Cornelius a Lapide

Baruch V


Index


Synopsis Capitis

Jubet Jerusalem induere vestem lætitiæ, ob lætum filiorum e Babylone reditum, Deo præeunte, ac rebus omnibus in via illis collætantibus. Ita Theodoretus et Hugo. Allegorice hoc verius est in salute, liberatione et gloria per Christum parta. Ita Lyranus et Hugo.

1. Exue te, Jerusalem, stola luctus, et vexationis tuæ: et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ. 2. Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni. 3. Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cœlo est. 4. Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: Pax justitiæ, et honor pietatis. 5. Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo sancti gaudentes Dei memoria. 6. Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni. 7. Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum, et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ: ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei. 8. Obumbraverunt autem et sylvæ, et omne lignum suavitatis Israel ex mandato Dei. 9. Adducet enim Deus Israel cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia, quæ est ex ipso.


Textus Vulgatae: Baruch 5:1-9

1. Indue te decore, — amplectere exsultabunda decorem et gloriam, qua te operiet et quasi vestiet Deus, cum te gloriose e Babylone reducet in Judæam. Moraliter S. Augustinus in Sentent. num. 9: «Deum quærens, inquit, gaudium quærit. Sic ergo quærat, ut non in se, sed in Domino gaudeat. Accedendo enim ad Deum illuminatur ignorantia, et corroboratur infirmitas, data sibi et intelligentia qua videat, et charitate qua ferveat.» Nota, scriptura per induere vel vestire significat duo: primo, copiam rei, ut res illa hominem quasi vestis undique ambire et operire videatur, ut dixi in S. Paulum, Can. XXVIII; secundo, arctam conjunctionem rei, ut vestis arcte corpori conjungitur, illudque stringit. Hunc decorem et gloriam Hierosolymæ pariter apprecatur Isaias, cap. LII, 1 et cap. LXI, 3.


Versus 1: Put on beauty,

Circumdabit te Deus diploide justitiæ. — Ita legendum cum Romanis, non, circumdato te diploide a Deo justitiæ, ut passim alii codices habent. Per diploidem justitiæ intelligit tunicam sacerdotalem et pontificiam, per mitram honoris cidarin, in qua scriptum erat sanctitas Jehovæ. Inde vocatur diplois justitiæ, quia erat index sanctitatis divinæ quam imitari debet sacerdos, q. d. Restituet Deus tibi, o Jerusalem, vestes sacerdotales, ipsumque sacerdotium et pontificatum, ac consequenter restaurabit templum, suumque in eo cultum et religionem; ita Theodoretus. Secundo, simplicius et aptius a Castro et Maldonatus: Diplois, inquiunt, est tunica talaris muliebris, loquitur enim de Jerusalem quasi de muliere: dicitur diplois, id est duplex, quia pelle et panno erat inferta et suffulta. Dicitur justitiæ, id est justa, quia Deus juste et fideliter, ut promiserat, compensavit ejus dedecus gloria, tristitiam hilaritate, captivitatem libertate. Et imponet mitram capiti honoris æterni, — id est, mitram honorificam et gloriosam, quæ ostendat Jerusalem æterna gloria affectam, et sacerdotio ac regno rursum decoratam esse: hac enim de causa sacerdotes in capite gerebant coronas et mitras, ut patet, Ezech. XVI, 12. Verum simplicius mitram hic æque ac diploidem, non sacerdotalem, sed muliebrem accipias, q. d. Sicut regina ornatur sua mitra et diploide, ita Jerusalem rursum sua gloria et decore ac honore vestietur et ornabitur. Est enim hic continua metaphora sive allegoria in prosopopœia Hierosolymæ, de qua quasi de regina in regnum restituta loquitur, cui omnis suus ornatus tam sacer quam profanus, tamque sacerdotium quam regnum restituitur, et hoc modo hic sensus priorem ambit et complectitur. Id ita esse patet ex simili loco, Ezech. XVI, 2, 10, 11, 12, 13 collatis cum vers. 18 et 19. Mitra ergo est ornamentum capitis muliebre: Servius calanticam vocat.

3. Deus enim ostendet, — id est, Deus faciet ut toto orbe sis nominatissima et clarissima: hoc est quod eidem Hierosolymæ, sed per Christum restauratæ, id est Ecclesiæ christianæ, ait Isaias, cap. LX, 2: «Super te orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.»

4. Nominabitur (est hebraismus לקרא לך vaiicra lach, id est imponetur tibi nomen a Deo, scilicet, Pax justitiæ, et honor pietatis. — Jam vocari vel nominari ponitur pro esse, q. d. O Jerusalem! eris civitas in qua abundabit pax nata ex justitia, et honor sive gloria ex pietate proveniens; ita ut merito vocari possis, primo, «Pax justitiæ,» id est abundans pace, hoc est prosperitate et rerum copia, quæ tibi obveniet ex justitia, qua Deus juste tuos oppressores et tyrannos Chaldæos evertet, teque ex eis liberabit: item ex justitia quam coles, quaque tuos cives gubernabis; secundo, eris et vocaberis «honor,» id est gloria, «pietatis,» ut omnes gentes perpetuo tuam pietatem, id est cultum et religionem, celebrent. Hæc et sequentia inchoate competunt Jerusalem Judaicæ e Babylone redeunti sub Esdra; plene vero competunt eidem christianæ, hoc est Ecclesiæ quæ in Jerusalem cœpit, et a captivitate peccati et diaboli liberata est per Christum. Ita Theodoretus, Hugo et Lyranus.

5. In verbo sancti gaudentes Dei memoria. — q. d. Vide filios tuos Babylone redeuntes juxta verbum, id est juxta promissum et ordinationem Dei, gaudentes et lætabundos ex memoria Dei sui liberatoris, et ex recordatione divinæ beneficentiæ quæ eis hanc liberationem præstabit. Loquitur de futuro bono, quasi præsens illud spectet, digitoque aliis ostendat, more prophetico. Nota: Solus Deus est verum et plenum cordis gaudium. Ratio est, quia solus Deus cor hominis et angeli adimplet; solus omnem ejus capacitatem, omnia ejus desideria exsaturat. Expertus id Psaltes canebat, Psalm. LXXII, 25: «Quid enim mihi est in cœlo? et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.» Qui rursum inde se gaudio perfusum significat, Psalm. LXXVI, 4: «Memor fui Dei, et delectatus sum;» et Psalm. CXLIV, 7: «Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt; et justitia tua exsultabunt.» Quocirca merito S. Augustinus in Soliloq. cap. XVIII: «Sicut, ait, nulla est hora, vel punctum in omni vita mea, quo tuo beneficio non utar; sic nullum debet esse momentum, quo te non habeam ante oculos in memoria mea, et te non diligam ex omni fortitudine mea;» et Nazianzenus, orat. De Cura pauper.: «Non tam sæpe respirare oportet, ait, quam Dei meminisse. Deus enim perpetuo et continenter nobis benefacit, in esse conservans, et necessaria ministrans;» et S. Ephrem, serm. paræn. De secundo Domini adventu: «Semper, ait, Dei memineris, et cœlum mens tua evadet;» S. Ignatius ad Heronem: «Memento, ait, Dei, et non peccabis;» S. Hieronymus, lib. VII in Ezech. cap. XXII: «Memoria, ait, Dei excludit omnia flagitia,» ac consequenter omnem tristitiam: hæc enim ex peccato et concupiscentiæ peccantis remorsu oritur: nam secura mens quasi juge convivium. Refert S. Dorotheus se Dositheo discipulo hoc dedisse præceptum, aureis litteris describendum: «Nunquam cordi tuo excidat Deus; cogita semper Deum tibi præsentem, et te coram illo stare.» Fecit id Dositheus exacte, adeo ut nec in ægritudine, etiam gravissima et extrema, Dei cogitationem dimiserit: indeque ex milite nobili et dissoluto, sanctus et perfectus evasit, ac post mortem inter beatos anachoretas jam cum Christo regnantes conspectus fuit. Denique Jeremias, Thren. III, 20: «Memoria, inquit, memor ero, et tabescet in me anima mea.» Vide ibi dicta.

6. Portatos in honore sicut filios regni, — honorifice reductos, equisque et curribus vectos quasi filios regum: Cyrus enim dedit redeuntibus aurum, argentum, equos, camelos, lib. I Esdr. II, 66. Quin et Darius «rex misit una cum eis equites mille, donec deducerent eos in Jerusalem cum pace, et cum musicis et cum tympanis et cum tibiis; et omnes fratres erant ludentes,» ut dicitur, III Esdr. V, 2. Vide Josephum XI Antiq. V. Ita Theodoretus. Si talis fuit lætitia redeuntium e Babylone, quanto major est lætitia redeuntium e captivitate peccati et diaboli, per Christum ad libertatem gratiæ et gloriæ! Ita Theodoretus, Hugo et Lyranus.

Jubet Jerusalem induere vestem laetitiae, ob laetum filiorum e Babylone reditum, Deo praeunte, ac rebus omnibus in via illis collatantibus. Ita Theodoretus et Hugo.


Versus 3: For God will show,

Allegorice hoc verius est in salute, liberatione et gloria per Christum parta. Ita Lyranus et Hugo.


Versus 4: It shall be named (it is a Hebraism, לך לקרא לך vaicra lach,...

1. Exue te, Jerusalem, stola luctus, et vexationis tuae: et indue te decore, et honore ejus, quae a Deo tibi est, sempiternae gloriae. 2. Circumdabit te Deus diploide justitiae, et imponet mitram capiti honoris aeterni. 3. Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub coelo est. 4. Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: Pax justitiae, et honor pietatis. 5. Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo sancti gaudentes Dei memoria. 6. Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni. 7. Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum, et rupes perennes, et convalles replere in aequalitatem terrae: ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei. 8. Obumbraverunt autem et sylvae, et omne lignum suavitatis Israel ex mandato Dei. 9. Adducet enim Deus Israel cum jucunditate in lumine majestatis suae, cum misericordia et justitia, quae est ex ipso.

1. Indue te decore, — amplectere exsultabunda decorem et gloriam, qua te operiet et quasi vestiet Deus, cum te gloriose e Babylone reducet in Judaeam.


Versus 5: Rejoicing in the word of the Holy One at the remembrance of God

Moraliter S. Augustinus in Sentent. num. 9: « Deum quaerens, inquit, gaudium quaerit. Sic ergo quaerat, ut non in se, sed in Domino gaudeat. Accedendo enim ad Deum illuminatur ignorantia, et corroboratur infirmitas, data sibi et intelligentia qua videat, et charitate qua ferveat. »

Nota, Scriptura per induere vel vestire significat duo: primo, copiam rei, ut res illa hominem quasi vestis undique ambire et operire videatur, ut dixi in S. Paulum, Can. XXVIII; secundo, arctam conjunctionem rei, ut vestis arcte corpori conjungitur, illudque stringit. Hunc decorem et gloriam Hierosolymae pariter apprecatur Isaias, cap. LII, 1 et cap. LXI, 3.

Circumdabit te Deus diploide justitiae. — Ita legendum cum Romanis, non circumdato te diploide a Deo justitiae, ut passim alii codices habent. Per diploidem justitiae intelligit tunicam sacerdotalem et pontificiam, per mitram honoris cidarim, in qua scriptum erat sanctitas Jehova. Inde vocatur diplois justitiae, quia erat index sanctitatis divinae quam imitari debet sacerdos, q. d. Re-

stituet Deus tibi, o Jerusalem, vestes sacerdotales, ipsumque sacerdotium et pontificatum, ac consequenter restaurabit templum, suumque in eo cultum et religionem; ita Theodoretus. Secundo, simplicius et aptius a Castro et Maldonatus: Diplois, inquiunt, est tunica talaris muliebris, loquitur enim de Jerusalem quasi de muliere: dicitur diplois, id est duplex, quia pelle et panno erat inferta et suffulta. Dicitur justitiae, id est justa, quia Deus juste et fideliter, ut promiserat, compensavit ejus dedecus gloria, tristitiam hilaritate, captivitatem libertate.


Versus 6: Carried in honor like children of the kingdom,

Et imponet mitram capiti honoris aeterni, — id est, mitram honorificam et gloriosam, quae ostendat Jerusalem aeterna gloria affectam, et sacerdotio ac regno rursum decoratam esse: hac enim de causa sacerdotes in capite gerebant coronas et mitras, ut patet, Ezech. xvi, 12. Verum simplicius mitram hic aeque ac diploidem, non sacerdotalem, sed muliebrem accipias, q. d. Sicut regina ornatur sua mitra et diploide, ita Jerusalem rursum sua gloria et decore ac honore vestietur et ornabitur. Est enim hic continua metaphora sive allegoria in prosopopoeia Hierosolymae, de qua quasi de regina in regnum restituta loquitur, cui omnis suus ornatus tam sacer quam profanus, tamque sacerdotium quam regnum restituitur, et hoc modo hic sensus priorem ambit et complectitur. Id ita esse patet ex simili loco, Ezech. xvi, 2, 10, 11, 12, 13 collatis cum vers. 18 et 19. Mitra ergo est ornamentum capitis muliebre: Servius calanticam vocat.

3. Deus enim ostendet, — id est, Deus faciet ut toto orbe sis nominatissima et clarissima: hoc est quod eidem Hierosolymae, sed per Christum restauratae, id est Ecclesiae christianae, ait Isaias, cap. LX, 2: « Super te orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. »


Versus 7: For God has appointed to humble every mountain

4. Nominabitur (est hebraismus לך לקרא לך vaicra lach, id est imponetur tibi nomen a Deo, scilicet, Pax justitiae, et honor pietatis. — Jam vocari vel nominari ponitur pro esse, q. d. O Jerusalem! eris civitas in qua abundabit pax nata ex justitia, et honor sive gloria ex pietate proveniens; ita ut merito vocari possis, primo, « Pax justitiae, » id est abundans pace, hoc est prosperitate et rerum copia, quae tibi obveniet ex justitia, qua Deus juste tuos oppressores et tyrannos Chaldaeos evertet, teque ex eis liberabit: item ex justitia quam coles, quaque tuos cives gubernabis; secundo, eris et vocaberis « honor, » id est gloria, « pietatis, » ut omnes gentes perpetuo tuam pietatem, id est cultum et religionem, celebrent.

Haec et sequentia inchoate competunt Jerusalem Judaicae e Babylone redeunti sub Esdra; plene vero competunt eidem christianae, hoc est Ecclesiae quae in Jerusalem coepit, et a captivitate peccati et diaboli liberata est per Christum. Ita Theodoretus, Hugo et Lyranus.

5. In verbo sancti gaudentes Dei memoria. — q. d. Vide filios tuos Babylone redeuntes juxta verbum, id est juxta promissum et ordinationem Dei, gaudentes et laetabundos ex memoria Dei sui liberatoris, et ex recordatione divinae beneficentiae quae eis hanc liberationem praestabit. Loquitur de futuro bono, quasi praesens illud spectet, digitoque aliis ostendat, more prophetico.

Nota: Solus Deus est verum et plenum cordis gaudium. Ratio est, quia solus Deus cor hominis et angeli adimplet; solus omnem ejus capacitatem, omnia ejus desideria exsaturat. Expertus id Psaltes canebat, Psalm. LXXII, 25: « Quid enim mihi est in coelo? et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. » Qui rursum inde se gaudio perfusum significat, Psalm. LXXVI, 4: « Memor fui Dei, et delectatus sum; » et Psalm. CXLIV, 7: « Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt; et justitia tua exsultabunt. »


Versus 8: They have shaded,

Quocirca merito S. Augustinus in Soliloq. cap. xviii: « Sicut, ait, nulla est hora, vel punctum in omni vita mea, quo tuo beneficio non utar; sic nullum debet esse momentum, quo te non habeam ante oculos in memoria mea, et te non diligam ex omni fortitudine mea; » et Nazianzenus, orat. De Cura pauper.: « Non tam saepe respirare oportet, ait, quam Dei meminisse. Deus enim perpetuo et continenter nobis benefacit, in esse conservans, et necessaria ministrans; » et S. Ephrem, serm. paraen. De secundo Domini adventu: « Semper, ait, Dei memineris, et coelum mens tua evadet; » S. Ignatius ad Heronem: « Memento, ait, Dei, et non peccabis; » S. Hieronymus, lib. VII in Ezech. cap. xxii: « Memoria, ait, Dei excludit omnia flagitia, » ac consequenter omnem tristitiam: haec enim ex peccato et concupiscentiae peccantis remorsu oritur: nam secura mens quasi juge convivium.

Refert S. Dorotheus se Dositheo discipulo hoc dedisse praeceptum, aureis litteris describendum: « Nunquam cordi tuo excidat Deus; cogita semper Deum tibi praesentem, et te coram illo stare. » Fecit id Dositheus exacte, adeo ut nec in aegritudine, etiam gravissima et extrema, Dei cogitationem dimiserit: indeque ex milite nobili et dissoluto, sanctus et perfectus evasit, ac post mortem inter beatos anachoretas jam cum Christo regnantes conspectus fuit. Denique Jeremias, Thren. III, 20: « Memoria, inquit, memor ero, et tabescet in me anima mea. » Vide ibi dicta.

6. Portatos in honore sicut filios regni, — honorifice reductos, equisque et curribus vectos quasi filios regum: Cyrus enim dedit redeuntibus aurum, argentum, equos, camelos, lib. I Esdr. II, 66. Quin et Darius « rex misit una cum eis equites mille, donec deducerent eos in Jerusalem cum pace, et cum musicis et cum tympanis et cum tibiis; et omnes fratres erant ludentes, » ut dicitur, III Esdr. v, 2. Vide Josephum XI Antiq. cap. iv. Ita Theodoretus. Si talis fuit laetitia redeuntium

e Babylone, quanta erit redeuntium tum ex judaismo et gentilismo ad Ecclesiam, tum ex hoc exsilio ducibus angelis remeantium in coelum? de his enim caeteri interpretes hunc locum accipiunt; hi enim sunt filii regni coelestis. Hos ergo hic maxime spectat, sed ita ut priores simul, quia typus et praeambulones eorum erant, suique temporis, obiter innuat et quasi perstringat. De his simili modo ait Psaltes, Psalm. cxxv, 6: « Euntes ibant et flebant, etc.: venientes autem venient cum exsultatione. » Vide, Isai. cap. LXVI, 20, et cap. XLIX, 22.

7. Constituit enim Dominus humiliare omnem montem. — Est allegoria significans tantum quod Deus redeuntibus e Babylone omnem vitae asperitatem leniet et auferet, ait Theodoretus, atque hostes vel aperte in montibus, vel clam in latebris vallium Judaeis insidiantes reprimet et compescet, ut eis nocere non possint, nec enim legimus Deum proprie eis complanasse montes, et valles implesse.

Allegorice Deus humiliat montes, id est omnem superbiam: et valles, id est pusillanimitatem erigit, omniaque impedimenta et inaequalitatem vitae spiritualis amovet et levigat, ut verus Israel, id est fidelis populus, recta in viis et legibus Dei ambulet, juxta prophetiam S. Joannis Baptistae, Luc. III, 5.

Anagogice hoc verissimum est in coelesti itinere, quod Deus justis expeditissimum facit.

Ut ambulet Israel, diligenter (celeriter et expedite, graece ἀσφαλῶς, id est tuto, secure) in honorem Dei, — id est in gloriam Dei, ut ex hoc eorum glorioso reditu Dei reducis gloria et honor celebretur. Sic ait Psaltes, Psalm. CXIII, 1: « In exitu Israel de Aegypto, etc., facta est Judaea sanctificatio ejus, Israel potestas ejus, » id est, ex liberatione Judaeae et Israelis ex Aegypto sanctitas et potentia Dei liberatoris omnibus apparuit et inclaruit.

8. Obumbraverunt, — id est obumbrabunt; loquitur enim prophetice. Legit interpres in Graeco ἐσκίασαν; et recte. Complutensia legunt ἐσκίρτησαν, id est exsultaverunt, ut alludat ad illud, Psalm. CXIII, 4: « Montes exsultaverunt ut arietes. »

Sylvae, — q. d. Uti olim Deus populum in deserto proficiscentem protexit ab aestu solis per columnam nubis expansam super castra: ita faciet eidem nunc Babylone redeunti, ut scilicet sylvae et arbores suavissimum odorem spirantes, suam Dei jussu umbram ei praebeant. Hoc efficere facile fuit divinae Providentiae: potuit enim ita iter, tempus aliaque per causas secundas disponere, ut jucundissimum esset iter Hebraeis, sicut est in maio apud nos. Adde, allegorice et hyperbolice haec tantum significare laetissimum fuisse reditum, sicut laetissime redeuntibus sylvae, prata et omnia quae transeunt amoena, sibique arridere videntur.

Simili prosopopoeia ait Psaltes, Psalm. xcv: « Laetentur coeli, et exsultet terra, commoveatur mare et plenitudo ejus; gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna sylvarum, » cum scilicet Judaei Babylone redeuntes reaedificabunt templum; et Isaias, cap. XLIV, 23: « Resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus. » Simili utitur Virgilius, eclog. 3:

Ipsi laetitia voces ad sidera jactant, Intonsi montes; ipsae jam carmina rupes, Ipsa sonant arbusta Deus, Deus, ille Menalca.

Theodoretus tamen per sylvas figurate accipit gentes inter Babylonem et Judaeam interjacentes, quae quasi sylvae non ferebant Deo fructum pietatis: hae Israelem redeuntem jussu Cyri et Darii, cum omni obsequio, honorifice prosecutae sunt.

Allegorice haec uti et priora veriora sunt in Ecclesia sub Christo, ubi omnia justis serviunt, viamque ad Deum suavem faciunt, maxime a terra euntibus in coelum.

Omne lignum suavitatis, — combias, id est suave olens.

9. In lumine majestatis suae, — q. d. Sicut Deus in columna ignis noctu Hebraeos duxit per desertum, ita eos ex Babylone reducet quasi lumen solis stabile, et solito jucundius eis praeferens, suaque luce, id est praesentia, eos recreans et exhilarans: sicut enim vers. praeced. allusit ad columnam nubis, ita hic alludit ad columnam ignis, quae Hebraeorum castra noctu illuminabat in deserto.

Vocat hoc lumen « majestatis Dei, » id est lumen augustum et magnificum, Deo dignum, et a Deo peculiari et extraordinaria providentia productum, ad suam magnificentiam et gloriam Hebraeis aliisque gentibus ostendendam.

Simili schemate et prosopopoeia de Judaeis ab excidio Aman liberatis per Esther, cap. viii, vers. 16, dicitur: « Judaeis autem nova lux oriri visa est. » Sic Horatius gaudium Romanorum ex Caesaris adventu ita describit:

Vultus ubi tuus Affulsit populo, gratior it dies, Et soles melius nitent.

Cum misericordia (qua Hebraeos e duro carcere liberavit), et justitia — qua tyrannos Babylonios exterosque hostes Judaeorum punivit, aiunt Theodoretus et Hugo; secundo, « cum justitia, » id est juste, puta fideliter exsequens id quod promiserat.

Quae est ex ipso, — cujus ipse auctor est, non

nos, nec nostra merita; ita Vatablus. Secundo, Maldonatus « quae est ex ipso, » id est, inquit, quae ejus promissis ultronee factis respondet.

Nota: Hoc capite Deus Judaeis Babylone redeuntibus promittit octo felicitates, scilicet, primo, vers. 1 et vers. 2, diploidem laetitiae aeque ac justitiae, et mitram honoris aeterni; secundo, vers. 3, splendorem maximum; tertio, vers. 4, nomen novum, scilicet « pax justitiae et honor pietatis; » quarto, vers. 5, quod collecti ab oriente usque ad occidentem turmatim redibunt simul, gaudentes in verbo Sancti; quinto, vers. 6, quod pedibus exierint, sed equis et curribus vecti splendide redibunt, quasi filii regni; sexto, vers. 7, quod Deus eis montes, aspera et profunda quaeque complanabit, ut aequabili et facili via transeant; septimo, vers. 8, quod sylvae eis umbram, ligna odorata suavem halitum aspirabunt; octavo, vers. 9, quod solem jucundius et fulgidius lucentem eis quasi facem praeferet.

Haec mystice facile est adaptare animae sanctae tendenti in coelum, tanquam peregrinanti adhuc in corpore et Ecclesia militante, quam e corpore excunti. In coelo enim, ait S. Augustinus in Psalm. XLIX: « Omnia summa sunt, vera sunt, sancta sunt, aeterna sunt, » et ad illa ait idem, Psalm. LXXXVI et LXXXIX: « Ipse rex descendit, et factus est nobis via in peregrinatione, ut in illo ambulantes nec erremus, nec deficiamus, nec in latrocinantes aut in laqueos incidamus, sed in illam civitatem perveniamus ambulantes. Ergo in Christo et adhuc peregrinantes, et suspirantes desiderio ineffabilis quietis, quae in illa civitate habitat, non nos avertat inimicus a via. »

Primo ergo in coelo fruemur laetitia et honore sempiterno: « Quae lingua, inquit S. Augustinus in Psalm. CXVIII, dicere, vel quis intellectus capere sufficit, illa supernae civitatis quanta sint gaudia? angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus gloriae conditoris assistere, praesentem Dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre, nullo mortis metu affici, incorruptionis perpetuae munere laetari? » Hinc Apoc. xxi, 4, dicitur: « Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra: quia prima abierunt; » et Isai. xxxv, 10: « Laetitia sempiterna super caput eorum: gaudium et laetitiam obtinebunt. »

Rursum S. Augustinus, oratione Contra Paganos, Judaeos et Arianos, cap. xxi, comparans hanc vitam cum futura: « Hic, inquit, falsitas, ibi veritas; hic perturbatio, illic fida possessio; hic pessima amaritudo, illic sempiterna dilectio; hic periculosa elatio, illic est secura exsultatio; hic imetur ne qui erat amicus efficiatur subito inimicus; illic semper qui est manet amicus, quia nullus illic admittitur inimicus; hic quidquid est bonum timetur ne pereat; illic quidquid acceperis ab eo servatur qui fecit, ut ne tu transeas, et quod acceperis non amittas; hic mors, ibi vita; hic omnia quae creavit Deus, illic Deus erit omnia in omnibus; ibi videbimus quod oculus non vidit, ibi audiemus quod auris hic non audivit, ibi intelligemus quod cor humanum comprehendere hic non valet, videntes scientesque exsultabimus inenarrabili gaudio. »

Secundo, splendebunt et « fulgebunt sancti sicut sol in regno Patris eorum; » et, ut ait Daniel cap. XII: « Qui docti fuerint, fulgebunt ut splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. » Atque, ut ait Apostolus, I Cor. xv, 41: « Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate: sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria, » etc.