Cornelius a Lapide

Prolegomena in Threnos Jeremiae


Index


Synopsis Gemituum Jeremiae

modo quiescet, cum Dominus praeceperit ei, ibique condixerit illi?

XXXVII. Haec dicit Dominus: Chaldaei a Jerusalem recedentes ut pugnent contra Pharaonem, redibunt, capientque urbem, et succendent eam igni.

XXXVIII. Haec dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio, et fame, et peste; qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet.

XXXIX. Nabuchodonosor capit Jerusalem, Sedeciam excaecat, filios ejus et nobiles occidit, Jeremiam liberat.

Dic ad Abdemelech: Liberabo te, et erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam.

XL. Nabuzardan ait Jeremiae: Si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, ponam oculos meos super te; sin autem, habita apud Godoliam, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Juda.

XLI. Ismahel occidit Godoliam, et populum capit: insequitur eum Johanan, et populum liberat, cum quo metuens Chaldaeos, fugere cogitat in Aegyptum.

XLII. Johanan et principes consulunt Jeremiam: quibus ille: Manete in Judaea, et obedite Chaldaeis: omnes enim qui ingredientur Aegyptum, morientur gladio, fame et peste.

XLIII. Contemnunt illi et fugiunt, secumque Jeremiam pertrahunt in Aegyptum. Jeremias in Taphnis prophetat: Veniet Nabuchodonosor, et percutiet terram, delubra et deos Aegypti.

XLIV. Quare, o Judaei, provocatis Deum sacrificando diis alienis in terra Aegypti?

Ecce ego tradam Pharaonem Ephree in manu quaerentium animam illius.

XLV. Haec dicit Dominus ad Baruch: Dixisti, vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo.

Ecce quos aedificavi, ego destruo: et tu quaeris tibi grandia? dabo tibi animam tuam in salutem.

XLVI. Haec dicit Dominus adversus exercitum Pharaonis Nechao: Praeparate scutum, state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.

Vitula elegans atque formosa Aegyptus: stimulator ab aquilone veniet ei. Post haec habitabitur sicut in diebus pristinis.

XLVII. Haec dicit Dominus contra Palaestinos: Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon.

O mucro Domini, usquequo non quiesces? Quo-

XLVIII. Ad Moab: Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricae in deserto.

Date florem Moab, quia florens egredietur: maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.

XLIX. Ad filios Ammon: Ulula, Hesebon, quoniam vastata est Hai: Melchom capietur, sacerdotes ejus et principes ejus simul.

Parvulum dedi te, o Edom, in gentibus, contemptibilem inter homines.

Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem, urbem laetitiae?

Succendam ignem in muro Damasci, et devorabit moenia Benadad.

L. Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach.

Gladius ad Chaldaeos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, gladius ad divinos ejus, gladius ad fortes illius, gladius ad equos ejus, et ad omne vulgus ejus.

LI. Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: quoniam tempus ultionis est a Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei.

Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram: de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotae sunt.

Ecce ego ad te, mons pestifer, qui corrumpis universam terram: evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis.

Sanctificate contra Babylonem gentes, reges Mediae, duces ejus, cunctamque terram potestatis ejus.

Inebriabo Chaldaeos, ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum.

Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum haedis.

Laudabunt super Babylonem coeli et terra, et omnia quae in eis sunt: quia ab aquilone venient ei praedones.

Qui fugistis gladium, venite: recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.

Dic Saraiae: Cum veneris in Babylonem, leges omnia verba libri hujus, librumque projicies in medium Euphraten, et dices: Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.


Praefatio

Maxime pathetica et affectuosa totius Scripturae sunt pars. Jeremias enim uti (teste Isidoro Pelusiota, libr. I, epist. 298), omnium Prophetarum fuit calamitosissimus, ita pariter omnium maxime threnodus hic ubique cunctos ad dolorem, luctum et ploratum excitat. Jeremias, inquam, vel potius Spiritus Sanctus per Jeremiam, in hisce Threnis videtur omnia sua lamenta conglobasse, atque compassioni, planctui et lacrymis habenas omnes laxasse. Idque merito, quippe qui videbat omnes suas prophetias, minas, monita et obsecrationes in irritum cecidisse, deplorata omnia, urbem Jerusalem quam tantopere salvare cupiebat, Judaeam, rempublicam, et regnum gentis suae, templum illud Salomonis orbis miraculum, populum Dei, adeoque Synagogam totam, Deique Ecclesiam vastatam, eversam et incensam a Chaldaeis. Juste ergo inconsolabiliter lamentatur, et suspirat gemitibus inenarrabilibus, ut suo exemplo suos cives gemere doceat, et poenitentiam agere, ut a Deo veniam, atque gentis, urbis et reipublicae restitutionem impetrent: uti de facto impetrarunt, quando 70 captivitatis anno a Cyro in patriam remissi sunt, urbs et templum reaedificata, respublica et Ecclesia restaurata fuerunt.

lacrymis apud Deum deploremus. Quocirca merito Paschasius censet hoc triste Jeremiae carmen vocari posse Threnos threnorum, vel Lamentationes lamentationum; sicut laetum Salomonis Epithalamium vocatur Canticum canticorum: uti enim eo nihil laetius, ita hoc nihil tristius in Scriptura aut apud profanos reperiri potest, ut cum eo comparata tragica Senecae, et similium, umbrae esse videantur, et ludi poetarum arte rhetorica conscripti et conficti. Hic enim non ars loquitur et gemit, sed ipse Spiritus divinus, qui totum Jeremiam occupaverat, ut gentis suae populique Dei excidium plangeret gemitibus inenarrabilibus.

Rursum mystice Jerusalem haec ita vastata communiter accipitur hominum respublica et societas, sive genus humanum in Adamo diaboli fraude eversum, atque de primaeva felicitate, paradiso et originali innocentia dejectum. Proprie vero ac peculiariter Jerusalem haec est anima, quae peccato mortali consentiens, statu justitiae et regno Dei privata, daemonis regnum, jugum et tyrannidem subit, et clades longe majores, quam Jerusalem olim, vel quodvis regnum aut respublica eversa, experiri et perpeti cogitur, ut merito poenitens Threnos hosce usurpet, ac inter alia dicat illud cap. III, 12: 'Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam. Misit in renibus meis filias pharetrae suae;' et vers. 15: 'Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio.' Exempla et lamenta poenitentium stupenda vide apud Climachum, gradu 5 De Poenitentia; et item in Vita S. Mariae Magdalenae, S. Mariae Aegyptiacae, et S. Pelagiae poenitentis.

Audi et S. Hieronymum de seipso, epist. ad Florentinum: 'Ego cinis, et vilissima pars luti, et jam favilla: ego cunctis peccatorum sordibus inquinatus, diebus ac noctibus opperior cum tremore reddere novissimum quadrantem. Sed tamen quia Dominus solvit compeditos, et super humilem et trementem verba sua requies-

Ostenditur juxta Jerusalem, et in ejus chorographia depingitur ad meridiem urbis, non longe ab Haceldema, fovea Jeremiae, in qua ipse aspiciens Jerusalem a Chaldaeis vastatam, dolens et flens hosce Threnos dictavit, ubi Helena imperatrix mirifica construxit opera, ait ex Nicephoro Adrichomius in Descript. Jerusalem, num. 224.

Dat ergo Jeremias hic nobis typum, exemplum et carmen, quod in urbium, regnorum, reipublicae et Ecclesiae eversione, quod in publica calamitate et clade, quales plurimas hisce annis in Belgio vidimus et videmus, totidem verbis usurpemus, ut intimo compassionis affectu has strages tum corporum, tum magis animarum, sanguineis


Argumentum

Hic liber hebraice vocatur איכה echa, id est quomodo; quia ab hac voce incipit. Hebraei in Commentariis vocant eum קינות kinot, Septuaginta Threnoi, id est lamentationes vel fletus. Threni ex Hebraeo in Latinum conversi sunt a S. Hieronymo, in Graecum a Symmacho et Septuaginta. Nam jam olim Aquilae et Theodotionis versio in Threnis desiderata fuit. Titulus hic nullus est in Hebraeo, sed in Graecis et Latinis Bibliis, ac in textu Arabico Alexandrino, in Antiocheno enim desideratur (a Septuaginta, ut videtur, additus; unde non est canonica Scriptura; probatus tamen est ab Ecclesia, quae eumdem titulum Bibliis Latinis, etiam Romanis praefigit); hic est: 'Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israel, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem, et amaro animo suspirans, et ejulans dixit.' Unde clare liquet auctorem Threnorum esse Jeremiam, idque tota sentit Ecclesia. Rursum, Threnos esse com-


Prolegomena

positos a Jeremia, non ante excidium Hierosolymae, ut aliqui censuerunt, sed post illud: id enim clare dicit titulus.

Quaeres, an titulus hic sit Scriptura canonica, et ejusdem auctoritatis cujus sunt Threni? Negant S. Bonaventura, Lyranus, Sanchez, a Castro, Franciscus Lucas in Notis Biblior., censentque ab interprete quopiam illum Threnis adjectum esse, ad hoc, ut Threnis argumentum praefigeret, quo simul eosdem apte et consequenter cum ultimo capite Jeremiae, quo fuse narrata est vastatio Hierosolymae, brevi ejusdem compendio copularet. Rationes sunt duae: prior, quod hic titulus in pluribus codicibus desideretur, uti testantur Lyranus et Lucas; posterior, quod non exstet in Hebraeo, sed in versione Septuaginta, unde ab illis videtur additus; illi autem Interpretes duntaxat fuere, non Scriptores canonici. Idem dicendum est de epigraphe, sive titulo, qui praefigitur capiti sexto, et de titulo praefixo Ecclesiastico, uti ibidem censet Jansenius.

Rursum, in multis Bibliis hic titulus deest, et a multis interpretibus praeteritur, puta a Theodoreto, Eusebio, Olympiodoro, S. Hieronymo, Paschasio, Rabano, Ruperto et aliis. Hi enim hujus tituli mentionem nullam faciunt in suis Commentariis.

Ad primum alterius sententiae, respondeo:

Primo, illa verba praefationis Bibliorum Clementis VIII: 'In hac editione nihil non canonicum, nihil adscititium, nihil extraneum apponere visum est;' non esse Pontificis, sed auctoris praefationis, qui fuit unus e Doctoribus, qui huic Bibliorum emendationi et editioni jussu Pontificis praefuerunt, quae facta est, ut ipse ait, 'annuente' tantum Pontifice, non vero decernente et definiente singula. Itaque cum ait, Nihil non canonicum, intellige, non ex Pontificis decreto, sed ex illorum qui editioni praefuerunt, opinione et sententia.

Secundo, 'nihil,' id est nullum librum, librive partem non canonicam, 'apponere visum est,' quales in aliis Bibliis appositae visuntur, uti sunt oratio Manassis, liber III et IV Esdrae: quae proinde in hac editione Romana rejecta sunt, ut ipse auctor praefationis mox explicando subjungit. Per nihil ergo, non intelligit titulos librorum, sed ipsos libros ipsumque Scripturae textum: quare etiamsi addantur huic editioni librorum tituli, capita, capitum numeri, versus, etc., vere tamen dicitur, nihil non canonicum illi adjectum esse. Ita P. Serarius, Prolegom. in Biblia cap. xx et praecedent. Idemque mihi asseruerunt Romae viri docti, atque imprimis illustrissimus Cardinalis Bellarminus, praefationis illius auctor, qui et lib. I De Verbo Dei, cap. xx: 'Apocrypha quoque esse, inquit, videtur praefatiuncula, quae praefigitur Threnis Jeremiae: nam nec est in Hebraeis codicibus, nec in omnibus Latinis, et ab expositoribus non attingitur.' Denique, si quis accurate verba praefationis illius jam citata expendat, et cum iis quae sequentur conferat, videbit per non canonicum, non titulos, sed libros, librorumve partes non canonicas duntaxat excludi: per adscititium vero excludi marginales concordantias, notas et varias lectiones, quae Bibliis Plantinianis aliisque adscriptae leguntur: per extraneum denique, praefationes et argumenta librorum, quae ex S. Hieronymo in aliis Bibliis iis praefixa visuntur. Sic enim auctor haec verba partito explicare videtur, dum ternas hasce rerum classes ab hisce Pontificiis Bibliis, in sequentibus ordine jam dicto ablegat.

Unde sequitur duntaxat hanc praefationem, sive titulum Threnorum non esse extraneum, sed intraneum; quia scilicet intra contextum Bibliorum ab immemorabili tempore repositus est, non tanquam Scriptura canonica, sed tanquam titulus libri et Scripturae canonicae, illi pro argumento a prisco aliquo scriba, vel a Septuaginta adjectus et praefixus: sicuti Evangelio S. Matthaei, non a S. Matthaeo, sed aliquo alio, adjectus est hic titulus quasi intraneus, 'Evangelium secundum Matthaeum.' Nam ab eodem aliis Evangeliis similis est additus, ad ea ab invicem discernendum, nimirum hic: 'Evangelium secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Joannem.' De quo vide Maldonatum, Praefat. in S. Matthaeum. Sic Thren. v, additus est ab aliquo hic titulus, Oratio Jeremiae, hoc enim est in Hebraeo.

Contrarium opinatur P. Gresserus, tom. I Defens. Bellarm. lib. I, xiv, cujus ratio est primo, quod in Bibliis Romanis jussu Clementis VIII editis in Praefatione, utique ex mente et voluntate Pontificis, dicatur in hac editione Bibliorum nihil non canonicum contineri; eaque de causa se rejecisse orationem Manassis, et librum III ac IV Esdrae, eo quod non sint canonici. In illis autem Bibliis hic

Ad secundum, jam dixi Doctores hosce exclusisse praefationes S. Hieronymi, non ea de causa quod non sint canonicae, sed quod sint recentes et extraneae, non priscae et intraneae, quales sunt hae Septuaginta, quae tot saeculorum usu Scripturae insertae cum ea coaluisse, ideoque ei quasi intraneae videntur.

Ad tertium respondeo, in nonnullis Graecis codicibus, uti Complutensibus, titulum hunc non imponi, sed praeponi capiti primo: in Latinis vero Bibliis, etiam hisce ipsis Romanis, clarum est praeponi, esto eodem charactere quo textus impressus sit; cum in Plantinianis aliisque diverso eoque minutiore charactere cusus visatur. Denique in Bibliis Graecis, Regiis et Romanis aleph, et versiculus primus Threnorum non huic titulo, sed statim post eum ad initium textus in margine annotatur: quo significatur ab eo incipere Threnos, non a titulo. Et ita Ecclesia in hebdomada sancta, Threnos orditur ab aleph et a textu, non ab hoc titulo.

titulus Threnorum, aeque ac titulus Ecclesiastici inseruntur, vel potius praefiguntur textui Scripturae canonicae: ergo uterque est canonica Scriptura. Secundo, quia titulos et praefationes S. Hieronymi ab hac editione rejecerunt Romani, eo quod non sint canonicae: cum ergo has duas ponant, censent eas esse canonicas. Tertio, quia Septuaginta (ut patet in editione Regia et Romana) titulum hunc non praefigunt Threnis, sed ponunt in ipso eorum textu, et ab eo illos inchoant, eumque faciunt initium cap. 1.

Prior sententia, uti communior, ita verior videtur. Hic enim titulus non est auctoris canonici, puta Jeremiae, sed Interpretum, puta Septuaginta, unde non exstat in Hebraeo, nec in Syro, nec in Arabico, nec in Chaldaeo: quod signum est ejus auctorem non esse Baruch. Hic enim scripsisset hebraice, uti scripsit Threnos ipsos, dictante Jeremia.

vastata, nec capta: ergo hi Threni non sunt de clade Josiae.

Secundo, Eusebius putat Jeremiam hic in primo suo alphabeto plangere captivitatem Joachin vel Jechoniae. Verum huic sententiae obstat idem quod priori: sub Joachin enim non fuit vastata civitas, sed sub Sedecia.

Dico ergo, argumentum Threnorum est: Plangit hic Jeremias urbis et templi excidium, et eversionem factam a Chaldaeis, atque regis Sedeciae totiusque populi captivitatem. Huic enim apte omnes Threnorum sententiae conveniunt, eamque vel praesupponunt vel significant. Unde patet Jeremiam scripsisse hos Threnos anno undecimo Sedeciae, qui fuit 19 Nabuchodonosoris: illo enim anno ipse cepit et vastavit Hierosolymam. Ita Origenes, Theodoretus, Olympiodorus, Procopius. Ubi adverte: Excidium Hierosolymae per Nabuchodonosorem et Chaldaeos fuit typus excidii Hierosolymae per Titum et Romanos; imo quod inchoatum est per Nabuchodonosorem, hoc perfectum et consummatum est per Titum: itaque hi Threni consummate accipi possunt de excidio Judaeorum per Romanos, ut patebit cap. IV, 10 et 20. Ita S. Hieronymus, Theodoretus et alii.

De argumento Threnorum dissident interpretes. Primo, Hebraei, Chaldaeus, Rabanus, Maldonatus hic, et S. Hieronymus in Zachar. cap. xii, putant Jeremiam hic plangere cladem et mortem Josiae regis Juda, cum ipse caesus est a Pharaone Nechao; quod enim tunc Josiam planxerit Jeremias, patet ex II Paralip. xxxv, 25. Verum hic alius fuit planctus, aliique threni, qui interciderunt. Nam hisce nostris Threnis plangit Jeremias vastitatem et desolationem Hierosolymae, ut patet tum ex titulo jam allato, tum ex ipsis Threnorum sententiis: tempore autem Josiae Jerusalem non fuit

Nota primo: Threni ex ingenti doloris et compassionis affectu a Jeremia scripti sunt; unde pleni sunt affectuum: ideoque sententiae saepe non cohaerent. Sicut enim qui vehementer dolet et affligitur, sine ordine jam clamat, jam luget, jam indignatur, jam obsecrat, et in omne pathos se versat: ita Jeremias hic iisdem affectibus et dolori suo, sine ordine aut ordinato discursu indulget, atque sententias quasi tumultuarie congerit, prout eas dolor effundit.

Nota secundo: Artificium hic majus est quam in caeteris prophetiis; carmine enim scribit, non certis quidem numeris temporum ac pedum, ut Latini et Graeci solent, sed ut Hebraei, certo fere numero syllabarum; et initio carminis litteras hebraicas ordine alphabeti pertexens, quod idem facit David Psalm. cxviii. Primus enim versus incipit ab aleph, secundus a beth, tertius a ghimel, et ita consequenter. Quare acrostichi sunt hi versus. Atque ut hoc ipsum in Graeca et Latina versione significetur, hac de causa hae litterae, aleph, beth, ghimel, etc., singulis versibus integrae ad marginem adscribuntur, quod non fit in textu Hebraeo; quia ibi singuli versus a singulis litteris, id est a dictionibus, quae a singulis litteris incipiunt, suo ordine inchoantur. Porro utitur Jeremias litteris hisce alphabeti, ut per eas quasi elementa, inquit Rupertus, tanquam pueri, ad scientiam Dei adipiscendam, et ad cordis compunctionem, vitaeque emendationem nos aeque ac Judaei inducamur. Simili modo et ratione docet ex Hebraeis Origenes, tot esse libros veteris Testamenti quot sunt litterae Hebraeorum, scilicet 22. Quia, inquit, sicut litterae sunt elementa ad omnem sapientiam, ita libri illi initia sunt ad omnem Dei cognitionem.

Porro a Graecis tale carmen vocatur acrostichis, praesertim cum ex primis aliquot versuum continuo ordine sequentium litteris, oratio aliqua connectitur, teste Cicerone, libro II De Divinat., uti fit in quibusdam Ennianis et Sibyllinis. Quale est illud Sibyllinum, cujus primae litterae reddunt hanc sententiam: Ἰησοῦ Χριστὸ Θεοῦ υἱὸ σωτὴρ, Jesus Christus Dei Filius salvator; quod recenset Eusebius, lib. IV De Vita Constantini, cujus sententiae initiales litterae rursum reddunt hanc vocem: ἰχθύς, id est piscis, quo nomine proinde Christus subinde a Patribus appellatur.

Aliud mysterium in hisce alphabeti litteris non latet, inquiunt Lyranus et Vatablus, nisi litterarum hebraicarum etyma velis interpretari, uti facit S. Hieronymus, epist. 155 ad Paulam Urbicam. Alii tamen, ut Rupertus, Hugo, S. Thomas, putant hic aliquid mysterii, quod nos lateat, contineri. Sanchez censet has litteras additas esse quasi notas, quae Hebraeis in memoriam revocarent non tantum singulorum versuum initium, sed et totam numerosam eorum compositionem; sicut in memoria artificiali, imagines phantasiae objectae revocant in memoriam totum quod discendum dicendumque est. Verum has imagines quisque sibi congruas format et fingit, nec apparet quomodo hic singulae litterae totos versus repraesentare possint singulis hominibus.

Nota tertio: Sunt hic quatuor alphabeta juxta quatuor capita. In primo alphabeto, cap. 1, sub singulis litteris, terni dodecasyllabi versus concluduntur. In secundo alphabeto, cap. II, terni quoque versus sub una eademque littera continentur, quorum primus 16, reliqui duo 12 syllabarum sunt. In tertio, cap. III, terni versus non solum sub una littera ponuntur, sed ab eadem etiam singuli inchoantur, quorum unus non servato ordine 12, alii 14 syllabarum esse solent. Quarto, cap. IV, sub una littera binos versus complectitur. Hic ergo sunt dimetri, in caeteris trimetri. Quocirca S. Hieronymus, epist. 155 ad Paulam Urbicam, ait eos quasi Sapphico metro esse conscriptos, hoc est trimetro. Nam alioqui pedes et numeros Sapphici carminis non habent; atque numerus et mensura eorum jam ignoratur. Vetus enim Hebraeorum poesis interiit.

Symbolice, quadruplici hoc alphabeto innuitur, quod Jeremias non tantum Judaeorum, sed et quatuor plagarum orbis, id est totius mundi, peccata deploret, omnesque ad ea deplorandum invitet. Unde et infernus patere dicitur, et extendi ad stadia 1600, Apocal. xiv, 20. Hic enim numerus a quadragenario est tetragonus. Nam quadragies quadraginta faciunt 1600, ut significetur patere infernum ad quatuor mundi plagas, ad excipiendum impios undequaque in eum ruentes. Ita Petrus Bongus lib. De Numer. Mysterio.

Nota quarto: Finis scribendi Threnos fuit, ut Jeremias hoc carmine suam in patriam charitatem et commiserationem testaretur, atque ejus modulatione suum et civium suorum dolorem leniret, atque alios ad commiserationem flecteret, omnes-

inquit, has lamentationes lego (lego autem quoties ea lectione praesentis felicitatis sensum castigare voluero), vox mihi inter legendum abrumpitur, et lacrymis obruor, et velut sub respectum venit illa clades, et cum lugente luctum conjungo.'

que ad poenitentiam, reconciliationem cum Deo, ac peccatorum fugam incitaret. Quare S. Gregorius Nazianzenus, orat. 1 pacificatoria: 'Quoties

Finis ergo et scopus Spiritus Sancti et Jeremiae in Threnis conscribendis fuit, primo, parentare Hierosolymae jam vastatae et quasi mortuae. Celebrat enim hic funus et exequias ejus, utpote patriae et matris suae amantissimae, eoque simul lenit dolorem suum et civium suorum. Ad hoc enim inventum est carmen funebre. Secundo, hoc carmen est quasi epitaphium, quod Hierosolymae memoriam ad posteros transmittat. Tertio, idipsum est stimulus ad poenitentiam, ut Judaei ad Deum conversi, veniam ac suam et Hierosolymae restaurationem a Deo impetrent. Quarto, tropologice datur hic schema et forma sacri luctus et poenitentiae, de quo mox plura. S. Chrysostomus, homil. in titulum Psalmi L: 'Prophetae, inquit, velut quidam pictores sunt virtutis ac militiae,' qua contra peccata ac diabolum decertamus. 'Alii Prophetae alias virtutes pingunt. Jeremias pictor est tum crucis, tum compunctionis.' Hac enim excelluit, eamque lectori imprimit: ubique enim threnodus gemit et plangit: quia 'magna, inquit, velut mare est contritio tua,' o Jerusalem!

Porro compunctio mater est devotionis, omniumque virtutum. Si vis sentire devotionem, da te solitudini et compunctioni, et, ut ait Psaltes, in cubili et corde tuo compungere; nam, ut ait Psalm. L: 'Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.' Et auctor lib. De Spiritu et anima, tom. III, S. Augustinus, cap. xlix: 'Meditatio, ait, parit scientiam, scientia compunctionem, compunctio devotionem, devotio perficit orationem.' Compunctio enim gignit primo, humilitatem: quis enim superbiat, qui se infernum commeruisse considerat? Secundo, patientiam, ut omnes humiliationes, mortificationes, morbos, adversitates, tribulationes, persecutiones fortiter, imo alacriter suscipiat, Deoque gratias agat, et canat cum S. Theodoro in tormentis: 'Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo.' Benedictus Deus, qui leniter in hac vita mea peccata castigat, ne ea puniat aeternis gehennae incendiis. Tertio, amorem Dei, quis enim non summe diligat Deum, a quo se veniam laesae majestatis divinae gratis consecutum, inferno erutum, et coelo redditum confitetur? Quarto, amorem proximi: nam qui offendit Deum, jam hujus offensae gravitatem et indignitatem agnoscens, satagit eam compensare conversione aliorum, qui Deum honorent et glorificent; uti S. Paulus suam Ecclesiae persecutionem sarcivit et compensavit omnium Gentium conversione, ac perpetuis et heroicis laboribus et persecutionibus, quos pro ejus propagatione continuo et generose sus-

tinuit. Quinto, compunctio mentem avocat a terra omnique concupiscentia terrena, ac jungit Deo. Ei enim qui vere compungitur, amarescit mundus, et nil sapit nisi Deus. Unde S. Bernardus tract. De Modo bene vivendi, cap. x: 'Bona, ait, compunctio thesaurus est desiderabilis, et inenarrabile gaudium in mente hominis. Anima quae in corde habet compunctionem, proficit ad salutem: lacrymae poenitentium pro baptismate reputantur apud Deum.' Et paulo post: 'Compunctio cordis, sanitas est animae. Compunctio mentis, illuminatio est animae; quia tunc anima illuminatur, quando ad lacrymas compungitur. Compunctio lacrymarum, remissio est peccatorum; quia tunc peccata dimittuntur, quando cum lacrymis ad memoriam reducuntur. Compunctio Spiritum Sanctum reducit ad se: quia cum Spiritu Sancto mens visitatur, statim homo peccata sua plorat.'

Hisce de causis illustres Sancti, qui aliquando peccatum mortale commiserunt, tota vita se addixerunt compunctioni et poenitentiae. Licet enim scirent Deum hoc peccatum sibi jam condonasse, tamen ex zelo amoris et honoris divini, ejus offensam jugiter in se vindicare voluerunt. Profunde enim considerantes quanta sit illa majestas, potentia, bonitas divina, quamque illa peccato laedatur et offendatur, noluerunt sibi parcere, sed jugiter peccatum hoc punire, ut Deo amorem et honorem, quem peccando laeserant, poenitendo restituerent.

Audierat S. Magdalena a Christo: 'Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum;' et tamen per triginta annos usque ad mortem in Bauma sua poenitens, continuis lacrymis, gemitibus, poenitentiis, orationibus sese addixit, omnibusque saeculis exemplar poenitentiae sese constituit.

Sciebat Petrus qui Christum negaverat, Christum se respexisse, et culpam hanc condonasse; et tamen singulis noctibus ad galli cantum, ait S. Clemens, procidens in genua lacrymis uberrimis illam deflevit, adeo ut oculi ejus ex assiduo ploratu apparerent quasi sanguine respersi, inquit Nicephorus, lib. II, cap. xxxvii.

Audierat S. Paulus, post persecutionem vocatus a Christo: 'Vas electionis est mihi iste;' et tamen passim inter poenitentes se collocat: 'Ego, inquit, sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei,' I Cor. xv, 9. Et: 'Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam aeternam,' I Timoth. cap. 1, 15.

Sciebat regius Propheta peccatum homicidii et adulterii sibi a Deo remissum. Nam mox ut de-

so increpitus a Nathan propheta, dixit: 'Peccavi Domino,' ab eo audivit: 'Dominus quoque transtulit peccatum tuum,' II Reg. xii, 13; et tamen jugiter compungitur, gemit, plorat, pro venia obsecrat. 'Lavabo, inquit, per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo,' Psalm. vi, 7. Et Psalm. lxxix, 6: 'Cibabis nos pane lacrymarum: et potum dabis nobis in lacrymis in mensura,' hoc est magna mensura, ut imbres et torrentes, imo flumina lacrymarum emittam, quae bibam et potem.

S. Augustinus etiam moriens, lacrymis se dabat, lacrymansque psalmos Poenitentiales meditabatur et recitabat, ideoque nullum nisi medicum ad se admittebat. Addebatque, nullum quantumvis bene sibi conscium committere debere, ut sine poenitentia e vita excederet. Ita Possidonius in ejus Vita, cap. xxx et xxxi.

Ut alios omittam, hoc compunctionis spiritu inter omnes Patres excelluit S. Ephrem, qui in omnibus suis scriptis non aliud quam mortem, judicium, luctum, poenitentiam sonat, ut in eo haec Christi beatitudo impleatur: 'Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.'

S. Ephremo proximus est S. Hieronymus, qui passim in epistolis poenitentiam, austeritatem, mundi contemptum, vitam perfectam verbo et exemplo docet et inculcat: qua de causa epistolae ejus dicendi libertate, efficacia, acrimonia, aeque ac styli elegantia, spiritu et praeceptis virtutum ac perfectionis, cuique statui accommodatis, superant omnes omnium Patrum et Doctorum epistolas, aureaeque sunt et dignissimae quae ab omnibus assidue legantur et terantur.

Hoc suo compunctionis spiritu imbuit ipse omnes suos discipulos et asseclas, ac nominatim S. Paulam et Eustochium. Unde de S. Paula ita scribit in ejus Epitaphio: 'In ea fontes crederes lacrymarum: ita levia peccata plangebat, ut illam gravissimorum criminum crederes ream. Cumque a nobis crebrius moneretur ut parceret oculis, et eos servaret Evangelicae lectioni, aiebat: Turpanda est facies, quam contra Dei praeceptum purpurisso, et cerussa, et stibio saepe depinxi; affligendum corpus, quod multis vacavit deliciis; longus risus perpeti compensandus est fletu.' Epistola vero 17, S. Hieronymus nomine S. Paulae invitans S. Marcellam in Bethlehem, sic ex ejus persona ait: 'Cum per Silo et Bethel ad nostram speluncam redierimus, canemus jugiter, crebro flebimus, indesinenter orabimus: et vulneratae jaculo Salvatoris, in commune dicemus: Inveni quem quaesivit anima mea: tenebo eum, et non dimittam.' Rursum S. Hieronymus scribens ad Eustochium: 'Amemus Christum, ait, ejusque semper quaeramus amplexus; et facile videbitur omne difficile, brevia putabimus universa quae longa sunt, et jaculo illius vulnerati per singula momenta dicemus: Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est!'

Porro materia, objectum, causa et stimulus ad compunctionem est multiplex, sed maxime triplex. Primus, sunt peccata propria: signum enim verae poenitentiae et conversionis est, illa, licet jam remissa, perpetuo lugere et plangere. Secundus, peccata aliena, infidelitas, haeresis, grassationes, persecutiones, aerumnae publicae civitatum, provinciarum, regnorum, et totius Ecclesiae. Ita S. Augustinus, Wandalis invadentibus Africam, et Hipponem obsidentibus, ipse in urbe ab iis obsessus, assidue non suam, sed urbis et Africae cladem plangebat, teste Possidonio in ejus Vita, cap. xxix. Tertius stimulus est, hoc exsilium, in quo tot periculis, tentationibus, aerumnis, infortuniis circumdati versamur. Quis enim in eo positus non gemat, non suspiret ad coelum, ad Deum? Certe suspirabat S. Paulus: 'Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?' Suspirabat Psaltes: 'Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam: quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei,' Psalm. xli, 2: et: 'Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam?' Psalm. liv, 7.

Praeclare S. Gregorius lib. VI, epist. 187: 'Duo, ait, sunt compunctionis genera. Unum, quod aeternas poenas metuit: aliud, quod coelestibus praemiis suspirat. Deum sitiens anima, prius timore compungitur, post amore. Ante enim semetipsam in lacrymis afficit, quia, dum malorum suorum recolit numerum, pro his perpeti supplicia aeterna pertimescit. At vero cum longa maeroris anxietate fuerit formido consumpta, quaedam de praesumptione veniae securitas nascitur, et in amore coelestium gaudiorum animus inflammatur, ac flet amarissime, quia differtur a regno. Contemplatur enim mens, qui sint illi Angelorum chori, quae ipsa societas beatorum spirituum, quae visio internae charitatis Dei,' etc. Additque hoc esse irriguum inferius et superius, quod petiit Axa a patre suo Caleb, Josue xv. Vide eumdem lib. XXIII Moral. cap. xiii, quod totum est de hac re.

Nota quinto: Falluntur Rabbini, dum putant has Lamentationes capitis I, II et IV esse librum illum quem combussit Joakim, Jerem. xxxvi; caput vero III Thren. continere alium librum, quem eodem cap. xxxvi, jussu Dei pro priore combusto restituit Jeremias, eoque dictante rescripsit Baruch. Nam primo ille liber erat minarum de futuro excidio, hi vero Threni sunt Lamentationes de excidio jam peracto et praeterito. Secundo, ille liber continebat minas non tantum contra Judam, sed et contra alias gentes, ut patet ibidem vers. 2; Threni autem solius Jerusalem et Judaeae excidium spectant. Tertio, ibidem vers. 29, dicitur in libro illo scriptum fuisse: 'Festinus veniet rex Babylonis, et vastabit terram istam;' haec autem verba in Threnis non inveniuntur.

Tropologice luget hic Jeremias captivitatem animae sub peccato, inquit Origenes, quae in Babylone, id est vitiorum confusione, inquit Olympiodorus, vincta tenetur. Haec enim Deo sponso suo viduata, vectigalis facta diabolo, in singulos saepe dies, imo horas, novorum malorum operum et lapsuum, novaeque culpae aeque ac poenae ei pendit tributum, ideoque exsulat et proscripta est a Deo, a coelo, a Sanctis et Angelis, ab omni bono et virtute. Diabolus enim est verus Nabuchodonosor, id est insessio angustiae, ait Olympiodorus, scilicet est crudelissimus tyrannus. Quocirca B. Isaias Abbas, tom. II Biblioth. SS. Patrum, orat. 29, lamentationes animae peccatis subditae, instar Threnorum Jeremiae conscripsit, in quibus inter caetera ita plangit:

'Vae nobis, qui in hoc exiguo vitae spatio voluptati dediti sumus, quia ut iniquae et brevi carnis cupiditati satisfaciamus, nos jucundissimo divinae gloriae spectaculo indignos constituimus!'

'Vae nobis, qui carnem nostram, quae in putredinem resolvenda est, et vermium esca futura, in peccatis fovemus et enutrimus, nec ignem, in quo sumus perpetuo excruciandi, nec vermem, qui nunquam dormit, extimescimus!'

'Vae nobis, qui mortalitatem cum immortalitate non comparamus, et divinam ac formidandam rectitudinem negligimus.'

'Vae nobis, qui corporis morbos et dolores tam facile sentimus; in animae autem aegritudinis et vulneribus gravissimis caremus omni sensu!'

'Vae nobis, qui cum de omni actione, de omni verbo otioso, de omnibus denique improbis et impuris cogitationibus rationem reddituri simus apud judicem severissimum, tamen tanquam liberi simus futuri, nullis reddendis rationibus obnoxii, totum vitae nostrae tempus sine ulla hujus rei sollicitudine transigimus!'

'Vae nobis, qui pulicum, et lendium, et pediculorum, et muscarum, et culicum, et apum morsus atque aculeos ferre non possumus; ab ingenti autem dracone, qui fauces horrendas aperit, ut nos devoret et absorbeat, omnibusque pestiferis mortis aculeis vulneret, nec studemus aufugere, nec ullum adversus eum imploramus auxilium!'

Audi similes S. Hieronymi threnos de cladibus sui saeculi (quales et hoc experimur) in Epitaphio Nepotiani: 'Viginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolim et Alpes Julias quotidie Romanus sanguis effunditur. Scythiam, Thraciam, Macedoniam, Dardaniam, Daciam, Thessalonicam, Epiron, Achaiam, Dalmatiam, cunctasque Pannonias Gothus, Sarmata, Quadus, Alanus, Hunni, Wandali, Marcomanni vastant, trahunt, rapiunt. Quot matronae, quot virgines Dei, et ingenua nobiliaque corpora his belluis fuere ludibrio! Capti Episcopi, interfecti presbyteri, et diversorum officia clericorum. Subversae Ecclesiae, ad altaria Christi stabulati equi, Martyrum effossae reliquiae. Ubique luctus, ubique gemitus, et plurima mortis imago. Romanus orbis ruit, et tamen cervix nostra erecta non flectitur.' Et inferius: 'Felix Nepotianus, qui haec non videt, qui haec non audit. Nos miseri, qui aut patimur, aut patientes fratres nostros tanta perspicimus, et tamen vivere volumus, eosque qui his carent, flendos potius, quam beatos putamus. Olim offensum sentimus, nec placamus Deum. Nostris peccatis barbari fortes sunt, nostris vitiis Romanus superatur exercitus, et quasi haec non sufficerent cladibus, plus pene bella civilia, quam hostilis mucro consumpsit. Miseri Israelitae, ad quorum comparationem Nabuchodonosor servus Dei dicitur. Infelices nos, qui tantum displicemus Deo, ut per rabiem barbarorum, illius in nos ira desaeviat. Ezechias egit poenitentiam, et centum octoginta quinque millia Assyriorum ab uno Angelo una nocte deleta sunt. Josaphat laudes Domini concinebat, et Dominus pro laudante superabat. Moyses contra Amalec, non gladio, sed oratione pugnavit. Si erigi volumus, prosternatur. Proh pudor, et stolida usque ad incredulitatem mens! Romanus exercitus, victor orbis et dominus, ab his vincitur, hos pavet, horum terretur aspectu, qui ingredi non valent, qui, si terram tetigerint, se mortuos arbitrantur. Et non intelligimus Prophetarum voces: Fugient mille uno persequente? Nec amputamus causas morbi, ut morbus pariter auferatur, statimque cernamus sagittas pilis, tiaras galeis, capallos equis cedere.'

Latebrius explicat Threnos de B. Virgine plangente Christi tormenta et crucem. Verum hic sensus non est proprius, sed tantum accommodatitius.

Quomodo vero quaedam ex Threnis proprie per allegoriam competant passioni Christi, dicam cap. III.

Threnos ex praescripto Rabbinorum legunt Judaei in suis synagogis die nona mensis Ab, id est julii; quia ea die corruit Israel, et Jerusalem cum templo succensa est.

Allegorice proprie Threni sunt planctus de Ecclesia militante, cum ipsa ob peccata suorum fidelium vexatur a persecutoribus; haec enim est allegorica Jerusalem vastata. Ita Threnos hosce per omnia adaptat Ecclesiae Alvarus a Pelagio, lib. II De Planctus Ecclesiae initio, ubi plangit defectus et abusus laicorum, Ecclesiasticorum et Religiosorum in particulari. Vide et Cardinalem Bellarminum, lib. De Gemitu columbae.

Nota: Tomo V S. Hieronymi exstant Commentarii in Threnos, sed non sunt S. Hieronymi; idque patet tum ex stylo, tum quod in iis inveniantur sententiae ex S. Gregorio Papa, qui longe S. Hieronymo fuit posterior, decerptae. Codex manuscriptus Gemblacensis tribuit eos Venerabili Bedae. In operibus Rabani Basileae excusis continentur et hi Commentarii, planeque videntur esse Rabani.

Scripserunt quoque in Threnos Origenes, Olympiodorus, Theodoretus, Procopius, et posterioribus saeculis Lyranus, Hugo et alii multi, inter quos excellit Paschasius Ratbertus Abbas Corbeiensis, qui floruit anno Domini 880. Novissime e Societate nostra scripserunt Martinus Delrio, Gaspar Sanchez, et Christophorus a Castro.

posterior, decerptae. Codex manuscriptus Gemblacensis tribuit eos Venerabili Bedae. In operibus Rabani Basileae excusis continentur et hi Commentarii, planeque videntur esse Rabani. Scripserunt quoque in Threnos Origenes, Olympiodorus, Theodoretus, Procopius, et posterioribus saeculis Lyranus, Hugo et alii multi, inter quos excellit Paschasius Ratbertus Abbas Corbeiensis, qui floruit anno Domini 880. Novissime e Societate nostra scripserunt Martinus Delrio, Gaspar Sanchez, et Christophorus a Castro.