde inchoativum: unde a vau, id est ab et, inchoatur liber Ezech., liber I Machab., libri II Esdrae, et alii: quanquam Maldonatus putat voculam et copulare librum cum ejus titulo, qui est Prophetia Baruch.
Versus 2: In the fifth year, on the seventh day of the month (of the f...
2. In anno quinto, in septimo die mensis (primi Nisan), IN TEMPORE (id est a tempore: sic enim Hebraeum beth, id est in, saepe capitur pro min, id est a) quo ceperunt Chaldaei Jerusalem, et SUCCENDERUNT EAM. — Quia enim hoc excidium fuit famosissimum, hinc, ab eo coeperunt Judaei numerare annos, et in eo novam constituerunt aeram chronologicam, sicut jam suam aeram consignant in excidio Hierosolymae per Titum, indeque numerant suos annos. Ita Theodoretus, Hugo, Lyranus, Torniellus et alii. Aliter haec nectunt et explicant Vatablus et a Castro, sic: «In septimo die mensis,» scilicet illius, «in tempore,» id est quo tempore «ceperunt Chaldaei Jerusalem,» hoc est in tempore mensis quinti, q. d. Eodem die et mense quo capta est Jerusalem (sed alio anno, puta 5 posteriore), scripsit Baruch hunc librum, ut ex hac commemoratione et circumstantia temporis, populum vehementius promoveret ad commiserationem et lamenta. Hic sensus non est incongruus; prior tamen videtur solidior, illeque per secundum excludi non debet: nam τό in anno quinto, pendet a τό in tempore quo ceperunt Chaldaei Jerusalem; unde enim alias hunc annum 5 inchoabimus et numerabimus? plane ergo vult dicere Baruch se hunc librum scripsisse anno 5 capta et succensa Jerusalem.
Unde patet eum haec scripsisse non ante, sed post eversam Jerusalem: negat hoc Maldonatus, qui τό in tempore generaliter accipit, q. d. Illa tempestate, illo saeculo vel lustro, quo capta est Jerusalem, ut nomen καιρός, non ad punctum, sed ad totum captivitatis tempus referatur, q. d. Anno quinto captivitatis, numerando et inchoando eam ex eo tempore, quo Jechonias Babylonem ductus est: eo enim tempore coepit captivitas. Itaque 5 anno postquam Jechonias captus est, et sex annis antequam urbs et templum everterentur, Baruch hunc librum scripsit, et in Babylone captivis legit. Probat id Maldonatus ex eo quod tunc adhuc steterit altare, ut patet cap. I, 10; ergo et templum. Secundo, ex eo quod Jechoniae hic liber lectus sit, non Sedeciae, cui pariter legendus fuisset, si post urbis excidium et Sedeciae captivitatem haec scripta essent.
Verum prior sententia planior et verior est, eamque satis in sequentibus insinuat Baruch, ut cum ait cap. II, 2 et 3: «Facta sunt in Jerusalem mala, quae non sunt facta sub coelo, ut manducaret homo carnes filii sui, et carnes filiae suae.» Hoc enim contigit in obsidione et excidio Jerusalem, non ante. Rursum vers. 26, luget excidium templi: illud autem simul cum urbe eversum est. Ad primum respondeo, post excidium fuisse altare, non templum, de quo plura vers. 10. Ad secundum, Jechoniae haec lecta sunt, non Sedeciae: quia Sedecias Chaldaeis rebellaverat, ideoque captus et excaecatus detrusus erat in carcerem, sine ulla spe reditus aut regni; Jechonias vero, quia se Chaldaeis dediderat, eis charus erat: unde Evilmerodach eum in solium extulit. In Jechonia ergo sitae erant spes Judaeorum, nec frustra: nam Zorobabel, nepos Jechoniae, Judaeos ex Babylone in Judaeam reduxit.
Versus 3: IN THE HEARING OF JECONIAH, etc
3. AD AURES JECHONIAE, etc., ET POPULI VENIENTIS AD LIBRUM, — qui ad librum hunc audiendum concurrebat. Nota: Licet Jechonias esset captus in Babylone, tamen quia sponte se tradiderat Nabuchodonosori; hinc ipse permisit eum agere in libera custodia, uti principibus captivis fieri solet, ex qua posset subinde egredi ad certos usque terminos, praesertim comitatus militibus eum custodientibus. Agebatur enim jam annus captivitatis 16; sensim ergo major ei data est libertas, uti et reliquis Judaeis, qui proinde hic vers. 4, dicuntur habitasse in Babylonia, ad flumen Sodi.
Dices: IV Reg. XXV, 27, dicitur Jechonias usque ad regnum Evilmerodach fuisse in carcere. Respondeo: Carcer ibi vocatur libera custodia jam dicta; sic Paulus erat in carcere Romae, de quo tamen ait Lucas Actor. XXVIII, 16: «Permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.» Et vers. 30: «Mansit autem biennio toto in suo conducto; et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum, praedicans regnum Dei:» «conducto,» scilicet hospitio, puta domo conducta. Exstat etiamnum, mihique ostensa fuit Romae haec domus, quae ab olim conversa est in ecclesiam, vocaturque Diaconia B. Mariae: sita est in via Lata juxta Collegium nostrum. Locus is erat amplissimus ac celeberrimo urbis loco: talem enim quaerebat Paulus non pro se, sed pro Luca aliisque suis comitibus (quos plures habebat; nec enim unus ipse sufficiebat ad tot millia hominum convertendum, imo alloquendum), proque Romanis, ut scilicet inter eos magis fidem Christi dispergere, omnibusque Evangelium praedicare posset, uti docet S. Hieronymus, in epist. ad Philem. vers. 22.
Versus 4: Of the Sons of Kings
4. FILIORUM REGUM. — Ita vocantur principes sanguinis regii cum Jechonia capti, Daniel. I, 3.
Versus 6: Each person's hand
6. Uniuscujusque manus, — q. d. Pro cujusque facultate.
Versus 7: And They Sent to Jerusalem to Joakim
7. ET MISERUNT IN JERUSALEM AD JOAKIM. — Conjicit Torniellus hunc Joakim eumdem esse Eliacim, de quo Isaias cap. XXII, 20 et seq. Uterque enim fuit filius Helciae, et hebraice Joakim idem est quod Eliacim, ut patet Judith IV, 5, collato cum Judith XV, 9, et quia Isaias facit mentionem quorumdam vasorum quae videntur esse illa, quae hic dicuntur transmissa ad Joakim. Addit Torniellus hunc Joakim fuisse patrem vel patruum Saraiae. Helcias enim genuit Azariam, Azarias Saraiam, qui cum Josedec filio suo a Chaldaeis ductus est captivus, IV Reg. cap. ult. 18. Cum ergo reliqui abducerentur in Babylonem, videtur hic Joakim prae senio relictus in Jerusalem cum Godolia, et eadem de causa post necem Godoliae, non potuisse fugere cum reliquis in Aegyptum, sed cum aliis paucis mansisse in Jerusalem. Quidquid sit, satis constat Joakim fuisse principem sacerdotum qui remanserant in Jerusalem: ideo enim ad eum pecunia hic mittitur. AD SACERDOTES, ET AD OMNEM POPULUM, — Scilicet ad paucos tum sacerdotes, tum laicos, qui remanserant in Jerusalem, aut ex vicinis gentibus ad quas profugerant, vel ex Aegypto (metuentes ejus cladem a Jeremia praedictam) in Jerusalem redierant. Ita Lyranus.
Versus 8: When he received
8. Cum acciperet, — scilicet Joakim sacerdos, ait Maldonatus, qui cum Sedecia Babylone rediens ibi accepit vasa quae de templo sublata fuerant, reportanda in Jerusalem: non quidem eadem, neque aurea (haec enim abstulerat, sibique servabat Nabuchodonosor et Balthasar, Daniel. V, 2), sed argentea, quae vice eorum in Babylone fieri curarat Sedecias. Verum haec vasa sunt missa ad Joakim in Jerusalem, ut hic dicitur: non ergo ea in Babylone accipere potuit Joakim; dico ergo, «cum acciperet,» scilicet Baruch ipse, de quo vers. 1 et 3. Baruch enim haec omnia dirigebat nomine populi: unde ipse haec vasa templi quae ditiores Judaei a Chaldaeis pretio redemerant, remisit in Jerusalem. Ita Vatablus. REVOCARE, — ad revocandum et restituendum ea, sive ut revocarentur et restituerentur haec vasa in Jerusalem.
DECIMA DIE MENSIS SIVAN. — Sivan respondet nostro maio.
Versus 9: After he had taken
9. Posteaquam cepisset. — Refer haec verba ad proxime praecedentia, «vasa argentea quae fecit Sedecias,» q. d. Baruch remisit in Jerusalem vasa argentea quae fecit Sedecias, pro aureis quae abstulerant Chaldaei: fecit, inquam, initio regni sui, cum scilicet post captum et abductum Jechoniam a Nabuchodonosore creatus est rex.
Versus 10: And they said
10. Et dixerunt, — scilicet Jechonias, principes, seniores, et populus Judaeorum in Babylone captivus, «dixerunt,» id est scripserunt ea quae sequuntur ad suos contribules in Jerusalem, Graece est εἶπεν, id est dixit hoc est scripsit, scilicet Baruch nomine omnium Judaeorum in Babylone captivorum. FACITE MANNA. — Nota «manna» non sumi hic pro manna quod pluit in deserto, nec pro manna medico, sed esse vocem Hebraeam et Chaldaeam. Hebraice enim מן man, et Chaldaice מנו manna, idem est quod pars, donum, oblatio. Secundo et verius, manna idem est quod מנחה mincha, id est oblatio proprie dicta. Septuaginta enim pro mincha, vertunt subinde et scribunt manaa, vel manna, ut patet Jerem. XVII, 26, et Daniel. II, 46; vide ibi dicta. Noster ergo secutus Septuaginta, pro mincha vertit manna. Ita S. Hieronymus, vel potius Rabanus in cap. XVII Jeremiae, Vatablus, Maldonatus et alii. Jam sensus est, q. d. Ex holocaustis et thure jam dicto facite oblationem Deo. Thus enim quod holocaustis semper superponebant, significat ea offerri Deo, qui est in coelis sursum.
OFFERTE (hostias) PRO PECCATO. — Hae enim hebraice vocantur חטא chatta, graece ἁμαρτία, id est peccata, per metonymiam, ut dixi Levit. IV.
AD ARAM DOMINI DEI NOSTRI. — Licet enim a Chaldaeis jam exustum esset templum, et altare eversum, tamen Judaei in ruinis templi erexerunt altare levi opere, ut haberent suae religionis publicum exercitium, in quo sacrificabant: perinde ac habuerunt altare, antequam aedificatum esset templum et tabernaculum, in quo sacrificabant, ut patet Exodi XXIV, 4. Ita Lyranus. Id ita esse satis colligitur ex Jerem. XII, 5, ut ibi dixi.
Quod ergo dicitur Daniel. III, 38: «Non est in tempore hoc, etc., holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum,» intellige publicus et solemnis, qualis erat in templo.
Dices: I Esdrae III, 3, dicitur Esdras post reditum e Babylone, sub Artaxerxe aedificasse Hierosolymis altare; ergo antea nullum erat. Respondeo negando consequentiam: nam antea erat altare, sed vile, subitaneum et nullius pretii; Esdras vero potestate a rege accepta, convocatis undique Judaeis, amplum et splendidum magna cum solemnitate erexit.
Versus 11: Pray for the Life of Nebuchadnezzar
11. ORATE PRO VITA NABUCHODONOSOR. — Nota hic insignem pietatem Judaeorum captivorum, qui pro impio tyranno et eversore regni Judaici jubent Deum precari, illique offerri sacrificia. Id illis mandaverat Deus Jerem. XXIX, 7: «Quaerite, inquit, pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci: et orate pro ea ad Dominum; quia in pace illius erit pax vobis.» Statuerat enim Deus illos in Babylone ad 70 annos pro sui expiatione relinquere, ut ibi subessent et servirent Chaldaeis. Hinc S. Paulus jubet orari pro regibus et principibus, qui tunc erant ethnici, I Timoth. II, 1 et 2; causas ibi recensui. Idem fecerunt primis Ecclesiae saeculis christiani, ut patet ex Tertulliano in Apologet.
Et pro vita Balthasar. — Balthasar hic recensetur quasi primogenitus Nabuchodonosoris, eique in regno successurus. Ergo hic Balthasar vel fuit frater senior Evilmerodach, qui praemature ante patrem moriens, fratrem Evilmerodach regni haeredem reliquit; vel potius hic Balthasar idem fuit cum Evilmerodach, quem IV Reg. cap. ult. 27, constat Nabuchodonosori in regno successisse; ita ut ipse fuerit binomius, dictusque sit tam Balthasar quam Evilmerodach, qui fuit ultimus rex Chaldaeorum, sub quo capta est Babylon. Vide dicta Daniel. V, 1, et Jerem. XXVII, 7.
SICUT DIES COELI, — id est, sint dies eorum diuturni et longaevi, ut vivant quamdiu coelum durabit. Secundo, sint tranquilli, constantes et felicissimi, sicut vita coelicolorum tranquilla est, constans et felicissima. Est hyperbole. Sic ait Seneca: «Lucida dum current annosi sidera mundi.» Sic dicitur de Salomone, Psal. LXXXVIII, 30: «Et ponam in saeculum saeculi semen ejus: et thronum ejus sicut dies coeli,» q. d. Vivat et regnet Salomon diutissime, adeoque si fieri posset, optaremus ei regnum semper durans et perpetuum, sicut coeli perpetuo durant, idque constanter in eodem semper tenore, modo et ordine; cum elementa et elementaria quotidie mutentur, nascantur, crescant, senescant, oriantur, occidant. Sic Seneca in Hercule Oetaeo canit: Nulla te terris rapiet vetustas: Tu comes Phoebo, comes ibis astris.
Versus 12: MAY THE LORD GIVE STRENGTH (in Greek ischyn, that is, fortitude, vigor) TO US
12. DET DOMINUS VIRTUTEM (graece ἰσχύν, id est fortitudinem, robur) NOBIS, — ad tolerandas aerumnas captivitatis. ET ILLUMINET OCULOS NOSTROS, — non ad cognoscenda peccata, ut vult Theodoretus, sed ut luce, id est prosperitate et laetitia, perfundat nos. Lux enim symbolum est et causa prosperitatis et laetitiae, sicut tenebrae adversitatis et tristitiae. Sic ait Job cap. XVII, vers. 12: «Post tenebras spero lucem.» Et Jeremias, Thren. III, 2: «Me adduxit in tenebras, et non in lucem.» Secundo, «illuminet oculos nostros,» ut scilicet videamus quae nobis agenda, quae fugienda sint, quomodo caute et religiose inter barbaros vivere, quomodo prudenter et decenter cum Chaldaeis agere debeamus.
SUB UMBRA, — sub tutela et praesidio, ac benevolentia et gratia Nabuchodonosoris: optant enim regis favorem, ut Deus eum illis reddat benevolum: inde enim omnis eorum felicitas et prosperitas pendebat. Serviamus eis, — potius quam aliis crudelioribus et impientioribus regibus: alioqui enim absolute optabant ab eorum, aeque ac ab aliorum servitute et dominatu liberari.
Versus 14: On the day of assembly
14. In die opportuno. — Graece, καὶ ἐν ἡμέραις καιρῶν, et in diebus temporis, quod Hebraei dicunt בימי מועד bime moed, id est in diebus solemnibus, quibus convenit et congregatur populus.
Versus 15: To the Lord our God belongs justice
15. Domino Deo nostro justitia. — Hinc incipit liber, id est scriptura, Jeremiae sive Baruch; porro inchoat a prece, quae durat ab hoc versu per totum caput secundum, usque ad vers. 8 cap. III, in qua primo, humiliter confitetur peccata populi, eumque juste captivitate puniri. Deinde obsecrat et multis rationibus Deum impellit ad misericordiam. Sumpsit hinc orationem suam Daniel, cap. IX, 19. DEO NOSTRO JUSTITIA, — scilicet adscribatur et tribuatur, q. d. «Omnia quae fecisti nobis, in vero judicio fecisti,» Daniel. III, 31. Idem ait Daniel, cap. IX, vers. 7: «Tibi Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,» q. d. Tu, Domine, dignus es justitiae et justae scelerum vindictae laude; nos ignominia: quia juste, utpote rei, a te plectimur.
SICUT EST DIES HAEC, — id est usque ad hodiernum diem. PROPHETIS NOSTRIS, — non tantum falsis, sed et veris, scilicet Ezechieli, Danieli, Baruch, justis et innocentibus accedit confusio et probrum captivitatis, non ob sua, sed ob communia peccata populi, cujus ipsi erant pars; idque factum est ad bonum populi, ut scilicet eum in captivitate docerent et consolarentur. Ita Hugo et Lyranus.
Versus 17: We have sinned
17. Peccavimus. — Graece ἡμάρτομεν, id est eorum quae peccavimus, q. d. Peccatorum nostrorum confusio (eo enim haec pertinent) faciem nostram tegit et obruit, hoc est, pudenda hac et ignominiosa captivitate punimur, ita ut toti mundo probrum simus, et coram omnibus gentibus confundamur et erubescamus, quia peccavimus Domino. Ita Vatablus, Maldonatus et alii. Praeclare S. Augustinus in Sententiis, sent. 72: «Rectus, ait, est et bene invocat Deum, qui in omnibus malis quae patitur, se accusat, non Deum; et in bonis quae facit, non se laudat, sed Deum. Sicut enim Deus repellit peccata sua defendentem, sic recipit confitentem.» Et Sentent. 83: «Vera fidelium humilitas est, in nullo superbire, in nullo murmurare, nec ingratum esse, nec querulum; sed in omnibus Dei judiciis gratias Deo agere, Deumque laudare, cujus omnia opera aut justa sunt aut benigna.» Et Sentent. 88: «Non acceditur ad altitudinem Dei, nisi per humilitatem; cui propinquat subditus, longe ab eo recedit elatus.» Et Sent. 118: «Melior est in malis factis humilis confessio, quam in bonis superba gloriatio.»
DIFFIDENTES IN EUM, — quod vel nollet, vel non posset nos liberare a Chaldaeis. Unde relicto Deo confugimus ad opem Aegyptiorum, ideoque deseruit nos Deus, tradiditque Chaldaeis.
Versus 18: And We Were not Submissive to Him
18. ET NON FUIMUS SUBJECTIBILES ILLI. — Non fuimus illi subjecti; vel proprie «subjectibiles,» id est prompti et parati ut ei in omnibus subjiceremur. Caetera vide Daniel. IX, 10.
Versus 19: Incredulous
19. Incredibiles. — ἀπειθοῦντες, id est increduli, rebelles, contumaces. DISSIPATI (dispersi per varia idola et peccata) RECESSIMUS, NE AUDIREMUS VOCEM IPSIUS. — Graece est, ἐρραθυμοῦμεν, id est leves fuimus, ex tempore, tumultuarie, improvide, leviter egimus ut pueri, qui ad muscae volatum cum capite cor mutant; ita minima occasio nos distraxit, «ne audiremus vocem Domini.» Theodotion vertit, ἐπενοοῦμεν, id est excogitabamus, scilicet alia et alia peccatorum genera.
Nota τό recessimus. Nam, ut ait S. Augustinus, Sententia 63: «Magna miseria est hominis, cum illo non esse, sine quo non potest esse. In quo est enim, sine dubio sine illo non est; et tamen si ejus non meminit, eumque non intelligit, neque diligit, cum eo non est.»
Versus 20: AND (that is, therefore; for it corresponds to the Hebrew va...
20. ET (id est propterea; respondet enim Hebraeo vau, quod saepe non copulativum, sed causale est, significans ideo, propterea) ADHAESERUNT NOBIS MULTA MALA. — Nota τό adhaeserunt, q. d. Ita tenaciter instar glutini nobis adhaerent nostrae calamitates, ut ab iis nos expedire non possimus. Vide Jerem. XLII, 16. QUAE CONSTITUIT DOMINUS MOYSI, — quae nobis per Moysen comminatus est Deut. XXVIII et XXVIII. SICUT HODIERNA DIE, — supple, cernimus, vel liquido constat. Vide dicta vers. 15.
Versus 21: AND (that is, because: see what was said on verse 20) WE DID...
21. ET (id est quia: vide dicta vers. 20) NON AUDIVIMUS VOCEM DOMINI.
Versus 22: And We Went Away Each One Into the Inclination of Our Own Heart
22. ET ABIVIMUS UNUSQUISQUE IN SENSUM CORDIS NOSTRI, — secuti sumus sensiculos nostros, sensualitates nostras. OPERARI (id est sacrificare, aut potius servire) DIIS ALIENIS. — De quo plura capite sequenti, vers. 21 et 22.