Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit commendare et hortari suos ad sapientiam, eamque docet sitam esse in Dei lege et cultu: id facit a vers. 1 usque ad 9. Inde inducit Jerusalem quasi matrem lugentem filiorum suorum captivitatem, quos consolatur spe liberationis a vers. 9 usque ad vers. 30. Exinde ad finem capitis Propheta consolatur ipsam Jerusalem, prædicens excidium Babylonis, et Judæorum libertatem.
Textus Vulgatae: Baruch 4:1-37
1. Hic liber mandatorum Dei, et lex, quæ est in æternum: omnes qui tenent eam, pervenient ad vitam, qui autem dereliquerunt eam, in mortem. 2. Convertere, Jacob, et apprehende eam, ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus. 3. Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienæ. 4. Beati sumus Israel: quia quæ Deo placent, manifesta sunt nobis. 5. Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israel: 6. venumdati estis gentibus non in perditionem: sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis. 7. Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo. 8. Obliti enim estis Deum, qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem. 9. Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite, confines Sion, adduxit enim mihi Deus luctum magnum: 10. Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum, et filiarum, quam superduxit illis Æternus: 11. Nutrivi enim illos cum jucunditate: dimisi autem illos cum fletu et luctu. 12. Nemo gaudeat super me viduam, et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. 13. Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt. 14. Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum, et filiarum mearum, quam superduxit illis Æternus.
15. Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ: 16. qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt. 17. Ego autem quid possum adjuvare vos? 18. Qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum. 19. Ambulate, filii, ambulate: ego enim derelicta sum sola. 20. Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis. 21. Animæquiores estote, filii, clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum. 22. Ego enim speravi in æternum salutem vestram: et venit mihi gaudium a sancto super misericordia, quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro. 23. Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum. 24. Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno, et splendore æterno. 25. Filii, patienter sustinete iram, quæ supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem ipsius: et super cervices ipsius ascendes. 26. Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis. 27. Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos. 28. Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo: decies tantum iterum convertentes requiretis eum. 29. Qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra. 30. Animæquior esto, Jerusalem, exhortatur enim te, qui te nominavit. 31. Nocentes peribunt, qui te vexaverunt: et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur; 32. civitates, quibus servierunt filii tui, punientur; et quæ accepit filios tuos. 33. Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione. 34. Et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum. 35. Ignis enim superveniet ei ab æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis. 36. Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem. 37. Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos, veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo sancti gaudentes in honorem Dei.
Versus 1: This book of the commandments of God
1. Hic liber mandatorum Dei. — Id est sapientia, de qua egi cap. præcedenti, non est aliud quam «liber mandatorum Dei.» Vide dicta, cap. III, 14. Ut ait David, Psalm. CXVIII, 105: «Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis;» et Salomon, Proverb. VI, 23: «Mandatum lucerna est, et lex lux.»
Et lex quæ est in æternum. — Nota: Non loquitur de lege evangelica, ut vult Theodoretus, sed veteri: hanc enim suis Judæis commendat. Ita Hugo et Lyranus. Hæc est æterna, primo, quia durat longissimo tempore, scilicet toto tempore legis veteris. Secundo, quia lex vetus quoad moralia præcepta, est æterna; quoad cæremonialia, est æterna, non in se, sed quoad eorum completionem et perfectionem in suo antitypo: durant enim illa in lege nova, puta in mysteriis Christi et Ecclesiæ, quæ adumbrabant et præsignificabant, per eaque implentur. Tertio, quia lex vetus in se semper vera et justa est, continetque veras, non fallaces promissiones, esto mutanda et abolenda esset. Quarto, quia observatores sui perducebat ad vitam æternam: qui enim eam ex charitatis et obedientiæ spiritu observabant, salvabantur. Ita Maldonatus.
Versus 2: Turn back, Jacob (O descendants of Jacob, O Israelites), wal...
2. Convertere, Jacob (o Jacobæi, o Israelitæ), ambula ad splendorem ejus, — sequere legem quasi facem prælucentem, incede per viam quam tibi sua luce et splendore demonstrat: nam, contra lumen ejus, — id est a regione luminis ejus, sicut fit cum præcuntem lucernam sequimur.
Versus 3: Do not give your glory to another,
3. Ne tradas alteri gloriam, — ne te subjicias aut complaceas cuiquam contra aut præter Dei voluntatem, ut scilicet ejus gratia gloriam tuam, quæ est unius summi veri Dei cultus et religio, prodigas declinando ad idola et vitia. Hic sensus appositus est et genuinus. Secundo, Maldonatus: «Gloriam,» inquit, Judæorum vocat Dei legem: per hanc enim apud gentes erant celebres et gloriosi. Tertio et melius, «gloriam» Judæorum vocat eorum Ecclesiam, sacerdotium, prophetas, etc., quibus gloriosus erat populus Dei, q. d. Vide ne Deum Deique legem offendas, ne Deus tibi iratus a te auferat suum cultum, Ecclesiam, prophetas, sacrificia, miracula, aliaque privilegia, quibus cæteris gentibus gloriose præemines, eaque transferat in Chaldæos aut aliam gentem, sicut transtulit in eos tuam patriam, opes et cives: et sicuti post Christum omnia hæc a Judæis transtulit ad christianos, juxta prædictionem Christi, Matth. XXI, 41. Ita Hugo, Lyranus et a Castro.
Versus 4: We are blessed, Israel, because what is pleasing to God has...
4. Beati sumus, Israel, quia quæ Deo placent, manifesta sunt nobis, — quia scilicet voluntatem suam, per legem quam nobis dedit, declaravit. Hoc est in quo exsultat Psaltes, dicens Psalm. CXLVII, 9: «Non fecit taliter omni nationi: et judicia sua (leges suas) non manifestavit eis;» et Moses, Deuter. IV, 8: «Quæ est enim alia gens sic inclyta, ut habeat ceremonias, justaque judicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros.»
Versus 5: Memorable Israel,
5. Memorabilis Israel, — id est, o Israel, qui es non in oblivione, sed in memoria Dei, ut te liberet. Ita Hugo et Lyranus. Sed nota: Græce est μνημόσυνον, id est memoriale vel monumentum, q. d. O popule Dei, o Synagoga Judæorum! tu es monumentum Israelis, scilicet in quo servantur nomen et memoria Israelis sive Jacobi, et totius populi ex eo nati, qui æterna memoria est dignus. Populum vocat memoriale, eo quod bellis accisus ad paucos redactus esset, et qui superstites erant quasi reliquiæ a Deo fuissent conservati, ne Israelis memoria et stirps interiret.
Versus 6: You were sold to the nations
6. Venumdati estis gentibus. — Id est traditi estis in servitutem Chaldæis, perinde ac si eis in servitutem essetis venditi. Est catachresis. Sic Apostolus, Rom. VII, 14, ait se venumdatum sub peccato, id est traditum concupiscentiæ; et Achab dicitur «venumdatus ut faceret malum,» id est traditus suis libidinibus et nequitiis, III Reg. XXI, 25. Secundo, proprie Chaldæi Judæos a se captos vendebant aliis Chaldæis et gentibus; erant ergo Judæi venumdati gentibus. Non in perditionem, — non ut penitus vos perderet et aboleret, sed ut castigaret et expiaret.
Versus 8: For you have forgotten the God who nourished you
8. Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos. — Græce est, ἐπελάθεσθε δὲ τὸν θρέψαντα ὑμᾶς Θεὸν αἰώνιον; hoc est, obliti estis Deum æternum qui vos genuit, ideoque meriti estis, ut pariter Deus obliviscatur vestri in æternum; sed ipse 70 annis tantum vestri obliviscetur, vosque in captivitate relinquet, ut ad eum recurrentes, pristinam ejus paternam curam experiamini. Hæc Dei est immensa bonitas. Contristastis nutricem vestram Jerusalem. — Jerusalem vocat, non civitatem et cives, hi enim peccaverant, et contristaverant Jerusalem; sed Ecclesiam quæ eos in fide, lege et cultu Dei nutriverat. Sicuti enim Deum vocat patrem, ita Synagogam vocat matrem Judæorum.
Versus 9: She saw
9. Vidit. — Jerusalem, id est Ecclesia per prophetas, quasi oculos suos; hi enim præviderunt et prædixerunt hæc mala, quæ populo Dei acciderunt. Audite confines Sion. — Vox est Sion vel Jerusalem, id est Ecclesiæ, quasi matris ad filios suos captos, et ad «confines,» id est finitimas olimque sibi subditas urbes. Ita Theodoretus, q. d. Cum vidisset Ecclesia futuram captivitatem impendere, monuit vos, luxitque orbitatem sibi imminentem: sed vos monita hæc non curastis, nec resipuistis.
Versus 12: Let no one rejoice over me,
12. Nemo gaudeat super me, — nemo mihi insultet. Monet, ait Maldonatus, Ecclesia hæreticos et infirmos in fide, ne sibi insultent dicantque: Vexatur Ecclesia a Deo, quia non est vera Ecclesia Dei, hinc Deus eam negligit; et ne dicant: «Non est salus ipsi in Deo ejus,» Psalm. III, 3, aut: «Ubi est Deus eorum?» Psalm. CXIII, 2. Vexatur enim ad tempus, non quod sit pseudoecclesia, sed quod filii ejus Deum offenderint. Viduam et desolatam, — derelictam a Deo meo marito, ejusque vicario Summo Pontifice, æque ac filiis meis orbatam. Memorentur, — plangendo mecum commemorent cladem filiorum, ut hic planctus mihi sit solatio, allevietque tristitiam meam.
Versus 15: He brought upon (against) them from afar, (from Chaldea) a wicked nation,
15. Adduxit super (contra) illos de longinquo, (de Chaldæa) gentem improbam, — græce, ἀναιδῆ; id est impudentem, quæ sine pudore et respectu dignitatis aut ætatis, nobiles æque ac pauperes, senes æque ac juvenes, feminas æque ac viros, indigne tractet, spoliet vel occidat, Thren. IV, 10 et cap. V, 12. Et alterius linguæ, — id est barbaram, græce ἀλλόγλωσσον: hæc enim ingens est miseria, uti nos videmus dum christiani a Turcis capti eos intelligere nequeunt, ideoque cum eis obsequi, et quæ jubent exsequi non valeant, male mulctantur. Hoc Judæis comminatus erat Moses, Deuter. XXVIII, 49, et Jerem. cap. V, 13.
Versus 16: They led away (so it should be read, not 'they brought,' as...
16. Abduxerunt (ita legendum, non, adduxerunt, ut habent Plantiniana) dilectos viduæ (filios meos quæ sum vidua) et a filiis unicam desolaverunt, — id est filiis privatam me desertam ac solam reliquerunt.
Versus 19: Go, my children,
19. Ambulate, filii, — ite in captivitatem, et ego sola relinquar, fortiter tolerabo meam desolationem, ut vos fortiter et æquanimiter toleretis captivitatem, donec Deus vos ex ea liberet, et mihi restituat.
Versus 20: I have put off the robe of peace
20. Exui me stola pacis. — «Stola» vestis erat talaris ac muliebris, qua utebantur tempore prosperitatis et lætitiæ, pro qua Jerusalem hic desolata ait se sumere saccum obsecrationis, id est vestem lugubrem, qualis est pænitentium, vel obsecrantium pro venia, puta cilicium, ut patet, Jon. III, 6. Vide dicta, Thren. II, 10. Clamabo ad Altissimum in diebus meis, — ut vos e Babylone ad me Jerusalem reducat. Loquitur quasi femina quæ 70 annis esset victura, quibus duratura erat captivitas, Jerem. XXV, 11.
Versus 22: For I have hoped in the Eternal,
22. Ego enim speravi in æternum, — græce τῷ αἰωνίῳ, in the Eternal: so she is accustomed to call God, q. d. Granted that your captivity may last 70 years, God will outlast these years (for He is eternal), and when they are fulfilled He will free you from it, and give eternal salvation, and thus He will communicate to you His happiness and eternity. Nota: «Salutem» vocat liberationem e captivitate Babylonica, ut explicant Theodoretus et Hugo, et sub ejus typo intelligit liberationem a peccato et morte, plenamque redemptionem per Christum; hæc enim proprie erit æterna. Ita Lyranus.
Et venit mihi gaudium a sancto, — a Deo cui Seraphini accinunt Sanctus, Sanctus, Sanctus, Isai. VI, q. d. Cum sperarem et orarem Deum pro vestra liberatione, ipse spem et gaudium mihi infudit, dum per prophetas mihi significavit, quod vos brevi (græce enim est ἐν τάχει) salvabit et liberabit. Deum enim vocat «salutarem,» id est salvatorem: hoc enim est græcum σωτῆρος.
Versus 24: The neighbors of Sion
24. Vicinæ Sion. — Gentes et urbes gentiles vicinæ Judææ, ut Ammonitæ et Idumæi, qui Judæos in captivitatem euntes irriserant, Jerem. XLVIII, 27. Captivitatem vestram a Deo, — in quam Deus juste vos duci permisit. Splendore æterno. — «Æterno,» id est longo tempore duraturo. Græca Romana habent, cum splendore ipsius æterni, scilicet Dei, q. d. Redibitis cum splendore et gloria divina: omnes enim videbunt Deum vestrum esse liberatorem et reducem.
Versus 25: Your enemy has persecuted you
25. Persecutus est te inimicus — Chaldæus. Ita omnes præter Theodoretum qui per inimicum accipit vicinos Idumæos et Ammonitas; hi enim Judæis erant infesti. Super cervices ipsius ascendes, — illi dominaberis, illi imperabis, adeo ut iis quasi suppedaneis uti possis: sicut Sapor rex Persarum usus est Aureliano imperatore Romano, ac Tamberlanes Bajazete imperatore Turcarum. Sic Job, cap. XVI, 13, ait: «Tenuit cervicem meam, confregit me;» sicut miles, gallinam cervice apprehendens et intorquens, confringit et necat. Hinc videtur quod Cyrus Judæos extulerit, ut cum suis hostibus, puta Chaldæis, a Cyro victis, quasi domini imperiose agere possent. Plenius tamen id factum est a Christo, qui Ecclesiam et apostolos fecit dominari cunctis gentibus, Isai. LX, 14. Ita ad litteram Alexander papa III Frederici Ænobarbi superbam cervicem domuit et calcavit, cum Venetiis ejus in terra prostrati collum pede premens dixit: «Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.» Resultanti Frederico: «Non tibi, sed Petro;» Alexander rursum: «Et Petro et mihi.» Ita Chronicon Bessarionis, et recentiores chronologi, præsertim hæretici. Verum hæc, utpote turgida et insolentia, ab insigni modestia Alexandri III et a veritate aliena esse ostendit cardinalis Baronius, anno Christi 1177, tom. XII, ex historicis illius ævi, qui absolutioni Frederici interfuere.
Versus 26: My tender ones,
26. Delicati mei, — filii a me in deliciis educati. Supplenda est hic altera pars antithesis, hoc modo: Inimicus duxit delicatos meos per vias asperas; Deus autem reducet eos per vias planas. Idem mystice facit diabolus, et ex adverso Christus: hoc enim est quod ait Isaias, cap. XL, 4: «Erunt prava in directa, et aspera in vias planas.»
Versus 27: For you shall be remembered,
27. Erit enim memoria vestra, — id est vestri, q. d. Recordabitur Deus vestri, ut, sicut vos duxit Babylonem, ita et inde reducat.
Versus 28: As your mind was set (in Greek διάνοια, that is, your though...
28. Sicut fuit sensus vester (græce διάνοια, id est cogitatio, conceptus et voluntas vestra, ut) erraretis a Deo: decies tantum, etc., — græce δεκαπλασιάσατε, id est decuplate conversi quærere eum. Hoc est quod huc alludens Paulus monet, Rom. cap. VI, 19: «Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem,» quasi dicas: O filii mei Judæi, esto Deum offenderitis, nolite desperare, quia animæ pænitentis et generosæ est non cadere animo, ob peccatum in quod lapsa est, sed inde fortius resurgere et duplicare, imo decuplare, cursum in stadio virtutis. Atque ita fieri solet, indeque fit quod ait S. Gregorius, «ut plerumque gratior sit Deo fervens post culpam vita, quam securitate torpens innocentia.» Id vere est in S. Paulo, in S. Magdalena, in S. Petro, Matthæo et aliis vere pænitentibus.
Versus 30: Be of good heart
30. Animæquior esto. — Maldonatus putat esse verba Jerusalem, id est Ecclesiæ, ad Jerusalem, id est ad civitatem Jerusalem. Verum, ut caveamus hanc æquivocationem in voce Jerusalem, convenientius dicemus esse verba Dei, aut potius Prophetæ ad Jerusalem. Est enim in prophetis crebra enallage personarum, quas quasi in dialogo loquentes varie inducunt. Exhortatur enim te, — græce παρακαλέσει σε, quod Theodoretus et alii vertunt, consolatur te, scilicet exhortando te ad spem melioris sortis et fortunæ. Qui te nominavit, — ut voceris Jerusalem, quæ ante Salem et Jebus dicebaris, ait Dionysius. Secundo, Hugo, «Qui te nominavit,» inquit, id est qui te nominatam ac celebrem per orbem fecit; tertio, alii, «nominabit,» id est nomen novum tibi dabit, cum te e captivitate quasi novam reducet et reformabit, ut voceris novus Israel; quarto, «nominavit,» id est unice diligit, habetque in sua memoria et cura, noscens te ex nomine: sic de Beseleel dicitur: «Vocavi ex nomine,» Exodi XXXI, 2; et de Mose: «Novi te ex nomine,» Exodi XXXIII, 12; et de Christo, Isai. XLIX, 1 dicitur: «Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei;» quinto et optime: «Qui te nominavit,» id est vocavit, «civitatem Sancti, id est Dei,» Isai. cap. LII, 1 et cap. LX, 14. Deus enim in Jerusalem suum habebat templum, quasi regale solium in sua metropoli.
Versus 31: The guilty shall perish
31. Nocentes peribunt. — Græce est δείλαιοι αἱ κακώσασαί σε, id est miseri erunt qui te vexarunt, uti præclare prædixit Isaias, cap. XVIII, XIX; et Jeremias, cap. XLVI, XLVII, XLVIII, XLIX, L.
Versus 32: And she who received,
32. Et quæ accepit, — Babylon, quæ filios tuos in captivitate et carcere excepit et afflixit.
Versus 34: And the exultation shall be cut off,
34. Et amputabitur, — græce καὶ περιελῶ, id est et amovebo exsultationem frequentis multitudinis ejus, id est qua frequens ejus populus exsultat, vel qua ipsa Babylon ob frequentiam et multitudinem populi sui exsultat. Et gaudimonium, — γαυρίαμα, id est superbia et jactantia, qua insolenter exsultat, convertetur in luctum: ita in tyrannis et impiis, «extrema gaudii luctus occupat;» contra piis et afflictis, ait Christus: «Tristitia vestra vertetur in gaudium.»
Versus 35: Fire,
35. Ignis, — id est, acerba punitio instar ignis superveniet Babyloni; secundo, proprie, «ignis ab æterno,» scilicet Deo, ad multos dies per Persas in Babylonem conjectus, eam combussit et in cineres redegit, ut patet, Isai. XIII, 19; Jerem. L, 39. Idque in congruam pœnam, eo quod Babylonii tyrannice Hierosolymam igne combusserant. Habitabitur a dæmoniis, — a Satyris et Faunis. Vide dicta Jerem. L, 39, et Isaiæ XXXIV, 14.
Versus 37: From east to west,
37. Ab oriente ad occidentem, — id est ex Persia, Media, Babylonia, quæ ab oriente sunt Jerusalem (licet ipsa Babylon proprie esset ad septentrionem Hierosolymæ), redibunt Judæi ad Jerusalem. In verbo sancti, — id est juxta promissum Dei, quo ipse illud per prophetas pollicitus est, quodque illud ipsum exsequetur et jubebit per Cyrum, cui hoc inspirabit, quemque Judæis benevolum efficiet. Ita Theodoretus. Allegorice hoc verius est in fidelibus, qui ex omni orbis parte confluunt ad Christum Christique Ecclesiam.