Cornelius a Lapide

Jeremias V


Index


Synopsis Capitis

Pergit insectari Judaeorum scelera, quod ne unus quidem inter eos sit vir, justus scilicet: vers. 3, eorum obdurationem; vers. 7, luxuriam; vers. 12, atheismum. Hinc, vers. 14, minatur eis excidium terribile per Chaldaeos truces et saevos, qui atrociter in Judaeos, eorumque praedia, opesque et familias grassabuntur. Tertio, vers. 21, hortatur ut timeant Deum, ob ejus potentiam et beneficentiam, quam ipsos suis dolis et sceleribus a se avertisse docet. Unde per epiphonema exclamat et concludit: Stupor et mirabilia facta sunt in terra, quia pseudoprophetis et sacerdotes et populus applauserunt.

CIRCUITE VIAS (hebraice est, scrutamini plateas), AN INVENIATIS VIRUM, — q. d. Si, uti in Sodomis reperirem decem justos, Genes. XVIII, 32; sic in Jerusalem invenirem unum insignem virum justum, parcerem, et propitius essem ei, id est toti urbi. In Hebraeo לה la, quod est femininum, ideoque Jerusalem respicit. Vide hic et obstupesces, quanta sit Dei, gravissime licet offensi, ad parcendum et miserendum propensio et clementia: tantus amor justitiae, ut non pro decem justis, uti ad Abraham dixit Deus, liberet civitatem; sed si inveniret unum in Jerusalem, miseretur civitatis, ait Rabanus. Vide rursum impietatem Hierosolymae, in qua nullus insignior vir justus inventus sit, ut merito et justissime ipsa a Deo fuerit eversa. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rabanus, Hugo, S. Thomas.

Objiciunt Oecolampadius et alii: Ergo omnes omnino Hierosolymitani sunt peccatores, et tantum exterius, per imputatam eis justitiam Christi, sunt justi: nam alias civitas nullum virum justum habuit, ubi ergo viros justos invenies? Respondent primo, Lyranus et Isidorus esse hyperbolem: si unum, id est si paucos, invenirem. Jam patet Jeremiam tum fuisse justum, uti et Baruch, et Aethiopem Abdemelech, et Josiam regem, Eccli. XLIX, 1, aliosque Prophetas, qui hoc tempore prophetarunt. Secundo, Jerusalem tunc sceleratissima erat: ergo facilius erat extra eam, quam intra, tum in Judaea, tum alibi reperire justos. Tertio, melius parcerem urbi, si in ea reperi-

rem unum virum, id est insignem et eminentem lege complenda et veritate tuenda justum, qui populum suo exemplo et auctoritate in officio contineret, et Deo irato quasi serum se opponeret, Ezech. XXII, 30, instar Mosis et Samuelis. Sic enim hebraice vocantur filii viri, id est inclyti, potentes, quales viros describit Ecclesiastici cap. XLIV et seq. Similem virum quaerebat Diogenes, uti dixi cap. praeced., vers. 25. Sic ait Herodotus in Polyhymnia: Homines permulti, viri perpauci. Et Lacaena apud Plutarchum dicebat, solas Lacaenas viros parere. Adde haec referri ad tempus excidii, cum solus prophetaret Jeremias, qui cum Dei vice hic loquatur, hoc numero se non comprehendit: tunc enim pauci erant Hierosolymae quomodolibet justi.

Moraliter, nota hic: Deus viros quaerit, heroes quaerit. Ita una virago B. Virgo invenit gratiam in oculis ejus, eumque e coelo in suum uterum pertraxit. Ita unus Joannes Baptista electus est, ut esset paranymphus et praecursor Christi, quia magnus fuit coram Domino, quia vir atque heros fuit; nimirum fide splendebat, spe attollebatur, charitate flagrabat, virginitate nitebat, admirabili abstinentia lucebat, paupertate ditescebat, solitudine grandescebat, omniumque virtutum incremento coelestis quidam gigas efficiebatur, ut de eo vere dixeris: Exsultavit ut gigas ad currendam viam. De eo ergo ait Christus: Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Unde S. Augustinus, serm. 4 De S. Baptista: Quisquis, inquit, Joanne plus est, non tantum homo, sed et Deus est.

Pluris coram Deo est unus vir, unus Baptista, quam mille feminae, imo mille homines. Talis vir fuit inclytus ille martyr, qui tanta animi celsitudine tyranno restitit, ut ne nomen quidem suum, vel gentis, vel civitatis voluerit edicere, sed ad omnia rogata tantum dixit: Christianus sum. Et Blandina, quae in omnibus tormentis invicte, clamansque: Christiana sum, hoc ipso tormentorum dolorem leniebat, imo superabat. Testis Eusebius, lib. V Hist. cap. 1.

Talis vir fuit S. Athanasius, qui pro Deo et fide toti orbi Ariano se opposuit, et de eo triumphavit. Talis vir fuit B. Gregorius Nazianzenus, qui in exsilio habitans dicebat, orat. 28: Mihi omnis terra, et nulla terra patria est. Talis vir fuit S. Paulus, qui totum pene orbem Dei fide et religione imbuit et illustravit. Tales viri fuerunt S. Chrysostomus, S. Basilius, S. Augustinus, S. Gregorius, S. Ambrosius, S. Leo, aliique qui pro Deo steterunt usque ad mortem, Deumque orbi propitiarunt. Plures tales viros recensui, Exodi VI, in fine capitis.

FACIENTEM JUDICIUM. — Facientem id quod rectum, aequum et justum est secundum legem. Ita Theodoretus.

ET QUAERENTEM FIDEM. — Hebraice, quaerentem veritatem vel fidelitatem, qui scilicet fidelis sit Deo et hominibus. Unde sequitur, quod si etiam, q. d. Adeo perfidi sunt et mendaces Judaei, ut etiamsi jurent per vitam veri Dei, id falso et simulate jurent, quasi me colentes, cum cor eorum sit a me aversum. Ita S. Hieronymus. Aliter Maldonatus, q. d. Si juraverint per Deum viventem, data opera falsum jurabunt, ut illi faciant injuriam.

Moraliter, disce hic quam ab hominibus exsulet fides. Vere Aristoteles apud Laertium: O amici, nemo amicus. Et Seneca in Hercule Oetaeo: Licet omne tua vulgus in aula / Centum pariter limina pulset: / Cum tot populis stipatus eas, / In tot populis vix una fides.


Textus Vulgatae: Jeremias 5:1-31

1. Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quaerentem fidem: et propitius ero ei. 2. Quod si etiam, Vivit Dominus, dixerint: et hoc falso jurabunt. 3. Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt: attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. 4. Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. 5. Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui, et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula. 6. Idcirco percussit eos leo de sylva, lupus ad vesperam vastavit eos, pardus vigilans super civitates eorum: omnis, qui egressus fuerit ex eis, capietur; quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum. 7. Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii: saturavi eos, et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. 8. Equi amatores et emissarii facti sunt: Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. 9. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? et in gente tali non ulciscetur anima mea? 10. Ascendite muros ejus, et dissipate, consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini. 11. Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel, et domus Juda, ait Dominus. 12. Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse; neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus. 13. Prophetae fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: haec ergo evenient illis. 14. Haec dicit Dominus Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos. 15. Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus; gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. 16. Pharetra ejus quasi sepulcrum patens, universi fortes. 17. Et comedet segetes tuas, et panem tuum: devorabit filios tuos, et filias tuas: comedet gregem tuum, et armenta tua: comedet vineam tuam, et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. 18. Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem. 19. Quod si dixeritis: Quare fecit


Versus 3

3. DOMINE, OCULI TUI RESPICIUNT FIDEM. — Fidem, id est fidelitatem, ut dixi vers. 1. Secundo, S. Hieronymus, Rabanus, Hugo et Dionysius intelligunt fidem qua credimus Deo. Tertio, S. Thomas: Fidem, inquit, id est id quod rectum est. Quarto, Theodoretus: Respiciunt fidem, inquit, hoc est, q. d. Tu, o Domine, cujus oculis omnia conspicua sunt, scis me vera dicere, tu fidem facis dictis meis. Quinto, Pagninus et aliqui Hebraei, Hebraeum emuna, vertunt, stabilitatem, q. d. Tu, Domine, semper intentus es, ut res quas creasti, stabiles conserves: quod ergo Judaeos vis destruere, praeter morem facis, et cogunt te eorum scelera. Hic sensus aptus est, tertius aptior, primus aptissimus.

PERCUSSISTI EOS, ET NON DOLUERUNT. — Hippocratis aphorismus est: Cum corpus aegrum vel afflictum suas plagas vel dolores non sentit, certum est signum mentem aegrotare, laborare scilicet amentia, delirio, vel stupore. Ita vidi deliros, qui acria frigora et cruciatus non sentiebant. Pari modo Judaei hi, plagas Dei non sentientes, laborabant mentis stupore, et amenti pertinacia. Sic videmus pueros nequam contra flagella obdurare se, ac ea non curare, nec sentire, inducreque quamdam ἀναλγισίαν sive dedolentiam.

INDURAVERUNT FACIES SUAS SUPRA PETRAM, — magis quam petra, petra duriores, effrontes et impudentissimi fuerunt. Sic latine os durum dicitur impudentia.


Versus 4

4. FORSITAN PAUPERES (id est plebeii et tenuis conditionis) SUNT, — q. d. Perhaps it is the ignorant multitude, who have not learned the law of God, and who are of slow and rude intelligence for grasping the words of God. These therefore deserve excuse and pardon for their transgression. Ibo igitur ad optimates.


Versus 5

5. CONFREGERUNT JUGUM (legis), RUPERUNT VINCULA — mandatorum Dei.


Versus 6

6. PERCUSSIT (percutiet) EOS LEO DE SYLVA, — id est Nabuchodonosor ex Syria quasi sylva, et Libano sylvoso egrediens. Ita S. Hieronymus, Theodoretus et alii passim. Porro lupus est Nabuzardan, ait Theodoretus; pardus est exercitus Chaldaeorum. Secundo, S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, S. Thomas, Lyranus: Lupus, inquiunt, significat Persas et Medos, ob ingluviem tum escarum, tum regnorum, a qua et semiasini sunt dicti, ut dixi Isaiae cap. XXI, 7. Pardus est Alexander, aiunt S. Hieronymus, Rabanus et Hugo, ob morum varietatem, et quia variis et plurimis sibi subditis gentibus contra Medos et Persas dimicavit. Unde et Daniel, cap. VII, vers. 6, eumdem pardo assimilat. Hic pardus est vigilans, quia Alexander veloci impetu ab Occidente ad Indiam usque omnia pervasit; Judaeos non vastavit, sed terruit; iisque supplicibus propter Jaddum Pontificem pepercit. Ita Josephus, XI Antiq. VIII. Theodoretus tamen, Lyranus et S. Thomas per pardum intelligunt Antiochum Epiphanem, qui valde Judaeos afflixit; unde quod sequitur: Omnis qui egressus fuerit, ab eis capietur, sic explicant: ab eis, scilicet a Romanis; post Graecos enim Pompeius, Caesar, Vespasianus et Titus Judaeos ceperunt et vastarunt.

Tertio et optime; Nabuchodonosor cum suo exercitu dicitur leo ob ferociam; idem vocatur lupus ob avaritiam et voracitatem: unus enim lupus innumeras perdit oves; unde vulgo dicitur, Lupus non curat numerum; idem vocatur pardus, ob capiendi dexteritatem et celeritatem. Ita S. Thomas, Vatablus, Isidorus et Maldonatus. Semper enim Jeremias minatur Judaeis Chaldaeorum adventum, non Alexandri, non Antiochi Epiphanis.

LUPUS AD VESPERAM. — Septuaginta vertunt, lupus Arabiae, id est lupus praedo et latro: Arabes enim latrociniis erant infames. S. Hieronymus vertit, lupus desidentis vel occidentis; Vatablus, lupus solitudinum vel desertorum; haec enim omnia significat Hebraeum ערב arab, si alia et alia puncta substituas: si enim ערב arav legas, significat vesperam et occidentem; si ערב arab, significat Arabiam; si ערב oreb, significat solitudinem: inde enim mons et desertum appellatur Oreb.

Quaeres, quis sit lupus ad vesperam? Putant aliqui esse certam et distinctam ab aliis luporum speciem, vel esse hyaenam. Ita Guevarra in Taberna. Sed hyaena non est lupus. Vide Delrio, ada- Respondeo ergo ad vesperam esse epitheton commune lupis; quia enim lupi prae aliis bestiis voraces sunt, hinc per diem ob metum venatorum antris latent jejuni, ex quibus vespere, exciti fame, quasi rabidi ad praedam egrediuntur; diuturna enim esurie efferati, maxime saeviunt, suntque celerrimi, ideoque vocantur vespertini. Ita Oppianus, S. Hieronymus, Rabbini, Hugo, Vatablus, Dionysius, Delrio jam citatus, Ribera.

Adde nocturnos dici lupos, quia lupi hoc habent singulare, quod oculorum acie tenebras evincant. Ita Aelianus, lib. X, cap. XVII, et alii. Unde Macrobius, lib. I Saturnal. XVII: Lupus, inquit, ἀπό τῆς λύκης, id est a luce, graece dicitur λύκος, id est lucens: et Apollo, id est sol, ejus nomine dictus est λύκιος, quod tenebras sorbeat et expellat. Hinc et Graeci primam lucem quae solis ortum anteit, vocant λύκην a lupo; unde Homerus matutinum crepusculum nuncupat ἀμφιλύκην νύκτα, eo quod tunc lupus videat, et praedatum exeat; quin et idem tempus exinde vocatur λυκοφῶς, lupi lux. Tunc enim lupi matutini, quia voraces, rursum venatum egrediuntur: nam, teste Aeliano, lupi etiam illuni nocte cernunt acutissime; licet Macrobius loco citato censeat Graecos primam lucem vocasse λύκην ἀπό τοῦ λευκοῦ, ab albedine, quia alba est et dicitur, indeque, inquit, λυκοφῶς cognominatur. Utrumque verum.

Porro Nabuchodonosor apte vocatur lupus vespertinus, id est nocturnus; quia noctu invasit et cepit Jerusalem, ut patet Jerem. cap. LII, et quia saeviit in Judaeos instar lupi vespertini et famelici.

Tropologice, lupi vespertini sunt daemones, qui noctu maxime grassantur hominesque ad libidines, caedes aliaque scelera sollicitant. Ita S. Hieronymus in Habacuc I, 8. Item principes, praelati et judices avari et iniqui, de quibus ait Sophonias, cap. III, 3: Judices ejus lupi vespere; quia quasi in nocte et nullo vidente omnia populantur, et, cum luporum more cuncta diripiant, ne parvos quidem cibos indigentibus derelinquunt, ait ibidem S. Hieronymus.

Maxime vero, teste Christo, lupi sunt haeretici. Nam, ut ait S. Ambrosius, in cap. X Lucae: Lupi somnum canum, absentiam aut desidiam pastorum explorant. Nonne lupo haeretici isti comparandi sunt, qui insidiantur ovibus Christi, fremunt circa caulas nocturno magis tempore quam diurno? Hinc et conventicula sua noctu agere eos in Belgio vidimus, et in Francia Arabum more latrociniis et caedibus grassatos esse scimus. Adhaec ovium speciem induunt, simulant se pietatis et veritatis amantes, ut decipiant, et tenebras menti offundant. Lucis ergo nomen quasi lupi sibi arrogant, sed reipsa sunt nocturni et tenebricosi.

PARDUS. — Fera est saeva ut leo, pellem habet respersam maculis, frondibus se occultat, et odorem gratum emittit, dorcades, capreas aliasque bestias ad se allicit, arripit, lacerat. Ita Plinius, lib. VIII, cap. XVI, et Aelianus, lib. V, cap. XL.

Nota: Pro vigilans alii vertunt, festinans, celer, velox, id est Nabuchodonosor, ut dixi, qui vigilat, id est observat civitates Judaeorum, dum eas arcte obsidet et excubat, ita ut nemo ex iis egredi possit, quin protinus ab eo capiatur.

Tropologice, pardus est daemon, qui objectis odoriferis deliciis, et pellis, id est speciei externae, v. g. corporis muliebris, fucata varietate ac pulchritudine incautos decipit, et a circuitu quaerens quem devoret.

CONFORTATAE SUNT AVERSIONES (rebelliones) EORUM, — q. d. Valide contra me rebellarunt.


Versus 7

7. SUPER QUO (qua de causa, quo merito, quo titulo, quo respectu) PROPITIUS TIBI ESSE POTERO? — Quid habes quod veniam et clementiam, ac non magis iram meam et indignationem provocet et accendat? Maldonatus et alii Hebraice על מה e lazot, id est super quo, accipiunt pro איך ech, id est quomodo.

MOECHATI SUNT. — Proprie et corporaliter, patet ex seq. Ita Theodoretus, Rabanus, S. Thomas. Aliter Hugo, Lyranus et Dionysius: moechati sunt, inquiunt, spiritualiter cum idolis: ita ruunt ad idola, uti moechi saturi ad meretrices.


Versus 8

8. EQUI AMATORES. — Hebraice muzanim, id est saturi, bene pasti, indeque lascivientes, et, ut Noster vertit, amatores; quia aestu libidinis irruunt hinniuntque in feminas. Unde Septuaginta vertunt: Equi furentes in feminas; muzanim enim descendit a radice zun, id est alere, pascere, saturare. Ita R. Jacob, Vatablus, Pagninus. Unde et Chaldaeus vertit, equi robusti, feroces vel efferati. Quare minus recte R. David Kimchi pro muzanim legit menuzzanim, id est, ait, armati, phalerati, a radice iazan; haec enim radix alibi non reperitur. Quare scribarum errore factum est, ut hic pro muzanim irrepserit mevuzzanim, et in margine meiuzanim, ut recte advertit Forsterus, licet heterodoxus, in Lexico.

ET EMISSARII. — Sunt equi communes, qui servantur ad hoc, ut ad eos equas adducant, quas impleant. Hebraeum mosechim, quod ait S. Hieronymus, Graeci omnes vertunt ἕλκοντες, id est trahentes, scilicet genitalia prae magnitudine, in magnae libidinis indicium, juxta Ezech. XXIII, 20: Quorum carnes sunt ut carnes asinorum. Secundo, Rabbini legunt mezachim, q. d. Prodeuntes ex regione Mosoch (qui fuit filius Japhet, Genes. X, 2), id est ex Moscovia; vel, ut Josephus, I Antiq. cap. XI, ex Cappadocia; vel, ut R. Abraham, ex Tuscia; vel potius ex Arabia juxta Cedar, ut patet Ezech. XXVII, 13; inde enim equi fortes, et proni in feminas prodibant.

Tertio, R. Kimchi, Vatablus et Pagninus legunt muskim, id est manicantes, a radice sacham, id est mane surgere, q. d. Ut equi noctu somno et cibo pasti, mane cum excunt, hinniunt ad equas: sic et Judaei ad feminas. Porro quanta sit equorum libido, et in equas ardor, docet Aristoteles, lib. VI De Histor. animal. cap. XXII. Unde homines in Venerem projecti vocantur ἱππομανοῦ et dicuntur ἱπποβατεῖν, id est instar equi ardere et furere. Unde S. Basilius, lib. De Virgin., docet hominem creatum esse quasi centaurum, ut supera parte sit homo et rationalis, infera equus concupiscens ardens cupiditate.


Versus 10

10. ASCENDITE (o Chaldaei, milites mei) MUROS — Hierosolymae. Loquitur hic Deus quasi dux imperans Chaldaeis, ut Jerusalem evertant. CONSUMMATIONEM AUTEM NOLITE FACERE, — q. d. Ne penitus eam destruatis, ut reliquiae serventur et salvae fiant, Isaiae X, 20. AUFERTE PROPAGINES EJUS (q. d. Nolite radicitus populum exstirpare, sed propagines tantum tollite, quae) NON SUNT DOMINI, — puta improbos Judaeos, qui se idolis et daemoniis tradiderunt, ideoque a Deo quem deseruerunt deserti sunt, ait S. Hieronymus. Omnis enim plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur, ait Christus, Matth. XV, 13.

Secundo, quia Hebraeum natas significat dimittere, extendere: hinc Septuaginta vertunt: Aufer sustentacula ejus; Chaldaeus, palatia ejus; Vatablus, dentes murorum ejus, id est minas seu pinnas, quae e muris eminent ne hostes ascendant. Christophorus a Castro vertit: Auferte dimissa seu derelicta a me, ac consequenter, illa, cum non habeant dominum, erunt primi occupantis. Sic qui Deum dereliquit, hominum et daemonum expositus est praedae et dominio.

Tertio, Theodoretus et Eusebius, lib. II Demonstr. cap. LV, repetunt ex Hebraeo negationem non: non faciatis, non auferatis propagines ejus, q. d. Relinquite Zorobabel et aliquot alios, qui gentem Judaeorum propagent, ne intereat. Ita Theodoretus. Vel, ut Eusebius, relinquite Christum et Apostolos in reliquias et fulcimentum Judaeorum.


Versus 12

12. DIXERUNT: NON EST IPSE, — scilicet Dominus, qui habet nostri providentiam, qui nos puniat, si male; aut praemiet, si bene egerimus. Raque non evenient mala, quae nobis ipse minatur. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, S. Thomas, Lyranus.


Versus 13

13. PROPHETAE (scilicet Dei veri) FUERUNT IN VENTUM (id est frustra tibi) LOCUTI, — quia induisti eos audire. Ita S. Hieronymus, Rabanus et Hugo. Secundo, Theodoretus et Vatablus: Falsi prophetae fuerunt in ventum locuti, id est inania et falsa tibi praedixerunt. Tertio et optime, sic haec accipias, ut pergant impii Judaei loqui, dicantque: Prophetae, ut Jeremias et alii, in ventum, id est inania et temere sunt locuti; responsum, id est oraculum Dei, non fuit in eis: haec ergo mala quae nobis minati sunt, evenient eis: id est optamus ut eis eveniant, et in eorum recidant caput.


Versus 14

14. IN ORE TUO IN IGNEM, — q. d. Ego inspiro tibi oracula efficacia instar ignis; quia efficio ut ore tuo, o Jeremia, praedicto certius venturum Nabuchodonosorem, qui generaliter quasi ignis consumet populum, quem quasi ligna igni deseram, et Chaldaeis comburendum exponam.

Nota: Ita loquitur ac si Jeremias suis verbis populum combusturus, idque primo, ut significet vim et certitudinem prophetiae, retundatque blasphemam vocem Judaeorum, vers. 13: Prophetae fuerunt in ventum locuti; his enim ait Jeremiam non in ventum, sed in ignem vaticinari; secundo, ut significet Jeremiam non ex se vaticinari, sed ex Deo, adeoque eum loqui quasi in persona Dei, et Dei jussu et decreto populum quasi ligna combusturus erat igni, id est ultioni Chaldaeorum. Ita Vatablus, Lyranus et Hugo.

Aliter S. Hieronymus, Rabanus, S. Thomas: Contenta eis minas tam efficaces, ut sibi angi, flagellari, ignique comburi videantur, ut sit catachresis.


Versus 15

15. ADDUCAM SUPER (CONTRA) VOS GENTEM DE LONGINQUO, — ex Chaldaea. ANTIQUAM, — quae ab antiquo bellare, occidere, rapere didicit et consuevit; scilicet a tempore Nimrod, qui primus regnavit in Babylone, anno post diluvium, uti ostendi Gen. X, 18. Ex tunc enim coepit Chaldaeorum imperium, quod una cum regno Assyriorum obtinuit Belus pater Nini, et sequentes Assyriorum reges pene usque ad Nabuchodonosorem.

CUJUS IGNORABIS LINGUAM, — q. d. Adducam contra te Chaldaeos, gentem barbaram inintelligibilem, inexorabilem; nec enim tuas preces intelliget, nec tu ejus postulata. Id minatus eis est Moses, Deuter. XXVIII, 49.


Versus 16

16. PHARETRA EJUS QUASI SEPULCRUM, — id est pharetra Chaldaeorum non satiabitur occisione, sicut nec sepulcrum patens saturatur, id est impletur cadaveribus. Ita Hugo, q. d. Chaldaei plurimos suis sagittis conficient. Ita Vatablus.

Secundo, S. Thomas: Ut sepulcrum patens cadaverum horrore percellit: sic et sagittae sanguine occisorum infectae in pharetris Chaldaeorum intuentes percellent. Tertio, Lyranus: Pharetra, id est per metonymiam sagittae eorum, certo configent quos voluerint: sicut certo sunt mortui, quos excipit sepulcrum. Quarto, a Castro et Theodoretus: Pharetra, id est sagitta Chaldaeorum, est sepulcrum, id est sepulcralis, funerea, lethifera, id est certo necem inferens, et in sepulcrum patens inducens. Quinto et planissime, pharetra Chaldaeorum est sepulcrum, id est formam et speciem habet sepulcri; sicut enim sepulcrum continet mortuos, eosque consumit et incinerat sine fine et numero: sic pharetra eorum continet mortem, id est sagittas plurimas mortiferas, quae plurimis mortem afferent, ita ut pharetra sepulcrum, sagittae omnes emortui esse videantur. Significat ergo haec phrasis Chaldaeos sagittas habere fortes et penetrantes, eosque sagittandi esse peritissimos, ut quot habent sagittas in pharetra, tot homines se interfecturos sciant. Ita Maldonatus. Quintus hic sensus plenissimus est, quia tertium et quartum involvit et complectitur. Sic S. Ambrosius divites, qui pauperum fortunas absorbent, eorumque arcas, vocat sepulcra pauperum.

UNIVERSI FORTES, — q. d. Nec id mirum, quia universi ipsi Chaldaei sunt viri fortissimi: sagittis ergo suis plurimos in mortem et sepulcrum adigent.


Versus 17

17. DEVORABIT, — Chaldaeus, occidet. CONTERET (hebraice vroses, id est eradicabit, id est evertet) URBES TUAS.


Versus 18

18. NON FACIAM VOS IN CONSUMMATIONEM, — non omnino vos consumam.


Versus 19

19. SERVISTIS DEO ALIENO IN TERRA VESTRA, SIC SERVIETIS ALIENIS IN TERRA NON VESTRA. — Opponit diis alienis dominos alienos, id est Chaldaeos, quibus Judaei servient. Rursum, terrae suae opponit terram non suam; major enim culpa fuit Judaeorum quod diis alienis in terra sua servierint, quam si id coacti e rege in aliena fecissent: hinc

pariter major eis fuit poena servire in terra aliena, quam in sua. Ita Maldonatus.

Hebraice est, sic flat eis, scilicet sicut nobis minati sunt, licet S. Hieronymus haec ergo evenient eis, putet esse verba Jeremiae, q. d. Haec, id est imminentes poenae, evenient eis.

ECCE EGO DO VERBA MEA IN ORE TUO IN IGNEM, — q. d. Ego inspiro tibi oracula efficacia instar ignis; quia efficio ut ore tuo, o Jeremia, praedicto certius venturum Nabuchodonosorem, qui generaliter quasi ignis consumet populum, quem quasi ligna igni deseram, et Chaldaeis comburendum exponam.


Versus 20

20. ANNUNTIATE (o Prophetae) HOC DOMUI JACOB (id est duabus tribubus haec dicite; unde explicat, subdens): ET AUDITUM FACITE IN JUDA. — Idem enim est Juda et domus Jacob. Loquitur enim duabus tribubus; non autem aliis decem, utpote quae jampridem in Assyriam abductae erant.


Versus 21

21. AUDI, POPULE STULTE, QUI NON HABES COR. — Qui non habes sensum, mentem, intelligentiam; sapientiam; qui insipienter, imprudenter et stulte loqueris et agis. Sic Osee VII: Ephraim vocatur columba seducta non habens cor; et Proverb. XI: Qui despicit amicum suum, indigens corde est.

Nota: Cor symbolum est, et secundum Galenum, sedes sapientiae; unde Poeta: Cor sapit, et pulmo loquitur, fel commovet iram, / Splen ridere facit, cogit amare jecur.


Versus 22

22. ME ERGO NON TIMEBITIS? AIT DOMINUS; — si enim ego Dominus vester, ubi timor meus? ET A FACIE MEA NON DOLEBITIS? — non poenitebitis; Chaldaeus, non contremiscetis; Septuaginta, non formidabitis. Deus a peccatoribus duo exigit, scilicet timorem et poenitentiam.

QUI POSUI ARENAM TERMINUM MARI, q. d. — Non timebitis me, qui tam validus sum, ut arena re exigua et infirma, quasi muro, totum mare omnesque ejus fluctus coerceam? ET COMMOVEBUNTUR (fluctus maris, ut sequitur), ET NON POTERUNT, — non praevalebunt termino et littori suo, a Deo praestituto, ut illud transeant et transiliant.


Versus 23

23. POPULO AUTEM HUIC FACTUM EST COR INCREDULUM. — Hebraice est leb sorer umoreh, id est cor recedens et amaricans; quia a me ad idola desciscunt, itaque me exasperant. Septuaginta: cor non audiens, neque obediens, q. d. Insani maris fluctus mihi obediunt, littoraque et terminos sibi a me praestitutos transgredi non audent; Judaei autem, cum sint homines sani et sapientes, mihi rebellant, mihi, inquam, qui sum potens aeque ac liberalis in eos, adeo ut statam perennemque eis pluviam, fruges et messem. Unde sequitur:


Versus 24

24. QUI DAT NOBIS PLUVIAM TEMPORANEAM (id est autumnalem tempore sementis; ET SEROTINAM, — id est vernam ad messem. Vide dicta capite III, vers. 3. PLENITUDINEM ANNUAE MESSIS CUSTODIENTEM NOBIS. — Clare vertit Interpres; Hebraea enim sic habent ad verbum: qui, scilicet Deus, hebdomadis statis messem (scilicet integram) servat nobis. Secundo, Aquila, Symmachus et Vatablus vertunt: Qui hebdomadas statutas (a se et a natura) messis custodit nobis, scilicet hebdomades septem, quae a Paschate sunt usque ad Pentecosten. Pentecoste enim erat festum hebdomadum, in eaque erat apud Judaeos tempus messis; unde ipsi tunc panes primitiarum offerebant. Hic sensus huic loco valde proprius est, eique favent Septuaginta et Chaldaeus.

Hinc tertio, plenius Maldonatus sic vertit: qui (scilicet Deus) hebdomadas praeceptorum custodit nobis, id est reservat nobis serenum tempus ac sudum, spatio septem hebdomadum, quas nos ab oblatione primarum frugum in Paschate, usque ad Pentecosten numerare et observare praecepit, ad ejus providentiam conciliandum, itaque maturandam messem triticeam, utque illa nulla tempestate laedatur.

Quarto, alii vertunt: qui juramentis statutis servat nobis messem (Hebraice enim schabua significat primo, septem; secundo, hebdomadam; tertio, juramentum: quia olim jurabant per septem, uti dixi Genes. XXI, 29, et Genes. XXVI, 33), id est qui juxta promissa et juramenta sua, Genes. VIII, 22, Levit. XXVI, custodit nobis messem.


Versus 25

25. INIQUITATES VESTRAE DECLINAVERUNT HAEC, — averterunt, scilicet statam pluviam et messem a vobis, uti dixi cap. III, 3. Ita S. Hieronymus et Theodoretus.


Versus 27

27. SICUT DECIPULA PLENA EST AVIBUS. — Decipulam vocat caveam aucupum, in qua ipsi collocant aves cicures, ut alias sua specie et cantu ad se alliciant, itaque illae in caveam ingressae capiantur. Unde cavea dicitur decipula, eo quod aves decipiat, q. d. Sicut decipula aucupum plena est avibus tum decipientibus, tum deceptis: ita domus Judaeorum plenae sunt dolo, id est usuris et fraudibus, itemque bonis per usuras et fraudes partis. Ita S. Hieronymus et Theodoretus, et patet ex sequent.


Versus 28

28. PRAETERIERUNT SERMONES MEOS PESSIME, — q. d. Leges meas violarunt pessimis et sceleratissimis suis moribus. Noster Interpres legit devarai, id est sermones meos; jam aliis punctis legunt divre, idque connectunt cum seq. divre ra, id est malitiae. Unde Maldonatus vertit, praeterierunt verba malitiae, id est tam male vixerunt, ut nullis verbis eorum improbitas explicari possit; Vatablus vero, Pagninus et Kimchi vertunt, superarunt res et facta malitiae, id est pessimi cujusque.


Versus 30

30. STUPOR ET MIRABILIA (hebraice, stupor et turpitudo; Septuaginta, stupor et horribilia; Chaldaeus, admiratio et foeditas, id est res stupendae et foedissimae) FACTA SUNT IN TERRA, — puta in Judaea, nimirum, Prophetae et Sacerdotes, qui populo debebant esse duces ad bonum, facti sunt ei duces ad malum.


Versus 31

31. Et sacerdotes applaudebant. — Sic et Septuaginta et Theodoretus; sed Vatablus, Pagninus, Kimchi et Isidorus vertunt: sacerdotes accipiebant munera in manibus suis, vel, per manus eorum, scilicet falsorum prophetarum; quia scilicet participes fiebant eorum quae a populo donabantur, et exigebantur a pseudoprophetis. Tertio alii vertunt, et sacerdotes dominabantur

per manus eorum, quia scilicet pseudoprophetae faciebant populum sacerdotibus ad omnem iniqua obsequentem. QUID IGITUR FIET IN NOVISSIMO EJUS? — Quis erit finis, quae merces tantorum scelerum? nimirum digna et justa merces erit, extrema calamitas et excidium gentis per Chaldaeos. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Hugo, Rabanus et alii.