Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jubet Deus Jeremiae, ut stet in porta templi, ibique increpet Judaeorum idololatriam, asseratque eos nec ob templi sanctitatem, nec ob sacrificiorum frequentiam, excidium evasuros. Primo ergo, vers. 1, obterit vanam confidentiam dicentium, Templum Domini. Secundo, vers. 11, dicit eos templum fecisse speluncam latronum; illi ergo excidium simile Silo comminatur. Tertio, vers. 16, vetat ne Jeremias pro eis oret, suae irae obsistat, eo quod placentas offerant reginae caeli. Quarto, vers. 21, respuit eorum victimas. Quinto, vers. 30, dicit eos occidendos in Topheth, eo quod ibi filios cremarint idolo Moloch.
Hujus concionis sunt veluti duæ partes, prior confutans Judæorum falsas securitatis præsumptiones, cap. vii et viii, vers. 1-17; posterior convincens Judæos de certitudine et justitia pœnæ imminentis cap. viii, vers. 18-22; cap. ix, 1-26.
Præmisso igitur præambulo vel exordio ad sermonem quo a Deo mandatum accepisse de statione ad ingressum templi capienda, et allocutione ad ingressuros facienda, 1, 2; et summario dato hortationis et promissionis, 3; priorem partem aggreditur Judæorum falsas securitatis præsumptiones confutando.
PRIMO, fiducia reposita in templo. Hæc dissipatur, ostendendo primo, gratias templo promissas, conjunctas intelligi cum frequentantium religione, 4-7; secundo, easdem minime exspectandas ab illius profanatoribus, 8-10; tertio, pœnas hic potius imminere certas, et exemplo simili jam præmonstratas, 11-15; quarto, hanc judicii formulam sic a Deo decretam, ut nec Propheta convicto fas sit intercedere, nec sperare ut oratione pro populo propter paucos, qui in eo sint, sacratum illi exitium avertere possit, omnes enim corruptos esse, et omnis ætatis et sexus homines idolis sacrificiis, quæ falsis diis sint offerenda, studio occupatos, 16-20.
SECUNDO, spes capta a sacrificiis. Hæc eripitur, indicando primo, obedientiæ pretium a Deo haberi majus quam victimarum, 21, 22; secundo, inobedientiæ crimen apud Judæos hactenus fuisse commune et in præsens repetitum, 24-28; tertio, profanationem idololatricam, templo et viciniæ inductam, esse causam tum imperati Prophetæ luctus, 29-31, tum decreti divini excidii, 32-34; tum inferendæ mortuorum sepulcris et ossibus violationis, cap. viii, 1, 2; tum denique secuturæ residuorum desperationis, 3.
SECUNDO, spes capta a sacrificiis. Hæc eripitur, indicando primo, obedientiæ pretium a Deo haberi majus quam victimarum, 21, 22; secundo, inobedientiæ crimen apud Judæos hactenus fuisse commune et in præsens repetitum, 24-28; tertio, profanationem idololatricam, templo et viciniæ inductam, esse causam tum imperati Prophetæ luctus, 29-31, tum decreti divini excidii, 32-34; tum inferendæ mortuorum sepulcris et ossibus violationis, cap. viii, 1, 2; tum denique secuturæ residuorum desperationis, 3.
Textus Vulgatae: Jeremias 7:1-34
1. Verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: 2. Sta in porta domus Domini, et praedica ibi verbum istud, et dic: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis Dominum. 3. Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Bonas facite vias vestras, et studia vestra: et habitabo vobiscum in loco isto. 4. Nolite confidere
Versus 2
2. Sta in porta domus Domini (sta in porta Orientali templi, quæ celeberrima erat et maxime frequentata, inquiunt Vatablus et Isidorus), ET PRÆDICA IBI, — ut ab omnibus egredientibus et ingredientibus audiaris.
3 et 4. Bonas facite vias vestras (corrigite mores vestros). Nolite confidere in verbis mendacii (quæ vobis ingerunt falsi prophetæ) DICENTES: TEMPLUM DOMINI IPSI — (ita Hebræus), scilicet Judæi sunt, id est ad templum Domini pertinent: quia in sua urbe habent templum, in eoque Deum colunt, q. d. Ergo non vastabuntur a Chaldæis: nec enim sinet Deus templum suum pollui. Sed falluntur: Deus enim non propter locum gentem, sed propter gentem locum elegit, II Machab. v, 19. Quærit enim Deus templum spiritale, in quo habitant vera fides, sancta conversatio omniumque virtutum chorus, ait S. Hieronymus, q. d. Personata hæc cærimonia aut templum vobis non proderit, nisi cessetis a furtis, adulteriis, cædibus, idololatria. Unde sequitur vers. 9: «Furari, occidere,» q. d. Cum tamen furemini, occidatis, etc.
Nota: Ter repetunt «templum Domini,» quia tres erant templi partes, et quasi tria templa, scilicet atrium, Sanctum, et Sanctum sanctorum. Ita Vatablus, Isidorus et Hebræi; vel, ut Chaldæus et Hugo, ob tria anni festa, quibus tenebantur templum adire: putabant enim Judæi se hac ratione omnia scelera expiare; vel, ut Lyranus, ob firmitatem spei, quam habebant Judæi in templo. Alii quarto et simplicissime, quia sæpissime id dicebant, et os Jeremiæ claudebant per «templum Domini.»
Per templum autem intelligunt omnem externum et publicum Dei cultum, qui fiebat in templo: per illum enim putabant Judæi se placare Deum, omniaque peccata sua expiare. Simile est Isaiæ LVI, 1. Recte S. Hieronymus ad Paulinum: «Non Hierosolymis fuisse, sed Hierosolymis bene vixisse laudabile est. Et de Hierosolymis, et de Britannia æqualiter patet aula cælestis. Noli respicere ad phaleras et nomina vana Catonum. Esse Christianum grande est, non videri.»
Præclare quoque S. Bernardus serm. De ligno, fæno et stipula: «Nusquam, ait, est securitas, fratres, neque in cælo, neque in paradiso, multo minus in mundo. In cælo enim cecidit Angelus sub præsentia divinitatis; Adam in paradiso de loco voluptatis; Judas in mundo de schola Salvatoris. Hæc idcirco dixerim, ne quis sibi de loco isto blandiatur, quia dicitur: Locus iste sanctus est.»
Symbolice et prophetice, ter dixit «templum Domini,» de tribus templi ædificationibus locutus: mendaces scilicet appellat eos qui sibi tertium templum vane promittunt, scilicet primo, Salomonis; secundo, Zorobabelis; tertio, Messiæ, quem ipsi frustra exspectant, uti Petrus Nigri contra Judæos Ratisbonæ induxit, et ex eo Vilalpando, tom. II, part. II, lib. V, dist. 14, cap. LXVIII, pag. 575.
Versus 5
5. SI BENE DIXERITIS. — Corrige cum Romanis, Hebræo, Septuaginta, si bene direxeritis, id est si rectas feceritis vias, id est actiones vestras.
Versus 7
7. Habitabo vobiscum in loco isto. — Legit interpres שכנתי sachanti in Cal, id est habitabo; jam legunt שכנתי siccanti in Piel, id est habitare vos faciam, firmiter vos collocabo in terra ista.
Mystice, Deus habitat nobiscum: primo, per fidei constantiam. Ephes. III, 17: «Christum habitare per fidem in cordibus vestris.» Secundo, per fraternæ dilectionis concordiam. Matth. XVIII, 20: «Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.» Tertio, per præceptorum obedientiam. Joan. XIV, 23: «Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.» Quarto, per contemplationem, Apocal. III, 20: «Ego sto ad ostium, et pulso; si quis audierit vocem meam, intrabo ad illum, et cænabo cum illo.» Ita D. Thomas.
Versus 8
8. CONFIDITIS VOBIS IN SERMONIBUS MENDACII, — in rebus vanis, pravis et mendacibus, quæ sequuntur, scilicet «furari, occidere,» etc., ac præsertim in eo quod post hæc scelera «dixistis» et dicitis: «Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas.»
FURARI, OCCIDERE, etc. — Id est, ut Septuaginta, furamini, occiditis, etc., et, ut Chaldæus vertit, fures, homicidæ estis, etc., interimque venistis et venitis in templum, ac dicitis: Liberati sumus a sceleribus nostris, eorumque pænis, per ingressum in templum; ideoque nulla plaga eveniet nobis, «eo quod,» id est quamvis, tales abominationes fecerimus. Ita Vatablus, Pagninus, Maldonatus et alii. Hæc enim erat vana eorum confidentia, quam vers. 4 jactabant, «templum Domini, templum Domini.»
Est triplex hebraismus. Primo, quia ponitur infinitivus pro indicativo vel præterito: «furari,» id est furamini vel furati estis. Secundo, quia subintelliguntur litteræ serviles, id est conjunctiones: etenim, tamen, etc., juxta Canon. XXIV. Tertio, quia «quod» ponitur pro quamvis. Sic quia, quoniam subinde ponuntur pro quamvis, ut Psalm. LXXVII, 20: «Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ:» quoniam, id est quamvis. Sensus ergo est, quamvis Deus percussa petra dederit nobis aquam, numquid idcirco poterit nobis dare panem? Isaiæ XII, 1: «Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi,» hoc est, laudabo te, esto mihi sis iratus. Quin imo hæ voces causales subinde non causam, sed effectum significant, ut Isaiæ LXI, 1: «Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me,» quod Septuaginta et Christus, Lucæ IV, 18, vertit, «propter quod unxit me,» ubi in Hebræo est יען iaan, quod voce et significatione affine est voci lemaan, quæ est in nostro loco. Hebraice pro furari est הגנב haganob, id est ad furari; unde aliqui sic vertunt: An furando, occidendo, etc., venietis coram me? Alii: Numquid furamini, occidetis, etc., et venietis coram me? Clarissime vertunt: An furando, occidendo, id est an postquam furati fueritis, occideritis, etc., venietis in templum meum, et dicetis: Liberati sumus? Hic sensus consentit cum versione nostri Interpretis, et sensu paulo ante exposito. Itaque explicant Vatablus, Maldonatus, Pagninus et alii.
LIBERATI SUMUS. — Ita Hebræus, Chaldæus et cæteri Interpretes. Soli Septuaginta vertunt: Abstinuimus a faciendo omnes abominationes istas; quasi dicat verba mendacii in quibus confidebant, esse, scilicet quod, cum furarentur, occiderent, etc.; negarent tamen se furatos esse, occidisse, etc.
Non peccavimus, — id est quamvis fecerimus, ut dixi vers. 8. Sanchez «eo quod» accipit non ut adverbia, sed ut pronomina, q. d. Liberati sumus, id est ab eo, scilicet peccato, quod fecimus. Verum textus non habet fecimus, sed fecerimus. Adde Hebræum lemaan non esse pronomen, sed adverbium significans quia, eo quod. Alii explicant, q. d. Venitis in templum ut gratias agatis, quod furta et homicidia vestra vobis bene successerint. Alii vertunt, ut faciamus, id est ut amplias furemur et occidamus. Hebræum enim למען lemaan, quando præcedit infinitivum, proprie idem valet quod ut vel ad. Alii, ut faciatis, q. d. Nihil petitis in templo, quam opem ad furandum, occidendum, etc., aut, q. d. Cum tam facile, scilicet solo ingressu in templum, liberemini a peccatis et flagellis, hinc securi illa iterabitis et perpetrabitis. Ita Chaldæus et Isidorus. Hæ versiones majorem ostendunt impudentiam Judæorum in suis peccatis: nostra tamen versio planior est et aptior.
Denique S. Hieronymus, Hugo, Lyranus et Dionysius explicant, q. d. Hi Judæi sunt tam impii, ut dicant se a peccatis et plagis liberatos esse per abominationes suas, id est per sua furta, homicidia, Dei contemptum et idololatriam: putant enim ipsi se sua pervicacia et audacia vincere, imo vincire Numinis manus, ut non audeant, aut non dignentur tam impios et perditos punire: sicuti pueri nequam subinde sua protervia vincunt, et quasi obstupefaciunt mollis magistri clementes manus, ut eos non castiget, timens ne fiant deteriores.
Versus 11
11. NUMQUID SPELUNCA LATRONUM FACTA EST DOMUS ISTA IN OCULIS VESTRIS? — ut scilicet in templo quasi antro et spelunca sua, versentur fures, homicidæ, perjuri, etc., de quibus præcessit. Ita Vatablus, Hugo, S. Thomas, Chaldæus; vel, ut Lyranus, q. d. Sicut latrones speluncas habent pro refugio: ita hi se puros et tutos putant si templum adeant, ibique sacrificia etiam ex rapto offerant. Sed falluntur, «quia ego sum,» qui «vidi» scelera eorum, quæ ipsi putant vel occulta, vel expiata per sacrificia in templo oblata. Ego sum qui ea annotavi, ut brevi ea vindicem et puniam. Victimæ enim eorum non possunt me excæcare, aut oculos mihi velare. Huc alludit Christus, Matth. XXI, 13, dicens: «Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis illam speluncam latronum.»
Versus 12
12. ITE AD LOCUM MEUM IN SILO, UBI HABITAVIT NOMEN MEUM, — id est, ut Chaldæus, majestas mea, id est ego ipse; arca enim ante ædificatum a Salomone templum, erat in Silo urbe tribus Ephraim. Verum Silo vastavit Deus propter peccata incolarum, Psalm. LXXVII, 60; et pari modo se Jerusalem cum templo vastaturum ob Judæorum peccata hic comminatur. Unde subdit:
Versus 13
13. ET LOCUTUS SUM AD VOS MANE CONSURGENS. — «Mane,» id est tempestive, sollicite, vigilanter. Secundo, «mane,» id est opportune. Mane enim animus aptior est ad audiendum et cogitandum rationalia, eaque quæ Dei sunt. Ita S. Hieronymus. Sic etiamnum Deus mane suscitat nos per Angelos, et ad bonum hortatur. Hinc Plutarchus, libro Quod in principe requiratur doctrina: Persarum, ait, rex unum habebat cubicularium, qui id officii habebat, ut mane ingressus regi diceret: «Surge, rex, atque ea cura, quæ te curare voluit Mosoromesdes,» id est bonus tuus genius.
Versus 18
18. FILII COLLIGUNT LIGNA, — q. d. Omnes qui in familia sunt, aliquid conferunt et cooperantur idololatriæ, scilicet quisque confert id quod sibi proprium est. Proprium enim est puerorum stipulas et ligna colligere, virorum furnum accendere, mulierum pinsere placentas. Tantum est eorum studium, tantus ardor colendi idola.
MULIERES CONSPERGUNT ADIPEM. — Hebraice est, ponunt conspersionem, sive massam et pastam; conspersionem enim vocat farinam, aquam, salem, butyrum commixta et conspersa, ex quibus faciebant placentas.
REGINÆ CÆLI. — Interpres hebraice legit למלכת lemalcat, jam aliis punctis legunt למלכת limlechet, id est operi; vel, ut alii vertunt, operæ cæli, q. d. Faciunt placentas rotundas et stellatas imprimuntque eis figuram stellarum, ut significent se eas reginæ cæli et stellarum offerre: opus ergo cæli vocantur placentæ stellatæ, quæ sunt instar stellarum cæli. Septuaginta vertunt, militiæ cæli; Vatablus, machinæ cæli; Chaldæus, sideri cæli.
Jam per hæc Vatablus solem accipit; Kimchi et Pagninus Saturnum, qui et Moloch et Melchom dicitur.
Optime S. Hieronymus et S. Thomas, «reginæ cæli,» inquiunt, id est Lunæ, quam Dianam seu Phæben Gentiles vocabant, quasi quæ esset Phœbi, id est Solis, soror: cæli enim rex est Sol vel Jupiter. Regina ergo est Luna, ob magnitudinem et splendorem, et quia præest nocti: unde et Luna dicta est a lucendo, quod sola noctu luceat, ait M. Varro; indeque noctiluca est appellata. Huic Judæos sacrificavisse patet tum ex hoc loco, tum ex cap. XLIV, 17, 18, 19, et 25.
Sic Ethnici olim placentæ genus, quod βοῦς, id est bos, a cornuum similitudine appellabant, Lunæ offerebant. Sic alii Dianæ, id est Lunæ, ἀμφιφῶντας, id est placentas, affixis circumcirca accensis cereis in templo Munichia dicto offerebant, teste Polluce, lib. VI, cap. XIV, Hesychio et Eustathio.
His comparat Epiphanius, hæresi 79, in Arabia Collyridianos hæreticos, qui certas habebant mulieres, quæ in curru sellave ornata, ac velo passo obducta, collyrida sive placentam festo quodam per aliquot dies proponere, ac B. Mariæ quasi deæ offerre solebant, et inde simul omnes congregatæ participabant. Damnat enim hanc idololatriam: nam B. Virgini hyperdulia debetur et competit, non latria, ac consequenter nec sacrificium.
Porro post Christum Prodicus philosophus, teste S. Epiphanio, docuit Lunam esse Deum. Sic et Manichæi solem et lunam adorabant, teste S. Augustino, lib. XIV Contra Faustum, cap. XI. Docebant enim thronum Christi esse in sole, sapientiam in luna, spiritum in aere, ut refert idem Augustinus, lib. XX Contra Faustum, cap. VI. Insuper Mahomet in Alcorano sanxit cultum Cubar, id est lunæ. Denique apud Christianos manserunt ethnicismi reliquiæ, dum, deficiente luna, quasi animæ deliquio, ad se suamque lucem et plenitudinem revocent, cænas acclamationes sustulerunt S. Ambrosius Mediolani, et S. Augustinus in Africa, uti ipse testatur serm. 245 De Tempore. Putabant enim Gentiles lunam in defectu a dracone ore comprehendi; itaque ne eam draco devoraret et absorberet, succlamabant, putantes se clamoribus percellere draconem ut eam revomeret.
Denique probabile est quod censet Sanchez, Moloch vel Melech, vel Melchom, fuisse solem, qui est Melech, id est rex cæli, indeque Lunam, quæ Solis est soror et Phæbe, dictam esse Melcha, id est reginam. Confirmatur id, primo, quia luna antecedit solem, sic deum Moloch antecedebat Remphan, id est lucifer, sive gemma in corona Melchom referens luciferum, uti docent S. Hieronymus in cap. V Amos, Lyranus, Beda, Glossa in illud Act. cap. VII: «Suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham.» Secundo, quia Melchom habuit coronam gemmis quasi sideribus radiantem, I Paral. XX. Porro radii hujus coronæ videntur fuisse instar radiorum solis, uti fuerunt coronæ regum Persarum. Tertio, quia Gentiles et Judæi suos infantes immolabant Moloch, cremando eos igne, eo quod putarent solem esse igneæ naturæ. Unde Ovidius:
Vos, æterni ignes, et non violabile numen, Testor.
De Moloch fuse disserui Levit. cap. XVIII, vers. 21.
Versus 19
19. NUMQUID ME AD IRACUNDIAM PROVOCANT? NONNE SEMETIPSOS? — q. d. Putant se hac idololatria mihi movere bilem aut dolorem (Hebræum enim כעס caas, non tantum iram, sed et dolorem, tristitiam, omnemque animi molestiam et ægritudinem significat); falluntur, ego sum ἀπαθής, possunt se perdere, et sibi provocant ac conciliant iram et ultionem meam, qua fiet ut sibi irascantur et indignentur, quod suis sceleribus sibi acquisiverint ad suam ignominiam. Ita S. Hieronymus et Vatablus.
Versus 20
20. ECCE FUROR MEUS, etc., CONFLATUR SUPER LOCUM ISTUM. — Pro conflatur Septuaginta et Chaldæus vertunt, effunditur; Vatablus, liquefactus est ut plumbum. Est metaphora a fornacibus in quibus conflantur ferrum et metalla, q. d. Sicut ignis conflatur ferrum, liquefit et effunditur quasi torrens ignitus: sic et indignatio mea ebullit et eloquitur, prævique effundetur in Judæos. Anthropopathōs dantur Deo ira, indignatio, furor, quia Deus acriter punit sontes uti homo, sed homo ex ira et passione, Deus ex ratione et justitia.
Versus 21
21. HOLOCAUTOMATA VESTRA ADDITE VICTIMIS VESTRIS, — id est hostiis pacificis, indeque de more comedite juxta legem, Levit. cap. VII, 16, comedite. Est ironia, q. d. Holocausta hæc me non placabunt, nec vobis proderunt, quia ea nihili pendo, quamdiu mores vestros non corrigitis.
Versus 22
22. QUIA, etc., NON PRÆCEPI EIS IN DIE QUA EDUXI EOS DE TERRA ÆGYPTI, DE VERBO HOLOCAUTOMATUM. — Hoc verum esse, inquit S. Hieronymus, patet ex Exodo, ubi Deus primo dedit Judæis Decalogum in tabulis lapideis, quasi potissimum sui cultum et puram religionem; deinde post offensam idololatriæ, adoratumque vitulum postea jussit, ut magis sibi quam dæmoni et vitulo sacrificarent, ac certas ovium, boum et hircorum victimas sacrificari præcepit. Licet enim, Exodi cap. XX, 24, jubeat Deus fieri altare, tamen nullas determinat aut præscribit victimas in eo offerendas; illas enim postea præscripsit in Levitico. Tantum ergo jubet ut victimas quas offerre sponte volunt, in altari terreo offerant. Rursum, Exodi cap. XXIX, præscripsit quidem victimas offerendas in consecratione sacerdotum, sed illæ sacerdotes tangunt potius quam populum; nec pro populo, sed pro consecratione sacerdotum jubentur offerri. At post adoratum vitulum, Exodi cap. XXXII, mox in Levit., certa holocausta, certasque victimas pacificas, et pro peccato sibi immolari præcepit.
Idem docent Irenæus, lib. IV Contra Hæret., Rabanus, Hugo, S. Thomas, Dionysius et Lyranus, q. d. Rationem et modum sacrificandi in Levitico Judæis præscripsi, non propter me, quasi ego iis egeam, aut odore carnium delecter, uti Gentiles putabant suos deos, id est dæmones, iis delectari (idem putarunt aliqui Patres, qui opinati sunt harum victimarum vaporibus vivere et pasci dæmones, habereque corpus spirituale: inter quos diserte id docet S. Augustinus, vir tanti ingenii et doctrinæ, lib. X Civit. XI). Sed propter vos ea præscripsi, ut scilicet iis vos in meo cultu detinerem, ne ad vitulos et idola gentiumque sacrificia descisceretis; unde initio legis tantum præcepi ut audiretis me, nunquam sacrificia præcepturus, sed vestro arbitrio ea relicturus, uti ante legem ea reliqui, nisi pronos vos scivissem in sacrificia gentium. Ita Theodoretus, Hugo, S. Thomas et passim Patres.
Aliter respondet Sanchez Deum præcepisse quidem in deserto sacrificia, sed noluisse ut præcepta hæc vim haberent obligandi, donec ingressi in Chanaan Hebræi, eam subactis Chananæis quiete et pacifice possiderent; tunc enim non ante certus a Deo definitus fuit locus tabernaculi et altaris, in quo hæc sacrificia offerenda erant. Idem docent Abulensis, in cap. XVIII Josue, Quæst. 1, et Serarius Quæst. XI, in cap. XVIII Josue, imo et idipsum docet Moses, Deuter. cap. XII, 4 et seq.
Prior explicatio uti communior, ita est germanior, omnemque difficultatem exhaurit.
Versus 24
24. FACTIQUE SUNT RETRORSUM, ET NON IN ANTE, — id est primo, facti sunt aversi a me, et a mea voluntate, uti sunt qui terga vertunt dominis suis; secundo, retrocesserunt, et non promoverunt; unde explicans vers. 28, ait: «Et pejus operati sunt quam patres eorum;» tertio, præterita, uti Ægyptias ollas, repetunt, futura contemnunt, propterea patiuntur adversa, nihilque eis succedit prospere.
E contrario, monet Apostolus, ut quæ retro sunt obliviscentes, ad anteriora nos extendamus, euntes de virtute in virtutem.
Versus 28
28. PERIIT FIDES. — Periit in plerisque Judæis Dei fides et religio vera. Ita S. Hieronymus, Theodoretus et Rabanus; secundo, «periit fides,» id est veracitas, fidelitas, quia plerique omnes dolos et mendacia meditantur et loquuntur.
Versus 29
29. TONDE CAPILLUM TUUM, — scilicet tu, o Jeremia, ut significes et hoc schemate repræsentes Judæos, qui quasi capillitium, ornamentum et diadema erant Dei, a Deo resecandos et projiciendos esse, ut in omnem ventum plagamque mundi dispergantur, et quasi peripsema a Gentibus conculcentur, et in sterquilinium projiciantur, ibique putrescant; idem enim hac pilorum resectione significavit Ezechiel, cap. V, 1. Ita Hugo, S. Thomas, Lyranus et Dionysius. Unde Maldonatus censet Jeremiam quasi Nazaræum, intonso hucusque fuisse capillo. Sic et Sanchez; licet enim, inquit, in Hebræo sint verba feminina, tamen illa pro masculinis sumuntur; jubet enim Deus Prophetæ, ut feminarum assumat ejulatum, id est clarum et sonantem: nam viri in luctus potius gemunt quam plangunt. Rursum alludit ad præficas, quæ lamentationi præerant, q. d. Instar præficarum plange.
Verum, quia præcessit immediate: «Et dices ad eos, etc., tonde capillum,» etc. Hinc secundo melius, «tonde,» scilicet tu, o Jerusalem, cum tuis filiis et incolis Judæis; nam in Hebræo omnia hæc verba sunt feminina.
Nota: Tondebant veteres comam, primo in signum luctus; secundo, in signum servitutis; servis enim tonsa coma signum erat subjectionis, uti est et feminis subditis marito, I Cor. cap. XI, 6 et 10, q. d. O Jerusalem, capieris; ergo tanquam captiva, tonde capillum.
SUME IN DIRECTUM PLANCTUM, — q. d. Pone comam præcisam coram te, ut recta oculis in eam directis plangas quasi super mortuum: ita Lyranus et Hugo; secundo, Septuaginta pro שפים sephaim, legentes שפתים sephataim, vertunt: Sume in labiis planctum, id est loquere plangentis more; tertio, Vatablus, Pagninus et Kimchi legentes sephaim, vertunt: Sume super vertices et montes planctum, q. d. Vide excelsa, ubi idola coluisti ob quæ jam vastaris: ibi ergo plange ubi peccasti; quarto et optime, «sume in directum planctum,» id est clama recta in altum, extende vocem planctus contentam in locum directum, id est altum et excelsum, scilicet super montes, ut ab omnibus audiaris; hoc enim exigit Hebræum sephaim.
RELIQUIT GENERATIONEM FURORIS SUI. — Reliquit Deus gentem Judæorum cui iratus est, in quam sævit et quasi furit. Hæc generatio furoris Dei a Paulo, Rom. IX, vocatur «vasa iræ apta in interitum.» Peccator ergo est quasi scopus furoris Dei, in quem ipse omnia sua tela et sagittas collimat et conjicit.
Versus 30
30. POSUERUNT OFFENDICULA, — id est idola et statuam Baal in templo, ut patet Ezech. VIII, 3, scilicet id fecit Manasses, IV Reg. XXI, 4 et 5. Ita S. Hieronymus et Theodoretus.
Versus 31
31. EXCELSA TOPHETH. — «Excelsa,» scilicet altaria, quæ excelsa in excelsis collibus aut montibus erigebant. Ita Septuaginta et alii.
Quæres quid sit Topheth? Dico primo: Topheth non fuit idolum, ut volunt Theodoretus et Lyranus, sed lucus sive sylva, in qua erat delubrum sive templum Moloch. Situm erat Topheth in gehennon, i. e. in valle amœnissima filiorum Ennom prope Jerusalem, quæ Siloe fontibus irrigabatur.
Dico secundo: Hebræum Topheth deduci potest primo, a radice פתה pata, id est illicere, seducere; unde Theodoretus, Quæst. XXVI in IV Reg., Topheth, ait, casum significat; secundo, S. Hieronymus: Tophet, inquit, interpretatur latitudo, a radice פתח pata, id est dilatavit: erat enim locus impiorum latissimus et capacissimus; tertio, alii Topheth deducunt a radice יפה iapha, id est pulcher fuit: erat enim vallis amœnissima; quarto, Franciscus Forerius in Isaiæ XXX, putat dici Topheth quasi mopheth, id est portentum: instar enim portenti erat, quod ibidem filios proprios idolo Moloch immolarent; quinto et optime, Tophet dictum est a תף toph, id est tympanum quod pulsabant hi idololatræ, ne vagitus parvulorum occisorum audirentur a parentibus. Ita R. Abraham, Lyranus et alii. Quocirca fabulosum et ridiculum est, quod Hugo Cardinalis ex Hebræis scribit in Isaiæ cap. XXX, vers. 33, nimirum gehennam esse nomen Græcum, topheth Hebræum, quod significet tophos (quos Itali vocant tufos) lapides concavos in modum pumicis, inter quos nutriebatur ignis indeficiens et perpetuus. Patet enim gehennam esse Hebræum nomen, non Græcum, æque ac topheth Hebræum esse, non Latinum tophes. Tale quoque est quod Auctor libri De Nomin. Hebr.
Dico tertio: Censet S. Hieronymus in cap. XXXII, eos in Topheth immolasse filios duobus idolis, scilicet Baal et Moloch; sed verius est eos immolasse soli Moloch, qui et Melchom dicitur, qui et Baal, id est deus Ammonitarum; Baal enim commune deorum erat nomen. Sed quis erat Melchom? Arias, in cap. I Amos putat fuisse Mercurium, quem Ammonitæ colebant quasi Melech, id est regem, vel quasi Malach, id est animarum ductorem, et deorum nuntium: Hebræis enim malach, est nuntius. Sed respondeo fuisse Saturnum, qui Moloch vel Melech, id est rex: vel Melchom, id est rex eorum, dictus est. Saturno enim solebant homines amicissimos et pueros immolare, præsertim in gravi aliqua calamitate avertenda, tum Phœnices sive Chananæi, tum ab eis prognati Carthaginenses. Ita Eusebius, lib. IV Præpar. VII, Philo lib. I Historiæ Phœnicum, Curtius lib. IV, et Diodorus, lib. XX.
Sic Pyrrhus, capta Troja, Polyxenam Priami filiam, Ulysses Astyanactem Hectoris primogenitum pro felici reditu in patriam, diis sacrificarunt, quorum funebria celebrat Seneca in Troade.
Jeronimus Osorius, lib. IV, cap. VI, et Herodotus, lib. VII, scribunt moris fuisse apud Persas, in gratiarum actionem diis vivos sub terra defodere pueros et virgines, indigenarum filios et filias, idque fecisse Amestrim Xerxis uxorem in quatuordecim nobilium Persarum filiis. Sic Mexicani nostro sæculo quotannis viginti hominum millia mactabant dæmoni, antequam ab Hispanis subigerentur: imo idolum quoddam ex farina humano sanguine permixta festo quodam die efformabant, ac post ejus adorationem, illud in minutissimas partes secantes sigillatim distribuebant, singulique suam partem devorabant, ita sacrilegum sacrificium consummantes. Vide de Moloch dicta Levit. XVIII, 21.
Dico quarto: Hunc locum contaminavit et destruxit Josias, IV Reg. XXIII, 10, anno regni 12: jam ergo, Jeremia prophetante, eversa erat Topheth. Jeremias ergo non præsentem, sed præteritam taxat idololatriam, q. d. In Topheth peccastis, in Topheth quoque puniemini. Unde Hebræi et S. Hieronymus censent Topheth vocari gehennam, id est locum supplicii; quod in ea valle, ubi Judæi filios suos Moloch sacrificaverant, Deus eos deleverit, ut illis minatus est vers. seq., et cap. XIX, vers. 6, 11, 12. Denique inde ob similem crudelitatem et incendium, infernus a Christo dicitur gehenna, Matth. V, 22, et ab Isaia, cap. XXX, vers. 33; sicut Beatorum locus dicitur גן עדן gan eden, id est vallis vel hortus deliciarum, hoc est paradisus. Ita S. Hieronymus.
Hinc tradunt, vel potius more suo fabulantur Judæi, uti narrat S. Thomas in Isaiæ cap. XXX, vers. ult., in Topheth esse inferni fauces, sive gehennalis incendii spiracula, ut de Ætna fingunt Poetæ; quia ibi, inquiunt, duæ palmæ perpetuo fumant. Stupendum est tam crudelem cultum idoli secutos esse Judæos, neglecto facillimo cultu Dei veri. Unde Hercules, ait Macrobius, lib. VII, Saturn. oraculo hominum victimas postulante, persuasit Italis, ut pro hominibus vivis cereos offerrent.
Versus 32
32. ET NON DICETUR AMPLIUS, TOPHETH. — Alludit ad radicem יפה iapha, id est pulcher fuit, q. d. Topheth non vocabitur amplius Topheth, id est locus pulchritudinis, amœnitatis et gratiæ (hoc enim significat Ennom): sed stragis, quia ibi plurimi Judæi occidentur et sepelientur, «eo quod non sit locus» alius sepeliendi, ob multitudinem cadaverum.
Versus 33
33. MORTICINUM, — id est cadaver, id est cadavera.
Tropologice filios suos immolant Moloch, qui ingenium, vires, tempus, opera impendunt veneri, ventri, ambitioni: quocirca et ipsi descendent in Topheth, ibique cremabuntur cum Lucifero. Vere S. Augustinus in Sententiis, Sentent. 136: «Omnes, ait, pravæ cupiditates sunt portæ inferi per quas in mortem itur: cujus dominatum subit, qui adeptum se ad perfruendum lætatur, quod periturum concupivit.»
Versus 16
16. Tu ergo noli orare pro populo hoc — tam impio, rebelli et obdurato. Sentit Deus se ligari piorum precibus, ne impios puniat. Sic ait Moysi, Exodi cap. XXXII, 10: «Dimitte me ut irascatur furor meus.» Porro optat et gaudet Deus sibi in vindicta resisti, ligarique manus. Hoc est enim quod dolens queritur, Ezech. cap. XXII, 5: «Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel;» et cap. XXII, 30: «Quæsivi de eis virum, qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam; et non inveni.»
NEC ASSUMAS PRO EIS LAUDEM, — scilicet Dei, id est orationem; prima enim orationis pars debet esse Dei laus et gratiarum actio. Rursum: «Oratio est Deo sacrificium, oranti subsidium, dæmoni flagellum,» ait S. Augustinus. Vatablus vertit: Ne assumas pro eis clamorem; Hebræum enim רנן ranan significat clamare voce contenta et efficaci; unde et ranis ab Hebræo ranan nomen impositum esse censet Christophorus a Castro; clamose enim sunt ranæ; secundo, Sanchez: Neque assumas pro eis laudem, hoc est, inquit, ne afferas pro eis oblationem aut sacrificium. Sicut enim voce, sic et munere, ac præsertim sacrificio, laudatur Deus. Sic Is. LX dicitur: «Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.»
Versus 14
14. FACIAM DOMUI HUIC, SICUT FECI SILO, — sicut tabernaculum meum in Silo everti, cum arcam permisi capi tempore Heli a Philistinis ob scelera Silonitarum et Israelis; et deinde sub Jeroboamo totum Israelem, ac consequenter Ephraim, in qua erat Silo, deserui; meque et mei cultum cum arca transtuli in Juda et Sion, ac tandem omnes decem tribus ob idololatriam in Assyriam captivas duci permisi: ita multo magis vobis, o Judæi, qui habuistis Dei cultum, quique graviora quam Israelitæ scelera perpetratis, idem excidium et captivitatem Babylonicam infligam, atque tam templo huic, quam urbi et incolis ejus, vastitatem afferam. Ita Theodoretus et alii.
Versus 15
15. SICUT PROJECI, etc., EPHRAIM, — id est decem tribus, quæ a Prophetis vocantur «Ephraim:» primo, quia inter eas fortissima erat tribus Ephraim; secundo, quia primus earum rex Jeroboam fuit ex Ephraim; tertio, quia idem regiam constituit in Samaria, quæ erat in Ephraim.
Nota: Projecit Deus Ephraim, primo, quando arcam cum religione ex Silo transtulit in Judam et Sion, ut dixi; secundo, anno 6 Ezechiæ, qui fuit 9 Osee regis Israel, quando captæ sunt decem tribus ab Assyriis, IV Reg. cap. XVII, 6.