Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jeremias Judaeis captivis per Nabuzardan collectis, in Babylonem jamjam ituris hanc dedit epistolam, quae eos dehortatur ne Chaldaeorum idola sequantur: illa enim non aliud esse quam truncos et lapides, probat ex eorum materia, fabris, turpitudine, impotentia et ineptitudine ad omnia. Porro hanc epistolam esse Jeremiae, patet ex II Machab. II, 1, ubi ejus nomine citatur; atque ex Patribus, nominatim ex Tertulliano in Scorpiaco, ubi ait tres pueros, Danielis III, noluisse adorare statuam regis, eo quod Jeremias hac de re ex sua epistola praemonuisset, et ne id facerent corroborasset.
Textus Vulgatae: Baruch 6:1-72
Exemplar epistolae, quam misit Jeremias ad abducendos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut annuntiaret illis secundum quod praeceptum est illi a Deo. 1. Propter peccata quae peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babyloniorum. 2. Ingressi itaque in Babylonem, eritis ibi annis plurimis, et temporibus longis, usque ad generationes septem: post hoc autem educam vos inde cum pace. 3. Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos, et argenteos, et lapideos, et ligneos in humeris portari, ostentantes metum gentibus. 4. Videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis, et metus vos capiat in ipsis. 5. Visa itaque turba de retro, et ab ante, adorantes, dicite in cordibus vestris: Te oportet adorari, Domine. 6. Angelus enim meus vobiscum est: ipse autem exquiram animas vestras. 7. Nam lingua ipsorum polita a fabro: ipsa etiam inaurata et inargentata, falsa sunt, et non possunt loqui. 8. Et sicut virgini amanti ornamenta; ita accepto auro fabricati sunt. 9. Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum: unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum, et erogant illud in semetipsos. 10. Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant: et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos. 11. Hi autem non liberantur ab aerugine et tinea. 12. Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus, qui est plurimus inter eos. 13. Sceptrum autem habet ut homo, sicut judex regionis, qui in se peccantem non interficit. 14. Habet etiam in manu gladium, et securim; se autem de bello, et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii. 15. Non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum. 16. Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium. 17. Et sicut alicui qui regem offendit, circumseptae sunt januae; aut sicut ad sepulcrum adductum mortuum, ita tutantur sacerdotes ostia clausuris et seris, ne a latronibus exspolientur. 18. Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt: sunt autem sicut trabes in domo. 19. Corda vero eorum dicunt elingere serpentes, qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt. 20. Nigrae fiunt facies eorum a fumo, qui in domo fit. 21. Supra corpus eorum, et supra caput eorum volant noctuae et hirundines, et aves etiam similiter et cattae. 22. Unde sciatis quia non sunt dii. Ne ergo timueritis eos. 23. Aurum etiam quod habent, ad speciem est. Nisi aliquis exterserit aeruginem, non fulgebunt: neque enim dum conflarentur, sentiebant. 24. Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis. 25. Sine pedibus in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus. Confundantur etiam qui colunt ea. 26. Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt: neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit, sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur. 27. Hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum, et abutuntur: similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti aliquid impertiunt; 28. de sacrificiis eorum foetae et menstruatae contingunt. Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos. 29. Unde enim vocantur dii? Quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureis, et ligneis: 30. et in domibus eorum sacerdotes sedent, habentes tunicas scissas, et capita, et barbam rasam, quorum capita nuda sunt. 31. Rugiunt autem clamantes contra deos suos, sicut in coena mortui. 32. Vestimenta eorum
auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas, et filios suos. 33. Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, neque si quid boni, poterunt retribuere: neque regem constituere possunt, neque auferre. 34. Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Si quis illis votum voverit, et non reddiderit; neque hoc requirunt. 35. Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt. 36. Hominem caecum ad visum non restituunt, de necessitate hominem non liberabunt. 37. Viduae non miserebuntur, neque orphanis benefacient. 38. Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei. Qui autem colunt ea, confundentur. 39. Quomodo ergo aestimandum est, aut dicendum, illos esse deos? 40. Adhuc enim ipsis Chaldaeis non honorantibus ea: qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui: 41. quasi possint sentire qui non habent motum, et ipsi cum intellexerint, relinquent ea: sensum enim non habent ipsi dii illorum. 42. Mulieres autem circumdatae funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum. 43. Cum autem aliqua ex ipsis attracta ab aliquo transeunte dormierit cum eo, proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis ejus diruptus sit. 44. Omnia autem quae illis fiunt, falsa sunt. Quomodo aestimandum aut dicendum est, illos esse deos? 45. A fabris autem et ab aurificibus facta sunt. Nihil aliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdotes. 46. Artifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis. Numquid ergo possunt ea quae fabricata sunt ab ipsis esse dii? 47. Reliquerunt autem falsa et opprobrium postea futuris. 48. Nam cum supervenerit illis praelium, et mala; cogitant sacerdotes apud se, ubi se abscondant cum illis. 49. Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt, qui nec de bello se liberant, neque de malis se eripiunt? 50. Nam cum sint lignea, inaurata, et inargentata, scietur postea quia falsa sunt, ab universis gentibus et regibus: quae manifesta sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus cum illis. 51. Unde ergo notum est, quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est? 52. Regem regioni non suscitant, neque pluviam hominibus dabunt: 53. Judicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab injuria: quia nihil possunt, sicut corniculae inter medium coeli et terrae. 54. Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum, argenteorum, et aureorum, sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur: ipsi vero sicut trabes in medio comburentur. 55. Regi autem, et bello non resistent. Quomodo ergo aestimandum est, aut recipiendum quia dii sunt? 56. Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt dii lignei, et lapidei, et inaurati, et inargentati quibus hi qui fortiores sunt, 57. aurum, et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent. 58. Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam; aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud; vel ostium in domo, quod custodit quae in ipsa sunt; quam falsi dii. 59. Sol quidem, et luna, ac sidera cum sint splendida, et emissa ad utilitates, obaudiunt. 60. Similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est: idipsum autem et spiritus in omni regione spirat. 61. Et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis. 62. Ignis etiam missus desuper ut consumat montes et sylvas, facit quod praeceptum est ei. Haec autem neque speciebus, neque virtutibus uni eorum similia sunt. 63. Unde neque existimandum est, neque dicendum illos esse deos, quando non possunt, neque judicium judicare, neque quidquam facere hominibus. 64. Scientes itaque quia non sunt dii, ne ergo timueritis eos. 65. Neque enim regibus maledicent, neque benedicent. 66. Signa etiam in coelo gentibus non ostendunt, neque ut sol lucebunt, neque illuminabunt ut luna. 67. Bestiae meliores sunt illis, quae possunt fugere sub tectum, ac prodesse sibi. 68. Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii: propter quod ne timeatis eos. 69. Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit: ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati. 70. Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet. Similiter et mortuo projecto in tenebris, similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati. 71. A purpura quoque et murice, quae supra illos tineant, scietis itaque quia non sunt dii. Ipsi etiam postremo comeduntur, et erunt opprobrium in regione. 72. Melior est homo justus, qui non habet simulacra: nam erit longe ab opprobriis.
Quam misit Jeremias. — Hinc patet hanc epistolam esse Jeremiae, scriptam vero a Baruch; unde in Graecis Sixtinis sive Caraffae, haec epistola ponitur immediate post Threnos Jeremiae.
Ad abducendos, — ita Romana et Graeca, non ad abductos, uti legunt Hugo et Lyranus, unde et vers. 1 ait, abducemini, non abducti estis. Respondet Hugo hanc epistolam scriptam ad Judaeos dum in itinere essent, quo tempore partim abducti erant, partim abducendi. Lyranus vero et Dionysius aiunt eam scriptam antequam abducerentur, sed missam postquam essent abducti. Sed nullum hujus rei testem citant; gratis ergo ista dicuntur. Quare vera lectio est, « ad abducendos. »
Versus 2: Even to seven generations
2. Usque ad generationes septem. — Id est usque ad 70 annos manebitis in Babylone. Nota, graecum γενεά, id est aetas vel progenies, quae in Scriptura dicitur generatio, varie definitur. Primo, Dionysius Halicarnassus, lib. I Rom. Ant., dat illi centum annos. Sic et Varro, lib. V, qui et addit saeculum dici a sene, « quod illud spatium senescendorum hominum putarint. » Sic et Scriptura, Genes. xv, 16, ubi dicitur fore ut Hebraei generatione quarta ex Aegypto revertantur, id est post 400 annos. Secundo, Censorinus De die natali, et alii passim, dant ei annos triginta. Sic Nestor dicitur vixisse tres aetates, id est 90 annos. Tertio, Herodotus, lib. I, dat ei 23 annos. Quarto, Eusebius, lib. X Praepar. cap. ult., dat ei annos viginti. Quinto, S. Augustinus, in Psalm. civ, dat ei annos quindecim: ea enim aetate homo potens est ad generandum. Sexto, γενεά sive generatio est spatium septem annorum, sic medici vetant ante duas generationes venam incidi puero: et apud Suidam Orpheus dicitur vixisse novem generationes, id est 63 annos. Septimo, aetas est annus: unde Virgilius, III Georgic.:
At tribus exactis ubi quarta advenerit aetas.
Ubi Servius: « Quarta aetas, inquit, id est quartus annus, » et addit: Aetas, ait, significat quodvis tempus. Sic ait et Varro: « Aetatem vix decimam, » id est vix decimum annum, « ingressus; » et Plinius, lib. VIII, cap. xi: « Annua, inquit, aetas canum justa est ad pariendum. » Hinc octavo, γενεά, sive aetas, est spatium decem annorum: denarius enim insignis plenusque est numerus, qui omnes simplices numeros, quos arithmetici digitos vocant, puta omnes ab uno ad novem, in se complectitur. Rursum, denarius primus est numerus multitudinis post digitos, estque terminus numerandi: nam post decem redimus ad unitatem: decem et unum sunt undecim; decem et duo sunt duodecim, et ita consequenter. Sic hoc loco capitur γενεά, id est generatio.
Septem ergo generationes sunt septuaginta anni captivitatis, qui inchoantur anno undecimo Joakim, et terminantur anno primo Cyri, ut dixi, Jerem. xxv, 11; eo enim se refert Baruch discipulus et scriba Jeremiae. Licet a Castro haec referat ad 70 annos desolationis, qui, inquit, inchoantur anno undecimo Sedeciae, et terminantur anno secundo Darii Hystaspis, de quibus dicendum est, Zach. I, 12. Nonnulli generationem hic accipiunt septem annorum, ut septem generationes sint 49 anni; tot enim, inquiunt, fluxerunt ab anno undecimo Sedeciae, quando haec scripsit Jeremias, usque ad annum primum Cyri: nam Nabuchodonosor exinde regnavit 24 annos, Evilmerodach 23, Baltasar 3; verum haec nostrae chronologiae non consentiunt: inchoando enim annos 70 captivitatis ab anno undecimo Joakim, dicendum est ab anno undecimo Sedeciae usque ad primum Cyri fluxisse annos 59.
Aliter has septem generationes explicat Vilalpando Noster in Apparatu Ezech. part. I, lib. III, cap. II: Generatio, inquit, complectitur quatuordecim annos; tunc enim mas potens est generare, tuncque valide matrimonium contrahit. Porro generatio hic capitur non pro actu generandi, sed pro genitis sive filiis. Generatio ergo prima ab Jerusalem est translata Babylonem: ea cum primum Babylonem appulit, filios, id est secundam generationem, procreavit; haec vero post quatuordecim annos tertiam; tertia post totidem annos, scilicet anno 28 desolationis, quartam genuit; quarta anno 42 desolationis genuit quintam; haec sextam anno 56, quae tandem septimam generationem edidit anno desolationis 70 quo e captivitate liberati sunt. Haec explicatio non est improbabilis, nec incongrua.
Versus 3: Making a show of fear to the nations,
3. Ostentantes metum gentibus, — ad incutiendum hominibus religionem et sacrum quemdam metum ac reverentiam.
4. Factis alienis. — Graece est ἀλλοφύλοις, id est alienigenis, puta Chaldaeis, q. d. Ne vos conformetis Chaldaeorum idololatriae.
5. Adorantes, — Graece est προσκυνοῦντας αὐτά, id est adorantes (scilicet turbam, puta Chaldaeos) ipsa, scilicet idola. Noster non legit τὸ αὐτά; unde adorantes retulit ad Judaeos, non ad Chaldaeos.
Versus 6: For My angel,
6. Angelus enim, — scilicet Michael, ut colligitur, Daniel. XII, 1, ubi inducitur Michael quasi custos et praeses Hebraeorum, q. d. Me adorate, non idola Chaldaeorum, nec est quod Chaldaeos timeatis: ego enim vos ab illis defendam; nam ego paternam vestri curam gero. Primo, quia angelum meum vobis destino in tutorem, utque ipse vos educat ex Babylone, sicut eduxit ex Aegypto; eo enim alludit, scilicet ad Exodi XXXIII, 2. Secundo, quia exquiram animas vestras, id est vindex vester ero, ulciscar injurias vestras, ac praesertim mortem si quis eam vobis intulerit. Ita Hugo et Lyranus.
Versus 8: As a maiden who loves ornaments (like a maiden φιλοκόσμῳ, th...
8. Amanti ornamenta (sicut virgini φιλοκόσμῳ, id est ornatum amanti et affectanti, undecumque ornamenta conquiruntur): ita (Chaldaei idololatrae) auro accepto — idolis ornatum asciscunt.
9. Unde subtrahunt, — q. d. Sacerdotes aurum a diis suis auferunt, et in suos usus convertunt, dantque prostitutis et meretricibus quas domi alunt. Ita Graeca. Ex eo quod idola sint insensibilia quasi saxa et metalla, quae patiantur sibi ornamenta eripi, omnemque aliam injuriam tolerent; ostendit eos non esse deos, imo non esse animatos, nec ullam habere nostri cognitionem, curam atque providentiam. Vere Poeta:
Idolum nihil est nisi marmor inutile, cujus Est proprium numquam vivere, scire nihil.
Versus 11: From rust and moth,
11. Ab aerugine et tinea, — q. d. Idola corroduntur aerugine et tinea, atque pulveribus opplentur, nec eos excutere possunt, perinde ac si mera ligna aut lapides essent, uti revera sunt: non ergo sunt dii.
13. Sceptrum autem habet, — idolum sceptrum gestat, quasi rex et judex esset omnia gubernans, cum neminem damnare et interficere possit. Est enallage: locutus est enim de idolis in plurali, nunc de iis loquitur in singulari numero.
17. Sicut alicui qui regem offendit, circumseptae sunt januae (dum quasi reus carceri includitur); aut sicut ad sepulcrum adductum mortuum. — Id est, sicuti cadaver mortuum cum ad sepulcrum adducitur, tutari solent custodes, ne spolietur pretiosis vestibus, armis et instrumentis, cum quibus illud humare solent tam Judaei quam gentiles. Ita Hugo et Lyranus.
Aliter ex Graeco jam vertit Vatablus, sic: Uti cuipiam qui regem offendit atria circumcludi solent, tanquam ad supplicium abducendo: ita sacerdotes aedes eorum muniunt ostiis, claustris et vectibus, ne a latronibus, aut potius furibus (quos et ipsos a latendo latrones voces) compilentur.
18. Sunt autem sicut trabes, — idola sunt stipites, ligna et saxa, quae lumen videre non possunt. Vide Delrio, adagio 883.
19. Corda. — Aliqua enim idola erant interius terrea, vel ex alia fragili materia; exterius vero erant aenea vel aurea, et sic serpentes qui terram comedunt, comedebant corda, id est interiora horum deorum. Secundo, Maldonatus: « Corda, inquit, id est medullam ligni ex quo facti sunt, elingunt et corrodunt serpentes, id est vermes, » ut sit catachresis.
22. Cattae, — catti, feles: graece enim est αἴλουροι. Ita Vatablus.
Versus 24: Bought at a great price,
24. Ex omni pretio, — maximo pretio sunt empta, et tamen carent spiritu. Ita Vatablus.
In quibus spiritus non inest ipsis. — ipsis per hebraismum redundat, unde videtur interpres ex Hebraeo haec transtulisse: nam in Graeco non est.
Versus 26: Gifts
26. Munera. — Graecum δῶρον etiam significat palmum minorem, qui quaternum digitorum erat, idem quod ζαλαισίν, seu tertia pars spithamae, ut tradit Eustathius. Sic accipit hic Pagninus, q. d. Palmo humerisque fulciunt idolum, ut stet, ne cadat.
27. Mulieres eorum decerpentes, — ex donariis quae idolis oblata sunt. Graece ταριχεύουσαι, id est in penum recondentes, q. d. Omnia sibi reservant, nihil egenis impertiuntur.
28. Foetae, — puerperae, quae quia immundae, arcentur templo et sacris, Levit. XII, 2. Licet enim hac lege Judaeorum gentiles non obligarentur, tamen per se indecens erat personas ita sordidas et pollutas sacra contingere, praesertim apud Judaeos quibus id erat abominabile; unde Propheta id eis inculcat, ut ex cultorum irreverentia ostendat ipsius culturae, puta idololatriae turpitudinem.
Versus 29: Because women set offerings before
29. Quia mulieres apponunt — escas, vel donaria et anathemata suis idolis. Est subjectio: rogarat enim: Unde idola sunt dii? Respondet: Quia stultae et superstitiosae mulierculae eis, quasi diis dona apponunt: mulieres ergo faciunt hosce deos.
30. Tunicas scissas. — Quod vetatur Judaeis, Levit. x, 6.
Barbam rasam. — Quod vetatur laicis Judaeorum, Levit. xix, 27; et sacerdotibus, Levit. xxi, 5, tum honestatis et decoris causa, tum ne hac in re communicarent cum sacerdotibus Isidis, aliorumque deorum gentilium. Vide dicta Levit. xix et xxi, Ezech. XLIV, 22. Notat illorum hypocrisin et simulationem. Rursum Judaeos absterret ab eorum cultu et caeremoniis, quod eae repugnent ritibus a Deo et Mose institutis.
Versus 31: They roar, crying out before their gods (they cry out to the...
31. Rugiunt contra deos (clamant ad deos suos misero et lugubri ejulatu) sicut in coena mortui, — id est, sicut solent audiri lugubres clamores et gemitus in coena funerea alicujus mortui, maxime qua gentiles, ut ait Epiphanius in Ancorat., ad sepulcrum ferentes cibum, insolenti clamore evocabant defunctos, dicendo: Resurge, o Hector! comede et bibe. Vel dicentes, Vale. Sic Achillem in funere Patrocli fecisse ait Homerus Iliad. XVIII: « Salve, mi Patrocle, atque vale; » et Eneam in funere Pallantis, Virgilius, Eneid. XI:
Salve aeternum mihi maxime Palla, Aeternumque vale.
Ita Hugo, Lyranus et Dionysius. Innuit deos gentium fuisse homines, jamque esse mortuos. Nam ut ait Cicero, lib. I De Natura Deor.: « Suscepit vita hominum consuetudoque communis, ut beneficiis excellentes viros in coelum fama ac voluntate tolleret. Hinc Hercules, hinc Castor, hinc Pollux, hinc Aesculapius, hinc Liber. » Nam Aesculapium medicina; Liberum, Saturnum et Cererem agricultura; Apollinem cithara; Vulcanum fabrica deos fecit. Hinc Aegyptus Isidem, doctae Athenae Minervam coluere; quod illa lini, haec olei usum artemque lanificii invenisse credatur.
« Accesserunt etiam Poetae, ait Lactantius, lib. I, cap. xv, qui compositis ad voluptatem carminibus, in coelum eos sustulerunt, sicut faciunt qui apud reges etiam malos, panegyricis mendacibus adulantur. Quod malum a Graecis ortum est. Unde eos sic increpat Sibylla:
Graecia quid confidis in viros principes? Ad quid dona inania mortuis ponis? Immolas idolis: quis tibi in mentem dolorem Imposuit, ut haec perficias magni Dei ore Relicto?
Porro coena haec mortuorum a Graecis vocabatur περίδειπνον, a Tertulliano in Apolog. et a Latinis silicernium. Hinc senes capulares, etiam dicti silicernii, quasi pro quibus jamjam morituris coena funeralis paranda esset. Non ergo a curvitate, quod silices spectent, ita dicti sunt, ut aliqui putarunt, sed a coena hac quae silicernium dicebatur, eo quod cum silentio edentes cernerentur, vel quod silentes cogitarent se mox illum secuturos esse. Unde abeuntes a convivio, velut non amplius se visuri, invicem salutabant, dicebantque: Vale.
Hinc Varro: « Funus exsecuti, laute ad sepulcrum antiquo more silicernium confecimus, id est convivium in quo pransi discedentes dicimus aliis alii: Vale. »
Versus 34: They do not even require this,
34. Neque hoc requirent, — non expostulant, non ulciscuntur voti et promissi sibi facti neglectum et perfidiam.
40. Adhuc enim Chaldaeis non honorantibus ea, — q. d. Praesertim cum etiam ipsi Chaldaei contemnant idola sua; cum enim muti a Belo muto loquelam petunt, nec impetrant, sicque intelligunt idola sua esse muta, relinquunt ea et missa faciunt. Ita Juvenalis, satyra 13, Jovi insultat:
Audis, Jupiter, haec, nec labra moves? cum mittere vocem Debueras, vel marmoreus, vel aheneus.
41. Quasi possint sentire quae non habent motum, — scilicet naturalem, ut animalia. Non enim potest quippiam, quod totum sit atque integrum, et suam naturam retineat, tali motu carens, habere sensum. Omne ergo quod sentit, per se et moveri potest, vel progradiendo, vel se dilatando et contrahendo. Dico per se: nam per accidens, puta per morbos, et in toto animali, et in parte potest perire motus manente sensu: in toto quidem, ut per catalepsim; in parte vero, cum paralysis non procedit usque ad sensus sublationem. Adde, ex motu nos judicare de sensu et vita: unde Ecclesia non baptizat abortivos foetus, nisi motus alicujus speciem prae se ferant. Haec et plura Valesius Sacrae Philosoph. cap. LXXIX. Ratio a priori est, quia animalia omnia habent cerebrum: a cerebro autem quasi a proprio principio manat tam motus quam sensus, per instrumenta, scilicet per nervos et musculos.
Nota: Idola et statuae movere se possunt variis modis. Primo, si eis indatur argentum vivum. Secundo, per ventum quem sinibus suis affabre factis excipiunt, quomodo Albertus Magnus olim, et nunc Mirabiliarii faciunt corvos et dracones volantes, quales saepius vidi. Tertio, per pondera, rotas et aequilibria dextre in statua, quasi in horologio, disposita. Ita oblata est mihi Norimbergae venalis statua pueri Jesu elegantissima, quae mox ut loculum in quo jacebat aperiebas, caput motitando annuere et arridere videbatur. Ita Augustae Vindelicorum vidi tum alia, tum Centaurum inauratum Nostro P. Trigautio pro Sinensibus donatum, qui tactu rotulae cujusdam per se et sponte procurrebat ad spatium trium quatuorve pedum, telum ex arcu ejaculabatur usque in tabulatum, sonabat, pulsabat, aliaque mira faciebat. Verum nihil horum fit motu animali, qui a forma intrinseca, puta ab anima et spiritu vitali, proficiscitur: unde motus hi non diu durant, et cessante causa impellente cessant.
Et ipsi — cultores idolorum, puta Chaldaei, relinquunt ea, ut dixi. Graeca contrarie habent, et non possunt ipsi intelligentes relinquere ea, id est ipsi idololatrae adeo sunt dementati et excaecati, ut cum intelligant idolorum mutorum vanitatem et stoliditatem, ea tamen ex inveterata prava consuetudine relinquere non possint.
42. Mulieres circumdatae funibus. — Nota ex Herodoto, lib. I, Babylonias et Cyprias virgines ante matrimonium, imo omnes eorum mulieres sic coluisse Venerem, ut semel saltem in vita ad Veneris templum desiderent, suamque pudicitiam exponerent, ut qui primo obvius vellet, eis abuteretur, dato tamen pretio cum hac imprecatione: « Tanti ego tibi deam Milyttam, » id est Venerem, « imploro, » hocque pretium istae illusae templo Veneris dicabant, sicque virginitate quasi Veneri dicata, putabant se faustas inire nuptias. Audi S. Augustinum, lib. IV De Civit. cap. x: « Veneri, ait, Phoenices donum dabant de prostitutione filiarum, antequam eas jungerent viris. » Idem de Phoenissis mulieribus testatur S. Athanasius, orat. Contra idola, ubi originem idololatriae investigans eam institutam esse ait « desiderio eorum, qui stupris et propudiis pleni, figmentis repraesentantur; » itaque turpissimam sibi suorum deorum vitam idolorum cultores imitandam proposuisse.
Et Strabo, lib. XI, in fine, agens de sacris Persarum, Medorum et Armeniorum, sic scribit de Anaïtide: « Haec est Venus in oriente culta, Armeniorum idolum: illustrissimi ejus nationis filias suas virgines ei dedicant, ac lex est ut longo tempore apud deam constupratae, deinde nuptum dentur, nemine talis mulieris conjugium dedignante (o miseros cornutos, et infames gentilium maritos!) » Tale quippe etiam Herodotus de Lydiis mulieribus scribit: omnes enim eae meretrices sunt.
Sic Scoti gentiles, filias suas sponsas antequam a sponsis cognoscerentur, primo regi suo violandas tradebant: cujus incestus loco et vice jam christiani effecti induxerunt, ut novae sponsae certum nummum regi pendant. Cujus rei testes sunt Polydorus Virgilius et Hector Boetius in Hist. Scot. Vide hic gentilismi stolidam et insanam spurcitiam, religionis, id est superstitionis larva, daemonis suggestu obtectam.
Hac de causa juxta templum Veneris plurima erant diverticula, ait Herodotus, funiculis distincta, additque aliquas difformes ad duos vel tres annos ibi desedisse, et amasios exspectasse in tentoriis, quae funibus tendebantur. Atque de hisce funibus putant aliqui Baruch hic loqui. Verum obstat quod non erat necesse hos funes rumpere; quod tamen de suis ait hic Baruch: deinde addit ipsas mulieres circumligatas fuisse funibus: ergo mulierum, non tentoriorum erant hi funes.
Quare secundo, funiculi hi possunt accipi serta de juncis et floribus contexta, quibus hae prostitutae capita cingebant, teste Herodoto, et Strabone qui ait eas thominge, id est vinculo vel funiculo, coronatas fuisse.
Tertio et propriissime, hae mulieres cingulo vel funiculo corpus vinciebant, ut significarent se virgines, et Veneris religione et amore captas detineri, hocque signo quasi Veneri sacras, primo obvio sui copiam facere, et petere ut funem solvat, et nefaria sacra Veneri faciat: sicque incesta copulatione, cesto sive zona dirupta, matrimonium inibant. Idem faciebant conjugatae si Veneri se dicare vellent. Ita ex Herodoto, Strabone et Curtio, lib. V, a Castro. Hinc cestus, sive zona priscis signum erat virginis et virginitatis, quam tunc primum solvebant mariti, cum nova nupta primo eorum thalamum subibat. Sic Romani in philtro, amasii statuam ternis funiculis colligabant. Testis est Virgilius, ecloga 8.
Ossa olivarum, — τὰ πίτυρα, id est furfures tritici vel hordei, ait Vatablus. Sic enim πίτυρα accipiunt Hesychius, Dioscorides et Theophrastus. Sed melius Noster hic vertit, « ossa olivarum, » id est nucleos duros et quasi osseos olivarum (sic Beroaldus apud Henricum Stephanum in Lexico πίτυρα vocat ossiculum olivae), vel minutas olivas duriores, ac pene osseas, utpote quae solo fere constent nucleo. Dicuntur hae πίτυρα, quod furfuracei sint coloris, vel quod in olivis tritis et contusis ossa sint quasi furfures et excrementa. Ita Athenaeus, lib. II, cap. xiv, ex Callimacho et Philemone: Πιτυρίδες, ait, sunt olivae μασταὶ, id est tritae, contusae; vel, ut alii legunt, φαῦλαι, id est malae. Oliva enim priscis tam Aegyptiis quam Hebraeis, teste Pierio, hieroglyph. 53, hieroglyphicum fuit misericordiae, pacis, amoris, concordiae; imo supplicationis, spei et precum. Unde Statius:
Vittatae laurus et supplicis arbor oliva.
Hinc Romani pro oliva laurum teste Virgilio urebant, quasi amasio supplicantes. Hoc ergo philtrum sive veneficium magicum erat, quo diabolares istae, quas nec divitiae, nec forma, nec genus commendabat, cremando ossa, id est nucleos, olivarum flammam concupiscentiae testabantur, et procorum duritiem mollire et incantare studebant, ne diu desiderarent, sed cito amasium allicerent. Unde simul cum hac crematione precabantur, ut sic hospites earum amore torrerentur. Tandem sic adusta, et in cineres redacta spargebant in ventum, jacta trans caput. Sic enim Theocritus, in Pharmaceutria, docet hoc a Babyloniis didicisse Graecos, scilicet Simethaeam veneficam, quae Delphidem juvenem deperibat. Sic enim ait: « Sicut ego hanc ceram Deo juvante liquefacio, ita prae amore statim liquefiat Myndius Delphis; utque volvitur hic aeneus orbis, ope Veneris, sic ille volvatur ante nostras fores. Iynx, trahe tu illum meum virum ad domum nostram, nunc sacrificabo vel succendam pityra. » Et Virgilius, ecloga 8:
Fer cineres, Amarilli, foras, rivoque fluenti Transque caput jace.
Ita Guevara praefatione in Habacuc. Vide Delrio in Magic. part. I, Quaest. III, sect. II, et Pererium in Daniel. v, 4.
Porro apposite ignem concupiscentiae suae testabantur cremando nucleos olivarum, quia hi nuclei, utpote oleati et pingues, vehementer ardent, imo prae nucleis aliarum arborum flammam vomunt: qua de causa in Apulia fornaces, in quibus coquitur vitrum, calx, etc., quae ardentissimae sunt, nucleis olivarum tritis accendunt: oleis enim ita abundant, ut inde ignem struant. Lignum autem oleae, etiamsi viride sit et recenter succisum, ardet tamen et flammam edit, quia pingue et oleatum. Idipsum Romae mihi affirmarunt viri graves oculati testes, imo ad oculum ostenderunt.
Affert obscaenitatem hanc idololatrarum Jeremias, q. d. O Hebraei, advertite obscaenitatem idololatriae, videte an hic sit Deus, cui quasi lenoni stupra, et stupri pretia gentiles offerunt, contra legem, Deut. xxiii, 18; rursum cui ne olivas quidem aut oleum, sed tantum ossa olivarum contrita, scilicet sordes et excrementa, dedicant. Nimirum talibus gaudet daemon, hoc ejus est thymiama, ut habent Graeca. Deus autem vester et verus gaudet castitate, victimis purissimis et optimis, ac thymiamati odoratissimo.
Hinc Isidorus, lib. III Sententiarum, cap. XIII: Poetae, ait, finxerunt Venerem impudicam esse deam, et Martem adulterum esse deum, ut hominibus haec flagitia persuaderent, quasi in iis deos imitarentur; quis enim non honestum putaret, sibique licere arbitraretur, quod dii fecisse dicebantur?
44. Falsa, — vana sunt, res nihili, res mendaces sunt, q. d. Idola omnisque eorum cultus falsa sunt, et superstitiose ab hominibus adinventa.
45. Sacerdotes. — Graece τεχνῖται, id est fabricatores sive artifices idolorum, quales erant sacerdotes, qui ea curabant fieri, vel ipsi ea faciebant.
46. Non sunt multi temporis, — q. d. Artifices idolorum sunt brevis aevi et vitae; quomodo ergo possunt facere deos aeternos et immortales?
Versus 47: They have left false things and reproach,
47. Reliquerunt autem falsa et opprobrium, — reliquerunt idola, quae sunt res falsae et mendaces, dignaeque opprobrio. Secundo, reliquerunt posteris falsam fidem et religionem idolorum, dignamque opprobrio. Tertio, q. d. Pro diis reliquerunt materiam falsitatis et opprobrii posteris: magna enim falsitas, error et opprobrium est ligna et lapides colere quasi deos. Ita Maldonatus.
49. Sentiri, — existimari, q. d. Palpari pene potest manibus quod ipsi non sunt dii. Ita Graeca.
50. Scietur postea, — prudentia naturalis ex eventu et experientia quod idola non sentiant, nec juvent, docebit tandem omnes gentes ea non esse deos. Ita Hugo. Secundo, q. d. In lege et luce evangelica totus mundus cognoscet et despiciet idola. Ita Lyranus.
Et nullum Dei opus cum illis, — idola scilicet nihil posse facere quod proprium sit Dei; puta non posse mortuos suscitare, caecos illuminare, mutis loquelam dare, reges creare, pluvias tribuere, ut sequitur.
51. Unde ergo notum est, — q. d. Non aliunde quam ex ipsa idolorum inspectione, et ex experientia, q. d. Quid opus est argumentis? res in se nota et clara est, scilicet quod idola non sunt dii. Unde Graeca habent, τίνι οὖν γνωστέον ἐστίν, cui ergo cognoscendum est eos non esse deos? q. d. Quis tam hebes est, ut debeat doceri idola non esse deos? Vatablus pro cui legit quis, unde vertit, quis nesciat illos non esse deos?
Versus 53: They shall not determine judgment,
53. Judicium quoque non discernent, — non diriment lites hominum edito miraculo, uti Deus diremit litem Aaronis contra Core, Dathan et Abiron, Num. 16, et alias saepe.
Sicut corniculae, — imbelles et imbecilles, quae licet avium putentur esse duces, tamen ignavae volantes vix teli jactum effugiunt, et in praelio statim hosti cedunt.
Secundo, sicut corniculae infirmissimae sunt aves, et praeter crocitationem nihil habent: sic et idola praeter materiam et externam figuram nihil habent. Hinc a corniculis proverbium est κωρικίζειν, id est cornicari, significans inepte garrire, quod usurpat S. Hieronymus, epist. ad Rusticum, et Persius, satyra 5:
Nescio quid tecum grave cornicaris inepte.
Tertio, sicuti gentiles observabant volatus et clamores cornicularum, ut ex iis superstitiose divinarent res futuras: ita et observabant idola, id est idolorum victimas, earumque gestus et motus,
tus, ut ex iis divinarent futura. Ita olim puellae nubiles ut ominatas consequerentur nuptias, opimum prandium afferebant cornici, ut patet ex Phoenice Colophonio apud Athenaeum, lib. VIII.
Quin et apud Romanos, ait Festus, « Corniscarum divarum lucus trans Tiberim cornicibus dicatus erat, quod in Junonis tutela esse putabantur. » Superstitionis origo fuit, quod cornix sit conjugalis amoris symbolum. Mares enim, feminis connubio conjuncti, nunquam ad alteram divertunt cornicem, nec femina quoad vivit, ad alium marem: quod si mors divortium fecerit, qui superstes est perpetuum sibi indicit caelibatum. Ita Horus Apollo, lib. I Hierogl. cap. viii, et ibidem, P. Nicolaus Causinus. Insuper vulgus corniculam, quia garrula est, fatidicam putat. Hinc illud ejus aenigma:
Vivo novem vitas, si non me Graecia fallit: Et non irascens ultro convicia dico.
56. Quibus hi qui fortiores sunt, — q. d. Qui idolis injurii sunt, eaque diripiunt, iis sunt fortiores, q. d. Fures sunt potentiores idolis.
Versus 59: They obey,
59. Obaudiunt, — obediunt Deo creatori et gubernatori suo.
60. Idipsum (id est similiter) spiritus (id est ventus) in omni regione spirat. — Nam, ut ait Seneca, lib. V Natur. Quaest. cap. xvi, xvii, xviii: « Totidem ventorum sunt, quot coelo discrimina. Nulla enim propemodum regio est, quae non habeat aliquem flatum ex se nascentem, et circa se cadentem. » Et Plinius, lib. II, cap. xlvii: « Omnes, ait, venti vicibus suis spirant, majori ex parte autem, ut contrarius desinenti incipiat. » Quin et S. Thomas in Job. cap. xxxvii, 12: Venti, inquit, videntur per vices suas solis motum sequi, ut primum cum oriente sole orientales, deinde meridionales, postea occidentales venti spirent. Idem innuit, Eccles. I, 5: « Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur: ibique renascens, gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem; lustrans universa in circuitu pergit spiritus. »
Versus 62: But these (idols) are not like them either in appearance (in...
62. Haec autem (idola) neque speciebus (graece εἴδεσι, id est formis et pulchritudinibus) neque virtutibus (id est viribus) similia sunt — soli, igni, fulguri, etc.; sed informia sunt, inepta, mortua, imbecilla.
63. Neque regibus maledicent, — neque regibus facient male nec bene, non facient reges felices vel infelices. Prae aliis hominibus nominat reges, quia in iis dirigendis maxime cernitur Dei providentia, quae regna et respublicas praemiat vel punit per suos reges et praesides. Ipse enim confert, conservat, amplificat, vel minuit, debilitat aut tollit regna, ut indicavit vers. 33 et 52, et Job cap. XII, 18, et Daniel. iv, 14. Ita Maldonatus.
Versus 66: Signs also in the heaven,
66. Signa etiam in coelo, — q. d. Plus possunt sol et luna, plusque praestant hominibus quam idola: tum quia signa sunt dierum, mensium et temporum, eaque describunt, Gen. I, 14, eo enim alludit; tum quia gentibus timorem incutiunt: gentes enim ex superstitione metuebant ab astris, ut patet Jerem. x, 2.
69. Formido, — graece τὸ βασσκάνιον, id est terriculamentum, v. g. Puer stamineus cum arcu, positus in horto ut aves terreat et fuget, quae cum vident puerum non moveri, pulso timore libere in cucumeres involant. Haec Graeci vocant μορμολυκεῖα.
Ita Horatius:
Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, Cum faber incertus, scamnum faceretne Priapum, Maluit esse Deum. Deus inde ego furum, aviumque maxima formido.
Comparat idola hisce terriculis avium, quae fructus vere non custodiunt, sed tantum ex opinione et phantasia avium, quae putant ea esse veros homines, cum tantum sint simulacra hominum: sic enim et idola non sunt dii, sed simulacra. Secundo, comparat ea spinae hortensi, id est rhamno, cui aves libere insident, cum videant spinam esse sine aculeis. Tertio, cadaveri mortuo et insensibili.
Tropologice, talis est princeps et praelatus insipiens et timidus, ait Hugo, et ex eo Delrio, adagio 886: Sicut enim, inquit, aves primo intuitu metuunt hoc terriculum, mox tamen ut moveri aut laedere non posse advertunt, assident propius, deinde insident et coinquinant: ita subditi primo praelatum reverentur, at dum vident ignavum et timidum, contemnunt, supplantant, conculcant.
Hic similis est Sobnae praeposito templi, cui ait Isaias cap. XXII, 15: « Quid tu hic, aut quasi quis hic? » De talibus queritur Jeremias, cap. XXIII, 13: « In prophetis Samariae vidi fatuitatem. » Et Zacharias, cap. XI, 17: « O pastor, et idolum, derelinquens gregem. » Tales enim sunt idola: umbrae et larvae pastorum, non veri pastores; quibus, uti et idolis, ac terriculis, recte competit vetus paraemia: « Simia in purpura. » Quam multos id genus simios videre est in aulis principum, quibus si purpuram, si torquem, si gemmam detrahas, meros cerdones deprehendes! In hos competit illud quod, teste S. Hieronymo ad Pammach., de Caesare egregie dixit Tullius: « Cum quosdam, ait, ornare voluit, non illos honestavit, sed ornamenta ipsa turpavit. »
Versus 71: From the purple also and the scarlet, which moths eat upon them
71. A purpura quoque et murice, quae supra illos tineant. — Ita legendum, non teneant, q. d. Ex vestibus idolorum purpureis et muriceis, quae a tineis consumuntur, utique scietis quid sint idola, scilicet quod sint saxa et ligna, non dii.
Nota: Pro murice aliqui legunt marmore: graece enim est τῆς μαρμάρου, quod Vatablus vertit, splendore; μάρμαρος enim signat fulgorem, splendorem, et a splendore dictus est tam lapis marmor, uti docet Anselmus Boetius, lib. II De Lapidibus, cap. cclxiv, quam hic murex sive purpura: nam, ut ait Poeta, Eneidos IV: « Tyrioque ardebat murice laena: » laena, id est toga duplex, quae erat amictus auguralis, ait Paulus Manutius; si ardebat, ergo et splendebat. Secundo, marmor tingi solet rubeo colore. Hinc significat muriceum sive conchyliatum et purpureum colorem et vestem, quae supra idola tineat, id est a tinea arroditur et consumitur; graece σηπομένης, id est quae putrescit.
Sciens itaque. — Potius legendum cum Maldonato, scietis utique: sic enim connexa erit sententia praecedentium, eaque hic explebitur. Id ita esse patet ex Graeco.
Et erunt opprobrium, — erunt omnibus risui et probro. Omnes enim rident, cum vident aliquod idolum saxeum vel ligneum, cariosum, truncum pedibus, manibus, oculis aut capite, adorari aut adoratum fuisse.
Ex hoc capite refellitur Calvinus, qui ait Gentiles non fuisse tam stupidos, ut adorarent ligna et lapides, sed in iis adorasse Deum, quasi in imagine, uti faciunt Christiani. Hoc enim falsissimum esse patet ex toto hoc capite, et ex Arnobio, Lactantio, Tertulliano, Justino, Athenagora et aliis, qui passim rident Gentiles, quod lapides et ligna pro diis colant. Idem videmus hodie facere Japones et Indos. Simplices ergo statuas colebant ut deos: sapientiores quasi corpus vel membra Dei; putabant enim numen statuae et idolo, sui quasi simulacro, esse affixum, in illo habitare, et circa illud versari et ludere: sapientissimi riserunt idola, ut Socrates et Plato; licet quidam ex eis ea coluerint metu hominum, qua de re alibi plura dixi.
Quocirca Barlaam, apud Damascenum in Historia cap. x, Josaphato demonstrat stultitiam idololatrarum per apologum aucupis et lusciniae, eamque triplicem. Primo, quod res praeteritas, puta Jovem, Mercurium aliosque homines flagitiosos jam mortuos suscitare velint. Secundo, quod tentent impossibilia: petunt enim vitam a statua inanimata. Tertio, quod credant rem incredibilem, scilicet saxa esse deos. Apologum lusciniae recensui Jerem. viii, 7. Et S. Augustinus, in Sententiis, Sent. II, 15: « Sic, ait, sunt qui colunt idola, quomodo qui in somnis vident vana. Si autem evigilet anima ipsorum, intelligit a quo facta sit, et non colit quod ipsa fecit. »
Moraliter ergo disce hoc capite, quam impia et stolida sit idololatria, quae Deum verum divinitate sua privare, eamque in creaturam transferre conatur. Hinc Sancti eam, ut summum crimen laesae Majestatis divinae, tantopere detestati sunt, ut maluerint quaevis tormenta et mortes acerbissimas pati, quam idola colere. Primis trecentis Ecclesiae Christianae annis, plusquam sexcenta Christianorum millia hac una de causa martyrium subierunt, vel ad furcas, vel ad ignes, vel ad gladios, vel ad cruces, vel ad bestias damnati.
Quocirca B. Remigius Archiepiscopus Rhemensis, cum Clodovaeum Francorum regem, primum ex regibus Franciae conversum ad Christum post superatos Alemannos baptizare deberet, coram procerum frequentia, deponenti ornamenta regalia, et ad sacrum se lavacrum humilianti, cunctis audientibus dixit: « Mitis depone colla Sicamber; adora quod incendisti; incende quod adorasti, » hoc est Christum adora, cujus ecclesias incendisti paganus; incende idola, quae tunc adorasti. Ita Joannes Trithemius, lib. I Compend. Annal., et lib. De Origine Francorum.
S. Chrysogonus, Diocletiano Imperatore Romae inclusus in carcere, ibi biennium vixit. Sed cum Imperator Diocletianus Dalmata, obscuro loco natus, Romam scripsisset, ut reliquis Christianis, qui in vinculis essent, interfectis, Chrysogonus Aquileiam ad se mitteretur, eo perductus est; cui Imperator: Accersivi, inquit, te, Chrysogone, ut honoribus augeam, si modo induxeris animum deos colere. At ille: « Ego eum, qui vere est Deus, mente et oratione veneror; deos autem, qui nihil sunt nisi daemonum simulacra, odi et exsecror. » Quo responso excandescens Imperator, ad Aquas Gradatas eum securi percuti jubet. Ita habet ejus Vita.
Romae, sub Adriano Imperatore Seraphia Virgo Antiochena, cum in domo Sabinae praeclarissimae feminae apud urbem commaneret, rapta ab officio Praesidis, exhibita est in conspectu ipsius. Cui ille: Sacrifica diis immortalibus, quibus sacrificant domini Imperatores. B. Seraphia respondit: « Timeo, et colo omnipotentem Deum, qui fecit coelum et terram, et omnia quae in eis sunt. Nam dii quos jubes adorare, non sunt dii, sed sunt daemonia; et ideo non licet mihi eos adorare, quia Christiana sum. » Rursum Praeses: Sacrifica diis, inquit, ne morte plectaris. Cui virgo: « Non facio voluntatem patris tui Satanae, quia Christiana sum. » Quare varie torta tandem capite plexa, Martyr in coelum evolavit. Ita Ado in Martyrol. 3 septemb.
SS. Perpetua et Felicitas Africanae Martyres sub Severo Imperatore anno Domini 205, quas saepe dilaudat S. Augustinus, damnatae ad leones, cum ducerentur ad amphitheatrum ut iis objicerentur, alta alacrique voce canebant: « Omnes dii Gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit; » cumque Praeses juberet alapis faciem et os earum contundi, illae majori et contentiori voce idipsum canendo iterarunt, ut habent earum Acta 7 martii. Illa enim die S. Perpetua a leonibus, S. Felicitas a leopardis dilacerata, de idolis et daemonibus triumpharunt.
Tropologice idolum haeretici est haeresis, superbi honor, gulosi crapula, inobedientis propria voluntas, etc. Morere hisce tuis idolis, vive Deo: despice vana, suspice vera: despice terrena, suspice coelestia: morere saeculo, vive coelo: morere tempori, vive aeternitati.
Versus 72: Better is the just man who has no idols: for he shall be far from reproach
72. Melior est homo justus, qui non habet simulacra: nam erit longe ab opprobriis.
q. d. Longe praestantior et felicior est homo justus qui simulacra non colit, quia is procul aberit ab opprobrio et poenis, quibus Deus idololatras mulctat hic et in aeternum. Hic versus totius epistolae est quasi clausula et conclusio, in qua Jeremias Hebraeos, quasi eos amplectens, rogat et obsecrat ut ab idolis caveant, eaque detestentur, q. d. Charissimi, videtis quam vana, stulta et noxia sit idololatria: quare ab ea cavete; potius quaevis perpessimini quam ut idola colatis. Manete in cultu Dei vestri, qui solus verus est Deus, solus vos diligit, solus vos tuetur, solus vos e captivitate liberabit, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.