Cornelius a Lapide

Jeremias VIII


Index


Synopsis Capitis

Perstat in prædicenda vastatione Jerusalem ob ejus idololatriam et scelera. Unde primo, vers. 1, prædicat Chaldæos Judæorum sepulcra eversuros et ossa dispersuros. Secundo, vers. 3, quod homines magis eligent mortem quam vitam. Tertio, vers. 4, arguit eorum impœnitentiam, aitque, vers. 7, aves in vere ad suos nidos reverti, Judæos vero ad Deum nolle reverti. Quarto, vers. 10, arguit Prophetas et sacerdotes dicentes Pax, pax. Quinto, vers. 13, pro uvis et ficu minatur eis aquam fellis. Sexto, vers. 16, ex Dan ait venturos Chaldæos, foreque sævos ut basiliscos.


Textus Vulgatae: Jeremias 8:1-22

1. In illo tempore, ait Dominus: Ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulcris suis: 2. et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cæli, quæ dilexerunt, et quibus servierunt, et post quæ ambulaverunt, et quæ quæsierunt, et adoraverunt: non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt. 3. Et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis, quæ derelicta sunt, ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum. 4. Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Numquid qui cadit, non resurget? et qui aversus est, non revertetur. 5. Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. 6. Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur, nullus est qui agat pænitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium. 7. Milvus in cælo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. 8. Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum. 9. Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt: verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis. 10. Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus: quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. 11. Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax: cum non esset pax. 12. Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt: idcirco cadent inter corruentes, in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. 13. Congregans congregabo eos, ait Dominus: non est uva in


Versus 1

1. IN ILLO TEMPORE, — quo Jerusalem a Chaldæis capietur, et Judæi in Topheth occidentur. EJICIENT OSSA REGUM JUDA. — Nota: Judæi cadavera principum suorum mortuorum comburebant, ut patet Jeremiæ cap. XXXIV, vers. 5; et ossa sepeliebant cum auro, argento, vestibus, armis, coronis et sceptro, si reges essent, inquit S. Hieronymus; sin Prophetæ essent aut viri primarii, cum vestibus et vasis pretiosis, sicut et nostro tempore in sepulcris Judæorum vidimus. Ita scribit Josephus, lib. XIII Antiq. XV, Hyrcanum extruxisse e sepulcro Davidis tria talentorum millia, et Sozomenus, lib. IX, in fine, narrat in sepulcro Zachariæ prophetæ inventum fuisse puerum e regia stirpe aurea corona redimitum, et vestibus regalibus indutum. Sic et Gentes fecerunt, ut patet ex funere Miseni apud Virgilium, lib. VI Æneid:

At pius Æneas ingenti mole sepulcrum / Imposuit, suaque arma viro, remumque tubamque.

Et lib. XI, in funere Pallantis: in rogum enim injecerunt ejus vestes, galeam et arma.

Idem etiamnum faciunt Livones, qui dura Germanorum servitute pressi, monumentis mortuorum cibum, potum, securim, et nonnihil pecuniæ apponunt dicentes: «Transi, o miser, ab hoc durorum statu in mundum meliorem; ubi non tibi Germani amplius, sed tu illis imperabis, habes arma, cibum, viaticum.» Testis est Joannes Lasicius in Samogit.

Alexander Magnus, audiens Cyri sepulcrum auro argentoque refertum, jussit illud aperiri: «Sed præter ejus clypeum putrem, et arcus duos Scythicos et acinacem, nihil reperit. Cæterum corona aurea imposita amiculo, cui eam assuerat ipse, pulvillum, in quo corpus jacebat, velavit, miratus tanti nominis regem, tantis præditum opibus, nihilo pretiosius sepultum esse quam si fuisset e plebe,» inquit Q. Curtius, lib. X De Gestis Alexandri. Paulo aliter rem narrat Plutarchus, uti mox dicam.

Alexander Magnus, inquit Plutarchus in ejus Vita, cum Cyri monumentum apertum comperisset, facti auctorem, Polymachum nomine, interfecit. Titulus monumenti erat: «Quisquis homo es et undecumque venisti (nam venturum novi) ego Cyrus sum, qui Persis quæsivi imperium. Ne invideas mihi, oro te, exiguam hanc humum, quæ corpus meum tegit.» Hæc Alexandrum valde permoverunt, reputantem rerum incertitudinem et vicissitudinem.

Hinc et illa Horatii querela de Romanorum excidio libro Epodon, ode XVI:

Prædicit ergo Jeremias, quod sepulcra hæc effringet Chaldæorum avaritia, primo, ad prædam. Ita S. Hieronymus, Hugo, Lyranus, Isidorus. Secundo, ut Theodoretus, ad contemptum et punitionem, ut scilicet ossa Manassis et regum impiorum luci prodantur, et cæli ac stellarum, quibus servierunt Deo derelicto, pateant aspectibus. Denique ut aeri exposita eorum ossa, ab eoque consumpta, in sterquilinium et cineres solvantur. Hinc ait: «Expandent ea;» id est spargent, non colligent sub tectum; nam et hic aliquis honos est; quare nos mortuorum crania et ossa in cœmeterio honesto loco in polyandro sive ossario reponere solemus. Verum hoc Judæis a Chaldæis non fuit concessum, uti hic minatur Deus.

Quam vero hæc sepulcrorum violatio sit inhumana et barbara, facto indicavit Nitocris (licet Plutarchus id tribuat Semiramidi) regina Babylonis. Hæc enim sepulcrum sibi exstruxit supra portas urbis excelso loco, atque his litteris inscripsit: «Si cui regum Babylonis post me futurorum fuerit pecuniæ penuria, aperto sepulcro, sumat quantumcumque libuerit pecuniæ, duntaxat indigens; aliter ne aperiat, non enim satius fuerit.» Hoc sepulcrum mansit immotum usque ad Darium Hystaspis, qui frustra ibi pecunias recondi arbitratus, aperuit monumentum, in quo pecunias non invenit, sed litteras ita dicentes: «Nisi pecuniæ esses inexplebilis, et turpis lucri cupidus, haud aperuisses urnas defunctorum.» Ita Herodotus, lib. I.

Barbarus heu! cineres insistet victor, et urbem / Eques sonante verberabit ungula: / Quæque carent ventis et solibus ossa Quirini, / Nefas videre, dissipabit insolens.


Versus 2

2. ET OMNEM MILITIAM CÆLI, — et omnes stellas, quæ Dei, quasi armati et instructi sunt milites, præsertim quia galearum coni tanquam stellæ micare solent, inquit Maldonatus.

QUIBUS SERVIERUNT — latria, ea adorando. Nota: Gentiles adorarunt solem et stellas, tum ob splendorem et pulchritudinem, tum quia primi philosophi pene omnes putarunt eas esse animatas. Unde S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. IV, refert Anaxagoram capitis accersitum, quod dixerat «solem esse saxum candens,» tum quia censebant in stellis eventus et fatum cujusque esse descriptum. De quo plura cap. X, vers. 2.


Versus 3

3. ELIGENT MAGIS MORTEM QUAM VITAM. — Hoc allegorice verius erit in die judicii, et excidii orbis, cum impii dicent montibus: «Cadite super nos,» et collibus: «Operite nos.»

IN UNIVERSIS LOCIS QUÆ DERELICTA SUNT, AD QUÆ EJECI EOS, — in Babylone, inquit Lyranus. Secundo et melius, in Judææ montanis et abditis, inquit Vatablus. Aut tertio, in desertis Moab et Idumææ, ad quæ fugerunt metu Chaldæorum Judæi. Ita a Castro. Aliter Sanchez: «Quæ derelicta sunt,» hoc est, inquit, in universis locis in quibus Judæi derelicti sunt, ut sit hypallage.


Versus 4

4. NUMQUID QUI CADIT, NON RESURGET? — q. d. Omnes qui cadunt resurgere cupiunt, et ad id toto corporis animique nisu conantur: pari modo qui aversi sunt a recta via et itinere, ea cognita in eam reverti festinant, quæ est ergo Judæorum insania, velle in lapsu et errore perdurare? Ita Lyranus, Dionysius, Isidorus et S. Hieronymus: «Humanum enim est cadere, diabolicum nolle resurgere.»


Versus 5

5. AVERSIONE CONTENTIOSA, — id est forti, jugi, pertinaci, ita ut nolit reverti. Unde hebraice est, aversione perpetua.

APPREHENDERUNT MENDACIUM. — Hebraice תרמית hormit, id est dolos, et fraudes pseudoprophetarum Jeremiæ minas irridentium, iis enim crediderunt. Ita Vatablus, Pagninus, Lyranus, Dionysius. Secundo, S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, S. Thomas vertunt, «mendacium,» id est iniquitatem, pravitatem. Sic alibi e contrario sæpe veritas vocatur omne habitum vel officium virtutis; et sic diabolus dicitur non stetisse in veritate, id est non perseverasse in officio angelico, seu in eo quod decebat angelum facere, Joan. VIII, 44.


Versus 6

6. OMNES CONVERSI SUNT AD CURSUM SUUM, — ut sequantur naturæ et voluntatis pravæ pronitatem in malum, sicut equus effræni impetu currit, quo eum stimulus vel phantasia agit, v. g. in prælium, etiam cum certo vitæ periculo. Paulo aliter, sed efficacius vertunt Septuaginta: Currens deficit a cursu suo, et equus defessus in hinnitu suo, q. d. Currens diu, tandem defatigatur, et currere desinit: equus pariter hinniens ad cursum in prælium, eo defatigatus, hinnire et currere desinit; at hi in continuo peccandi labore, et cursu ad scelera non fatigantur, sed quasi infatigabiles et insatiabiles ad alia et alia assidue procurrunt. Ita Theodoretus. Hic peccatoris vitiis immersi est stupor, hic furor.


Versus 7

7. MILVUS IN CÆLO (ex cælo, ex cæli temperatione et qualitate) COGNOVIT TEMPUS SUUM. — «Milvus» scilicet albus, id est ciconia, hæc enim a pietate in parentes hebraice dicitur חסידה chasida, id est pia, et a candore vocatur candida. Unde Virgilius, Georg. II: Cum vere rubenti / Candida venit avis.

Ciconia enim in vere ex frigidioribus locis in nidum suum redit; quod non facit milvus, indeque ciconia hospitis qui nusquam habitat, est hieroglyphicon. Ita a Castro, Maldonatus et Hebræi. Verum, quia milvus nusquam vocatur ciconia, et quia de ciconia sequitur; hinc melius proprie hic milvum accipias, qui hebraice dicitur chasida per antiphrasin, quia minime pia, sed rapacissima est avis. Nomina enim animalium apud Hebræos multis sunt communia. Unde chasida milvum interpretantur primo, S. Hieronymus, Zachar. cap. V, vers. 9, ubi in Comment. sic ait: «Chasidam Hebræi milvum putant, avem rapacissimam, et semper domesticis avibus insidiantem.» Secundo, Symmachus, et sexta editio, Psalm. CIII, 18, chasida vertunt, milvum, ubi Septuaginta vertunt, herodium. Tertio, Thalmudistæ, ait Pagninus, dicunt quod chasida sit דיה לבנה daia lehana, id est milvus albus; sic appellatus, quod faciat misericordias aut beneficia cum sociis suis, quibus de escis quas rapuit, distribuit.

Pulchre Baptista Mantuanus, lib. V Alphonsi de avium ingenio ita canit: Astra etiam pluviasque docent, et certa dierum / Tempora et annorum, sic ver cognoscit hirundo, / Alciones hiemem, ventos et fulgura sentunt, / Et tempestivos campis sitientibus imbres.

TEMPUS SUUM, — tempus vernum, blandum et commodum ad redeundum, nidificandum, ova et pullos generandum, q. d. Et vos, o Judæi, o mortales, non cognoscitis tempus, id est opportunitatem pænitendi, Deum conciliandi, serendi bona opera quibus æternam gloriam metatis. Rursum, non cognoscitis tempus, puta hiemem severam iræ et vindictæ Dei vobis imminentis, ut eam instar milvi et ciconiæ fugiatis.

Tempus sive occasionem pulchro hoc modo depingit Ausonius: Sum dea, quæ rara et paucis Occasio nota, / Quid rotulæ insistis? stare loco nequeo. / Quid talaria habes? volucris sum: Mercurius quæ / Fortunare solet, trado ego, cum volui. / Crine tegis faciem? cognosci nolo, sed heus tu, / Occipiti calva es? ne tenear fugiens.

Unde comitem Occasionis Metanœam, sive seram pænitentiam ita describit: Sum dea, quæ facti non factique exigo pœnas, / Nempe ut pæniteat, sic Metanœa vocor.

«Apes, inquit Plinius, lib. XI, cap. VI et X, peragunt opus suum non statis diebus, sed quoties cæli commoditas invitat; ita suo quæque tempore arripienda est occasio.» Idem, lib. XV, cap. XXIV: «Laurus, ait, novissima omnium germinat, et tamen parit inter primas; ita qui tempus idoneum periuntur rei conficiendæ, etiamsi serius cœperint, tamen maturius conficiunt.» Et Hesiodus: «Æstas non semper fuerit, componite nidos.» Hoc est quod ait Paulus: «Dum tempus habemus, operemur bonum,» seminemus bona opera ex quibus in æternitate vivamus.

TURTUR. — Mystice S. Chrysostomus, hom. De Turture, cap. X, vers. 5: «Turturem, ait, dicit omnem castam Ecclesiam, hirundinem vero Joannem hominum amatorem, cicadam autem (sic enim ipse legit pro ciconia) eloquentissimum Paulum, Ecclesiæ organum.» Vide eum de turture. Addit S. Ambrosius, lib. VI Hexam. cap. IV: «Vides, inquit, quantam Dominus etiam minusculis animalculis infundit prudentiam? Turtur nido suo, ne pullos suos incurset lupus, squillæ folia superponit: novit enim quod hujusmodi folia lupi inferre consueverint, novit avicula, quomodo posteritatem foveat suam; et tu ignoras, et tu negligis, quomodo adversus lupum nequitiæ spiritalis possessionem vitæ hujus habeas tutiorem!»

Sed de turture alii dubitant. Nam quid turtur a lupo sibique metuat, in arboribus nidulans? Gladiolum, vel, ut alii legunt, iridem nidis imponere addit Ælianus; Philes vero comedere eamdem, tanquam fascinationis amuletum, et ad pullorum custodiam.

Sed audi similia, eaque mira de provida avium sagacitate, eaque imitare: «Morbum imminentem hieracio herba accipiter propulsat, chelidoniam visui saluberrimam hirundines monstravere, vexatis pullorum oculis illa medentes; origano sibi medetur ciconia; actite lapide aquila; lepus eiehorio; milvus rhamno; upupa adianto; indi ramo myrti; pavo radice lini; ardea cancro; palumbes, graculi, merulæ, perdices lauri ramo annuum fastidium purgant; columbæ, turtures et gallinacei, herbæ, quæ vocatur helxine; anates, anseres cæteræque aquaticæ herba siderite; grues et similes junco palustri, corvus occiso chamæleonte, qui etiam victori nocet, lauro infestum virus exstinguit,» ait Aldrovandus Prolegom. in Ornithol. Ubi et addit lusciniam, cum solstitio æstivo colorem æque ac vocem mutare.

HIRUNDO. — Hebraice סוס sus, quod Vatablus, Pagninus et alii vertunt, gruem, quæ proceritate et voce similis est equo, qui hebraice sus dicitur. Verum Septuaginta, Chaldæus, Noster et alii, Isaiæ cap. XXXVIII, vers. 14, sus vertunt, hirundo; prima enim avium in vere redit hirundo, unde adagium: «Una hirundo non facit ver.»

Audi mira de hirundine, ejusque solertia et veris præsensu. Hirundines sub hiemem et frigora glomerant se, alisque et pedibus sese invicem implicantes, mergunt se in stagnum, ibique quasi soporatæ et exanimes quiescunt, dum vernus calor appetat, quem ut sentiunt, ad se redeunt et reviviscunt. Ita oculati testes Poloni testantur. Hirundo ergo ex aquis rediviva, primo vere ad nos redit, pristinos nidos investigat, inventisque applaudit, sibique congratulatur mirifice, cantu vario et quasi articulato.

Thebarum tecta, teste Plinio, lib. X, cap. XXIII, subire negatur hirundo, quod urbs illa sæpius capta et vastata sit. Id ex Plinio repetens Solinus cap. XV Polyhist. causam hanc dat: «Nam inter cætera, inquit, habere hirundines quiddam præscium inde noscitur, quod lapsura non petunt culmina, et aspernantur peritura quoquo modo tecta.»

Mirum vero est quod scribit Plinius, lib. X, cap. XXXIII, hirundines in Heracleotico Nili ostio, exundationi Nili molem inexpugnabilem continuatione nidorum ita opponere stadii unius spatio, ut id humano opere perfici vix posse credatur. Et in Ægypto juxta oppidum Copton, insulam esse aiunt sacram Isidi, quam ne Nilus inundet, hirundines, incipiente vere, palea et strumento firmant continuatis per triduum noctibus, tanto labore, ut multas in opere emori constet, eamque militiam illis cum anno redire semper.

Aliæ quoque aves vere redeunt, sed præ iis nominat hirundines. Illæ enim certo primo vere redeunt, verque quasi annuntiant. Rursum, quia id magis mirum est in hirundine, quæ vix disciplinam admittit, vix cicurari se patitur. Unde Plinius, lib. X, cap. XV: «E volucribus, inquit, hirundines sunt indociles, e terrestribus mures, cum elephanti jussa faciant, leones jugum subeant, in mari vituli, totque piscium genera mitescant.» Et Plutarchus, VIII Sympos. Quæst. VII: «De his, inquit, quæ nobiscum habitant, sola hirundo et musca non cicurantur homini, nec tangi se patientur, neque consuetudinem aut societatem ullius operis ludive admittunt, quod musca facit metu incommodi, et quæ subinde abigitur; hirundo autem quia natura odit homines, et ob infidelitatem semper suspiciosa manet, et cicurationis fugax.»

Ludovicus Ariostus in satyris scribit mori hirundinem, si vel unica tantum die in cavea inclusa teneatur; unde et hebraice vocatur דרור deror, id est libera, ait R. David. Albertus Magnus tamen scribit se vidisse hirundines mansuefactas, et ad manum advolantes. Sed hæ raræ sunt. Porro hirundo pietatis parentum (et maxime Dei) in filios symbolum est. Nam, ut ait Horus Apollo, lib. II Hieroglyph. cap. XXIX: «Omnes parentum opes filiis relictas volentes innuere Ægyptii, hirundinem pingunt. Illa enim jam morti proxima, luto seipsum volutat, et pullis latebras comparat.» Et S. Ambrosius, lib. V Hexam. cap. XVII: «Hirundo, ait, minuscula corpora, sed egregie pio sublimis affectu, indiga rerum omnium, pretiosiores auro nidos struit.» Hirundo ergo hic notat Deum in Hebræos quasi in filios pium, omnia sua bona eis elargitum, cum ipsi in eum essent ingrati et impii.

Ex hoc suo in vere reditu, hirundo vocatur «prænuntia veris.» Ovidius, Fastor. I: Tunc blandi soles, ignotaque prodit hirundo, / Et luteum celsa sub trabe fingit opus. Et: Fallimur, an veris prænuntia venit hirundo, / An metuit, ne quæ versa recurrat hiems?

Hinc Rhodii, teste Athenæo, in fine hiemis invitare solent hirundines, ut ver afferant quod χελιδονίζειν nuncupabant, hoc est, τῇ χελιδόνι ἀγείρειν, id est hirundini stipem colligere, circumeundo oppidanorum ædes, et canendo cantilenam hanc (χελιδόνισμα quasi hirundinariam vocabant): «Venit, venit hirundo, pulchras ducens horas, et annos pulchros.» Idem testatur Theognis, lib. III Sacrificat., et ex eo Aldrovandus.

Mystice, totam hirundinis naturam explicat Jacobus de Vitriaco Cardinalis, Dominic. II Adventus: Hirundo, inquit, quæ in collo et pectore rubicunda est, Sanctos significat, quibus Christi passionis fides in corde est et in ore, dum corde credunt ad justitiam, ore autem confitentur ad salutem. Secundo, stercoribus ejus cum Tobia homines mundani excæcantur, id est bonis temporalibus, quæ Sancti tanquam stercora reputant, sicut ait Apostolus. Tertio, fugit hirundo hiemem, et ad calidas regiones transit, ita sanctus gelicidium peccatorum, et torporem ignaviæ fugiens, ad Austrum Spiritus Sancti tendit, ut habitet in fervore charitatis. Quarto, in nidis construendis, et pullis educandis sollicita est hirundo; ita in Christi ope et gratia spem suam vir sanctus ponit, et ibi pullos bonorum operum recondit, et proximis educandis et nutriendis intendit. Quinto, hirundo lapsura culmina deserit, et Sancti præsentis sæculi ruinam fugiunt, ne cum ruente opprimantur et ruant. Sexto, mare transvolat hirundo, et Sancti mundi hujus amaritudinem transeundo, extra mundum Deo serviunt. Septimo, revertitur hirundo post frigus hiemis, ut annuntiet initium veris; ita justus post tentationes ad temperiem, Domino ducente, pervenit, et seipsum bonæ conversationis exemplum, et virorem virtutum aliis ostendit. Octavo, hirundo quærit ver, quod est medium inter hiemem et æstatem, et sanctus in se tenet discretionis et temperantiæ modum. Nono, hirundo cibum residens non sumit, sed in aere quas capit escas edit, et vir justus in terris cælestia quærit. Decimo, hirundo nec alias infestat aves, nec ipsa ab aliis rapitur, et viri justi nec alios lædunt, nec unquam dæmonibus præda fiunt. Undecimo, hirundines sunt verbi Dei præcones, ad hos enim hæc D. Chrysostomi similitudo refertur: «Hirundines, inquit, alimenta suis pullis ab ore in os trahunt, nostra autem non, sed ab ore ad aurem: illa quippe in corruptionem, nostra vero in incorruptionem procedunt; illa corpus, animam autem nostra impinguant.» Duodecimo, hirundo sedulo nidificans, et pullis visum per herbam chelidoniam reparans, designat justum in nulla indigentia desperare, neque ab opere cessare, sed parere filios Christo, eosque per veritatis pharmacam illuminare.

ET CICONIA CUSTODIERUNT TEMPUS ADVENTUS SUI, — scilicet tempus migrationis suæ in alium locum, ut hiemis rigorem fugiant, et ver placidum quærant. Secundo, hæ aves sciunt ubi et quando nidificent et pullos alant.

POPULUS AUTEM MEUS NON COGNOVIT JUDICIUM DOMINI, — id est tempus ultionis, a lege in genere, et a me in particulari definitum et promulgatum, quasi instans, ut hiemem desolationis Jerusalem per pænitentiam effugiat. Porro «non cognovit,» id est noluit æstimare, non curavit, non credidit minis Domini. Alii «non cognovit,» scilicet practice, id est noluit facere judicium Domini, id est præcepta, ut fructum legis decerperet. Ita Theodoretus.

Comparat Deus Judæos avibus, peccata hiemi, misericordiam suam veri, docetque eos imprudentiores esse quam aves illæ sint, quæ quamvis discedant, tamen statis temporibus redeunt, quasi nos doceant agere pænitentiam. Nam, ut Plinius ait lib. VIII, cap. XXVI, homines a bestiis medicinam, sic Tertullianus, lib. De Pænitentia, ait pænitentiam ab iisdem discere debere. Audi Tertullianum, lib. De Pænitentia, in fine: «Cur cessas aggredi, quod scias mederi tibi? mutæ quidem animæ et irrationales medicinas sibi divinitus attributas in tempore agnoscunt. Cervus sagitta transfixus, ut ferrum et irrevocabiles moras ejus de vulnere expellat, scit sibi dictamno medendum. Hirundo si excæcaverit pullos, novit illos rursus oculare de sua chelidonia. Peccator restituendo sibi institutam a Domino exomologesin sciens, illam præteribit?» Idem habet S. Pacianus, Exhort. ad pænit.

S. Barlaam apud Damascenum in Hist. cap. I, idolorum cultores comparans aucupi, lepidum de avium ingenio habet apologum.

Cum enim illa capta ab aucupe se jugulandam videret, dixit ei: Quidnam modi ex mea nece consequeris? nec enim ventrem tuum explere poteris: si me liberaveris, dabo tibi tria præcepta, quæ si servaveris per omnem vitam, magna tibi afferent commoda. Promisit illa libertatem, si quid novi et utile ab ea disceret. Tum illa: «Nunquam, ait, rem quam consequi nequeas, aggredere, nunquam rei præteritæ te pæniteat, rei incredibili nunquam fidem adhibe.» Ille prudentiam ejus admiratus, eam dimisit. Dimissa ergo tentavit aucupem, ut videret an hæc præcepta servaret, dixitque: O homo, qualem hodie thesaurum amisisti! habeo enim in visceribus meis unionem, struthionis ovum magnitudine excedentem. Audiens hoc auceps pænitentiæ vehementi ad se pellicere conatus est. Cui illa: Jam te stolidum esse video. Docui enim te, ne rem præteritam pænitentia ducereris, et ecce pænituisti quod me dimiseris. Præcepi tibi, ne ea quæ assequi non posses, aggredereris, et tamen capere me conaris, cum iter meum assequi nequeas. Edixi tibi ne incredibili sermoni fidem haberes, et ecce in visceribus meis unionem, struthionis magnitudinem excedentem incesse credidisti. Sic, inquit, stulti sunt idololatræ, quia colunt idola quorum ipsi opifices sunt.


Versus 8

8. MENDACIUM OPERATUS EST STYLUS MENDAX SCRIBARUM. — Chaldæus, frustra fecit scriba calamum suum, ut ad falsandas scripturas, quia cum lex transgressoribus pænas et excidium intentet, Scribæ dicunt: «Pax, pax,» redemptionem pænarum et salutem promittendo Judæis per solas externas oblationes; sicque falsa interpretatione legem corrumpunt, et sic «sanant,» id est sanare volunt, «contritionem populi ad» ejus «ignominiam» et confusionem. Verum «confusi sunt, perterriti et capti sunt,» id est confundentur et percelleutur metu cum capientur a Chaldæis.

Dominus vertit: Vere etiam mendacium fecit stylus frustra scribæ, quasi dicat: Frustra sunt scribæ qui scribarum officium in Jerusalem exercent, quia ipsi legem verbis et factis pervertunt; aut, ut Maldonatus, q. d. Frustra scribæ in lege transcribenda laborant, cum vos, o Judæi, minime eam servetis.


Versus 10

10. AGROS EORUM (dabo) HÆREDIBUS. — Hebraice יורשים ioreschim, id est possessoribus, scilicet alienis, puta Chaldæis, qui agros Judæorum invadent et occupabunt.

CUNCTI FACIUNT MENDACIUM, — id est dolos et fraudes, ut mendacii legis interpretatione, lucra sibi aucupentur. Secundo, «mendacium,» id est quamvis pravitatem; hæc enim est mendacium non vocale, sed practicum: unde sæpe in Scriptura vocatur «mendacium.»


Versus 13

13. CONGREGANS CONGREGABO EOS, — scilicet ad interitum et captivitatem, id est omnino perdam et destruam eos, aiunt a Castro et Sanchez. Aut simplicius, congregabo eos in Jerusalem aliasque Judææ urbes, ut ibi obsidionem arctissimam patiantur a Chaldæis, a quibus non relinquetur in vitibus uva, nec in ficulnea ficus; quin et folium ex arboribus defluet. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Lyranus et Maldonatus. Notat S. Hieronymus hisce verbis significari longam fore obsidionem, ita ut ab autumno cum est tempus ficuum, protrahatur in hiemem cum folia defluunt. Aliter Chaldæus vertit: Finientur Judæi, sicut finiuntur uvæ de vite, et sicut ficus defluens de ficulnea, et sicut folium ab arbore.

Symbolice, per ficus et uvas proverbialiter significantur opes Judæorum, quæ universæ ab ipsis transibunt ad Chaldæos, ita ut etiam «quæ prætergressa sunt,» id est res viles et neglectæ, quales sunt racemi pauci in vinea relicti post vindemiam, ab iis denuo vestigentur et diripiantur. Hoc est quod dixit cap. VI, 9: «Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel.» Ita Sanchez.

DEDI EIS QUÆ PRÆTERGRESSA SUNT. — Id est dabo Judæis uvas et ficus, quæ prætergredientur eos, id est ab eis transibunt ad Chaldæos, ab eisque carpentur. Ita S. Hieronymus, Vatablus, Hugo et Lyranus. Alii explicant, q. d. Dabo Judæis tantum illos fructus, quos Chaldæi vastando prætermiserint, ut eos ipsi furtim colligant. Verum priorem sensum exigit pronomen affixum in יעברום iaabrum, quod Judæos respicit, non Chaldæos, utpote quorum nulla hic facta est mentio.


Versus 14

14. INGREDIAMUR CIVITATEM MUNITAM. — Jerusalem; Septuaginta, ingrediamur civitates munitas. Est mimesis, sunt enim hæ Judæorum, ob imminentes Chaldæos pavidorum, verba.

ET SILEAMUS IBI. — Id est exspectemus anxii et mæsti rei hujus et belli exitum; vel, ut Lyranus et Hugo, sileamus ibi, auscultantes tubas hostiles, an veniant Chaldæi: nihil moliamur, non provocemus hostem, tantum defendamur muris, siquidem Dominus in has angustias nos adduxit, et, ut Septuaginta, abjecit nos; Chaldæus, pudefecit nos. Silentium ergo hoc significat ingentem pavorem et consternationem; sic enim silent pavidi mures coram fele: sic siluit terra coram Alexandro Magno, I Machab. cap. 1, 3.

Aliter Vatablus, Pagninus et a Castro: «Sileamus,» id est moriamur et pereamus; est catachresis: mortui enim silent. Sic cap. XXV, 37, ait: «Conticuerunt,» id est perierunt, «arva pacis;» et cap. XLIX, 26: «Omnes viri prælii conticescent,» id est peribunt, et sic infernus et sepulcrum hebraice dicitur דומה duma, id est silentium.

Tertio, S. Hieronymus: Deus, inquit, inexorabilis silentium nobis imposuit, ut non audeamus eum deprecari: consuetudo enim peccandi parit desperationem veniæ.

Quarto, alii: «Sileamus,» id est quiescamus a tantis malis, in quibus hic versamur; sed quomodo Deus silere eos fecit, quos tantis malis afflixit?

Moraliter, multiplex est silentium, ait Divus Thomas. Primum, stuporis: Amos cap. VIII: «In omni loco projicietur silentium.» Secundum, securitatis: Isaiæ cap. XXXII: «Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum.» Tertium, longanimitatis: Thren. cap. III: «Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei.» Quartum, quietis cordis: Eccle. XII: «Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi.» Hucusque D. Thomas vel potius Thomas Anglicus.

ET POTUM DEDIT NOBIS AQUAM FELLIS. — Vatablus, aquam fellitam, sive felle mixtam, ideoque amaram: Chaldæus, aquam maledictionis; hoc est amaritudine nos replevit, ut discamus per experientiam malum et amarum esse reliquisse, et ad amaritudinem provocasse dulcem Dominum. Ita S. Hieronymus. Sic dicitur Psalm. LIX, 5: «Ostendisti populo tuo dura: potasti nos vino compunctionis;» et Psalm. LXXIX, 6: «Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura.»

Potest secundo, verti: Potum dedit nobis aquam veneni lethiferi, id est, deduxit nos Dominus in angores et pericula mortis, ac si aconitum nobis propinasset.

Moraliter, disce hic quid sit peccatum, ejusque illecebræ; scilicet est gutta mellis, quæ vertitur in mare fellis: modica enim voluptas punitur æterno dolore et igne.

EXSPECTAVIMUS PACEM, — credentes falsis prophetis, qui dicebant: «Pax, pax.» ET NON ERAT BONUM, — pacis scilicet, quod exspectabamus. Ita Vatablus, S. Thomas, Lyranus. Aliter S. Hieronymus, non erat bonum, id est meritum quo pacem mereremur.

TEMPUS MEDELÆ, — id est liberationis; Chaldæus, propitiationis: repete exspectavimus.


Versus 16

16. A DAN AUDITUS EST FREMITUS EQUORUM EJUS, — q. d. Ex Dan, sive ex Cæsarea Philippi veniet Nabuchodonosor cum suo equitatu contra Jerusalem. Vide dicta cap. IV, vers. 15.

Hæc allegorice multi cum Irenæo, lib. V, cap. XXX, accipiunt de Antichristo nascituro ex tribu Dan, et sic exponunt illud Genes. XLIX: «Fiat Dan coluber in via,» ideoque Apoc. VII, inter tribus signatas, solam omitti Dan. Ita S. Augustinus, Gregorius, Theodoretus, Ambrosius, Damascenus, Anselmus, Rupertus, Beda et alii, quos refert Lipomanus, Genes. XLIX, 16. Unde Ribera, Apoc. cap. VII, num. 13: «Quare, inquit, a Dan veniet Antichristus? quoniam ex tribu Dan in urbe Dan habitante, et fortasse in eadem urbe nascetur.»

DEVORAVERUNT TERRAM ET PLENITUDINEM EJUS, — id est ubertatem ejus, puta omnes fructus, quibus plena erat.


Versus 17

17. ECCE EGO MITTAM VOBIS SERPENTES REGULOS. — Septuaginta, serpentes mortiferos. Nota regulus, teste Plinio, lib. VIII, XXI, Solino, cap. XXX, Æliano, lib. IX, cap. XVIII, latine idem est, qui græce basiliscus, nimirum serpens est digiti aut palmi magnitudine, alba quasi corona lineatum habens caput; media parte corporis serpit, media erectus incedit, ita noxius ut auras inficiat, adeo «ut in aera nulla alitum impune transvolet infectum spiritu pestilenti,» ait Solinus cap. XXX, herbas exurat, afflatu imo spiritu homines interimat, sibilo fuget omnes serpentes; unde regulus, id est rex serpentum dicitur. Tales fuere Chaldæi Judæis, ut eos solo pene aspectu, hinnitu et voce exanimarent. Unde Chaldæus vertit: Populos occidentes, sicut serpentes regulos, quibus non est incantatio, et occident vos.

QUIBUS NON EST INCANTATIO. — Id est qui ita barbari sunt et crudeles, ut nullis precibus ad misericordiam flecti possint. Ita S. Hieronymus et Chaldæus, sed Septuaginta vertunt, quibus non est evellere, scilicet aculeum veneni mortiferi, et mordebunt vos insanabiliter cum dolore cordis vestri deficientes.

Tropologice, tales reguli impiis et damnatis sunt dæmones. Ita S. Gregorius, lib. XXXIV Moral. V: «Immittam, inquit, vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio, ac si diceret: Justo judicio talibus vos immundis spiritibus tradam, qui a vobis excuti exhortatione prædicantium quasi incantantium sermone non valeant.» Rursum tales reguli sunt detractores, ait Hugo.


Versus 18

18. DOLOR MEUS SUPER DOLOREM. — Nota esse vocem Jeremiæ, ut docent Chaldæus, Hugo, S. Thomas, Lyranus, vel, ut S. Hieronymus et Rabanus, Dei, dolentis et plangentis eversionem Jerusalem, ut præ dolore quasi os rictu distendat. Hebræum enim מבליגיתי mabligiti, quod Græcis non dicitur ἀλγεῖν, sed πληγεῖσα, est rictus oris, dolore partim contracti, partim distenti, et habentis risus similitudinem. Ita S. Hieronymus. Sed Maldonatus et Sanchez censent hæc esse verba populi dolentis, quæ a Propheta per mimesim recitentur. Unde tropologice addit Sanchez peccatores in suis peccatis lætari et ridere; sed risum hunc esse sardonicum, qui mortis est signum aut causa. Verum vers. seq. exponitur vox populi. Verior ergo est expositio S. Hieronymi.

Aliter vertit Vatablus: Roboratio vel respiratio mea super dolorem, in me mæstum est cor meum, q. d. Cum in dolore vellem me solari, et contra eum roborare, non potui, quia cor mœrore oppressum est.


Versus 19

19. ECCE VOX CLAMORIS FILIÆ POPULI MEI. — Synagogam populi sui vocat Jeremias filiam, quia eam amabat, educabat et admonebat ut filiam. Unde Chaldæus vertit, vox extus populi mei, q. d. Doleo ego Jeremias, quia videor audire vocem populi mei abducti in captivitatem longinquam, in Chaldæam; aut potius populi timentis adventum et obsidionem Chaldæorum. Unde pro de terra longinqua, hebraice est מארץ meerets, propter terram, מרחקים marchakkim, id est distantiarum. Ita Pagninus. Sic sæpe de pro propter capitur, ut

dicimus, Ploro, ejulo, lugeo de morte filii, id est propter. Est hebraismus et enallage, q. d. Doleo et percellor propter eos qui veniunt de terra longinqua, id est Chaldæorum. Nam de obsidione Hierosolymæ hic agi, non de captivitate, ut volunt Theodoretus, Lyranus, Thomas et Castrius, patet ex seqq. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, Vatablus et Maldonatus.

NUMQUID DOMINUS NON EST IN SION? — Verba sunt populi a Chaldæis obsessi, q. d. Numquid non Deus est quasi rex in Sion; quare ergo eam obsideri permisit? cur eam Chaldæis vastandam tradidisse videtur? Respondet Dominus: Cur et vos provocastis me vestris idolis? cur, me relicto, opem quæsistis ab exteris diis et gentibus, quasi in Jerusalem non esset Deus, neque rex? uti dixit cap. II, 18. Notat cultum Moloch, id est regis homini cuique deumque. Hunc enim exterum regem et deum suo patrio veroque prætulerant Judæi.

Aliter Chaldæus; censet enim ipse, «numquid Dominus,» etc., esse verba Dei, q. d. Cum habeatis me Dominum, dominum et regem in Sion, cur fugitis ad idola?


Versus 20

20. TRANSIIT MESSIS. — Est vox populi Judaici deplorantis diuturnam calamitatem, scilicet obsidionem tota æstate et anno toleratam, quodque socii opem quam promiserant ut eam solverent non tulerint: putabant enim eos post messem venturos in maio vel junio, cum homines minus sunt occupati, et non veniebant. Deinde putabant post æstatem venturos facta jam vindemia, et non veniebant. Ridet ergo hic eos Deus, recitans eorum verba. Ita S. Hieronymus, Vatablus, Lyranus et Maldonatus. Aliter S. Thomas, q. d. Transiit messis, et tamen nos adhuc fame perimus. Aliter quoque Theodoretus, q. d. Transierunt jam septuaginta messes et æstates, id est anni captivitatis, et tamen nos adhuc in Babylone manemus captivi. Verum hoc remotius et alienius est: unde prior sensus non de captivitate, sed de obsidione agi.


Versus 21

21. SUPER CONTRITIONE FILIÆ POPULI MEI CONTRITUS SUM, — q. d. Ego Deus, ait S. Hieronymus, vel potius, ut Chaldæus, Theodoretus, Lyranus, S. Thomas et Vatablus, ego Jeremias, hæreo et stupeo, quod populus tantis suis malis mederi non valeat.

NUMQUID RESINA NON EST IN GALAAD? — «Resina» lacryma est sive gutta, stillans vel sponte, vel ex incisione arborum, ut ex pino, cupresso, cedro, terebintho, quæ dicitur terebinthina. Celebris in Scriptura est illa, quæ in «Galaad» colligitur: «Galaad» enim Arabiæ, quæ aromatibus est feracissima, pars est. Porro resina mitigat dolorem, astringit vulnera, et cicatricem obducit. Græci ῥητίνην, vocant: ῥέτσος enim dicitur, quidquid destillat vel stillat. Vatablus et Pagninus theriacam vertunt; Chaldæus, balsamum.

MEDICUS NON EST IBI? — Vatablus et Pagninus vertunt, chirurgus non est ibi? Nota: In arte medica et chirurgia excelluerunt Galaaditæ et Arabes ob sua aromata et simplicia, puta herbas, ligna et fructus, quos habent præstantissimos. Rursum nominat Galaad, quod ibi Elias et alii Prophetæ habitassent, III Reg. XVII, 1, q. d. Desuntne Jerusalem et Judææ medicinæ? id est sana consilia, doctrina, institutio; vel, ut Vatablus et Chaldæus, preces et orationes piorum virorum, atque medici, scilicet spirituales, puta Prophetæ et sacerdotes, quorum medicamine et consilio curentur ejus vulnera, id est peccata, et tanta clades et vastatio? q. d. Non desunt, sed non vult eos audire. Ita Theodoretus. Aliter Vatablus: Miror, ait, in hac regione, quæ dicit se Deum colere, non inveniri pium aliquem, qui precibus suis populi mei malis medeatur. Ex hoc loco Bachiarius, epist. ad Januarium, probat omne peccatum esse remissibile in hac vita. Aliter quoque a Castro, ut sit sarcasmus, q. d. Ubi sunt vestræ medicinæ, id est arma, consilia, auxilia; et medici, id est principes et sacerdotes, quos jactabatis vulnus obsidionis vestræ et excidii curaturos? Videte, quia sine Deo, imo contra Deum, non est consilium, non est sapientia, non est medicamen, nulla sanitas.

Tropologice resina et medicina animæ, est pænitentia, ait S. Hieronymus, et, ut Chaldæus, est oratio. Unde ipse ita vertit: «Dixit Jeremias propheta: Forte non sunt mihi bona opera ad deprecandum pro domo Israel: desiderabam utique doctrinam Eliæ prophetæ, qui fuit de Galaad, cujus verba erant medicina, quia pro eo quod non sunt conversi, ideo non crevit medicina plagæ cœtus populi mei,» q. d. Deus Judæis medicinam subtraxit, quia noluerunt ea uti.

Rursum, resina sunt Sacramenta, quæ Christi sanguinem, ad vulnera animæ sananda efficacissimum, in eam distillant: Galaad est Ecclesia: medici sunt sacerdotes, qui Sacramenta hæc quasi pharmaca administrant: terebinthus, ex qua hæc resina stillat, est corpus Christi crucifixum, de quo Eccli. cap. XXIV: «Ego quasi terebinthus extendi ramos meos.»

Porro quod Hippocrates, initio Aphorism. de medicina et medicis vulnera et morbos corporis curantibus scribit et queritur: «Vita brevis, ars longa, occasio præceps, experimentum periculosum, judicium difficile;» hoc longe verius est de medicina et medicis spiritualibus, qui vulnera et morbos animæ curare satagunt.

Denique præclare S. Augustinus, in Sententiis, Sentent. 131: «Sicut, ait, duo sunt officia medicinæ, unum quo sanatur infirmitas, aliud quo custoditur sanitas: ita duo sunt gratiæ dona, unum quod aufert carnis cupiditatem, aliud quod facit animæ perseverare virtutem.»