Cornelius a Lapide

Jeremias LII


Index


Synopsis Capitis

Enarrat historiam cladis Jerusalem, mox Sedeciæ, vers. 8; deinde templi, ejusque vasa a Chaldæis avecta vers. 17; post hæc principes cæsos, et populum abductum, vers. 24; denique liberationem et exaltationem Joachin, vers. 31.


Textus Vulgatae: Jeremias 52:1-23

1. Filius viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare cœpisset: et undecim annis regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Amital, filia Jeremiæ de Lobna. 2. Et fecit malum in oculis Domini, juxta omnia quæ fecerat Joakim. 3. Quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret eos a facie sua: et recessit Sedecias a rege Babylonis. 4. Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense decimo, decima mensis: Venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, adversus Jerusalem, et obsederunt eam, et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu. 5. Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciæ. 6. Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames civitatem: et non erant alimenta populo terræ. 7. Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores ejus fugerunt, exieruntque de civitate nocte, per viam portæ quæ est inter duos muros, et ducit ad hortum regis (Chaldæis obsidentibus urbem in gyro), et abierunt per viam quæ ducit in eremum. 8. Persecutus est autem Chaldæorum exercitus regem; et apprehenderunt Sedeciam in deserto, quod est juxta Jericho: et omnis comitatus ejus diffugit ab eo. 9. Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quæ est in terra Emath: et locutus est ad eum judicia. 10. Et jugulavit rex Babylonis filios Sedeciæ in oculis ejus: sed et omnes principes Juda occidit in Reblatha. 11. Et oculos Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus. 12. In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonus decimus Nabuchodonosor regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps militiæ, qui stabat coram rege Babylonis in Jerusalem. 13. Et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem, et omnem domum magnam igni combussit. 14. Et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldæorum, qui erat cum magistro militiæ. 15. De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et cæteros de multitudine, transtulit Nabuzardan princeps militiæ. 16. De pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan princeps militiæ vinitores et agricolas. 17. Columnas quoque æreas, quæ erant in domo Domini, et bases, et mare æneum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et tulerunt omne æs eorum in Babylonem. 18. Et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa ærea, quæ in ministerio fuerant, tulerunt: et 19. hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos: quotquot aurea, aurea; et quotquot argentea, argentea, tulit magister militiæ: 20. et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim æreos, qui erant sub basibus, quas fecerat rex Salomon in domo Domini: non erat pondus æris omnium horum vasorum. 21. De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat. 22. Et capitella super utramque ærea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum: et retiacula, et malogranata super coronam in circuitu, omnia ærea. Similiter columnæ secundæ, et malogranata. 23. Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur.

24. Et tulit magister militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes vestibuli. 25. Et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat præpositus super viros bellatores: et septem viros de his qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et scribam principem militum, qui probabat tirones: et sexaginta viros de populo terræ, qui inventi sunt in medio civitatis. 26. Tulit autem eos Nabuzardan magister militiæ, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha. 27. Et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua. 28. Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: In anno septimo, Judæos tria millia et viginti tres: 29. In anno octavo decimo Nabuchodonosor, de Jerusalem animas octingentas triginta duas: 30. In anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiæ animas Judæorum septingentas quadraginta quinque; omnes ergo animæ, quatuor millia sexcentæ. 31. Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joachin regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui, caput Joachin regis Juda, et eduxit eum de domo carceris. 32. Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum, qui erant post se in Babylone. 33. Et mutavit vestimenta carceris ejus, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitæ suæ; 34. et cibaria ejus, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suæ, cunctis diebus vitæ ejus.

Quæres, an hoc caput sit Jeremiæ? Respondent Theodoretus, Hugo, Rabanus et Lyranus esse: quibus adde translatum esse hoc caput ex lib. IV Reg. cap. ult. in hunc locum: libri enim III et IV Regum auctor est Jeremias, ut ex Procopio, Kimchi et Isidoro docent Sixtus Senensis lib. I Biblioth., et Abulensis, Quæst. IV in cap. xvii Judicum. Inde ergo illud huc transtulit Baruch scriba et compilator oraculorum Jeremiæ, idque tum ut ea quæ toto libro contra Jerusalem prophetavit Jeremias, impleta esse ostenderet; tum ut viam sterneret ad lamentationes sequentes. Unde Baruch quædam addidit ex se, scilicet gesta post mortem Jeremiæ, ut exaltationem Joachin, factam post mortem Nabuchodonosoris sub Evilmerodach. Certum est hoc caput esse canonicam Scripturam.


Versus 1: Filia Jeremiæ

1. Filia Jeremiæ, — non hujus Prophetæ: hic enim erat de Anathoth, fuitque cælebs, sed alterius oriundi ex Lobna. 12. Decima mensis. — Dices: IV Reg. xxv, 8, dicitur septima die venisse Nabuzardan. Respondeo: Septima die discessit ex Reblatha, in qua degebat Nabuchodonosor, et decima die (tridui enim est iter) pervenit in Jerusalem. 21. Decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una. — Dices: II Paral. cap. III, 15, dicuntur hæ columnæ habuisse 35 cubitos altitudinis. Respondeo: Utriusque columnæ tota altitudo simul juncta erat 36 cubitorum: ergo unius altitudo erat 18 cubitorum: bis enim 18 faciunt 36; in libro tamen Paralip. assignantur non 36, sed 35 cubiti, quia medius cubitus in quaque columna abscondebatur in ejus capitello.


Versus 12: Decima Mensis

Dices secundo: Hic dicuntur fuisse in quaque columna malogranata 96, sed III Reg. viii, 20, dicuntur fuisse ducenta, id est centum in quaque. Respondeo: Centum erant, sed 96 tantum videbantur: corpus enim sphæricum videri undique non potest uno obtutu, quatuor ergo latebant. Ita Vatablus et Lyranus. Et funiculus, — q. d. Circumferentia columnarum, quam funiculo, aut, ut hebraice est, filo dimetiri solemus, erat duodecim cubitorum.


Versus 21: Decem Et Octo Cubiti Altitudinis Erant In Columna Una

28. In anno septimo — Nabuchodonosoris, qui fuit undecimus et ultimus Joakim: tunc enim occiso Joakim, abduxit in Babylonem tria millia Judæorum, ut hic dicitur, et inter eos Ezechielem. Ita Josephus, lib. X Antiq. viii. Anno vero 18 regni sui, qui fuit undecimus et ultimus Sedeciæ, Nabuchodonosor cepit Jerusalem, et transtulit Judæos 832. Ex hoc Jeremiæ loco, patet nullam captivitatem fuisse anno 4 Joakim, qui fuit primus Nabuchodonosoris, ut volunt R. Saadias et Maldonatus in Daniel. 1; alioqui enim eam, æque ac alias recensuisset hic Jeremias; aut certe exiguam fuisse, scilicet Danielem et paucos alios abductos esse. Vide dicta Daniel. 1, 1.

30. In anno vigesimo tertio transtulit, etc., septingentas quadraginta quinque, — scilicet ex Ægypto, ea perdomita, transtulit reliquias Judæorum quæ eo confugerant in Babylonem. Ita aliqui. Verum Ægyptum perdomuit Nabuchodonosor anno regni sui non 23, sed 35, uti patebit Ezech. xxix, 17. Dico ergo Nabuchodonosorem hoc anno 23, subegisse Ammonitas et Moabitas, ac deinde rursum racemasse Judæos vicinos tam in Judæa residentes, quam profugos ad Ammon et Moab, atque eos qui duabus prioribus captivitatibus superstites remanserant, abduxisse numero 745. Ita Lyranus et Dionysius. Annus hic 23 fuit quintus ab eversione urbis et templi.

31. Vigesima quinta mensis. — Dices: Lib. IV Regum, cap. xxv, 27, dicitur id factum 27 die mensis. Respondeo: Evilmerodach id statuit et cœpit facere die 25, sed perfecit et complevit die 27 mensis. Ita Vatablus. Puta 25 die Joachinum exemit vinculis et carcere, 27 exaltavit eum supra alios reges. Ita Sanchez. Tradit vel fabulatur R. David die 25 mortuum fuisse Nabuchodonosorem, die 26 sepultum, et Evilmerodach eductum e carcere quo tenebatur, quia regnum affectabat: die vero 27 eum regem esse constitutum, tumque eum pariter Joachin e carcere eduxisse et exaltasse, eo quod in carcere eo familiariter usus esset.


Versus 28: In Anno Septimo

Alii fabulantur Evilmerodach timuisse ne Nabuchodonosor a morte ad vitam rediret, sicuti paulo ante a forma bestiali ad humanam redierat; exspectasse ergo tertium diem a morte, puta 27, quo sepulto patre jam securus regnum adiit. Alii fingunt Evilmerodach ex consilio Joachin patris cadaver in trecentas partes dissecuisse, easque totidem vulturibus devorandas objecisse, ne crederetur pater rursum victurus, et in regnum rediturus, uti dixi Isaiæ xiv, 16. Nota hic Joachin in carcere fuisse 37 annis, id est toto tempore quo regnavit Nabuchodonosor: eo mortuo eduxit eum Evilmerodach, cum Joachin jam esset 55 annorum. Nam cum esset 18 annorum, abductus est, et in carcere conclusus. Porro eduxit et exaltavit eum Evilmerodach, vel quia pater ejus moriens, et tyrannidis suæ ac superbiæ pœnitens, uti innuitur Daniel. v, 34, ita ei præceperat; vel quia in carcere moribus et alloquio ejus delectatus, amicitiam cum eo contraxerat.


Versus 30: In Anno Vigesimo Tertio Transtulit

32. Et posuit thronum ejus super thronos regum, — quos tum pompæ causa, tum ne rebellarent, in aula asseclas habebat, uti etiamnum reges aulæ asseclas habent duces et principes. Aut certe hi reges fuerunt ii quos devicerat, et carceri cum Joachin incluserat, uti rex Tyri, rex Ægypti, rex Edom, Ammon, Moab, etc. Denique nota hic primo, Jeremiam paulo ante expugnationem urbis, secreto e templo extulisse arcam Testamenti et altare thymiamatis (et candelabrum et mensam panum propositionis, inquit Torniellus; nam nullius horum fit mentio in spoliis captis a Chaldæis), eaque occultasse in loco aliquo subterraneo, ac postea ea transtulisse in montem Nebo, uti dicitur II Machab. ii, 4. Vide dicta Exodi xxv, 10.


Versus 31: Vigesima Quinta Mensis

Secundo, ea quæ hoc cap. a vers. 30 et deinceps scribuntur, contigisse post mortem Jeremiæ, ac proinde non ab ipso, sed a Baruch vel ab Esdra esse scripta et addita. Reliqua hujus cap. explicanda sunt IV Reg. cap. ult.; eo enim pertinent: Hic finis Joachin fatorum, hic exitus illum / Sorte tulit, Sedeciæ hæc fata, hæc funera Judæ, / Hac Solymorum extrema dies: fuit Ilium, et ingens / Gloria Abrahamidum, Isacidumarque decus.

Quam vere dixit theodidactos noster Thomas, lib. I De Imitat. Christi, cap. 1: «Vanitas vanitatum, et omnia vanitas, præter amare Deum, et illi soli servire. Ista est summa sapientia: per contemptum mundi, tendere ad cœlestia regna. Vanitas igitur est, divitias perituras quærere, et in illis sperare. Vanitas quoque est, honores ambire, et in altum se extollere. Vanitas est, carnis desideria sequi; et illud desiderare, unde postmodum graviter oportet puniri. Vanitas est, longam vitam optare, et de bona vita parum curare. Vanitas est, præsentem vitam solum attendere, et quæ futura sunt non prævidere. Vanitas est, diligere quod cum omni celeritate transit; et illuc non festinare, ubi sempiternum gaudium manet.» Vanitas est, hortos, palatia et urbes brevi ruituras ædificare; et de domo in cœlis ædificanda non cogitare. Vanitas est, aurum et argentum, hoc est terram rubram et albam, congerere; et cœlestes immortalesque opes negligere. Vanum est, et nimis vanum, filiis aut nepotibus ditandis ita insudare, ut periculum gehennæ semper ardentis tibi ipsi accersas, ac vitam sempiternam amittas. O vanitas! o vanitatum vanitas! O vani, o stolidi filii Adæ! ut quid, ut quid, ut quid diligitis vanitatem, vanissimam et merissimam vanitatem, et quæritis mendacium? O Veritas, o felicitas, o æternitas! quam raro versaris in mentibus hominum! quam pauci te cogitant, nulli penetrant! quia impenetrabilis es.


Versus 32: Et Posuit Thronum Ejus Super Thronos Regum

ÆTERNITATEM COGITA, α et ω. ÆTERNA congere. ÆTERNA construe. Quam arcta via quæ ducit ad vitam! quam pauci inveniunt eam! 31. Vigesima quinta mensis. — Dices: Lib. IV Regum, cap. xxv, 27, dicitur id factum 27 die mensis. Respondeo: Evilmerodach id statuit et coepit facere die 25, sed perfecit et complevit die 27 mensis. Ita Vatablus. Puta 25 die Joachinum exemit vinculis et carcere, 27, exaltavit eum supra alios reges. Ita Sanchez. Tradit vel fabulatur R. David die 25 mortuum fuisse Nabuchodonosorem, die 26 sepultum, et Evilmerodach eductum e carcere quo tenebatur, quia regnum affectabat: die vero 27 eum regem esse constitutum, tumque eum pariter Joachin e carcere eduxisse et exaltasse, eo quod in carcere eo familiariter usus esset.

Alii fabulantur Evilmerodach timuisse ne Nabuchodonosor a morte ad vitam rediret, sicuti paulo ante a forma bestiali ad humanam redierat; exspectasse ergo tertium diem a morte, puta 27, quo sepulto patre jam securus regnum adiit. Alii fingunt Evilmerodach ex consilio Joachin patris cadaver in trecentas partes dissecuisse, easque totidem vulturibus devorandas objecisse, ne crederetur pater rursum victurus, et in regnum rediturus, uti dixi Isaiae xiv, 16. Nota hic Joachin in carcere fuisse 37 annis, id est toto tempore quo regnavit Nabuchodonosor: eo mortuo eduxit eum Evilmerodach, cum Joachin jam esset 55 annorum. Nam cum esset 18 annorum, abductus est, et in carcere conclusus. Porro eduxit et exaltavit eum Evilmerodach, vel quia pater ejus moriens, et tyrannidis suae ac superbiae poenitens, uti innuitur Daniel. v, 34, ita ei praeceperat; vel quia in carcere moribus et alloquio ejus delectatus, amicitiam cum eo contraxerat.

32. ET POSUIT THRONUM EJUS SUPER THRONOS REGUM, — quos tum pompae causa, tum ne rebellarent, in aula asseclas habebat, uti etiamnum reges aulae asseclas habent duces et principes. Aut certe hi reges fuerunt ii quos devicerat, et carceri cum Joachin incluserat, uti rex Tyri, rex Aegypti, rex Edom, Ammon, Moab, etc. Denique nota hic primo, Jeremiam paulo ante expugnationem urbis, secreto e templo extulisse arcam Testamenti et altare thymiamatis (et candelabrum et mensam panum propositionis, inquit Torniellus; nam nullius horum fit mentio in spoliis captis a Chaldaeis), eaque occultasse in

loco aliquo subterraneo, ac postea ea transtulisse in montem Nebo, uti dicitur II Machab. ii, 4. Vide dicta Exodi xxv, 10. Secundo, ea quae hoc cap. a vers. 30 et deinceps scribuntur, contigisse post mortem Jeremiae, ac proinde non ab ipso, sed a Baruch vel ab Esdra esse scripta et addita. Reliqua hujus cap. explicanda sunt IV Reg. cap. ult.; eo enim pertinent: Hic finis Joachin fatorum, hic exitus illum Sorte tulit, Sedeciae haec fata, haec funera Judae, Hac Solymorum extrema dies: fuit Ilium, et ingens Gloria Abrahamidum, Isacidumque decus?

Quam vere dixit theodidactos noster Thomas, lib. I De Imitat. Christi, cap. 1: « Vanitas vanitatum, et omnia vanitas, praeter amare Deum, et illi soli servire. Ista est summa sapientia: per contemptum mundi, tendere ad coelestia regna. Vanitas igitur est, divitias perituras quaerere, et in illis sperare. Vanitas quoque est, honores ambire, et in altum se extollere. Vanitas est, carnis desideria sequi; et illud desiderare, unde postmodum graviter oportet puniri. Vanitas est, longam vitam optare, et de bona vita parum curare. Vanitas est, praesentem vitam solum attendere, et quae futura sunt non praevidere. Vanitas est, diligere quod cum omni celeritate transit; et illuc non festinare, ubi sempiternum gaudium manet. »

Vanitas est, hortos, palatia et urbes brevi ruituras aedificare; et de domo in coelis aedificanda non cogitare. Vanitas est, aurum et argentum, hoc est terram rubram et albam, congerere; et coelestes immortalesque opes negligere. Vanum est, et nimis vanum, filiis aut nepotibus ditandis ita insudare, ut periculum gehennae semper ardentis tibi ipsi accersas, ac vitam sempiternam amittas. O vanitas! o vanitatum vanitas! O vani, o stolidi filii Adae! ut quid, ut quid, ut quid diligitis vanitatem, vanissimam et merissimam vanitatem, et quaeritis mendacium? O Veritas, o felicitas, o aeternitas! quam raro versaris in mentibus hominum! quam pauci te cogitant, nulli penetrant! quia impenetrabilis es.