Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Prosequitur orationem et preces usque ad vers. 9; inde docet tam Judæos quam gentes ob neglectum sapientiæ periisse: in sapientia enim sitam esse immortalitatem, salutem et beatitudinem; quare illam a Deo petendam esse, Deumque ut eam homines doceret, esse incarnatum.
Nota: Per sapientiam accipit practicam, scilicet Dei cognitionem, amorem, cultum, id est legis Dei observantiam: hoc enim sapientia in Proverbiis, et omnibus libris sapientalibus significat: ita Theodoretus.
Textus Vulgatae: Baruch 3:1-38
1. Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israel, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te: 2. audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors, et miserere nostri: quia peccavimus ante te. 3. Quia tu sedes in sempiternum, et nos peribimus in ævum? 4. Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem mortuorum Israel, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala. 5. Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tuæ, et nominis tui in tempore isto: 6. quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine: 7. quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te. 8. Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster. 9. Audi, Israel, mandata vitæ: auribus percipe, ut scias prudentiam. 10. Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es? 11. inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis: deputatus es cum descendentibus in infernum. 12. Dereliquisti fontem sapientiæ; 13. nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna. 14. Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus: ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax. 15. Quis invenit locum ejus? et quis intravit in thesauros ejus? 16. Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias, quæ sunt super terram? 17. qui in avibus cœli ludunt, 18. qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? qui argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum? 19. exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. 20. Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram: viam autem disciplinæ ignoraverunt, 21. neque intellexerunt semitas ejus, neque filii eorum susceperunt eam, a facie ipsorum longe facta est: 22. non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman. 23. Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ, et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ: viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. 24. O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus! 25. Magnus est, et non habet finem: excelsus et immensus. 26. Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum. 27. Non hos elegit Dominus,
neque viam disciplinæ invenerunt: propterea perierunt. 28. Et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam. 29. Quis ascendit in cœlum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus? 30. Quis transfretavit mare, et invenit illam? et attulit illam super aurum electum? 31. Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquirat semitas ejus: 32. sed qui scit universa, novit eam, et adinvenit eam prudentia sua: qui præparavit terram in æterno tempore, et replevit eam pecudibus et quadrupedibus: 33. qui emittit lumen, et vadit: et vocavit illud, et obedit illi in tremore. 34. Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis, et lætatæ sunt; 35. vocatæ sunt, et dixerunt: Adsumus: et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. 36. Hic est Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum. 37. Hic adinvenit omnem viam disciplinæ, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. 38. Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
Versus 1: In anguish
1. In angustiis. — Tunc enim coacta anima ad Deum, quasi unicum solatium recurrit, et Deus auxilium talibus promisit. Denique proponit hic Synagoga suas angustias et miserias, ut iis Deum ad misericordiam commoveat. Ipse enim dixit, Psalm. XLIX, 15: «Invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.» Ita omnes angustiis pressi Deum inclamantes ab eo adjuti sunt. Ita Anna opprobrium sterilitatis depulit, dum flendo et ingemiscendo ad Deum, Samuelem impetravit, I Reg. 1, 10. Ita David: «Ad Dominum, inquit, cum tribularer clamavi: et exaudivit me,» Psal. CXIX, 1. Ita Jonas, cap. II, in ventre ceti invocavit Deum: «Cum angustiaretur, inquit, in me anima mea, Domini recordatus sum: ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum, etc. Et dixit Dominus pisci: et evomuit Jonam in aridam.» Ita Tobias angustiatus orans cum lacrymis, exauditus est, cap. III, vers. 24.
Audi et Ciceronem, lib. III Tusc.: «Theophrastus, inquit, moriens accusasse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus, quorum maxime interfuisset, tam exiguam vitam dedisset: quorum si ætas potuisset esse longinquior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus, omni doctrina hominum vita erudiretur.» Eadem fuit querela Aristotelis apud Senecam, lib. De Brevitate vitæ, cap. 1. Accedit quod finis vitæ, puta annus et dies mortis, nobis sint incerti, sed ex improviso nos occupent sicut fur in nocte, uti ait S. Paulus. Quare prudenter monet S. Augustinus, serm. 120 De Tempore: «Præveniendus est dies qui prævenire consuevit.» Prævenire solet dies mortis homines imparatos, is præveniendus est a prudentibus et suæ salutis amantibus diligenti præmeditatione et præparatione. Ita gentilis Seneca hunc diem præveniebat, ut omnes dies pro extremis haberet; sic enim ait epist. 94: «Non me ad eum diem aptavi quem ultimum mihi spes avida promiserat, sed nullum non tanquam ultimum aspexi.» Spes vitæ avida multos promittit annos, coerce hanc spem, non fallet te: singulos dies extremos puta, para te ad mortem, imo ad immortalitatem: Omnem crede diem tibi diluxisse supremum.
Versus 3: For You sit (that is, You remain and endure) forever, and sh...
3. Quia tu sedes (id est permanes et perduras) in sempiternum, et nos peribimus in ævum? — Quasi dicat: Cum tu vitam degas æternam, permittesne nos tam cito mori, et perire in æternum? nam per et post hanc vitam continuo tendimus ad mortem æternam, uti scilicet huic seculo mortui, non amplius eo revertamur. Hoc est quod ait S. Job, cap. XIV: «Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, etc. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra.»
Quocirca recte idem Seneca, epist. 115: «Nihil, ait, æque tibi profuerit ad temperantiam rerum omnium, quam frequens cogitatio brevis ævi, et hujus incerti. Quidquid facies, respice ad mortem.» Et Martialis, lib. V Epigr.: Cras te victurum cur dicis, Posthume, semper? Dic mihi cras istud, Posthume, quando venit? Quam longe cras istud? ubi est, aut unde petendum? Numquid apud Parthos Armeniosque latet? Jam cras istud habet Priami vel Nestoris annos. Cras istud quanti, dic mihi, possit emi? Cras vives, hodie jam vivere, Posthume, serum est. Ille sapit quisquis, Posthume, vixit heri.
Quin et Hippocrates in principio Definitionum: «Ars, inquit, longa, vita brevis.» Idem, epist. ad Damagetum: «Homo, ait, totus a nativitate morbus est.» Et quid est morbus, nisi via et inchoatio mortis? Idem ibidem: «Homo, ait, dum educatur, inutilis est, et alienum auxilium implorat: dum crescit, protervus est, insipiens, pædagogo indigens: dum in vigore est, audax est: dum decrescit, miserabilis, ubi labores suos imprudenter recolit et jactat.» Solon, rogatus quid esset homo, ait: «Putredo est in exortu, bulla in omni vita, esca vermium in morte.» Merito ergo exclamat, et suspirat gemitque Lucretius: O miseras hominum mentes, o pectora cæca! Qualibus in tenebris vitæ, quantisque periclis Degitur hoc ævi quodcumque est!
Præclare S. Hieronymus in Epitaphio Nepotiani: «Xerxes, ait, ille rex potentissimus, qui subvertit montes, maria constravit, cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem, et innumerabilem vidisset exercitum, flesse dicitur, quod post centum annos nullus eorum, quos tunc cernebat, superfuturus esset. O si possemus in talem ascendere speculam, de qua universam terram sub nostris pedibus cerneremus, jam tibi ostenderem totius orbis ruinas, gentes gentibus et regnis regna collisa; alios torqueri, alios necari, alios absorberi fluctibus, alios ad servitutem trahi; hic nuptias, ibi planctum; illos nasci, istos mori; alios affluere deliciis, alios mendicare; et non Xerxis tantum exercitum, sed totius mundi homines, qui nunc vivunt, in brevi spatio defuturos. Vincitur sermo rei magnitudine, et minus est omne quod dicimus. Redeamus igitur ad nos, et quasi e cœlo descendentes paulisper nostra videamus. Sentisne, obsecro te, quando infans, quando puer, quando juvenis, quando robustæ ætatis, quando senex factus sis? Quotidie morimur, quotidie commutamur, et tamen æternos nos esse credimus. Hoc ipsum quod dicto, quod scribitur, quod relego, quod emendo, quod de vita mea tollitur. Quot puncta notarii, tot meorum damna sunt temporum. Scribimus atque exscribimus: transeunt maria epistolæ; et findente sulcum carina, per singulos fluctus ætatis nostræ momenta minuuntur. Solum habemus lucri, quod Christi nobis amore sociamur.»
Audi patheticum B. Petri Damiani epitaphium, qui depositis purpura cardinalitia et episcopatu Ostiensi, sponte se ad suam eremum recepit, solitudinis et contemplationis desiderio, sancte obiit anno Domini 1072. Quod ipsemet sibi composuit: Quod nunc es, fuimus: es, quod sumus, ipse futurus. His sit nulla fides, quæ peritura vides. Frivola sinceris præcurrent, somnia veris, Succedunt brevibus secula temporibus. Vive memor mortis, quo semper vivere possis, Quidquid adest transit: quod manet, ecce venit. Quam bene providit, qui te male munde reliquit, Mesia prius carni, quam tibi carne mori. Cœlica terrenis præfer, mansura caducis, Mens repetat proprium libera principium. Spiritus alta petat, quo prodit fonte, recurrat: Sub se despiciat quidquid in ima gravat. Sis memor, oro, mei, cineres pius aspice Petri: Cum prece, cum gemitu dic: Sibi parce, Deus.
Græce pro sempiternum et ævum, eadem est vox αἰών, quasi ἀεὶ ὤν, id est semper existens, q. d. ait Theodoretus: Tu es æternus, nos temporanei, imo quasi nullius ævi. Nam tibi competit vita æterna, nobis interitus et mors æterna; tu vivis in æternum, nos morimur et perimus in æternum; tibi adest αἰών sive ævum vitæ, nobis ævum mortis: semel enim mortui huic vitæ, amplius ad eam non redibimus in æternum. Miserere ergo, o Æterne, mortalium et mortalitatis nostræ: hæc enim tam fragilis est, ut sicut a vita sua, ita et recto et virtute quotidie decidat et peccet: nos ergo valde egemus tua misericordia, cum tu non egeas nostra miseria; valet multum ad impetrandam misericordiam, et petentis infirmitas, et ejus a quo postulatur celebrata facultas. Sic Psaltes ait, Psalm. CII, 13: «Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se: quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Recordatus est quoniam pulvis sumus.» Ita Maldonatus.
Versus 4: Hear now the prayer of the dead of Israel,
4. Audi nunc orationem mortuorum Israel, — scilicet Abrahæ, Isaac, Jacob, et aliorum sanctorum patriarcharum, qui dum viverent orabant, et jam mortui in limbo orant pro suis posteris. Ita Hugo et Lyranus. Sic enim Judas Machabæus vidit Jeremiam jam defunctum orantem pro populi salute, II Machab. XV, 14. Verum quia hos mortuos vocat peccatores, dum filios eorum vocat filios τῶν ἁμαρτανόντων, id est peccatorum; hinc melius per mortuos accipias eos qui recenter et proxime erant vita functi, qui licet peccassent, tamen pænitentes decesserant, ideoque in limbo, æque ac in vita et morte, orabant pro filiorum libertate. Hinc patet animam manere post mortem, esseque immortalem, ait Theodoretus. Potest tertio, cum Maldonato sic explicari: «Orationem mortuorum,» id est nostram, qui ita afflicti sumus ut nihil a mortuis differre videamur, uti ait vers. 11: «Et, (id est idcirco) agglutinata sunt, (id est tenaciter adhærent) nobis mala.»
Versus 5: Remember Your hand,
5. Memento manus tuæ, — id est potentiæ tuæ, quam sæpe pro populo tuo exeruisti, et toti mundo ostendisti, q. d. Ne consideres quid nos mereamur, sed quid deceat solitam tuam potentiam, opitulationem et gloriam.
Versus 7: You have placed Your fear in our hearts
7. Dedisti timorem tuum in cordibus nostris. — Id est terrefecisti nos multis cladibus et ærumnis affligens, ut disceremus te timere et revereri. Convertimur. — Græce ἀπεστρέψαμεν, aversati sumus peccata patrum. Ita Theodoretus. Aliter Vatablus: Convertimur, inquit, ad cor, in mente revolvimus, recordamur peccata patrum nostrorum, ob quæ puniti sunt. Aliter quoque Maldonatus: Redieramus, inquit, ad ingenium (et ad) omnem iniquitatem patrum nostrorum. Sed primus sensus est planissimus, eumque exposcit nostra Vulgata, editio Latina.
Versus 8: Into sin
8. In peccatum — Id est in pœnam et opprobrium peccati, ut ab omnibus vocemur magni peccatores, quod ob peccata tantas ærumnas patiamur. Ita Hugo et Lyranus. Aliter Dionysius: «In peccatum, inquit, id est in peccati, verbi gratia, idololatriæ occasiones, quas habemus in assidua cum Chaldæis idololatris conversatione. Tertio, græce est ὄφλησις, id est debitum, quod ærario debetur, q. d. Hic in captivitate oneramur tributis, et consequenter debitis et ære alieno. Ita Vatablus.
Versus 9: Hear, Israel
9. Audi, Israel. — Hic finitur oratio, et incipit secunda libri pars, scilicet admonitio ad pænitentiam et prudentiam, id est ad legem Dei resumendam et observandam: hujus enim neglectu inciderant in captivitatis ærumnas. Est hic ergo apostrophe pathetica ad populum cum emphatica oratione.
10 et 11. Quid est? (q. d. Cogita quæ sit causa tanti mali, tam longi exsilii tui; nam) inveterasti (id est consenuisti) in terra aliena, — in Chaldæa. Coinquinatus es cum mortuis, — q. d. In Babylone versaris velut in sepulcro, quasi cum mortuis jam esses mortuus, ita sordes, ita squales. Patet ex sequentibus. Mortui enim sive cadavera sunt coinquinata tum naturaliter, tum moraliter ex lege veteri. Deputatus es cum descendentibus in infernum. — Infernus hic significat statum mortuorum, nam corpus descendebat sub terram ad sepulcrum, anima ad infernum. Ita Theodoretus. Solent Hebræi valde ærumnosos et squalidos comparare mortuis. Sic enim ait David, Psalm. XXVII, 1: «Nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum;» et Psalm. LXXXVII, 5: «Æstimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber.»
Aliter Hugo et Lyranus, q. d. «Coinquinatus es cum mortuis,» scilicet spiritualiter, id est cum peccatoribus, puta Chaldæis, quorum vitiis contaminatus, instar eorum addictus es inferno. Hic sensus magis est mysticus quam litteralis; quem secutus S. Bernardus, serm. 85 in Cantic., docet, quomodo anima quantumcumque vitiis corrupta, per amorem possit redire ad nuptias, et ad thalamum sponsi, puta Dei et Christi: «Docuimus, inquit, omnem animam, licet oneratam vitiis, peccatis irretitam, captam illecebris, exsilio captivam, corpore carceratam, luto hærentem, infixam limo, affixam membris, confixam curis, distentam negotiis, contractam timoribus, afflictam doloribus, erroribus vagam, sollicitudinibus anxiam, suspicionibus inquietam, et postremo advenam in terra inimicorum juxta Prophetæ vocem, coinquinatam cum mortuis, deputatam cum his qui in inferno sunt: licet, inquam, sic damnatam, et sic desperatam; docuimus tamen hanc in sese posse advertere non modo unde respirare in spem veniæ, in spem misericordiæ queat, sed etiam unde audeat aspirare ad nuptias Verbi, cum Deo inire fœdus societatis non trepidet, suave jugum amoris cum Rege ducere angelorum non vereatur, etc. Exempla sunt in Vita S. Magdalenæ, S. Mariæ Ægyptiacæ, S. Pelagiæ pænitentis, etc., quas Deus ex cœno libidinum ereptas sibi despondit, atque ex feminis et sirenibus angelos terrestres effecit.
Versus 12: You have forsaken the fountain of wisdom,
12. Dereliquisti fontem sapientiæ, — scilicet Deum, Eccli. I, 1, dum ejus rivum, scilicet legem, reliquisti. Est anthypophora sive subjectio, qua præcedenti interrogationi respondet, causamque tantæ cladis et captivitatis assignat, eamdem scilicet quam assignavit magister ejus Jeremias, cap. II, 13, dicens: «Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas.» Sapientiam enim vocat aquam vivam, nam apud Deum est fons vitæ, Psal. XXXV, 10.
Versus 13: In everlasting peace
13. In pace sempiterna. — Ita legendum cum Romanis, Græcis, Hugone et aliis, non in pace super terram, uti passim legitur. Porro pax Hebraice est prosperitas, et rerum omnium affluentia et felicitas. Unde Psaltes, Psalm. CXXI, 7, cum dixisset: «Fiat pax in virtute tua,» explicans subjecit: «Et abundantia in turribus tuis.» Porro pax et felicitas plena esse nequit, nisi semper duret, sitque æterna. Hinc vir sapiens dixit: «Absque æternitate divinæ rationes quietem non haberent,» multo minus humanæ et angelicæ. Unde idem: «Absque æternitate, ait, æviternitas non esset, et absque æviternitate nulla creatura quietem haberet,» præsertim rationalis, quæ æterna æternitati creata et destinata est. Quocirca S. Bernardus: «Ut mens, inquit, quieta sit, in æternitate figenda est.» Et S. Augustinus explicans illud, Psalm. IV: In pace in idipsum dormiam et requiescam, ait: «Singulares ergo et simplices, id est, secreti a multitudine ac turba nascentium rerum ac morientium, amatores æternitatis et unitatis esse debemus, si uni Deo et Domino nostro cupimus inhærere.» Idem in Sententiis: «Non potest quisquam fraudari delectationibus suis, cui Christus est gaudium. Æterna enim exsultatio est quæ bono lætatur æterno.»
Versus 14: Learn (by your scourge and beating) where prudence is,
14. Disce (tuo flagello et verbere) ubi sit prudentia, — perinde ac si quis ægroto ob crapulam diceret: Disce ubi sit temperantia, ut discas ubi sit sanitas; aut puero ob petulantiam castigato diceret: Disce quid sit esse petulantem, disce quid sit modestia, ut scias ubi sit libertas, et a plagis immunitas. Ubi sit virtus. — Græce ἰσχύς, id est fortitudo ad resistendum hostibus, aiunt Theodoretus et Hugo; non ergo loquitur de virtute morali, ut vult Lyranus. Ubi sit intellectus, — id est rerum agendarum intelligentia. Nota: Sapientiam practicam Baruch nunc vocat prudentiam, nunc intellectum. Vocatur sapientia, quia est sapida scientia, sive cognitio conjuncta cum sapore, gustu, affectu et amore rerum cognitarum; vocatur prudentia, quia vere prudentis est ita sapere, scilicet timere et amare Deum ac cœlestia, non caduca. Vocatur intellectus, quia facit fidelem vere intelligentem, et æstimantem res ut in se sunt, nimirum parvas ut parvas, temporales ut temporales, magnas ut magnas, æternas ut æternas. Sic, Lucæ I, 17, hæc sapientia vocatur prudentia justorum, «Ut convertat (Joannes Baptista, ait Gabriel) corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.» Eadem Sap. X, 10, vocatur scientia sanctorum: «Dedit, ait, illi (Jacobo) scientiam sanctorum.» Sic in Proverbiis et alibi Sapiens sapientiam hanc sive Ethicam sanctorum, copiæ causa, vocat nunc sapientiam, nunc scientiam, nunc prudentiam, nunc intellectum, nunc doctrinam, nunc disciplinam, nunc discretionem, nunc eruditionem: hæc enim omnia idem sunt, et eamdem rem denotant, et tantum distin-
guuntur connotato, sive etymo, et etymi propria significatione, ut patet cuique illud intuenti. Dicitur enim scientia, quia facit hominem scientem; dicitur discretio, quia discernit inter bonum et malum; dicitur doctrina, quia docet viam virtutis et salutis; dicitur disciplina, quia discenda est, decetque fidelem discipulum, etc.
Ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ, — Græce, ποῦ ἐστὶν μακροβίωσις καὶ ζωή, ubi sit longævitas et vita, aut potius victus et alimonia qua vitam sustinemus. Sic enim magis ζωή, id est victus, distinguitur a μακροβίωσις, id est a longævitate. Ubi sit lumen oculorum, — quod oculos mentis illuminat, «lex» enim «est lux,» Proverb. VI, 23. Secundo, ut Maldonatus, lumen oculorum res prosperas, sicut tenebræ adversas, significat.
Nota hic sex effectus sapientiæ, sive obedientiæ legis divinæ. Primus est, vers. 13, pax sempiterna; secundus, vers. 13, est prudentia et virtus; tertius, est intellectus; quartus, est longævitas; quintus, est victus et rerum copia; sextus, est lumen oculorum. Unde, Sap. VI, 21, dicitur: «Concupiscentia scientiæ deducit ad regnum perpetuum. Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis;» et vers. 26: «Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum; et rex sapiens stabilimentum populi est;» et cap. VII, 8: «Præposui illam (sapientiam) regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa. Infinitus enim thesaurus est hominibus;» et vers. 25: «Vapor est virtutis Dei, et emanatio quædam claritatis omnipotentis Dei sincera: candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula. Et cum sit una, omnia potest: et omnia innovat, amicos Dei et prophetas constituit. Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. Est enim hæc speciosior sole;» et cap. VIII, 1: «Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Hanc amavi, et quæsivi sponsam mihi assumere. Et si divitiæ appetuntur, quid sapientia locupletius? sobrietatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem. Si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat. Habebo propter hanc claritatem ad turbas, etc., immortalitatem et memoriam æternam; disponam populos, timebunt me audientes reges horrendi.» Unde cap. IX toto affectu pro ea obsecrat dicens: «Tu elegisti me regem populo tuo: mitte illam (sapientiam) de cœlis sanctis tuis, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te.»
Miros vero effectus et exempla sapientiæ recenset cap. X. Primo, Adami, vers. 1: «Hæc (sapientia), inquit, illum qui primus formatus est, etc., custodivit, et eduxit illum a delicto suo;» secundo, a contrario Caini, vers. 3: «Ab hac recessit injustus (Cain) in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit;» tertio, Noë, vers. 4: «Cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans;» quarto, Abrahæ, vers. 5: «Hæc scivit justum (Abraham), et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit,» quia scilicet effecit, ut Abraham fortiter vinceret amorem et misericordiam filii sui Isaaci, quando Deo jubente eum immolare voluit; quinto, Loth, vers. 6: «Hæc justum a pereuntibus impiis (Sodomitis) liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim;» sexto, Jacob, vers. 10: «Hæc profugum (Jacobum) iræ fratris (Esau) justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei (in Bethel, Genes. XXVIII, 12) et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. In fraude circumvenientium (Labani et filiorum ejus) illum affuit illi;» septimo, Joseph, vers. 13: «Hæc venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit eum, donec afferret illi sceptrum regni;» octavo, Hebræorum, vers. 15: «Hæc populum justum liberavit a nationibus (Ægyptiis), quæ illum deprimebant. Intravit in animam servi Dei (Mosis), et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. Et reddidit justis mercedem laborum (spoliando Ægyptum), et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem: transtulit illos per mare Rubrum,» etc.
Vis exempla christianorum? Alfonsus Aragoniæ rex potentissimus, teste Panormitano lib. III De gestis ejusdem, rogatus quomodo tot partis regnis opibusque privari, et ad paupertatem redigi posset, respondit: «Si venderetur sapientia; illam enim omnibus opibus præferrem et emerem.» Vere enim «nescit homo pretium ejus,» ut ait Job, «nec invenitur in terra suaviter viventium.» Idem sciscitanti quo nomine sapientiam decorandam censeret, dixit: «Eam ego existimo Dei filiam, ac solam rerum omnium esse immortalem, solique homini inter animantia datam.»
Constantinus imperator orat. ad cœtum Sanct. cap. XXV: «Hæc, ait, cœlestis plane et divina sapientia est, ut pati malimus injuriam quam facere, et damnum potius accipere quam inferre parati simus.» Ita enim vincimus hostes omnes, et pacem cum Deo et hominibus, atque gaudium animi conservamus, uti nos docuit Christus et apostoli, tam exemplo quam verbo.
Vis exempla gentilium? Cicero, in libro De Finibus, docet sapientiam esse hominis custodem et procreatricem. Alius sapientes vocabat Prometheos. Ignis enim Promethei doctrina est, qua remota ex homine truncus; et addita, e trunco redditur homo; Lucretius, lib. II: Nil dulcius est, bene quam munita tenere Edita, doctrina sapientum, templa serena: Despicere unde queas alios, passimque videre Errare, atque viam palantes quærere vitæ.
Juvenalis: «Nullum numen abest, si sit prudentia.» Alius: «Una est recte gubernandi ars, sine qua nec regere quis potest, nec regi, prudentia.» Regina Saba venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, eaque audita dixit: «Beati viri tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum,» III Reg. X, 8.
Porro sapientiam hanc non esse inanem speculationem, sed in timore Dei et custodia legum ejus consistere docet Psaltes, Psalm. CX, 10: «Initium sapientiæ timor Domini;» et Job cap. XXVIII, 28: «Timor Domini, ipsa est sapientia;» et Eccli. cap. I, 20: «Plenitudo sapientiæ est timere Deum;» et Eccles. cap. XII, 13: «Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo. Si hoc est omnis homo,» ergo, inquit S. Bernardus, «absque hoc nihil est homo;» nec homo est, sed aut saxum aut bestia. Et Moses, Deuteron. IV, 6: «Hæc est vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna. Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.» Denique, Sapient. VI, 18: «Initium enim illius (sapientiæ) verissima est disciplinæ concupiscentia; concupiscentia ergo disciplinæ dilectio est; et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est; incorruptio autem facit proximum esse Deo.»
Versus 15: Who has found its place?
15. Quis invenit locum ejus? — scilicet sapientiæ seu disciplinæ: patet ex antecedentibus et sequentibus. Docet veram sapientiam quæ homines beat, nulla arte aut ingenio inveniri, nulla potentia acquiri posse, sed in Deo quasi in suo fonte quærendam esse, ab eoque postulandam. Simili modo, ait Job cap. XXVIII, 36: «Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo (hebraice לשכוי lassecui, quod Arias vertit, contemplationi; alii, intellectui) intelligentiam?» Et Jacobus, cap. I, 5: «Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter.»
Versus 16: Where are the princes,
16. Ubi sunt principes, — q. d. Quid contulit principibus principatus, pompa et gloria? utique parum vanitatis, sed nihil veritatis: hæc enim eis sapientiam conferre non potuerunt.
Versus 17: Who sport with the birds of heaven
17. Qui in avibus cœli ludunt. — Græce ἐμπαίζοντες, id est illudunt, dum eas cantu, esca aut reti decipiunt, capiunt, et postea eis ad cantum et recreationem abutuntur. Unde Vatablus vertit: Qui aves cœli ludos faciunt. Secundo, recte Noster Vincentius Regius, Evangelic. dilucidat. lib. IV, cap. XIV: Ludere, inquit, est quasi ludendo aliquid facere, id est sine difficultate, ut Proverb. VIII, 30: «Cum eo eram cuncta componens, ludens coram eo omni tempore, ludens in orbe terrarum.» Ergo ludere in avibus cæli, est adeo potentem et imperiosum esse, ut videatur quis non modo in bestias, sed et in aves cœli pro arbitratu dominari; unde Nabuchodonosor dicitur imperasse avibus cœli, Daniel. IV, 48.
Versus 18: Who fashion silver
18. Qui argentum fabricant. — Argentum, inquit Maldonatus, fabricare, est non modo argentum conflare, sed etiam quibusvis modis et artibus corradere, et varias rationes excogitare inveniendæ pecuniæ, ita ut eam excudere quodammodo videantur. Proprie argentum fabricant, qui e suis venis et mineralibus illud liquando et conflando efformant, efformatumque recondunt: quod est regum et principum. Nec est inventio operum illorum, — supple, numeri aut termini, non est invenire numerum aut terminum excellentium operum illorum. Aliter Maldonatus et Vincentius Regius, q. d. Nihil lucri percipiunt ex operibus suis; εὑρεμα enim aut εὕρεσις aut ἐξεύρεσις, id est inventio, lucrum et emolumentum significat; quia quod invenimus in lucro ponimus, ut Eccli. XX, 9: «Est inventio in detrimentum», id est lucrum damnosum; et cap. XXIX, 4: «Multi quasi inventionem,» id est «quasi lucrum, æstimaverunt fœnus;» et vers. 7: «Computabit illud quasi inventionem,» id est in lucris ponet. Tertio, alii, q. d. Non est invenire, id est comprehendere opera illorum. Quarto, alii, q. d. Opera eorum pereunt, ita ut non inveniantur amplius. Quinto, alii, q. d. «Non est inventio,» id est nullus est finis operum illorum, scilicet congerendi auri et opum. Tertius sensus et primus sunt planissimi, apteque respondent ei quod præcessit: «Non est finis acquisitionis eorum,» q. d. Quid prodest principibus, quod non solum hominibus, sed et bestiis dominentur? quod in avibus cœli ludant? etc., cum sapientia careant, nec eam consequi possint; ibi enim eam quærunt ubi non est. Est enim non in auro et pompa, sed in Deo quasi in suo fonte quærenda, et ab eo postulanda: ideo principes olim famosi exterminati sunt, et ad inferos descenderunt.
Versus 19: They went down to hell
19. Ad inferos descenderunt. — Talis fuit Baltasar rex Chaldæorum potentissimus, cujus miserabilem casum et descensum instar Luciferi describit Isaias, cap. XIV, 4 et seq., et Daniel, cap. V. Item rex Tyri, cujus casum describit Ezechiel cap. XXVIII, et Pharao, cujus demersionem in mare et abyssum describit Moses, Exod. cap. XIV, et alter Pharao, cujus stragem describit Ezechiel, cap. XXIX.
Versus 20: Young men,
20. Juvenes, — q. d. Qui loco patrum surrexerunt juvenes, lucem hujus vitæ aspexerunt, acres et animosi vixerunt, vel etiamnum vivunt in terra, sed viam sapientiæ, æque ut parentes, ignorarunt, q. d. Nati sunt juvenes qui illis succederent, et opes omnes quas collegerant dilapidarent. Ita Vatablus et Maldonatus.
Versus 22: It was not heard in the land of Canaan
22. Non est audita in terra Chanaan. — Nota: Chananæi, scilicet Phœnices, uti Tyrii, nauticæ et mercaturæ erant addicti, ejusque scientissimi: hinc et primi inter gentiles litteras invenerunt. Audi Eusebium lib. I Præpar. VII: «Jaatus, inquit, Phœnix primus elementa litterarum conscripsit, primus naves construxit, primique Phœnices herbarum vires ad medicinam invenerunt.» Et Lucanus lib. III: Phœnices primi (famæ si creditur) ausi Mansuram rudibus vocem formare figuris. In Theman. — Erat metropolis Idumææ, ita dicta a Theman filio Eliphaz, filii Esau, Genes. XXXVI, 11 et 15. Per Theman totam Idumæam intelligit. Est synecdoche, q. d. Esto Chananæi et Idumæi visi sint sapientissimi in re nautica, in mercimoniis, in parabolis et fabulis rerum naturalium; tamen veram sapientiam quæ animam sanctificat, et ad salutem ac beatitudinem perducit, ignorarunt: licet enim S. Job ejusque amici eam cognoverint, tamen eam non a Chananæis vel Idumæis, sed a Deo; non a terra, sed e cœlo acceperunt: illa enim «desursum est, descendens a Patre luminum,» Jacob. I, 17.
Nota hic antiquitatem gymnasiorum et academiarum. Nam tempore Mosis et Josue Cariat-Sepher, id est urbs litterarum, dicta est academia Palæstinæ, Josue XV, 15. Sic Theman fuit academia Idumææ, Thecua Chananææ; unde vocatur mater in Israel, II Reg. XX, 19, et ex illa prodiit mulier illa sapiens Thecuitis, quæ Absalonem Davidi reconciliavit, II Reg. XIV, 2. Sic Ægypti academiæ erant Memphis, Heliopolis, Alexandria; uti Helladis Athenæ. Vide Middendorpium lib. De Academiis.
Versus 23: The children also of Hagar,
23. Filii quoque Agar, — qui quasi filii Abrahæ sapientiam venditabant, sed mundanam: erant enim negotiatores mercium, et mercandi ac fallendi subinde peritissimi. Negotiatores terræ. — Corrige cum Romanis et Græcis, negotiatores Merrhæ; nomen est loci: forte Merrha est Maara Sidoniorum, de qua Josue, XIII, 4; hi enim præcipui erant mercatores, a quibus Tyrii sunt orti. Fabulatores, — qui fabulas, uti metamorphoses Jovis, hominum, animalium narrant; vel, ut Theodoretus, qui per se symbola et parabolas sua tradunt: sic enim Æsopus per fabulas mores hominum informavit. Sic μυθολόγοι sive fabularum scriptores vel interpretes, olim philosophi, imo theologi habebantur, a quibus nata est theologia poetica, id est fabulosa, de qua Fulgentius librum scripsit, ejusque meminit S. Augustinus, lib. V De Civit. cap. V, et Eusebius lib. III De Præpar. cap. II, q. d. «Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua,» Psalm. CXVIII, 85. Exquisitores prudentiæ et intelligentiæ, — naturalis et mundanæ, supple, exstiterunt, fueruntque celebres et famosi: sed tamen viam veræ et divinæ sapientiæ nescierunt.
Versus 24: O Israel!
24. O Israel! — Postquam ostendit sapientiam non fuisse inventam in Chanaan, nec in Theman, nec apud alios gentiles; nunc convertit sermonem ad Israelitas, ut eos doceat quantas Deo gratias agere debeant, quod ipsi soli ex omnibus gentibus hanc sapientiam per Dei legem et prophetas adepti sint, quamque eam excolere, et juxta eam vivere et conversari debeant.
Quam magna est domus Dei. — Per domum Dei non intelligit templum Hierosolymitanum, ut vult Hugo; non etiam cœlum tantum, ut vult Lyranus, nec enim in templo aut cœlo fuerunt gigantes; templum etiam suum habuit finem, quorum utrumque hic de domo Dei negatur. Domus ergo Dei hic est totus mundus. Ita S. Ambrosius lib. VI Hexam. III, et alii; nam, ut ait Diogenes apud Plutarchum in fine lib. De Tranquillitate animi: «Mundus est fanum quoddam sanctissimum et Deo dignum.» Et Thales Milesius rogatus: «Quid omnium esset pulcherrimum?» respondit: «Mundus: est enim opus Dei, quo nihil est pulchrius.» Ita Laërtius lib. I, q. d. Sapientia nec visa est in Chanaan, nec in Theman, quæ regiones hominibus visæ sunt sapientissimæ, nec usquam in toto mundo, qui domus est Dei, reperitur: imo nec apud gigantes bellicosissimos, nec in cœlo, nec ultra mare, ut sequitur vers. 26, 29, 30; sed tantum apud Deum mundi opificem, et ductorem ac doctorem, ut dicitur vers. 32. Deus enim est sapientia increata, qui terram, animalia et stellas creavit, et creata gubernat in sapientia, ut dicitur vers. 33 et 34, quique hanc sapientiam in parvo mundi angulo collocavit, cum eam solis pene Judæis olim communicavit: nunc vero per Christum omnibus gentibus eamdem communicat, et per totum mundum dispergit, ut dicitur vers. 37 et 38.
Hinc, secundo, tacite hic insinuat Propheta locum, fontem et iter sapientiæ esse, si ascendas a mundo qui domus est Dei, ad Deum ipsum, id est si ascendas a creaturis ad Creatorem. Datur enim sapientia illis qui Deum totius mundi, qui nobis immensus videtur, quasi domus suæ præsidem et patremfamilias agnoscunt et colunt; quique Dei magnitudinem et pulchritudinem metiuntur ex magnitudine et pulchritudine mundi, et maxime cœli, ubi thronus est gloriæ Dei, et hæreditas sapientium sanctorum ejus; eorum, inquam, qui non in terra reptant, sed super solem in cœlo cum Deo et angelis versantur, terram exilem despiciunt, et cœlum immensum affectant. Sapienter Demonax, cum quidam exquirerent an mundus esset animatus? et rursus, an globosus?
«Vos, inquit, de mundo solliciti estis, at vestram ipsorum immunditiem non curatis.» Ita refert Antonius in Melissa, part. II, serm. 77. Et S. Augustinus in Sententiis, num. 73: «Mirabilis, ait, est fabrica mundi, sed mirabilior fabricator. Et male occupatur creatis, qui a Creatore discedit; cui si inhæserit, inferiora calcabit, ne, quod dilexerit contra naturam, convertatur in pœnam.»
Versus 25: It is great, and has no end,
25. Magnus est, et non habet finem, — q. d. Locus possessionis Dei, de quo præcessit, immensus est, nec habet terminum. Dices, quomodo mundus dici potest immensus, cum sit creatus et finitus? Respondet Theodoretus, Baruch loqui de loco non materiali, sed spirituali sanctorum, qui est ipse Deus: non enim, inquit, loquitur de finita aliqua possessione, sed de infiniti boni possessione, quæ est ipse Deus. Huc accedit Noster Christophorus Gillius, lib. II, tract. 9 De Immensitate Dei, cap. XVI, ubi domum hanc, et locum Dei interpretatur immensitatem et ubiquitatem Dei: locus enim quasi Dei est ubique. Hinc sicut Deus est immensus, ita et locus ejus est immensus: nam supra cœlos per immensa illa vacui spatia porrigit se Dei immensa substantia. Verum hic locus Dei potius symbolicus est, quam proprius et litteralis; litteralis enim est mundus: hic enim est «locus possessionis ejus,» ipsaque possessio Dei; unde sequitur: «Ibi fuerunt gigantes:» hi enim fuerunt in mundo, non in Deo, nec in spatiis vacuis supra cœlum. Fateor tamen Baruch ad hunc locum Dei symbolicum quoque respicere: ex mundo enim quasi loco creato Dei vastissimo, colligit Dei creatoris et possessoris mundi vastitatem et immensitatem. Unde S. Augustinus, lib. III Contra Maxim. cap. II., hinc colligit contra Arianos, Filium Dei esse immensum; est enim argumentum petitum ab analogia et proportione, q. d. Si mundus est tantus, et pene immensus, quantus quamque immensus debet esse ipse mundi Creator et Dominus?
Mundus ergo vocatur immensus, quia maximus est et capacissimus per hyperbolen. Pro quo nota: Terræ et maris ingens vastitas patet ex tot regnis et insulis in tabulis geographicis, et ex eo quod docent mathematici, ambitum sive circulum terræ sub æquatore, ubi maximus est, esse 22500 milliarium. Cœli vero quanta sit amplitudo liquet primo, ex eo quod, ut Alfraganus et communiter astronomi docent, stella quævis fixa sextæ et infimæ magnitudinis (distinguunt enim eas in sex magnitudinum differentias) totam terræ magnitudinem contineat decies et octies; primæ vero et summæ magnitudinis eamdem contineat centies et septies. Secundo, ex eo quod globus terræ, respectu firmamenti, sit instar puncti. Quocirca Diogenes dicebat «cœlum esse sphæram volubilem et tectum immensum.»
Tertio, ex eo quod convexum firmamenti conficiat in suo gyro milliones mille et septemdecim cum dimidio. Unde sequitur, quod punctum quodlibet in æquatore positum, sive stella quælibet in æquinoctiali, conficiat suo motu et circulatione singulis horis milliaria quadragies bis millena millia, 398 millia et 437, hoc est milliones 42, et insuper tertiam partem millionis, hoc est tantum quantum eques 40 milliaria quotidie conficiens, posset 2904 annis conficere. Una ergo hora quælibet stella sub æquinoctiali conficit bis millies ambitum terræ: sol vero una hora percurrit unum millionem et centum quadraginta millia milliarium, hoc est terræ ambitum quinquagies.
Quarto, ex eo quod sol quatuor millionibus milliarium distet a terra, ita ut si e terra recta ascenderes ad solem, deberes conficere quadragies centena millia milliarium: millio enim sunt decies centena millia, ut dixi. Firmamentum vero distat a terra 80 millionibus milliarium cum medio, ita ut si a terra ascenderes ad concavum firmamenti, deberes conficere 80 milliones cum medio. Jam vero eadem est distantia a concavo firmamenti ad ejus convexum: spissitudo enim firmamenti est 80 millionum. Unde sequitur quod, si lapis molaris a convexo firmamenti caderet, opus ei esset 92 annis ut terram attingeret, etiamsi singulis horis caderet ad 200 milliaria: nec enim amplius posset.
Quinto, ex eo quod totus mundus intra concavum firmamenti contentus, si conferatur ad globum e terra et aqua conflatum, eamdem proportionem habeat, quam ad unum vel unitatem habent myriadum 11 millia et 623 myriades. Myriadem voco mille milliones, millio sunt decies centena millia, ut dixi. Quocirca Ptolemæus mathematicorum princeps, qui floruit sub Adriano imperatore anno Domini 130, lib. I Almagesti VI, docet terram esse punctum respectu firmamenti, sive cœli stellati, idque tribus rationibus mathematicis evidenter demonstrat. Prima est, quod si terra esset alicujus quantitatis respectu firmamenti, non contingeret medietatem cœli videri. Rursum, oculus exsistens in centro terræ, videret medietatem cœli: sed idem exsistens in superficie terræ videt eamdem medietatem: ergo insensibilis est quantitas terræ quæ est a superficie ad centrum, et per consequens quantitas totius terræ insensibilis est respectu firmamenti. Secunda, cernimus quotidie extremas umbras gnomonum in horologiis, aliorumque corporum ita uniformiter et regulariter incedere, motuique solis conformari, ac si in centro terræ extremitates gnomonum illorum, sive corporum essent collocatæ. Ergo gnomon seu stylus quicumque in superficie terræ positus, non discrepat a centro mundi sensibiliter: quia sol et circa mundi centrum, et circa hujusmodi stylum uniformi motu incedit; hoc enim fieri non posset, si notabiliter stylus a centro mundi distaret. Tertia, in omnibus terræ partibus, sive climatibus, eodem tempore a variis astronomis magnitudo et distantia unius ejusdemque stellæ, v. g. Martis, eadem semper est deprehensa. Ergo nullus terræ locus ab alio, respectu unius ejusdemque puncti cœlestis, differt sensibiliter. Rursum, eædem stellæ non majores, sed æquales apparent juxta horizontem positæ, ubi dimidium terræ inter oculum et stellam interjicitur, ac positæ in medio cœli, ubi nil terræ interjicitur. Signum ergo est terram nihil hic augere, et esse insensibilem.
Sexto, ex eo quod multo minor sit proportio totius mundi intra concavum firmamenti contenti, ad complexum cœli empyrei, quam sit globi terræ et aquæ ad firmamentum. Septimo, quia ex dictis sequitur quod, si bis mille annis viveres, et quotidie directe in altum ascenderes centum milliaria, idque continuo, post bis mille annos necdum pervenires ad concavum firmamenti. Rursum post alios bis mille annos recta ascendens et conficiens quotidie centum milliaria, non pervenires a concavo firmamenti ad ejusdem convexum: inde vero ad empyreum longe major est distantia.
Hæc et plura docet P. Christophorus Clavius in Sphæra ex communi mathematicorum sententia, quibus uti et aliis in sua arte credendum est. Ite nunc, mortales, ambite prædia, domos, villas, regna, et punctum hoc in infinita puncta discerpite. Nimirum hoc puncto luditis cœlum: hoc instanti a vobis luditur Æternitas. Sapientius Cicero: «Quid ei potest videri magnum in rebus humanis, cui æternitas omnis, totiusque mundi nota sit magnitudo?» Idem in Somnio Scipionis: «Ipsa terra ita mihi parva visa est, ut me imperii nostri, quo quasi punctum ejus attingimus, pæniteret: quam cum magis intuerer, quæso, inquit Africanus, quousque humi defixa tua mens erit? nonne aspicis quæ in templa veneris.» Et inferius: «Sentio, inquit, te sedem etiam nunc hominum contemplari, ac domum: quæ si tibi parva, ut est, ita videtur, hæc cœlestia semper spectato, illa humana contemnito.» Hinc Horatius docet in rebus humanis nil esse admirandum, quia nil magnum: Nil admirari, prope res est una, Numici, Solaque, quæ possit facere et servare beatum.
Et Ptolemæus, ut habetur in Præfat. Almagesti, dictitabat non esse mirandum si regna ab uno in alium transferantur: «Ille, inquit, inter homines altior est mundo, qui non curat in cujus manu sit mundus.» Quocirca Plotinus, lib. III, a viro probo et sapiente exigit oblivionem rerum inferiorum et terrenarum, ut duntaxat memor sit altissimarum et divinarum. Præclare Seneca, lib. I Natur. Quæst. in Proœmio: «Punctum est, inquit, in quo navigatis; in quo bellatis, in quo regna disponitis: sursum ingentia spatia sunt.» Item: «Hoc est punctum quod inter gentes ferro et igni dividitur: o quam ridiculi sunt hominum termini!» Deinde cum formicis homines conferens: «Cum te, ait, in illa vere magna sustuleris, quoties videbis exercitus subrectis ire vexillis, dices: It nigrum campis agmen. Formicarum iste discursus est, in angusto laborantium.» Boëtius vero, lib. II De Consolatione, «terram» non solum punctum, sed «punctum puncti» appellat. Terra enim tota punctum est respectu cœli: hujus terræ quam exigua portio est illa quam possidemus! sane ex puncto punctum decerpimus et occupamus. «In hoc ergo, inquit, minimo quodam puncti puncto conclusi, de pervulganda fama, de proferendo nomine cogitatis?» Tam parvus est vicus orbis terrarum, si cœlo conferatur.
Quare merito S. Ludovicus episcopus Tolosanus, Caroli Siciliæ regis filius, regnum terrenum vocabat splendidam servitutem: «Si domum, inquit, ac paternum regnum contemplor, parvum id est, contemplanti ingentia illa spatia quæ sursum sunt; in quorum possessionem animus admittitur, si se homo erexerit super se.» Et S. Fulgentius visa Romana magnificentia: «Quam speciosa, inquit, est Jerusalem cœlestis, si ita fulget Roma terrestris, et si in hoc sæculo datur tanti honoris dignitas diligentibus vanitatem, quænam præstabitur sanctis diligentibus veritatem?» Et Porphyrius, Gazæ episcopus, videns Theodosii imperatoris infantem cum tanta pompa baptizari: «Si ea, inquit, quæ paulo post evanescunt tantum gloriæ splendorem habent, quantum habitura sunt cœlestia, quæ parata sunt sanctis et electis Dei?» Denique hinc S. Ambrosius, lib. VI Hexam., ostendit pauperem æque felicem esse ac divitem: quia ei, inquit, communis est hæc domus amplissima, scilicet mundus, et communis fax, scilicet sol, communes stellæ quasi tapetes, communis aer, communis aqua, etc.
Versus 27: The Lord did not choose these
27. Non hos elegit Dominus. — Deus enim non staturam, non robur, non numerum, sed mores eligit; imo in prima vocatione ad fidem et gratiam mores non eligit, sed eligendo eos facit et format bonos. Hoc est quod ait Moses, Deuteron. VII, 6: «Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram. Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores.»
Versus 29: Who has ascended,
29. Quis ascendit, — q. d. Ab homine nusquam nec in cœlo, nec in terra inveniri potest sapientia, sed tantum apud Deum qui est fons et pelagus sapientiæ: cum ergo divina et cœlestis sit sapientia, nemo potest eam scire nisi Deo revelante, sicut ipse revelavit eam olim Judæis per Mosen et prophetas, quibus proinde facilis et ad manum fuit hæc sapientia, ut dicitur Deuter. cap. XXX, 11, atque ut eamdem plenius et clarius doceret, ad nos tandem et carnem nostram descendit factus homo, ut ait vers. ult.
Sic poetæ fingunt Prometheum, cum lux orbi deesset, facem suam in cœlo accendisse, eaque orbi lumen præbuisse. Per facem enim hanc et lumen, significarunt sapientiam a Deo in terras demissam, eam illuminasse, et docuisse viam salutis. Vide Job. XXVIII, 12 et seq.
Versus 30: He brought it instead of (that is, rather than) choice gold
30. Attulit illam super (id est potius quam) aurum electum. — Sapientia enim est margarita pretiosa, pro qua sapiens mercator mare transfretabit, ut eam sibi comparet, imo opes omniaque sua pro ea dabit: ipsa enim omne pretium superat, ut ait Job, cap. XXVIII, 15, et Salomon, Proverb. cap. III, 15.
Versus 31: Nor anyone who may search out its paths
31. Neque qui exquirat semitas ejus. — Græce est, non est qui animo comprehendat semitam ejus.
Versus 32: But He who knows all things
32. Sed qui scit universa. — q. d. Solus Deus, qui est ipsa sapientia æterna et increata, eam invenit, et cui vult communicat. Nota: Deus ab æterno habuit innatam quasi sibi sapientiam increatam, tumque ex ea adinvenit et elicuit creatam dandam creaturis, de qua hic loquitur Baruch. Præparavit (id est firmavit) (hoc enim est hebreum כון con) terram, — ut duret æterno tempore, id est semper.
Versus 33: He who sends forth the light, and it goes
33. Qui emittit lumen, et vadit. — «Qui solem suum oriri facit super bonos et malos,» Matth. cap. V, 45. Et obedit illi in tremore, — id est statim, celerrime et ad nutum, ac si summa humilitate et tremore Deum et Dominum suum agnosceret. Est catachresis poetica.
Versus 34: In their watches,
34. In custodiis suis, — in suis stationibus et locis a Deo designatis. Est metaphora ab excubiis militum: stellæ enim sunt militia cæli et milites Dei. Et lætatæ sunt. — Id est fulserunt, vel prompte et alacriter Deo obedierunt, tam in lucendo quam gyrando, quin et miraculose ad Dei nutum se sistendo, vel lumen et iter reflectendo, uti contigit sub Josue.
Versus 35: They said,
35. Dixerunt, — non verbo, sed facto: est enim hic continua prosopopœia. Simili utitur Job, cap. XXXVIII, 35: «Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia, dicent tibi: Adsumus?»
Versus 36: In comparison with Him
36. Adversus eum. — Græce, πρὸς αὐτόν, ad eum, id est qui ei, scilicet Deo, comparetur.
Versus 37: He found out
37. Hic adinvenit. — Conclusio est totius discursus, scilicet Deum esse a quo sapientia petenda et requirenda sit. Et tradidit illam Jacob puero suo, — Scilicet cum Jacobæis dedit legem per Mosen in Sina, cumque eos docuit viam salutis per Isaiam aliosque prophetas.
Versus 38: After this He was seen upon earth,
38. Post hæc in terris visus est, — scilicet in Sina, quando in nube apparens Hebræis dedit legem, et quando cum eis, præsertim cum Mose, per 40 annos in deserto est conversatus, colloquens cum eo familiariter, nunc in columna ignis et nubis, nunc in tabernaculo. Ita aliqui apud Lyranum. Unde ex Græco verti potest, «hæc,» scilicet sapientia, vel via disciplinæ, id est lex Dei, «visa est in terris,» scilicet in monte Sina. Sed respondeo: «In terris visus est,» scilicet Deus, qui est ipsa sapientia, dum carnem induit, et cum hominibus per triginta tres annos conversatus est: «visus est,» id est nascetur et videbitur: «conversatus est,» id est conversabitur: loquitur enim prophetice. Ita Theodoretus, Hugo, Lyranus, Dionysius hic: item Tertullianus lib. Contra Praxeam, cap. VI; Cyprianus, lib. I Contra Judæos, cap. V; Chrysostomus, homil. 2 in Matth.; Athanasius, Quæst. XXXVI ad Antioch.; Eusebius, lib. VI Demonstr. cap. XIX; Ambrosius, lib. I De fide II; Hilarius, lib. V De Trinitate in fine; Nazianzenus, orat. 4 De Theologia; Augustinus, lib. XVIII De Civit. XXXIII; Cyrillus, lib. X Contra Julian.; Basilius, lib. IV Contra Eunom.; Bernardus, serm. 13 in Cant. et alii, qui hinc contra Arianos docent Christum Filium Dei esse verum Deum, unumque cum Patre. Unde ait: «Post hæc,» id est post legem veterem datam Israeli in Sina.
Ubi nota: In incarnatione tam arcta fuit unio Dei cum homine in Christo, ut viso hoc homine puta Jesu, vere Deus videri diceretur, et hoc homine inter homines ambulante et conversante, vere Deus ipse ambulare et conversari cum hominibus dici posset; adeoque eumdem hominem digito demonstrantes, vere dicere possemus: Hic est Deus noster, ut ait hic Baruch. Per incarnationem enim deitas et humanitas ita unita sunt in una hypostasi, ut ipsæ idiomata et attributa mutua sibi invicem communicarint, tamque dici possit quod Deus sit natus, visus, passus, crucifixus, mortuus; quam quod hic homo, puta Jesus, sit filius Dei, homousios Patri, æternus, immensus, etc. Vox enim hic homo, et vox Deus, in Christo unam eamdemque hypostasin significant, scilicet Verbi et Filii Dei, quæ utramque naturam, divinam scilicet et humanam, sustentavit, cui proinde omnia attributa et actiones, æque ac passiones tam humanitatis quam divinitatis competunt, vereque attribuuntur. Vide hic quanta sit concordia et parilitas Prophetæ cum Evangelista S. Joanne; quod enim Propheta hic futurum prædicit: «Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est;» hoc Evangelista factum narrat, aitque: «Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre.» Unde patet contra Judæos Messiam vere esse Deum, non merum hominem.
Tertio, a Castro et Lyranus utrumque sensum jam datum conjungunt, q. d. Postquam Deus, id est Dei Filius, adinvenit ab æterno sapientiam et viam disciplinæ (est enim ipse verbum, sapientia et idea Patris æterni), in terris visus est; quia Filius Dei passim in Veteri Testamento Patribus apparuit, puta angelus corpus humanum assumens, in eoque apparens gerebat personam Filii Dei quandoque incarnandi. Sic ergo Filius Dei visus est Jacobo patriarchæ, vel Jacobo, id est posteris Jacobi, scilicet Mosi et Hebræis, præsertim cum in Sina eis dedit legem: de ea enim agit in antecedentibus et sequentibus. Deinde plane et perfecte in veritate quæ veteri illo typo in Sina adumbrabatur, visus est corporaliter in terra, cum de Virgine natus cum hominibus conversatus est. Sed τὸ post hæc, scilicet postquam «adinvenit viam disciplinæ, et tradidit illam Jacob puero suo,» ut præcessit, priorem sensum excludit; et solum secundum sensum Patrum, qui de Christo est, patitur, eumque exposcit; alioqui græcum μετά ταῦτα, id est post hoc, scilicet postquam adinvenit viam disciplinæ, utrumque sensum aliquatenus admittit, magis tamen secundum; τὸ enim post hoc totum versum præcedentem referre videtur, q. d. «Postquam adinvenit viam disciplinæ, et tradidit illam Jacob puero suo,» in terris visus est.
Pulchre S. Bernardus, serm. 2 De Cœna Domini: «Ut invisibilis, inquit, videretur a nobis, ut immortalis moreretur pro nobis, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Habitavit hoc Verbum in nobis obumbratum carne, quam pro nobis assumpsit ex nobis; Verbum in carne, sol in nube, mel in cera, lumen in testa, cereus in lucerna. Sustinuit in assumpta carne incommoda nostra, sine peccato carnis portans in carne peccata nostra, et hoc totum non propter se, sed propter nos, ut redderet nos incolumes de infirmis, cohæredes de extraneis, liberos de servis. Vide hic quam purus fuerit amor Christi in nos, qui sibi nihil, omnia nobis quæsivit, sine suo commodo, imo cum magno incommodo: totum enim se pro nobis in vita et morte expendit et exhausit. Redde amorem amori, purum puro.
Huc alludit S. Paulus, Hebr. I, 1, cum ait: «Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime locutus est nobis in Filio.» Et ad Tit. III, 4, dicens: «Cum autem benignitas et humanitas (græce φιλανθρωπία, id est, singularis ille erga homines amor) apparuit Salvatoris nostri, etc.,» et cap. II, 11: «Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie et juste, et pie vivamus in hoc sæculo, exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei.» Ecce hæc est vera sapientia, quam ut nos doceret Christus, incarnatus est. Unde, I Timoth. III, 16, vocat hoc «magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne,» etc.
Præclare S. Cyprianus, serm. De Ascensione: «Quid amplius, ait, vis, o homo? prius dicebatur Deo: Tuus est homo; nunc dicitur homini: Tuus est Deus.» Ex quo optime concludit: «O homo! sufficis tu Deo, sufficiat tibi Deus.» Unde S. Augustinus, serm. 26 De Tempore, sic argumentatur: «Deus sequendus erat qui videri non poterat, homo sequendus non erat qui videri poterat: ut ergo haberet homo, et quem videret homo, et quem sequeretur homo, Deus factus est homo.» Quare S. Leo, serm. 1 De Nativit.: «Agnosce, ait, o homo, dignitatem tuam, et divinæ consors factus naturæ, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire.» Merito S. Paulus, I Corinth. XVI, 22: «Si quis non amat, ait, Dominum Jesum Christum, sit anathema,» id est sit a Deo separatus. Et rationem reddit: maranatha, id est Dominus noster venit, q. d. Talis non potest excusari ullo modo, quia jam Dominus venit, summum nobis ostendens amorem æque ac humilitatem, docensque reipsa omnem sapientiam,
puta veram in Deum fidem, spem, charitatem, patientiam, religionem, misericordiam, zelum, orationem, mansuetudinem, sobrietatem, modestiam, justitiam, magnanimitatem, cæterasque virtutes, omnemque perfectionem vitæ christianæ. Unde ipse ait: «Ego sum via, veritas et vita: ego sum lux mundi. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Beati pauperes spiritu, beati mites, beati misericordes, beati qui esuriunt, beati pacifici, beati mundo corde, beati qui persecutionem patiuntur,» etc.
O sapientes, o felices, qui hanc Christi sapientiam audiunt, hauriunt, gustant, ut dicant cum S. Paulo: «Vivo ego, jam non ego: vivit vero in me Christus;» et: «Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum,» I Corinth. cap. II, 2. Vere Poëta: Si Christum noscis, nil est si cætera nescis. Si Christum nescis, nil est si cætera noscis.
De talibus dici potest, quod de S. Paulo dixit Dionysius Areopagita, «in Paulo vivere vitam amatoriam.» Nam, ut idem ait I Corinth. XV, 48: «Qualis terrenus (Adam), tales et terreni: et qualis cœlestis, tales et cœlestes. Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cœlestis,» et Ephes. IV, 23: «Renovamini spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.»
Christus enim talis est magister et doctor sapientiæ, qui, ut dicitur Actor. cap. I, 1, cœpit prius facere, deinde docere. Quare nos christiani debemus tenere illud, Isai. XXX, 20: «Erunt oculi tui videntes præceptorem tuum, et exsultare,» ut ait Joel, cap. II, 23, «Domino Deo nostro, quia dedit nobis doctorem justitiæ,» atque gaudere quoties in Evangelio audimus: «Dixit Jesus discipulis suis;» quin et invicem adhortari verbis, Isai. cap. II, 3: «Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus;» et cap. XXX, 21: «Hæc est via, ambulate in ea; et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.» Itaque Christus Christique sapientia et vita est omne bonum nostrum. «Ergo, inquit S. Paulinus, epist. 4, illum amemus, quem amare debitum est: illum osculemur, quem osculari castitas est: illi subjiciamur, sub quo jacere, supra mundum stare est: propter illum dejiciamur, in quo cadere resurrectio est: illi commoriamur, in quo vita est.» Rursum Christus non tantum verbis et exemplis, sed et gratia sua mentem illuminans, et affectum inflammans nos docet. Unde ait Apostolus, I Corinth. cap. I, 30: «Qui (Christus) factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio.»
Christum ergo gestemus in oculis, in ore, in aure, in corde. Ita Constantinus imperator Christi nomen duabus descriptum litteris initialibus, uti Deus ei in visione monstraverat, semper in galea et in labaro gestabat, itaque ubique victor evasit. Vide Baronium anno Christi 312. Ita Diaconus ille et Martyr apud Eusebium, lib. V Histor., cap. I, nomine Sanctus, cum examinaretur de suo nomine, patria, familia, statu, non aliud respondebat, quam «christianus sum;» et S. Blandina in tormentis dicens assidue: «Christiana sum, et apud nos nihil sceleris admittitur,» summum dolorum levamen et consolationem sentiebat.
«Christianismus,» inquit Nyssenus, tract. De Profess. christiani, «est imitatio naturæ divinæ.» Si ergo christianus es, Christum imitare, noli vacuum ferre nomen et inane, sed plenum, tanti mensuram nominis imple operibus nomine dignis: qui aliter facit nomen ementitur, simia Christi est, non christianus. Dicat proinde christianus: Mihi genus ab Jove summo, Filius Dei meus frater, meus doctor, meus pædagogus est: divine ergo mihi vivendum est: angelus sim oportet; nam, ut ait S. Petrus, epist. I, cap. II, 9: «Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis.» Denique cum Christus factus sit homo, ut nobiscum conversaretur, et nos familiariter cum eo versari, cogitari et colloqui discamus. Quisque sibi proponat et imprimat speciem Christi vel nascentis, vel docentis, vel crucifixi, vel aliud agentis, scilicet illam, qua se facilius magisque ad amorem et pietatem moveri persentiscit: atque per eam ad deitatis et Trinitatis contemplationem et venerationem transcendat. Ideo enim Christus humanitatis nostræ factus est particeps, ut nos divinitatis suæ tribueret esse participes, ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur.
Ita per 34 annos assidue versata est cum Christo B. Virgo, quanto fructu; quanto pietatis, quanto amoris et dulcedinis sensu? Ita S. Paulus: «Vivo, ait, jam non ego: vivit vero in me Christus.» Et: «Mihi vivere Christus est, et mori lucrum.» Ita S. Magdalena per triginta annos in Bauma sua non aliud egit, quam versari cum Christo, ejus dicta, facta, beneficia sibi collata, passionem et mortem recolendo, ac præ suavitate consolationum cœlestium continenter lacrymando: quocirca Christus eam e cœlo visibili specie plus centies visitavit, et mire recreavit. Ita S. Hieronymus ut vivaciter sibi semper ob oculos poneret Christum, secessit in Bethlehem, ibique ad Christi præsepe, eum nascentem, vagientem, lactentem assidue contemplans, vitam cum Christo jucundissime et sanctissime transegit. Quocirca ipse scribens ad Eustochium: «Amemus, ait, nos Christum, ejusque semper quæramus amplexus, et facile videbitur omne difficile: brevia putabimus universa quæ longa sunt, et jaculo illius vulnerati per horarum momenta dicemus: Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est.» Eustochium ergo, Paula, Melania, et nobilissimarum Romanarum virginum chorus S. Hieronymum in Bethlehem secutus est. Audi quibus verbis Paula et Eustochium eodem invitent Marcellam, epist. 17, apud S. Hieronymum: «Cum comitante Christo per Silo et Bethel, et cætera loca, in quibus Ecclesiæ, quasi quædam victoriorum Domini erecta sunt vexilla, ad nostram speluncam (Christi nascentis in Bethlehem) redierimus; canemus jugiter, crebro flebimus, indeficienter orabimus, et vulneratæ jaculo Salvatoris»
in commune dicemus: Inveni quem quæsivit anima mea, tenebo eum, et non dimittam illum.» Ita S. Edmundus Cantuariensis archiepiscopus adhuc puer cum Christo puero corporaliter sibi apparente, in schola familiariter versabatur, indeque tantus Ecclesiæ præsul evasit. Ita S. Catharina Senensis cum Christo, quasi sponsa cum sponso jugiter tractabat, ab eoque et spineam coronam quam capiti impressit, et novum cor, novamque mentem christiformem accepit. Ita a puero versata fuit cum Christo S. Joanna regina: unde et pingitur cum puero Jesu qui porrigit ei annulum, eoque eam sibi desponsat. Imaginis vero ejus ex Vita hæc est subscriptio: «B. Joanna sanctitate celebris filia Ludovici XI, et uxor Ludovici XII, regum Franciæ, ducissa Bituricensis, post diversas, etiam a puerilibus annis, a Filio Dei ejusque sanctissima Matre acceptas revelationes, anno 1502, fundavit sanctissimum Ordinem ejusdem Deiparæ Virginis Mariæ (Annuntiationis, unde et vulgo Annuntiatæ vocentur, quæ in Francia et in Belgio, præsertim Lovanii et Antuerpiæ valde florent) ab Alexandro VI et Julio II et Leone X pontificibus approbatum et confirmatum. Denique post mortem miraculis clara, migravit ad cœlestem suum sponsum Biturigis anno Domini 1504, ætatis suæ annum necdum quadragesimum ingressa.»