Cornelius a Lapide

Prooemium et Argumentum in Baruch


Index


Prooemium

Quaeritur, primo, an Baruch sit liber canonicus? Negant Calvinus, Kemnitius, et ex Catholicis Joannes Driedo, lib. I De Script. cap. ult. Negare quoque videtur S. Hieronymus, Proaemio in Jeremiam, Lyranus, Dionysius et aliqui alii. Primo, quia non est in Hebraeorum canone, nec hebraice exstat. Secundo, quia S. Gregorius Nazianzenus in Carmine, S. Hieronymus in Prologo galeato, Damascenus, lib. IV De Fide, cap. XVIII, ubi recensent libros canonicos, omittunt Baruch. Tertio denique, quia falsum videtur quod post templi et altaris vastationem dicit cap. I, 10, Hierosolymis holocausta oblata esse, et festa celebrata.

Verum jam de fide est librum Baruch esse canonicum, in eoque nunc consentiunt omnes orthodoxi. Ita definiunt Concilia Florentinum et Tridentinum in decreto de libris canonicis. Idem patet ex S. Cyrillo, S. Gregorio Nazianzeno et Nysseno, ex Eusebio, Athanasio, Clemente Alexandrino et Ambrosio, qui eum citant quasi canonicum. Vide Bellarminum lib. I, De Verbo Dei, cap. VIII. Ad primum respondeo, multos libros esse in canone Christianorum, qui non fuerunt in canone Hebraeorum, uti sunt libri Machabaeorum, Tobias, Judith, Ecclesiasticus, Sapientia. Ad secundum respondeo, veteres qui omittunt Baruch, eum comprehendere nomine Jeremiae, cujus fuit scriba, ut mox patebit. Ad tertium respondebo cap. I, 10.

Baruch olim exstitisse hebraice, eaque lingua scriptum esse non est dubium: nostra quoque editio Latina hebraizat; unde videtur translata ex Hebraeo, non ex Graeco; nam Graecus uberior subinde est quam Noster; et Noster a Graecis saepe discrepat.

Quaeritur, secundo, quodnam sit hujus libri argumentum? Respondeo: Caput primum continet: epistolam Judaeorum in Babylone captivorum, quam ipsi scribunt et mittunt ad Judaeos, qui erant Hierosolymis cum pecunia a se collecta, et libro Baruch, qui liber incipit cap. I, 15. Cap. II, Baruch tradit piam orationem usurpandam a Judaeis in captivitate, qua confitentes peccata sua, remissionem a Deo impetrent. Cap. III, hortatur captivos, ut ad Deum Deique legem redeant, sicque Deum sibi reconcilient. Cap. IV, inducit Jerusalem quasi matrem, plorantem filiorum captivitatem. Cap. V, consolatur eos spe celeris et laeti reditus in patriam. Cap. VI, est epistola Jeremiae, qua monet Judaeos, cum jam abducerentur in Babylonem, quomodo se ibi circa idola gerere debeant.

Nota: Dicitur liber Baruch, vel quod Baruch sit auctor, ut volunt Lyranus et Dionysius, vel potius quod Baruch eum scripserit, uti testatur ipse cap. I, 1, dictante scilicet Jeremia: unde passim Patres citant et vocant hunc librum Jeremiae: vide eos apud Maldonatum in Proaem., et apud Christophorum a Castro in cap. I, 1. Cum enim Jeremias persuasisset Jechoniae regi, ut Deo obediens se cum suis traderet Nabuchodonosori, et transmigraret in Babylonem, composuit hunc librum paraeneticum et consolatorium, quem tradidit Baruch, ut eum Babylonem deferret ad exsulum consolationem, et spem eorum erigendam: tradidit, inquam, non tam scripto quam verbo; Baruch vero, post obitum Jeremiae, hunc librum scripsit et publicavit.


Argumentum

Nam, vastata Jerusalem, Baruch cum Jeremia a Judaeis fugientibus abductus est in Aegyptum, teste Josepho, imo teste Jeremia cap. XLIV; cumque ibi a Judaeis lapidatus esset Jeremias, et mox Nabuchodonosor Aegyptum esset vastaturus, Baruch inde secessit in Babylonem, ut Judaeos consolaretur, ibique anno 5 a vastata Jerusalem, qui fuit 23 Nabuchodonosoris, scripsit hunc librum, ut patet cap. I, 2. Scriptus est ergo hic liber post excisam Jerusalem, non ante, de quo plura cap. I, 2.

Quaeritur, tertio, quis et qualis fuerit Baruch? Respondeo: Fuit nobilis familiae, ita Josephus X Antiq. XI; fratrem enim habuit Saraiam principem: uterque enim fuit filius Neriae, filii Maasiae, ut patet cap. LI, Jerem. cap. LIX, collato cum cap. I, 1, hic. Rursum Baruch fuit discipulus, assecla et scriba Jeremiae, ejusque laborum et tribulationum particeps et socius. Quare ex sapientia, patientia, zelo et sanctitate Jeremiae facile est conjicere, quam sapiens, patiens, zelosus et sanctus fuerit Baruch. Unde Baruch hebraice idem est quod benedictus. Tertio, tradunt Hebraei, non tantum Baruch fuisse prophetam, sed et ejus patrem Neriam, avum Massiam, proavum Sedeciam, abavum Sedei: illos enim nominat, cap. I, 1. Regula enim Hebraeorum est, illos omnes fuisse prophetas, quos propheta aliquis initio libri quasi progenitores suos commemorat: quae an vera sit alibi examinabitur. Putatur hic liber (idque ex ejus historia colligitur) eodem tempore quo liber Tobiae, esse conscriptus: unde ab aliquibus post illum collocatur.