Cornelius a Lapide

Jeremias VI


Index


Synopsis Capitis

Descripta crudelitate Chaldaeorum, invitat Judaeos ad paenitentiam; sed frustra, quia ipsi protervi a Deo damnantur. Quare primo, Chaldaeis quasi classicum canit ad expugnationem Hierosolymae. Secundo, vers. 6, eam vocat urbem visitationis, id est punitionis. Tertio, vers. 9, ait eam racemandam esse. Quarto, vers. 12, direptionem eis intentat ob avaritiam. Quinto, vers. 16, hortatur ut vias patrum antiquas considerent. Sexto, vers. 20, respuit eorum victimas. Septimo, vers. 23, Chaldaeorum ferociam describit. Octavo, vers. 27, eos inexpiabiles et incorrigibiles vocat argentum et aes reprobum. Nota: In Jeremia est continua quasi denuntiatio contra peccatum. Hoc enim facem incendii urbis et templi, ac excidii gentium omnium, passim vociferatur, et ad ravim nauseamque pene ingeminat.


Textus Vulgatae: Jeremias 6:1-30

1. Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem, et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum: quia malum visum est ab Aquilone, et contritio magna. 2. Speciosae et delicatae assimilavi filiam Sion. 3. Ad eam venient pastores, et greges eorum: figent in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos, qui sub manu sua sunt. 4. Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: vae nobis! quia declinavit dies, quia longiores factae sunt umbrae vesperi. 5. Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domos ejus. 6. Quia haec dicit Dominus exercituum: Caedite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem: haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio ejus. 7. Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam: iniquitas et vastitas auditur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. 8. Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem. 9. Haec dicit Dominus


Versus 1

1. CONFORTAMINI, FILII BENJAMIN, IN MEDIO JERUSALEM, — ut resistatis Chaldaeis. Loquitur ac si Chaldaei jam adessent, ut obsiderent Jerusalem, et ac si dux cives ad urbis defensionem hortaretur. Ita Hugo, S. Thomas et Lyranus. Est ironia. Sciebat enim Jeremias Chaldaeos urbem expugnaturos, nec Judaeos posse eis resistere. Secundo, Chaldaeus, Vatablus et Pagninus Hebraeum haizu, a radice aiaz, id est confugere, deducentes, vertunt: Fugite de medio Jerusalem in arcem Sion, vel loca tuta, quia hostis adest.

FILII BENJAMIN. — Quia, ut ait S. Hieronymus, Jerusalem erat in tribu Benjamin, Josue XVIII, 28. Sed Benjamin commixtus erat cum Juda: unde arx Sion dicta est civitas David, qui erat ex Juda. Nominat potius Benjamin quam Judam, quia Jeremias erat ex Anathoth vico Benjamin, unde cives suos alloquitur.

IN THECUA CLANGITE BUCCINA. — Thecua urbs erat non in tribu Zabulon, ut censuit Epiphanius; sed in Juda et Benjamin, sita in monte, sex millibus passuum distans a Bethlehem, et duodecim a Jerusalem: ex qua oriunda fuit sapiens illa mulier Thecuitis, quae pro Absalone Davidem exoravit, II Reg. XIV, 1; huic urbi adjacebat desertum Thecuae vastissimum, ait S. Hieronymus.

Quaeres, cur in Thecua clangi jubet? Respondet Lyranus: Quia Thecua erat ad Aquilonem Jerusalem, unde venturus erat Nabuchodonosor. Sed fallitur. Nam S. Hieronymus asserit Thecuam fuisse ad meridiem Hierosolymae. Respondeo ergo: Causa vera est, quod Thecua munitissima erat et situ, utpote in monte, et muris, et armamentario hastarum, quod ibi constituit Roboam, II Paralip. XI, 12, q. d. Ibi delectum facite, ibi ex armamentario arma depromite ad repugnandum Chaldaeis. Nota: In Hebraeo pulchra est paronomasia, in Thecua tiku, q. d. In tuba tubificate.

ET SUPER BETHACAREM LEVATE VEXILLUM. — Bethacarem vicus est medius inter Jerusalem et Thecuam in monte; a vinetis dictus est Bethacarem, id est domus aut villa vineae, q. d. O Hierosolymitae, arma corripite, et in Thecua clangite, et in Bethacarem levate vexillum, colligite milites ad resistendum hosti.

Nota: Pro vexillum hebraice est maset, id est elevatio; Septuaginta vertunt, signum; Pagninus, turrim; Vatablus, ignem et fumum, ut scilicet eo in altum elevato, moneant vinitores et agricolas hostem adesse, ut se in urbem et in tuta loca recipiant.


Versus 2

2. SPECIOSAE ET DELICATAE (mulieri) ASSIMILAVI FILIAM SION. — Ita vertunt S. Hieronymus, Chaldaeus et Theodoretus; sed Kimchi, Vatablus et Pagninus pro speciosa vertunt: mulieri quae habitat in tentorio suo cum summa tranquillitate; utrumque enim significat Hebraeum nava, q. d. Filiam Sion, id est Jerusalem, similem feci mulieri pulcherrimae, ob aedificia et arcem Sion pulcherrimam; et delicatae, quia cives ejus ditavi; unde si divites in deliciis vivunt, q. d. Sicut mulieres delicatae, tenerae et pulchrae, consternantur ad hostis et tubae sonum: ita et Hierosolymitani ad adventum Nabuchodonosoris percellentur, quia otio et deliciis assueverunt. Ubi nota, assimilavi non significare, similem esse pronuntiavi, juxta Can. XXIX.


Versus 3

3. AD EAM VENIENT PASTORES (id est principes et duces Nabuchodonosoris), ET GREGES (id est turmae et exercitus) EORUM (quisque principum): PASCET (id est reget) EOS QUI SUB MANU SUA SUNT, ut figant tentoria sua circa Jerusalem ad ejus obsidionem. Ita S. Hieronymus, Theodoretus et Chaldaeus. Nota: Pro roim, id est pastores, legi potest reim, id est amatores; venient, q. d. Chaldaei, quasi amasii, per gladios et tela ruent, ut potiantur Sion quasi sponsa tam speciosa et opulenta.

Secundo, pro pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt, hebraice est, pascet quisque manum, id est aciem et turmam, quae sub ejus est manu, id est potestate ac imperio. Ita S. Hieronymus et Theodoretus. Aliter Kimchi, Pagninus et Vatablus: manum, inquiunt, id est locum suum, quisque principum depascet, id est quisque suam urbem vel locum urbis sibi assignatum expugnabit.


Versus 4

4. SANCTIFICATE. — Id est solemni et publico ritu bellum hoc contra Judaeos quasi sacrum indicite, et, ut Septuaginta ac Chaldaeus vertunt, praeparate; Syrus et Arabicus, parate, congregate. Sic sanctificare jejunium, Joel I, 14, est solemne et sacrum piunium omnibus indicere. Verba sunt Chaldaeorum, quae ideo Propheta recitat, ut ostendat quam avide contra Jerusalem pugnaturi sunt, ut non tantum die, sed et nocte contra eam dimicent.

Nota Chaldaeos bellum contra Jerusalem vocare sanctum. Primo, quia censent se pro Deo ejus injurias ulcisci, eique quasi restituere honorem et sanctitatem, puniendo ejus violatores Judaeos. Secundo, quia erant quasi Dei milites et consecrati sacerdotes, ut ejus sanctam voluntatem et justam sententiam implerent, ut scilicet Judaeos, quasi hostias piaculares, Deo jugularent. Ita S. Hieronymus et D. Thomas.

Tertio, vocant hoc bellum sanctum, id est quod violare, a quo discedere non licet, nisi facta ultione: sicut muri dicuntur sancti, quos transilire non licet. Unde, ascendamus, inquiunt, in meridie et in nocte, id est etiamsi urgeat aestus, etiamsi nox gelida, urgeamus oppugnationem. Ita Lyranus: Bellum, inquit, hoc erat sanctum, id est firmum et inviolabile.

Nota, hanc Dei voluntatem de punienda per Chaldaeos Jerusalem, intelligere potuerunt Chaldaei ex scriptis Jeremiae, vers. 5 et 6, et aliorum Prophetarum. Unde Nabuchodonosor, capta Jerusalem, omnia quae Jeremias petiit, et indulsit, cap. XXXIX, 11. Sic Cyrus ex Isaia sibi a Judaeis ostenso, cognovit se monarchiam Babylonis eversurum, ut dixi Isaiae XLV, 1. Sic Alexandro victoriam contra Persas ex prophetia Danielis promiserunt Judaei, et Jaddo pontifex in visione ei apparens hortatus est ad idem bellum, eique Asiae imperium addixit, teste Josepho, lib. XI Antiq. VIII.

Nota, secundo, hanc Dei voluntatem non dedisse jus aut potestatem Chaldaeis invadendi Judaeos; sed praesupposuisse eorum tyrannidem et dominandi libidinem, eaque uti voluisse, eamque ordinasse ad punitionem Judaeorum. Est itaque hic et alibi tantum prophetia seu praedictio futurae per eos vastationis, ejusque ordinatio ad punienda Judaeorum scelera. Sic Totila, Gensericus et alii fuerunt flagellum Dei, uti nunc Turcae.

Adde, etiamsi fuisset Dei voluntas jubens Chaldaeis ut everterent Jerusalem, Chaldaeos tamen, non ut Dei voluntati, sed ut suae ambitioni satisfacerent, invasisse Jerusalem. Vide Can. XXXVI.

VAE NOBIS! — Sunt Chaldaeorum verba, ut dixi, dolentium valde ex nimio desiderio capiendae Jerusalem de expugnationis mora, q. d. Vae nobis, quia non expugnavimus Jerusalem ante vesperam cum longiores sunt umbrae! surgite, ascendamus rursum nocte, ut rem conficiamus. Ita Theodoretus, Hugo, Lyranus, Vatablus. Aliter S. Hieronymus, S. Thomas et Sanchez explicant, ut sint querelae et verba populi obsessi, q. d. Si per diem haec patimur, quid de nocte in tenebris, cum nullus fugae aut pugnae est locus, patiemur? Insuper Sanchez per meridiem accipit prosperitatem, per noctem adversitatem. Hoc mysticum videtur.


Versus 6

6. QUIA HAEC DICIT DOMINUS — Chaldaeis. Innuit Deum Chaldaeos adduxisse, eisque per naturalem instinctum et dictamen artis bellicae suggessisse modum capiendi Jerusalem, dicendo: Caedite lignum ejus, id est arbores quae circa Jerusalem

sunt, ut ex lignis aggeres faciatis, ex quibus contra eam dimicetis. HAEC EST CIVITAS VISITATIONIS, — id est punitionis; Chaldaeus, cujus peccata visitantur, q. d. Haec urbs punienda est a Deo, et poenae ac excidio addicta, est piaculum, est catharma: quia omnis calumnia, oppressio et injustitia regnaverunt in ea.


Versus 7

7. SICUT FRIGIDAM FECIT CISTERNA AQUAM SUAM (cisterna enim aquam infrigidat, itaque conservat), SIC FRIGIDAM FECIT (Jerusalem) MALITIAM SUAM, — scilicet in operibus suis malis omnem calorem virtutis, et vitam gratiae exstinguens. Ita S. Hieronymus. Secundo, sicut cisterna, ait Theodoretus, mutat pluviam, et aquam etiam calidam in frigidam: ita Jerusalem bonitatem mutavit in malitiam. Tertio, Chaldaeus: sicut cisterna sustentat et conservat frigidam: ita Jerusalem recipit, fovet et tutatur (datque asylum) impios. Quarto et nervose, Sanchez: Sicut cisterna lapidea in hieme stringit et conglaciat aquam in se stantem, et quasi stagnantem: ita Jerusalem, et quivis animus, in quo aliquandiu insedit peccatum, concrescit in glaciem, aut instar crystalli vel adamantis ita durescit, ut neque ab igne aut sole emolliri, neque malleo conteri et frangi queat: ea est vis consuetudinis, praesertim diuturnae et inveteratae. Hinc et Galfridus, et ex eo Delrio, adagio 825: Frigidam, inquit, facit cisterna aquam, quoties in quadam insensibilitate perpetratam conservat mens obstinata malitiam, nec tantum conservat, sed et auget instar cisternae; quae quo profundior est, eo plures et frigidiores habet aquas: ita obstinatus profunde peccatum in corde defodiens, illud adauget, praesertim haereticus, ait Hugo; hic enim auditores infrigidat, esto zelum prae se ferat.

Notat S. Thomas peccatum dici frigus, primo, quia exstinguit calorem dilectionis; secundo, quia congelat humorem devotionis; tertio, quia retardat motum bonae operationis; adde quarto, quia inducit gelu obdurationis.

Nota secundo, Hebraeum hakir a radice kur, significat venam aquae fodere, scaturire, ebullire. Unde secundo, sic efficacius verti potest: Sicut fons vel puteus fundit, ebullit et scaturire facit perennem aquam frigidam: sic Jerusalem perennem fundit et ebullit malitiam. Ita R. Salomon, Kimchi, Pagninus, Vatablus, Lyranus et Maldonatus.

INIQUITAS. — Hebraice chamas, id est violentia, vis, rapina. VASTITAS. — Hebraice schod, id est vastatio, spoliatio, qua scilicet potentes opprimunt pauperes, semper est in Jerusalem: sicut aqua semper est in puteo. Aliter Sanchez: censet enim haec quatuor attribui Deo punienti; iniquitatem enim sumi pro iniquitatis supplicio.

CORAM ME SEMPER INFIRMITAS ET PLAGA. — Hebraice macca, id est percussio qua potentes feriunt et flagellant pauperes, q. d. Jugiter video Judaeos affligere et percutere pauperes et innocentes. Enumerat scelera Jerusalem. Chaldaeus tamen et Hugo duo ultima, scilicet infirmitas et plaga, quibus scilicet percutiam Jerusalem, referunt ad poenam duorum scelerum praecedentium, scilicet iniquitatis et vastitatis.


Versus 8

8. ERUDIRE, JERUSALEM (resipisce, ad mentem redi, mores commuta), NE FORTE RECEDAT ANIMA MEA A TE. — Anima, id est affectus, amor, favor, cura, q. d. Ne te abjiciam, tradamque hostibus vastandam.


Versus 9

9. USQUE AD RACEMUM COLLIGENT, — q. d. Sicut post vindemiam racemi reliqui leguntur in cartallo, id est canistro, ut ferantur ad torcular, vel potius ut comedantur: ita plerique omnes Judaei, etiam qui alias captivitates sub Joakim et Joachim evaserint, sub Sedecia captivi trahentur in Babylonem. Ita S. Hieronymus.

CONVERTE MANUM TUAM AD CARTALLUM. — Sunt verba Dei ad Chaldaeos, ait Lyranus, vel Chaldaeorum ad se invicem, ut subaudiatur, dicentes: Converte, etc. Pro cartallo Lyranus vertit, iteratas scrutationes; quasi hortentur se Chaldaei, ut secundo et tertio scrutentur vineam, id est Jerusalem, an qui racemi, id est cives, sint reliqui, q. d. Sicut vindemiator postquam vindemiavit redit, et racematur, id est colligit racemos, si quos reliquerat, in cartallo, id est canistro: sic Chaldaei, cum primores civitatis captivos duxerint, ducent etiam infimos quosque. Ita Maldonatus.

Tropologice, hic vindemiator et racemator est daemon, qui semper circuit quaerens quem devoret, ut residuos homines, vel opera bona quae prius praeterierat, disperdat.


Versus 10

10. CUI LOQUAR? (Verba sunt Dei, vel Jeremiae, q. d. Cum haec ita sint uti vociferor, frustra tamen eis loquar, quia) AURES EORUM (sunt) INCIRCUMCISAE. — Chaldaeus, obturatae, ideoque ad audiendum ineptae. Vide dicta cap. IV, vers. 4. VERBUM DOMINI FACTUM EST EIS IN OPPROBRIUM, — id est rident illud, et habent probro ac contumeliae.


Versus 11

11. IDCIRCO FURORE DOMINI PLENUS SUM. — Possunt haec accipi quasi verba Dei, q. d. Quia tanta est Judaeorum malitia, idcirco furore Domini, id est ira vehementi, plenus sum; ita ut in corde meo ipsum cohibere et compescere nequeam; do ergo illi habenas: quare ensem evaginabo, distringam telum, et effundam naso flatum, vultu flammas, manu hostium meorum sanguinem. Sed verius est haec esse verba Prophetae, q. d. Nolunt viri audire verbum Dei; ideo indignor, et furore, id est zelo justitiae, angor, vim facio ut verbum Domini apud me contineam, sed non valeo. Addit Sanchez: Furor, ait, est vehemens ille Spiritus, qui Prophetae animum ad prophetandum exstimulat, urget, nec sinit esse quietum. Unde et Cicero, lib. I De Divinat.: Interest, inquit, animis praesagitio intrinsecus injecta, atque inclusa divinitus; ea si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu concitatur. Verum Gentilium fuit iste caecus et impotens, utpote a daemone abreptitiorum, furor in divinando, non Prophetarum Dei, uti dixi in Prooemio. Furor ergo hic est ira et zelus vindictae, Jeremiae aspiratus a Deo, ad arguendum sceleratos, eisque intentandum minas et plagas coelestes.

LABORAVI SUSTINENS (id est non possum me continere; hinc mihi ipsi dico): EFFUNDE (o Jeremia, hunc furorem et funestum verbum Domini, in) PARVULOS (et in) CONSILIUM (id est cognationem) JUVENUM, — ut ipsi illud patribus et avis narrent; aut saltem sciant et doleant se cum patribus rebusque omnibus capiendos. Septuaginta addunt, et non consumpsi eos.


Versus 12

12. EXTENDAM MANUM MEAM, — percutiam incolas Judaeae.


Versus 13

13. QUIPPE OMNES AVARITIAE STUDENT. — Omnes, id est plerique, multi. Nota to quippe: dat enim causam praecedentium, significatque avaritiam Judaeorum, usuras et fraudes, causam esse cur eorum domus et bona diripienda sint a Chaldaeis. Ita excubat Dei justa vindicta, ut in quo quis peccat, in eo et puniatur: rapis bona proximi, scito alium quoque tua direpturum: calumniaris, calumniam patieris: occidis, occideris.


Versus 14

14. ET CURABANT (Prophetae et sacerdotes, id est curare et avertere nitebantur) CONTRITIONEM, — id est plagam, puta vastationem et captivitatem imminentem et incipientem. Rursum curare, id est consolari, nitebantur contritionem, id est dolorem; quem instante vastatione, quam illi comminabar, populus concipiebat. Sed cum ignominia, id est ignominiose; Chaldaeus, mendaciter; Vatablus, verbis leviculis, quasi per jocum; Septuaginta, parvi pendentes vel contemnentes, scilicet minas meas et Prophetarum, vel cum ignominia, id est ad ignominiam, uti vertit Noster cap. VIII, vers. 11, et confusionem, qua populus ab eis deceptus confundetur et pudefiet; dicunt enim: Pax erit nobis, non veniet Nabuchodonosor; sed mentiuntur. Quocirca dum repromittunt prospera, et clementem praedicant Deum, magis illos supplicio et iracundiae praeparant, ait S. Hieronymus. Unde pudefient omnes, cum se falsos, ac reipsa vastari capique videbunt. Vere S. Augustinus, in Sententiis, num. 77: Sicut praepostera securitas in periculum impellit, ita ordinata sollicitudo securitatem parit; et num. 199: Nunquam secura esse debet felicitas, quia periculosiora sunt animo secura quam corpori adversa; prius enim corrumpunt prospera, ut inveniant adversa quem frangant.


Versus 15

15. CONFUSI SUNT, — confundentur in vastatione futura: ita Lyranus et S. Thomas; vel, ut Theodoretus, confusi sunt, quia tunc patebit eos falso dixisse: Pax erit Judaeis. QUIN POTIUS CONFUSIONE NON SUNT CONFUSI, — quia, cum eos scelerum et cladium imminentium admonui, non eos puduit, non poenituit.

Secundo, S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, Pagninus et Vatablus apte legunt per interrogationem: Numquid confusi sunt, cum tot abominationes fecerint? numquid erubuerunt? et respondet: Quin potius confundi et erubescere nescierunt. Huc pertinet explicatio Sanchez, qui assertive legit, sed sic explicat: Confusi, id est confusione digni, sunt, sed actu et reipsa non sunt confusi, q. d. Confundi debuissent Judaei, si sua scelera, ut par est, perpendissent et ponderassent: sed tanta est eorum nequitia aut stupor, ut nolint aut nesciant confundi, vel erubescere.

IN TEMPORE VISITATIONIS, — cum eos puniam. Prophetae enim saepe visitare ponunt pro punire, per metalepsin: praetor enim dum visitat sontes eos plectit.


Versus 16

16. HAEC DICIT DOMINUS: STATE SUPER VIAS, — q. d. Speculamini et considerate vias, id est vivendi rationes, et semitas antiquas, id est quomodo vixerint majores vestri et Patriarchae, ac imitamini fidem Abrahae, Isaaci obedientiam, Jacobi labores, Josephi castitatem, Mosis mansuetudinem, Jobi patientiam, Davidis sanctitatem. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rabanus, Hugo et Vatablus. Vere Poeta: Qui veteres linquit calles, sequiturque novatos, / Saepius in fraudes incidet ille suas.

Secundo, S. Thomas, Lyranus et Dionysius, q. d. Speculamini quasi ex edito loco, quae sit optima via ac vivendi ratio; considerate majorum vestrorum et bonorum et malorum bonos vel malos, felices vel infelices exitus; et videte an bonos sequi cum bono exitu, an malos cum malo velitis.

Haec verba sibi dicta putent singuli fideles: Christianus es? speculare vias antiquas, vide quomodo vixerit Christus et primi christiani, quales fuerint humiles, sobrii, amabiles, patientes, zelosi, eosque imitare. Pastor es? Episcopus es? speculare vias antiquas, vide quomodo vixerint Apostoli, et primi Pastores ac Episcopi, S. Ignatius, Polycarpus, Dionysius, etc. Vide quomodo non

sua lucra, non suos honores quaesierint, sed fidelium saluti se totos, vitamque ipsam per martyrium impenderint, eosque imitare. Religiosus es? speculare vias antiquas, quomodo vixerint S. Marcus, Esseni, S. Antonius, S. Basilius, S. Hieronymus, Bernardus, Dominicus, Franciscus, S. Thomas, quam mortui fuerint et crucifixi mundo, quam eorum vita et conversatio fuerit angelica et coelestis, eosque imitare.


Versus 17

17. ET CONSTITUI SUPER VOS SPECULATORES, — Prophetas et Doctores, qui futura praevident et praenuntiant, ut eorum vocem quasi tubam meam audiatis. Ita S. Hieronymus, Chaldaeus et Theodoretus. Alii, ut Vatablus sic exponunt, q. d. Speculatores, id est Prophetae, praenuntiant vobis vocem Chaldaeorum tuba concrepantium; illam ergo tubam audite.


Versus 18

18. COGNOSCE, CONGREGATIO (scilicet omnium gentium), QUANTA EGO FACIAM EIS. — Hebraice quae eis, scilicet Judaeis, supplicia a me imminent.


Versus 19

19. FRUCTUM COGITATIONUM. — Chaldaeus: retributionem operum, id est supplicia machinationibus ejus digna infligam.


Versus 20

20. UT QUID MIHI THUS DE SABA AFFERTIS? — Thus enim gignitur in Arabia Sabaea. Porro omnium gentium usu thus adoletur Deo: unde thus dicitur ἀπό τοῦ θύειν, a sacrificando. Alludit Saba (imo nonnulli putant hoc ejus esse etymon) ad σέβεσθαι, id est venerari et revereri; quia thus mittit odorem, quo Deum veneramur. Hinc et Sabim Arabes Deum appellant, illique decimas mensura, non pondere persolvunt: sicut prisci Italiae indigenae et Aborigenes, a religione et deorum cultu dicti sunt Sabini, quasi Sebini, ἀπό τοῦ σέβειν, ait Plinius, lib. III, cap. XII, licet Silius, lib. III, a Sabo gentis auctore Sabinos dici putet. Sunt qui dicant Saba, Arabum lingua, significare mysterium. Hebraice Saba significat conversionem, uti Sabaei ab idolis dicuntur convertendi ad Christum, Isaiae cap. LX, 6. Ita S. Hieronymus.

ET CALAMUM SUAVE OLENTEM (id est calamum aromaticum), DE TERRA LONGINQUA; — afferebatur enim ex India, inquit Hieronymus. Nota: Pro calamo Septuaginta et Theodotion vertunt, cinnamomum. Sed kinnamon, id est cinnamomum (unde perperam nonnulli cinnamomum dictum putant quasi Chinae amomum, praesertim cum non e China, sed ex India advehatur), a kane, id est calamo, distinguitur Exodi cap. XXX, vers. 23. Alii calamum putant esse cannam, sive casiam fistulam; sed ab hac pariter distinguitur calamus, Exodi XXX, 23. Ex quo loco patet, hic calamum aromaticum accipi debere: ex eo enim cum cinnamomo, myrrha, casia et oleo commixto, fiebat non thymiama, sed unguentum, quo ungebantur et consecrabantur tam sacerdotes, quam vasa tabernaculi, uti dixi Exodi XXX, 23.

Jam sensus est, q. d. Frustra ex lege mihi offertis holocausta, thus et unguenta vestra, quia meam voluntatem in lege expressam non facitis: ego enim magis morum emendationem, quam sacrificiorum et unguentorum oblationem specto et jubeo. Ita S. Hieronymus. Idem habet Isaias, cap. I, vers. 11: Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? etc.


Versus 21

21. DABO IN POPULUM ISTUM RUINAS, — strages scilicet et clades, in quas incident et corruent. Potest, secundo, esse hypallage: Dabo in populum ruinas, id est dabo populum in ruinas, quibus prosternetur et corruet. Sic dicunt Hebraei: Miserunt civitatem in ignem, id est miserunt ignem in civitatem; habuerunt calceamenta in pedibus, id est habuerunt pedes in calceamentis.


Versus 23

23. PRAEPARATI (venient Chaldaei) QUASI VIR AD PRAELIUM. — Septuaginta: quasi ignis ad bellum, quia pro שיא is, id est vir, legerunt אש es, id est ignis.


Versus 24

24. AUDIVIMUS FAMAM, — q. d. Solo rumore et fama adventus et ferocitatis Chaldaeorum perculsi, et pene exanimati sumus. Verba sunt Jeremiae et Prophetarum sociorum Jeremiae, qui hic loquuntur in persona Judaeorum. Est ergo ethopoeia: imitatur enim et exprimit affectus et voces populi, ad famam hostium trepidantis, mortemque et dira quaeque praestolantis.


Versus 25

25. NOLITE EXIRE AD AGROS. — Inducit Judaeos loquentes alios aliis, ac si hostes jam obsiderent Jerusalem. QUONIAM GLADIUS INIMICI, PAVOR (id est hostis armatus, pavendus et pavorem incutiens, est) IN CIRCUITU — Jerusalem.


Versus 26

26. FILIA POPULI MEI (o Jerusalem, o popule mi dilecte ut filia), ACCINGERE CILICIO. LUCTUM UNIGENITI. — Id est vehementissimum, qui solet fieri mortuo unigenito. FAC TIBI. — Verba sunt aut Prophetae aut Dei.


Versus 27

27. PROBATOREM DEDI TE. — Vatablus: excoctorem dedi te: hoc enim est bachon; Syrus vertit, scrutatorem; et Arabicus, feci (constitui) te ut scruteris et consideres opera populi mei. Aliter vertit Chaldaeus: electum posui te in populo, quasi munitionem fortem. Aliter quoque Pagninus et Kimchi: Munitionem vel arcem et turrim munitissimam et probatam dedi te. Verba sunt Dei, q. d. In te, o Jeremia, sua tela, et odia et maledicta conjicient Judaei, quasi in rupem vel propugnaculum, ac probatus evades et probator eorum. Sicut enim ad lydium lapidem affricando probatur aurum: sic mores et malitia Judaeorum, tibi quasi lapidi probato et robusto affricta, tuam invincibilem constantiam et veram prophetiam, ipsorum vero malitiam et apostasiam ostendet; hoc enim est quod subdit: Et scies et probabis viam eorum. Secundo, et potius, probatorem, id est conflatorem, ut jam patebit ex sequentibus.

ROBUSTUM. — Aquila vertit, munitum; Symmachus et Septuaginta, clausum et circumdatum; robustum ergo, id est interritum et impavidum ad omnem vim et minas, utpote Dei ope vallatum, qui simul tibi animos et audaciam hanc aspirat et indit.


Versus 28

28. OMNES ISTI PRINCIPES DECLINANTES. — Hebraeus: omnes isti principes rebellium; aut rebelles rebellionum, id est nobilissimi et maximi rebelles sunt. AES ET FERRUM; UNIVERSI CORRUPTI SUNT. — Sicut argentum vitiatur et chalybs cum ferro miscetur, videntur enim totum esse chalybs, cum mixtum ferro: sic hi Judaei commixti sunt, et pleni fraude et dolo. Ita Chaldaeus et alii. Unde Theodotion: Adulterini, ait, sunt, nihil habentes probi.

Secundo, Vatablus, S. Thomas et Lyranus sic explicant, q. d. Duri sunt et impudentes, uti aes et ferrum, quod pulsatum, resonat fortissime. Hinc Plutarchus censet in aere quod percussum remurmurat, notari impatientiam; in ferro, quod ad incudem magis induratur, et in igne magis denigratur, eorumdem in sceleribus obdurationem. Simile est Job XL, 13.

Tertio, pro corrupti cum Chaldaeo verti potest, corrumpentes, q. d. Sicut aes mixtum argento, illud corrumpit; et sicut ferrum aeri mixtum, illud corrumpit: sic Judaei hi et se et alios corrumpunt. Ita apud Eusebium, lib. XII Praep. cap. XXV: Omnes, ait, in urbe fratres sumus; sed cum Deus nos faceret, aurum cum illis miscuit, qui apti sunt ad gubernandum; argentum cum illis, qui armis rem defendunt; ferrum et aes agricolis et opificibus infudit: quod si aurum, id est magistratus, in argentum; aut argentum, id est milites, in aes, id est agricolas, degeneret, civitas destruitur.

Quarto, Delrio, adagio 229, explicat, q. d. Qui argentum doctrina, et aurum charitate et vita esse debebant, hi vita et moribus se ferrum, doctrina vero aes tinnulum exhibuerunt, videbantur esse quod non erant.

Quinto, Isidorus Clarius exponit de ministris, qui dominorum suorum jussa inhumana exsequebantur contra inopes: aes enim et ferrum ad arma fabricanda conjunguntur. Sensum ergo esse, q. d. Alter alteri copulatur ad perpetranda scelera, ad eaque vires, studia et arma conjungunt.


Versus 29

29. DEFECIT SUFFLATORIUM. — Syrus: abrasum (exustum, corruptum est, defecit) sufflatorium igne. Nota, primo, Jeremiam hic a Deo statui probatorem, id est conflatorem, ut scilicet probet et purget viam et mores populi delinquentis; populum vero quasi argentum firmissimo aere admistum nulla ratione potuisse purgari. Unde nota secundo, argento aliisque metallis adulteratis per conflatorium vi ignis separetur scoria, et materia aliena, admisceri plumbum: et sic metallum fluit argentum, et minori detrimento repurgatur. Dum enim ignis agit in plumbum, illique quasi pabulo sibi congruo totus incubat, minus agit in argentum; unde illud illaesum evadit, sed depurgatum; quocirca mystice multi per plumbum, utpote metallorum imum et maxime terrestre, accipiunt memoriam mortis, quae animam humiliando, facit ut vincamus omnes tentationes carnis et mundi. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, D. Thomas et alii. Ita olim fiebat antequam nota

esset argenti vivi efficacia ad id ipsum praestandum. Plumbum enim magnam vim habet separandi scoriam aliaque mixta, quia vim habet liquandi. Audi Mathiolum in Dioscor. lib. V, cap. LVI: Plumbum, inquit, miscetur conflationi, quia plumbi adminiculo facilius metalla igni cedunt. Quod si argentum purgandum ita pertinax sit, ut hac ratione non purgetur, tum plumbum omne si semper in igne persistat, tandem consumitur, et in fumum abit ac evanescit, nulla facta circa argentum et aurum operatione aut purgatione. Nam alias signum plenae purgationis auri vel argenti ab aere et scoria est, cum plumbum plane cum aere et scoria in fumum abiit: tunc enim reliquum est solum purum aurum vel argentum. Plumbo liquari et purgari metalla docet quoque Nicetas in orat. 41 Nazianzeni, et S. Cyrillus in Zachar. IV, 10, qui et addit plumbo frangi adamantem; quod tamen gemmarii et conflatores negant. Rursum S. Hieronymus in Zachar. IV, 20, asserit stanno (cui affine est plumbum) liquari et purgari metalla. Verum aurifices Romani, qui praecellentes sunt, a me consulti, constanter de stanno id negant; de plumbo affirmant, eo scilicet purgari aurum et argentum ab aere admixto: aes enim cum plumbo in fumum abire, itaque remanere purum aurum et argentum.

Unde tertio, Jeremias est conflator; follis seu sufflatorium est os Jeremiae; flatus est ipsa ejus a Deo afflata increpans prophetia; plumbum est assiduitas et diligentia in praedicatione, sive instantia et pondus verborum et minarum; argentum impurum et adulteratum sunt Judaei; aes et ferrum sunt eorum doli et nequitiae durae pertinaces, impudentes. Follis defecit, id est vox Prophetae rauca facta est: plumbum consumptum est, id est omnis diligentia praedicandi inanis fuit, omnis exhortatio Dei et Prophetarum apud Judaeos periit, quia ipsi audire contempserunt, ideo malitiae eorum non sunt consumptae. Unde argentum reprobum vocate eos, quia impurgabiles et inexpiabiles sunt. Ita S. Hieronymus, Lyranus, D. Thomas et Vatablus. Similem allegoriam et sententiam habet Ezechiel, cap. XXIV, 12. Hinc infert S. Thomas: Quod ergo aliquis frequenter rigetur praeceptis salutaribus, signum est reprobationis si persistat in peccatis: idque probat ex S. Paulo, Hebr. VI, 7 et 8.

Aliter Maldonatus: Follis, inquit, erant Chaldaei; prunae erant eorum caedes et rapinae; iis enim quasi carbonibus Deus excoquebat Judaeorum peccata; ignis erat ira Dei; plumbum erant corpora et bona omnia Judaeorum, in quibus a Deo puniebantur: multo enim plumbo parum argenti misceri solet, quod excoquendo separatur: sic inter multos impios Judaeos pauci pii separati et servati sunt. Hic sensus priori, qui aptior et plenior est, aptari et connecti potest. Jeremias enim erat probator et conflator Judaeorum, hoc ipso quo Chaldaeorum vastationem eis intentabat.

Allegorice Hugo Cardinalis: Plumbum, inquit, est humanitas Christi, quae in fornace passionis consumpta est, ut omnes peccatorum feces a nobis separaret; et tamen jure optimo conqueri potest, quod malitiae non sint consumptae, et quod conflator frustra conflaverit, eo quod pauci purgati fuerint. Qua de re ipse per Isaiam conqueritur cap. XLIX, 4: In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi.

Tropologice, Praelatorum officium est, subditorum virtutem probare, an vera sit, an simulata, uti docet S. Gregorius, II part. Pastor. cap. X.