Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit confiteri, quod juste Judaei a Deo puniantur. Deinde, vers. 11, pro eis intercedit, oratque veniam, eo quod ipsi sint populus Dei, cui paenitenti eam Deus promisit; et quia per hoc celebrabitur Dei nomen, et magnifica clementia ac potentia.
Textus Vulgatae: Baruch 2:1-35
1. Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod locutus est ad nos, et ad judices nostros, qui judicaverunt Israel, et ad reges nostros, et ad principes nostros, et ad omnem Israel, et Juda: 2. ut adduceret Dominus super nos mala magna, quae non sunt facta sub coelo, quemadmodum facta sunt in Jerusalem, secundum quae scripta sunt in lege Moysi. 3. ut manducaret homo carnes filii sui, et carnes filiae suae. 4. Et dedit eos sub manu regum omnium, qui sunt in circuitu nostro, in improperium, et in desolationem in omnibus populis, in quibus nos dispersit Dominus. 5. Et facti sumus subtus, et non supra: quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius. 6. Domino Deo nostro justitia: nobis autem, et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies haec. 7. Quia locutus est Dominus super nos omnia mala haec, quae venerunt super nos: 8. et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis. 9. Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos: quia justus est Dominus in omnibus operibus suis, quae mandavit nobis: 10. et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis Domini, quae dedit ante faciem nostram. 11. Et nunc, Domine Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu valida, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est dies iste: 12. peccavimus, impie egimus, inique gessimus, Domine Deus noster, in omnibus justitiis tuis. 13. Avertatur ira tua a nobis: quia derelicti sumus pauci inter gentes, ubi dispersisti nos. 14. Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te: et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum, qui nos abduxerunt: 15. ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israel, et super genus ipsius. 16. Respice, Domine, de domo sancta tua in nos, et inclina aurem tuam, et exaudi nos. 17. Aperi oculos tuos, et vide: quia non mortui, qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et justificationem Domino: 18. sed anima, quae tristis est super magnitudine mali, et incedit curva, et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens dat tibi gloriam et justitiam Domino. 19. Quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus preces, et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster: 20. sed quia misisti iram tuam, et furorem tuum super nos, sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum, dicens: 21. Sic dicit Dominus: Inclinate humerum vestrum, et cervicem vestram, et opera facite regi Babylonis: et sedebitis in terra, quam dedi patribus vestris. 22. Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniae: defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, et a foris Jerusalem: 23. et auferam a vobis vocem jucunditatis, et vocem gaudii, et vocem sponsi, et vocem sponsae, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam. 24. Et non audierunt vocem tuam, ut operarentur regi Babylonis: et statuisti verba tua, quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut transferrentur ossa regum nostrorum, et ossa patrum nostrorum de loco suo: 25. et ecce projecta sunt in calore solis, et in gelu noctis: et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio, et in emissione. 26. Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso, sicut haec dies, propter iniquitatem domus Israel, et domus Juda. 27. Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem tuam, et secundum omnem miserationem tuam illam magnam: 28. sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, in die qua praecepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israel, 29. dicens: Si non audieritis vocem meam, multitudo haec magna convertetur in minimam inter gentes, quo ego eos dispergam: 30. quia scio quod me non audiet populus, populus est enim dura cervice: et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae: 31. et scient quia ego sum Dominus Deus eorum, et dabo eis cor, et intelligent; aures, et audient. 32. et laudabunt me in terra captivitatis suae, et memores erunt nominis mei. 33. Et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis: quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me. 34. Et revocabo illos in terram, quam juravi patribus eorum, Abraham, Isaac, et Jacob, et dominabuntur eis: et multiplicabo eos, et non minorabuntur. 35. Et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: et non movebo amplius populum meum, filios Israel, a terra quam dedi illis.
Versus 1: For This Reason
1. PROPTER QUOD. — Graece ὅτι, id est et, quod respondet vau causali Hebraeo; unde recte Noster vertit, «propter quod,» ut dixi cap. I, 20. STATUIT VERBUM SUUM. — «Statuit,» non est idem quod decrevit, uti explicant Hugo et Lyranus, sed «statuit,» id est stabilivit ipso eventu, et reipsa stare fecit; respondet enim Hebraeo הקים hakem, id est stare fecit, suscitavit, id est implevit, «verbum suum,» q. d. Suscitavit Deus Chaldaeos, ut mala quae per Moysen et Prophetas comminatus est, nobis inferrent; fecit ut nobis evenirent clades quas praedixerat. Sic accipitur «statuit» vers. 24, Isai. XLIV, 24; Jerem. XXVIII, 6 et alibi.
Versus 2: According to what was written
2. Secundum quae scripta sunt, — q. d. Mala quae nobis inflicta sunt, similia, imo eadem sunt cum illis quae Moyses scripsit, et comminatus est legis suae praevaricatoribus, Deut. XXVII et XXVIII.
Versus 3: That a Man Should Eat the Flesh of His Son
3. UT MANDUCARET HOMO CARNES FILII. — Hoc factum esse Hierosolymae sub Chaldaeis patet, Thren. II, 20, et cap. IV, 10.
Versus 4: He Gave Them Into the Hand
4. DEDIT EOS SUB MANU. — Id est in manu et potestate; graece enim est ὑποχειρίους, quasi dicas, submanuales, id est subjectos omnibus regibus vicinis: quia Judaei nunc ab Aegyptiis, nunc ab Assyriis, nunc a Chaldaeis, nunc a Syris, nunc ab Ammonitis, etc., sub jugum mittebantur. IN OMNIBUS POPULIS, — inter omnes populos.
Versus 5: We Were Brought Low, and not Exalted
5. FACTI SUMUS SUBTUS, ET NON SUPRA, — facti sumus subditi et servi, non domini hostium et gentium vicinarum. Alludit ad illud, Deut. XXVIII, 12: «Constituet te Dominus in caput, et non in caudam: et eris semper supra, et non subter, si tamen audieris mandata Domini.» Vide ibidem vers. 43.
Versus 6: As is This Day
6. SICUT EST DIES HAEC, — sicut haec dies declarat, et factum esse demonstrat.
Versus 7: For He spoke
7. Quia locutus est. — Graeca habent ἃ ἐλάλησεν, quae locutus, id est comminatus, est.
Versus 8: That We Might Return
8. UT REVERTEREMUR, — deprecantes eum, ut converteret nos; nam sine gratia Dei praeveniente et excitante nemo a peccatis resurgere et converti potest. Unde, Thren. V, 21, dicitur: «Converte nos, Domine, ad te, et convertemur.»
Versus 9: The Lord watched
9. Vigilavit Dominus. — Id est vigilavit nostrae culpae et punitioni, uti praetor invigilat furibus capiendis et plectendis, q. d. Celeriter et citius opinione nostra punivit nos; alludit ad virgam vigilantem, Jerem. I, 12.
Versus 10: We did not hear
10. Non audivimus, — non obedivimus. Hebraei enim verbum simplex usurpant pro composito quo carent. UT IREMUS (ut ambularemus) IN PRAECEPTIS DOMINI, QUAE DEDIT ANTE FACIEM NOSTRAM, — id est quae nostrae libertati et electioni proposuit, ut ea amplectamur vel respuamus, Deuter. XXX, 15.
Versus 11: And Now, O Lord
11. ET NUNC, DOMINE. — Incipit hic secunda orationis et deprecationis pars, qua obsecrat Propheta Deum, ut populo suo exciso et capto misereatur, utque Deum ad misericordiam flectat multas rationes affert: prima est, quod Judaei sint populus Dei, quem tanto labore et cura eduxit ex Aegypto, q. d. Noli, Domine, tuum opus, tuam Ecclesiam perdere; secunda, vers. 13, allegat ingentem populi calamitatem et cladem, qua factum est ut ex tot centenis millibus pauci supersint; tertia, vers. 14, non propter merita nostra, sed «propter te,» inquit; id est propter infinitam tuam clementiam parce: sic Ecclesia orationes concludit dicens: «Per Christum Dominum nostrum;» quarta, vers. 15, «ut omnis terra,» inquit, id est omnes gentes celebrent Dei clementiam, patientiam et paternam providentiam; quinta, vers. 17, ne publicus Dei cultus in templo conticescat; sexta, vers. 28, quia Deus poenitentibus veniam promisit; septima, vers. 34, ob merita et promissiones factas Abrahae, Isaaco et Jacobo.
Versus 12: Against all Your ordinances
12. In omnibus justitiis tuis, — contra omnia praecepta tua. Haec enim vocantur justitiae, tum quia praescribunt id quod justum est, tum quia observantem justificant.
Versus 15: Because Your Name is Invoked Upon Israel
15. QUIA NOMEN TUUM INVOCATUM EST SUPER ISRAEL, — id est quia Israel vocatus est nomine Dei, scilicet populus et filii Dei, hoc est ipsius cultui addicti. Secundo, q. d. Quia Israel nomen tuum, id est te invocat, colit et obsecrat super se, ut scilicet ejus miserearis. Sic dicitur, Jerem. VII, 11: «Domus, in qua invocatum est nomen tuum,» id est templum in quo colebaris; qui enim Deum colit, eum invocat.
Versus 16: Look Down, O Lord, from Your Holy Dwelling
16. RESPICE, DOMINE, DE DOMO SANCTA TUA, — respice nos de coelo. Ita Lyranus et Dionysius. Secundo, q. d. Respice nos de templo tuo, vel potius, de templi jam diruti loco: in templo enim et templi loco Deus suam praesentiam, aurem et opem exhibebat. Ita Theodoretus et Hugo. Unde Judaei ad templum conversi orabant, ut patet, Daniel. VI, 10.
Versus 17: Open Your Eyes
17. APERI OCULOS. — Significat Deum quasi dormire, aut connivere. ET VIDE (considera) QUIA NON MORTUI QUI SUNT IN INFERNO, — (id est peccatores, inquit Theodoretus; verum hoc mysticum. Secundo, q. d. Cadavera mortuorum quae sunt in sepulcris. Ita Hebraei; verum hoc est arctius et alienius, nec enim sepulcrum est infernus. Tertio, q. d. Damnati in inferno non laudant Deum. Ita Graeci, Hugo, et Delrio, adagio 197 in digressu; verum hoc quoque arctius est. Quarto, Lyranus per infernum accipit limbum patrum, ad quem descendebant mortui ante Christum: in hoc enim limbo nulla erat Dei laus, scilicet utilis et meritoria; verum et hoc utrinque arctius est. Quinto et optime, per infernum accipe omnem locum inferorum ad quem descendebant mortui, sive is sit gehenna, sive purgatorium, sive limbus patrum aut puerorum).
QUORUM SPIRITUS, etc., (q. d. Quorum animus a corpore separatus est) DABUNT HONOREM (graece δόξαν, id est gloriam) ET JUSTIFICATIONEM, — quasi dicat: Mortui non celebrabunt, nec praedicabunt gloriam aut justitiam Domini, ut suo ore et laude eum justificent et glorificent. Objiciunt haeretici: Mortui non laudant Deum, ut hic dicitur, et Psalm. CXIII, 17, et Eccli. cap. XVII, vers. 26; ergo sancti vita functi non sunt invocandi. Respondeo negando consequentiam et antecedens explico: Mortui dicuntur non laudare Deum, non quasi omnino id non faciant, ut volunt haeretici, sed falso et imperite; si enim ipsi putant mortuos non posse laudare Deum, quia nihil sunt, quasi anima eorum cum corpore interierit, sunt athei; si nolle, sunt blasphemi in animas justas et sanctas; et contrarium patet, Apoc. V, 14, ubi S. Joannes vidit 24 seniores Deum adorantes et glorificantes. Dicuntur ergo mortui non laudare Deum, primo, quia qua mortui sunt, non possunt suo corpore, ore et lingua (haec enim jam mortua, et in pulverem redacta sunt) Deum laudare, et hoc est quod ait Ecclesiasticus, cap. XVII, 26: «A mortuo quasi nihil, (id est tanquam ab eo qui nihil est) perit confessio,» id est laus Dei; unde explicans subdit: «Confiteberis, vivens, etc., quoniam non est immortalis filius hominis, etc., et omnes homines terra et cinis.» Homo ergo vivus laudat Deum; mortuus vero cum non sit, non potest dici id facere. Secundo, mortui non laudant Deum, propter nova beneficia quae quotidie a Deo recipiunt, dum ab eo a miseriis in quibus sunt, mirabiliter liberantur, sicut accidit viventibus; hoc est quod ait Psaltes, Psalm. LXXXVII, 11: «Numquid mortuis facies mirabilia, aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?» Tertio, mortui non laudant Deum, ea laude qua viventes id faciunt, nec ea laude quae a viventibus audiatur; unde respectu viventium nulla est eorum laus, uti nec vox aut vita. Hac de causa, et hoc respectu infernus, ad quem olim descendebant omnes mortui, in Scriptura vocatur דומה duma, id est locus silentii, tenebrarum et oblivionis, quia in eo ipsi a viventibus sunt separati, et nullum cum eis habent commercium, sed videntur eis esse mortui, silentio et oblivioni traditi. Licet ergo in limbo patriarchae, prophetae, aliique sancti laudarent Deum, tamen illa laus a viventibus percipi non poterat, sed eis erat abscondita, incognita et quasi nulla. Scriptura enim vetus per laudem Dei, intelligit externam et perceptibilem, quae alios aedificet et excitet ad eamdem, qualis est paenitentium, obsecrantium et implorantium Dei misericordiam, uti erat haec laus Baruch et Judaeorum, quae proprie vocatur gloria vel glorificatio: gloria enim est laus et claritas publica; honor et laus possunt esse privata et secreta. Nam, ut ait Cicero, II Tuscul. VI: «Gloria est consentiens laus bonorum, incorrupta vox bene judicantium de excellenti virtute.» Sic vulgo dicimus: «Romana gloria, gloria aevi nostri,» etc. Maxime vero intelligit laudem publicam et solemnem, qualis fiebat in templo, communi levitarum et sacerdotum concentu: in templo enim Deus suam praesentiam exhibebat, ibique Dei laus ad omnes, etiam filios et nepotes subnascentes, propagabatur; unde illustris Dei laus antonomastice hic vocatur laus. Porro mortuorum meminit, q. d. Nos hic in captivitate et carcere quasi mortui videmur, et brevi moriemur ex aerumnis carceris: hoc enim est quod ait cap. III, 11: «Coinquinatus es, (o Israel) cum mortuis: deputatus es cum descendentibus in infernum,» et vers. 4: «Audi orationem mortuorum Israel;» reduc ergo nos, Domine, ad Jerusalem et templum, ut quasi redivivi publico concentu te laudemus, et filios nostros, omnesque videntes ad tui cultum et laudem excitemus.
Versus 18: BUT THE SOUL THAT IS SORROWFUL (He describes the condition o...
18. SED ANIMA, QUAE TRISTIS EST (Describit formam exsulis et captivi, q. d. Anima quae affligitur in captivitate et exsilio) MAGNITUDINE MALI (et aerumnarum, ideoque gemens et paenitens) INCEDIT CURVA ET INFIRMA (atque pro ope et liberatione recurrit ad Deum, ejusque misericordiam implorat) ET OCULI DEFICIENTES (prae fame, debilitate et lacrymis: sic dicitur, Psalm. LXVIII, 4: «Defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum;» et Psalm. CXVIII, 123: «Oculi mei defecerunt in salutare tuum;») ET ANIMA ESURIENS (id est totus homo jejunio exhaustus, fame et esurie deficiens, panemque et reliqua a Deo petens et mendicans) DAT TIBI GLORIAM, — quod tu solus possis et velis ei succurrere: «Oculi enim omnium in te sperant, quia tu das escam illorum in tempore opportuno, et imples omne animal benedictione.» ET JUSTITIAM, — quia confitetur se ob gulam, aliaque peccata juste a te fame et aerumnis captivitatis puniri, atque paenitens sperat a te pasci et recreari, quia credit et profitetur te justum et fidelem esse in promissis, quibus poenitentibus teque invocantibus alimoniam, omnemque opem necessariam promisisti. Aliqui, ut Valentia Noster tract. De Paenitent., disp. 7, Quaest. II, puncto 1, non male sic exponunt, «dat justitiam,» id est reddit compensationem pro offensa, qualem qualem potest. Paenitentia enim est quasi quaedam justitia, licet non rigida, sed talis qualis esse potest inter Creatorem et creaturam.
SUPER MAGNITUDINE MALI, ET INCEDIT CURVA. — Ita Romana. Aliter jam habent Graeca, scilicet ἡ ψυχὴ ἡ λυπουμένη ἐπὶ τὸ μέγεθος ὁ βαδίζει κύπτον καὶ ἀσθενοῦν; quod primo Vatablus sic vertit et explicat, anima maesta super magnitudine qua declinans et labascens abit, id est anima maesta super magnificentia et decore Israelis, qui declinat et perit. Secundo, melius a Castro sic: Anima tristis super magnitudine, scilicet corporis, quod scilicet corpus alioqui magnum, robustum et erectum, propter aerumnas captivitatis et exsilii curvum incedit et infirmum. Huc pertinet explicatio Maldonati quae talis est: Anima quae affligitur propter magnitudinem quae (magnitudo) incurva et infirma vadit, id est anima mole corporis labascente curvatur et infirma deprimitur, juxta illud, Sapient. IX, 15: «Corpus quod corrumpitur, aggravat animam.» Alii denique putant in Graeco esse errorem, sicque corrigendum esse: ἡ βαδίζει κύπτουσα καὶ ἀσθενοῦσα. Ita enim habet Latina editio, unde Noster in Graeco ita legisse videtur.
Versus 19: Not according to the justices
19. Non secundum justitias. — Id est non propter justitias, non praefidentes justitiis patrum nostrorum. Graecum enim ἐπί, quod Noster vertit «secundum,» capitur pro Hebraeo על al (id est super, propter), quod est in eadem hac oratione apud Daniel. cap. IX, 18. Fundimus preces. — Graece est, δεόμεν, id est fundimus miserationem vel miserabilitatem nostram, id est miserabiles nostros gemitus et preces; hoc enim est hebraeum תחנוננו tachanunenu, quod est apud Danielem.
Versus 20: But because You sent
20. Sed quia misisti, — q. d. Fundimus preces, quia aerumnis tuis urgemur et cogimur ad te recurrere. IN MANU PUERORUM, — per pueros, manus enim Hebraeis significat instrumentum et causam instrumentalem.
Versus 21: Do Service
21. OPERA FACITE. — ἐργάζεσθε, id est servite: servorum enim est operari pro hero, et hoc respondet hebraeo עבד abad, quod est apud Jeremiam. Ita Vatablus et Maldonatus.
Versus 22: I will cause your departure
22. Defectionem vestram faciam, — faciam vos deficere, et expelli ab urbibus Juda. Unde sequitur: 23. ERIT TERRA SINE VESTIGIO AB INHABITANTIBUS EAM, — id est terra tota deserta erit ab habitatoribus et vestigiis transcuntium: graece est, eis ἄβατον, id est in invium: Jeremias, cap. VII, 34, (quod alludit hic Baruch) habet, εἰς ἐρήμωσιν, id est «in desolationem.» Graeca Romana jam pro ἔκλειψιν, id est defectionem, habent ἐκλείψειν φωνὴν, id est deficere faciam de urbibus Juda vocem sponsi et sponsae: quae lectio clara est, et plane ex praecedentibus fluit. A FORIS JERUSALEM. — Ita vocat suburbana Hierosolymae, vicosque et civitates ei subjectas.
Versus 24: And You established
24. Et statuisti. — Id est idcirco fecisti, ut reipsa nobis evenirent mala quae minatus eras per prophetas. Vide dicta vers. 1. UT TRANSFERRENTUR. — Id est, ait Maldonatus, ut non sepelirentur in sepulcris patrum suorum, sed in terra aliena morerentur, ut sit metalepsis; per translationem enim sepulturae intelligit translationem mortis, et consequenter ipsorum morientium, puta translationem ipsorum viventium in Babylonem. Secundo et planius, «ut transferrentur,» id est ut effoderentur, et effossa projicerentur huc illuc sub dio; hoc enim fecisse Chaldaeos, ut thesauros e sepulcris Judaeorum eruerent, dixi Jerem. VIII, 1 et 2.
Versus 25: In Grievous Pains
25. IN DOLORIBUS PESSIMIS — ἐν πόνοις πονηροῖς, id est in laboribus laboriosis et malignis, puta acerbae captivitatis. IN EMISSIONE, — in exsilio, in dispersione. Ita Theodoretus.
Versus 26: You have made
26. Posuisti, — id est redegisti templum ad eum statum quo hodie conspicitur, scilicet ut sit combustum et desolatum. Unde Graeca habent, non ἔθηκας, sed εἰς τὸν κατάστασιν τῆς ἡμέρας ταύτης, id est templum tuum. In quo invocatum est nomen tuum, — quod vocabatur templum Dei. IN IPSO. — Haec verba redundant, est enim hebraismus.
Versus 27: According to All Your Goodness
27. SECUNDUM OMNEM BONITATEM TUAM. — Graece est, ἐπιείκειαν, q. d. «Punivisti nos benigne et remisse.» Est enim epieikia quaedam juris remissio, indulgentia et benignitas. Hoc est quod ait Jeremias, Thren. III, 22: «Misericordia Domini, quia non sumus consumpti.» Aliter quoque explicat Maldonatus: Ipsam, inquit, punitionem vocat benignitatem Dei, quia per eam factum est ut populus peccata sua recognosceret, et Dei misericordiam imploraret, uti significatur versibus 31, 32, 33. Verum priorem sensum exposcit graecum ἐπιείκειαν.
Versus 28: Before the Children of Israel
28. CORAM FILIIS ISRAEL, — proponendo eam filiis Israel, ut eam libere acceptarent vel respuerent. Vide dicta vers. 10.
Versus 29: This Great Multitude
29. MULTITUDO HAEC MAGNA. — Graece ἡ βόμβησις ἡ μεγάλη, id est turba haec magna, et quasi examen apum, quod bombare vel bombulare dicitur ob sonum quem edit. Est onomatopoeia, q. d. Judaei fuerunt quasi alveare plenissimum, non apibus, sed hominibus; nunc inane sunt et vacuum, ita ut pauci supersint ex tanto numero.
Versus 30: For I Know That the People Will not Hear Me
30. QUIA SCIO QUOD ME NON AUDIET POPULUS. — Citat non verba, sed sensum Deuteronomii cap. XXXI, 29. POPULUS EST ENIM DURA CERVICE. — A Castro insignem hic dat regulam: Vis, inquit, scire quanta sit tua superbia et culpa? vide quanta flagella morborum, ignominiae, paupertatis, tentationum, adversitatum illi curandae adhibeat Deus, qui scientissimus morborum animae est medicus. ET CONVERTETUR AD COR SUUM, — resipiscet: vexatio enim dabit illi intellectum, Isai. XXVIII, 19. Citat Levit. cap. XXVI, vers. 39, 40, 41.
Versus 31: And I will give them a heart
31. Et dabo eis cor — novum. Citat non verba, sed sensum Deuter. XXX, 6.
Versus 33: They Shall Turn from Their Stiff Back
33. AVERTENT SE A DORSO SUO DURO, — a sua contumacia et morum duritie: hujus enim symbolum est durum dorsum, aeque ac cervix.
Versus 35: And I will establish
35. Et statuam. — Haec ex Jeremia sumpta sunt cap. XXXI, 31. Vide ibi dicta. TESTAMENTUM ALTERUM SEMPITERNUM, — id est diuturnum: vel «sempiternum,» scilicet ut quiete possideant Judaeam sub hac conditione, si videlicet, et quamdiu leges meas servabunt, inquit Dionysius. Secundo, melius et plenius, testamentum hoc sempiternum est novum, quod nobiscum iniit Christus: nam cum captivis redeuntibus e Babylone alterum novumque foedus Deum iniisse non legimus; et, si iniisset, vere non fuit sempiternum, nam Judaei rursum per Titum et Romanos Judaea ejecti sunt: foedus autem Christi proprie est, eritque cum Ecclesia sempiternum. Ita Hugo, Lyranus et alii.