Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit increpare idola et scelera Judæorum, ac lamentari excidium eis impendens: sicut Christus videns civitatem flevit super illam dicens: Si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi, Lucæ, xix, 41. Primo ergo, optat sibi fontem lacrymarum ad plangendam cladem Hierosolymæ. Secundo, vers. 3, arguit Judæorum dolos et maledicentiam. Tertio, vers. 10, desolationem Hierosolymæ depingit. Quarto, vers. 15, ait quod Deus cibabit Judæos absinthio et felle. Quinto, vers. 17, vocat lamentatrices ad plangendum Jerusalem. Sexto, vers. 21, ait quod mors, id est, Chaldæi, ascenderit per fenestras. Septimo, vers. 23, monet ne glorientur aut sperent in sua sapientia, viribus, opibus, aut in circumcisa carne, sed in Domino.
QUIS DABIT CAPITI MEO AQUAM? — Hebræus: Quis det caput meum aquas, et oculum meum venam, sive fontem lacrymarum? q. d. O utinam totum meum cerebrum et caput verteretur in aquas (quo significatur copia), et oculi mei in venas lacrymarum (quo significatur perenitas lacrymarum); ut pro dignitate calamitatem Hierosolymæ instantem deflere possem! Ita S. Hieronymus: « Si totus, ait, vertar in fletum, at nequaquam guttæ sint lacrymarum mei, sed abundantia fluminis, non satis digne flevero. » Ita et Rabanus et Hugo, qui volunt hæc esse verba Dei; Deus enim loquitur, vers. 3. Melius Theodoretus et alii passim censent esse verba Jeremiæ. Vide hic quanta in Jeremia fuerit compassio et zelus. Vere dixit Nazianzenus, orat. 3: « Bonorum virorum lacrymæ sunt peccati diluvium, et mundi piamentum. »
Sunt medici qui fontem lacrymarum esse cor docent. Tres enim docent exhalationum in homine esse fontes, stomachum, hepar, cor: stomachum vapores emittere sursum, qui per nares excernuntur; hepatis fumos, per aures; cordis autem per oculos vel lacrymas effundi. Fons ergo lacrymarum est cor compunctum et dolens.
Tropologice, hæc longe potiori ratione refert S. Bernardus ad gehennæ tormenta, serm. 16 in Cant.: « Quis, inquit, dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut præveniam fletum, et stridorem dentium, et manuum pedum que dura vincula, et pondus catenarum urentium, nec consumentium? Heu me! mater mea, ut quid me genuisti filium doloris, filium amaritudinis, indignationis et plorationis æternæ! »
Vim lacrymarum et efficaciam describens S. Laurentius Justinianus, libro De Ligno Vitæ, cap. ix, exclamat: « O lacryma humilis! tua est potentia, tuum est regnum. Tribunal judicis non vereris, unicorum tuorum accusatoribus silentium imponis, non est qui te ad Deum accedere velit. Si sola intres, vacua non redibis. Quid plura? vincis invincibilem, ligas Omnipotentem, flectis filium Virginis, aperis cœlum, fugas diabolum. »
Axa a patre (Caleb, Josue xv, 18), terram irriguam petit: quia a Creatore nostro, cum magno desiderio querenda est lacrymarum gratia. Hinc irriguum superius accipit anima, cum sese in lacrymis cœlestis regni desiderio affligit: irriguum vero inferius accipit, cum inferni supplicia flendo pertimescit.
S. Gregorius, lib. V Dialog. cap. xxxiv, et Regist. epist. 23: « Axa, inquit, suspirans irriguum superius et inferius a patre petit. »
Hoc donum habuit S. Magdalena flens pro peccatis suis, et lacrymis rigans et lavans pedes Christi; unde ab eo audivit: « Remittuntur tibi peccata tua. »
Vere dixit S. Chrysostomus, hom. 6 in Matth.: « Sicut post vehementes imbres, mundus aer ac purus efficitur, ita etiam lacrymarum pluvias serenitas mentis sequitur atque tranquillitas. »
Merito ergo de se testatur Psaltes, Psalm. xli, 4, dicens: « Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam. »
Et Eccli. xxxv, 18: « Nonne lacrymæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad cœlum, et Dominus exauditor delectabitur in illis. »
Rursum Psaltes, Psal. lv, 9: « Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo; » et Jeremias, Thren. iii, 48: « Divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiæ populi mei. »
Oremus ergo cum S. Augustino ex imo corde: « Da mihi, Domine, irriguum superius et inferius. Præsta mihi hanc gratiam propter te, ut quoties de te cogito, de te loquor, de te scribo, de te lego, de te confero; toties obortis lacrymis in conspectu tuo copiose et dulciter fleam, ita ut efficiantur mihi lacrymæ meæ panis die ac nocte. Rogo te, bone Jesu, per omnes miserationes tuas, quibus nobis perditis mirabiliter subvenire dignatus es, da mihi gratiam lacrymarum, quam multum desiderat anima mea, » ut plangam peccata mea et proximorum meorum.
INTERFECTOS, — interficiendos a Chaldæis.
Textus Vulgatae: Jeremias 9:1-26
1. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei. 2. Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt, cœtus prævaricatorum. 3. Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. 4. Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. 5. Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium: ut inique agerent, laboraverunt. 6. Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. 7. Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo, et probabo eos: quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei? 8. Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est: in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. 9. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea? 10. Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum: quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens: et non audierunt vocem possidentis: a volucre cœli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt. 11. Et dabo Jerusalem in acervos arenæ, et cubilia draconum: et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator. 12. Quis est vir sapiens, qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat ut annuntiet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat? 13. Et dixit Dominus: Quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea: 14. et abierunt post pravitatem cordis sui, et post Baalim: quod didicerunt a patribus suis. 15. Idcirco hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis. 16. Et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum: et mittam post eos gladium, donec consumantur. 17. Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant: et ad eas quæ sapientes sunt, mittite, et properent: 18. festinent, et assumant super nos lamentum: deducant oculi nostri lacrymas, et palpebræ nostræ defluant aquis. 19. Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati sumus et confusi vehementer? quia dereliquimus terram, quoniam dejecta sunt tabernacula nostra. 20. Audite ergo, mulieres, verbum Domini: et assumant aures vestræ sermonem oris ejus: et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum. 21. Quia ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras, disperdere parvulos de foris, juvenes de plateis. 22. Loquere: Hæc dicit Dominus: Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi fœnum post tergum metentis, et non est qui colligat. 23. Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis: 24. sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et judicium, et justitiam in terra: hæc enim placent mihi, ait Dominus. 25. Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium, 26. super Ægyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab, et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto: quia omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde.
Versus 2
2. QUIS DABIT ME IN SOLITUDINE DIVERSORIUM? — q. d. Utinam liceret mihi diversari in deserto, ut solus cum Deo et angelis
versarer, ne viderem tanta hominum scelera! Ita S. Hieronymus et D. Thomas; unde Septuaginta vertunt: Quis det mihi in solitudine mansionem extremam? id est remotissimum aliquem locum, v. g. eremitorium, ubi instar S. Antonii aut S. Pauli eremitæ delitescam.
Unde S. Hieronymus in solitudinem suam invitans Heliodorum: « O desertum, inquit, Christi floribus vernans! o solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi civitas magni regis exstruitur! O eremus familiarius Deo gaudens! Quid agis, frater, in sæculo, qui major es mundo? quamdiu te tectorum umbræ premunt? quamdiu fumosarum urbium carcer includit? »
Et ad Rusticum: « Mihi oppidum carcer, solitudo paradisus est; » et S. Antonius, viso et audito S. Paulo primo eremita (uti in ejus Vita scribit S. Hieronymus), ad suos dixit: « Væ mihi peccatori, quia falso monachi nomen gero! Vidi Eliam, vidi Joannem in deserto, et vere vidi Paulum in paradiso. »
Exempla SS. Episcoporum et prædicatorum, qui abdicato officio et gradu, ad solitariam et monasticam vitam confugerunt, vide apud B. Petrum Damianum, epist. 9 ad Nicolaum II Pontif.
Allegorice optat Jeremias latere et quiescere in deserto gentium, id est in Ecclesia Christi, ait B. Irenæus, lib. IV, cap. xli.
QUIA OMNES ADULTERI SUNT, CŒTUS PRÆVARICATORUM. — « Adulteri, » tum proprie, tum mystice, id est idololatræ. Apposite hunc locum torquet Theodorus Studita in Mœchianos hæreticos, qui mœchiam, id est adulterinum (utpote priore uxore Maria vivente et repudiata) matrimonium Constantini Imperatoris cum Theodote probabant, quasi Imperator legibus divinis esset exemptus, nec iis obligaretur. Ita enim scribit de conciliabulo Constantinopolitano, in quo anno Domini 809 hæc hæresis probata est, ad Leonem III Romanum Pontificem: « Factus est, juxta Jeremiam prophetam, cœtus revera prævaricatorum, et concilium adulterantium; quod enim ibi propter idolorum fornicationem dictum est, hic per adulterinæ copulæ confirmationem patefactum est. Utrique eumdem Dominum spreverunt, illi per leges, hi per Evangelii transgressionem; » et inferius: « Causam vero suam improba defensione prætexunt. Adulterini siquidem conjugii conjunctionem dispensationem esse decernunt. In regibus nihil posse divinas leges definiunt: eos qui pro veritate ac justitia usque ad sanguinem restiterunt, ut Præcursorem et Chrysostomum, imitari vetant; » et mox: « Quid igitur ad hæc, o Beate, dicendum est, nisi Apostolicum illud: Nunc Antichristi multi facti sunt, si divinis legibus et canonibus omnes homines subditi non sumus? Salva nos, Archipastor Ecclesiæ quæ sub cœlo est: perimus. »
EXTENDERUNT LINGUAM SUAM QUASI ARCUM MENDACII. — Ut scilicet ex lingua quasi arcu ejaculentur sagittas, id est dolos, calumnias, et omne mendacium, quibus fratres et proximos suos transfigant. Ita Theodoretus. Verum S. Hieronymus per mendacium blasphemias accipit in Deum jactas, uti quod Deum non habere providentiam, non curare suam gentem, puta Judæos: hoc enim tum athei jactabant. Prior sensus planior est, eumque exigit vers. 4. Idem deplorat Psaltes, Psalm. lxiii, 4: « Intenderunt, inquit, arcum rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum; » et Psal. x, 3: « Paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. »
Versus 3
3. CONFORTATI SUNT. — Hebræus, prævaluerunt, q. d. ut Vatablus: Obtinent dignitates in terra, non per veritatem, sed per malas artes, puta per fraudes et sycophantias, aut, ut Maldonatus, q. d. De malo ad malum progressi sunt, dolum dolo, fraudes fraudibus nexuerunt.
Versus 4
4. UNUSQUISQUE SE A PROXIMO SUO CUSTODIAT, — nulla inter eos fides est: Non hospes ab hospite tutus, Non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est: sed quisque alium deprimere, calumniari, decipere et evertere nititur. Prudenter sane Agesilaus, gentilis licet, teste Plutarcho, quoties audiebat aliquos de aliorum laude aut vituperio testimonium dicere, dicebat non minus esse inquirendum in mores eorum qui loquebantur, quam eorum de quibus loquebantur.
Notent hæc illi, qui in aliqua republica, congregatione, sodalitate aut religione sociis suis detrahunt, eos calumniantur, deprimunt, et in aliorum odium aut contemptum adducunt: hi sane viperæ sunt, qui viscera fratrum, imo matris, puta congregationis suæ, rodunt et lancinant: in quos Dei maledictio, quam Jeremias hic Judæis comminatur, et præsens et æterna desæviet. Merito sane S. Bernardus, serm. 3 De dedicat. Eccles., tales vocat proditores, qui templum Domini faciunt speluncam dæmoniorum.
Porro singula verba hic habent pondus et pathos ingens. Primo, vers. 3, ait: « Extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii, et non veritatis, » q. d. Lingua a Deo data est ut sit arcus veritatis et benedictionis; at detractores faciunt eam arcum mendacii et maledictionis. Secundo, « confortati sunt in terra, » quia linguipotentes sua dicacitate et facetiis omnes post se trahunt, ut ab eorum ore pendeant. Tertio, « de malo ad malum egressi sunt, » ab una detractione ad aliam, ab una calumnia ad aliam progredientes. Quarto, « me non cognoverunt, dicit Dominus, » non reverentur me legislatorem, nec timent me maledicentiæ vindicem. Quinto, « omnis frater supplantans supplantabit: » fratris est fratrem extollere et erigere; at hi deprimunt et supplantant. Sexto, « omnis amicus fraudulenter incedet: » simulant se amicos coram, sed a tergo ostendunt se hostes; in facie laudant, a tergo vituperant. Septimo, « vir
fratrem suum deridebit: » non tantum mores eorum carpunt, sed et per contemptum derident et subsannant. Octavo, « ut inique agerent laboraverunt: » scrutantur omnia, examinant omnes ut audiant et carpant, satagunt ut fratrem in vilipendium et contemptum apud omnes inducant. Nono, « habitatio tua in medio doli, » pleni sunt dolis, iisque undique circumcincti, ut habitans cum eis illos evadere nequeat. Decimo, « sagitta vulnerans lingua eorum: » ex improviso lædunt et penetrant ut sagittæ.
Versus 6
6. HABITATIO TUA IN MEDIO DOLI. — Sunt verba Dei ad Jeremiam, q. d. Tu habitas inter homines dolos, qui linguam in melle, cor in felle situm habent. Ita S. Hieronymus, D. Thomas, Vatablus, Lyranus. Porro simulata amicitia duplex est iniquitas; sicut simulata æquitas est duplicata iniquitas. Nam præviæ iniquitati adduntur simulatio et hypocrisis, ut ait S. Augustinus in Sententiis, num. 219.
Aliter Chaldæus, Hugo, Lyranus, ut sint verba Jeremiæ ad populum, q. d. Jaces, o popule, in peccatis et dolis circumsessus, ut resurgere non possis.
NOLUERUNT (præ dolo, propter dolos et flagitia, noluerunt) SCIRE (et agnoscere) ME.
Versus 7
7. ECCE EGO CONFLABO, ET PROBABO EOS. — Septuaginta, examinabo eos igne, id est bello ardentissimo Chaldæorum. Quid enim aliud facerem populo meo, nisi eum ut filium castigando et corrigendo? Ita S. Hieronymus, Hugo, S. Thomas; quare eos velut aurum in fornace tribulationis purgare, et ab ærugine peccatorum expolire volo, non omnino consumere. Sic ait Eccli. xxvii, 6: « Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. »
Versus 8
8. SAGITTA VULNERANS — Chaldæus, acuta. Lingua maledica et detractrix est quasi gladius trisulcus, qui tria dat vulnera ictu uno, quia vulnerat et occidit primo, audientem; secundo, eum cui detrahit; tertio, seipsum, inquit S. Bernardus.
De his ait Psaltes, Psalm. v, 11: « Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant. » Et Psalm. cxxxix: « Venenum aspidum sub labiis eorum. » Et Psalm. lvi, 5: « Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus. » Et Psalm. lxiii, 4: « Exacuerunt ut gladium linguas suas. » Et Eccles. x, 11: « Si mordeat serpens in occulto, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. » Et Eccli. xxviii, 15: « Susurro et bilinguis maledictus: multos enim turbavit pacem habentes. Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem. » Et Apostolus, Galat. v, 15: « Si invicem mordetis, et comeditis, videte ne ab invicem consumamini. » Rom. i, 30: « Detractores, Deo odibiles. » Et Jacobus iii, 5: « Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit; et lingua ignis est, universitas iniquitatis. » Et vers. 8: « Linguam nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. » Prov. cap. xxiv, 9: « Abominatio hominum detractor. »
S. Bernardus in serm.: « Detractor, ait, et libens auditor, uterque diabolum portat in lingua. Si pauper es, vilem et abjectum reputat; si dives, ambitiosum, avarum et cupidum; si affabilis, dissolutum; si prædicator vel doctor, honoris et humani favoris quæsitorem; si tacens, inutilem; si jejunus, hypocritam; si comedens, voratorem. » Cassiodorus in Psal.: « Dentes, ait, dicti sunt a demendo, ideo pulchre linguæ detrahentium dentes vocantur; quia sicut illi ciborum partes demunt, ita et isti opiniones hominum corrodunt. »
Vere Plautus in Captiv.: Quasi mures semper comedimus alienum cibum, Ubi res prolatæ sunt nostris dentibus. Et Horatius, lib. I Serm., satyr. 4: Absentem qui rodit amicum, Qui non defendit alio culpante, solutos Qui captat risus hominum, famamque dicacis, Fingere qui non visa potest, commissa tacere Qui nequit: hic niger est; hunc tu, Romane, caveto.
Et Cicero in Offic.: « Detrahere alteri, et hominis incommodo suum commodum augere, magis est contra naturam quam mors, quam dolor, quam cætera quæ possunt aut corpori accidere, aut rebus externis. Nam principio tollunt convictum hominum et societatem. »
Vere Plautus: « Contumeliam si dices, audies; » et Terentius in Andria: « Si mihi pergit quæ vult dicere, quæ non vult audiet. » Et Euripides: « Infrenis oris vectigal, calamitas. »
Porro S. Bernardus, serm. 24 in Cant., graphice vafritiem detractorum describit: « Videbis, ait, a detractore alta præmitti suspiria, sicque cum quadam gravitate et tarditate, vultu mœsto, demissis superciliis, et voce plangenti egredi maledictionem; et quidem tanto persuasibiliorem, quanto creditur ab his qui audiunt, corde non invido, sed magis condolenti affectu, quam malitiose proferri. Doleo, inquit, vehementer, pro eo quod diligo eum satis, et nunquam potui de hac re corrigere eum, et alias mihi quidem bene compertum fuerat de eo istud, sed per me nunquam innotuisset; at quoniam per alterum patefacta res est, negare non possum, re vera ita est. » Sane viri prudentes censent majorem partem hominum damnari ob peccatum detractionis et maledictionis, adeoque in Religionibus et Congregationibus alioqui probis et securis, non esse majus periculum salutis quam a lingua et a detractione; quinimo in iis non raro peccari non tantum venialiter, sed et mortaliter in hac materia, eoque periculosius, quod detrahentes id ipsum non advertant, vel prætextu zeli excusent.
Vere S. Hieronymus ad Celantiam: « Pauci, ait, sunt qui huic vitio renuntient, tantaque hujus mali libido mentes hominum invasit, ut etiam qui procul aliis vitiis recesserunt, in istud tamen quasi in extraneum laqueum incidant. »
Versus 10
10. SUPER MONTES (id est propter montium Judææ vastationem lamentabor, quia omnia incendio adusta sunt), EO QUOD NON (id est, ita ut vix sit) VIR PERTRANSIENS.
SUPER SPECIOSA DESERTI. — Hebræus, propter habitationes deserti, id est propter bestiarum latibula, quæ fugatis bestiis vacua sunt, uti mox explicat. Septuaginta, super semitas deserti, id est quia desertum ita vastatum est, ut nec homo nec bestia per ejus semitas transeat.
Non audierunt (homines in deserto) vocem possidentis, — id est, ut hebræum מקנדו miqne, id est pecoris possessi, et campos possidentis ac depascentis, id est, non audierunt balatum ovium, mugitum boum: quia pecora omnia et aves, vel sunt abducta a Chaldæis, vel a Judæa incensa et desolata fugerunt, ob defectum pabuli, et ob vastalem ac horrorem loci. Ita Chaldæus, Vatablus et Pagninus.
Aliter S. Thomas: « Non audierunt, inquit, vocem possidentis, » id est domini possessoris, qui suas terras quasi desertas relinquebat. Aliter quoque Lyranus: Dei qui eos possidebat, vocem non audierunt.
Versus 11
11. DABO JERUSALEM IN ACERVOS ARENÆ, — id est ruderum. EO QUOD (id est, ita ut) NON SIT HABITATOR.
Versus 12
12. QUIS EST? — q. d. Quis sapiens aut Propheta nobis causam tantæ cladis Judæorum edisserat? Unde respondens Dominus causam assignat: « Quia dereliquerunt legem meam. » EO QUOD (ita ut) NON SIT QUI, etc.
Versus 14
14. POST BAALIM. — Septuaginta, post idola, id est post deos vicinarum gentium.
Versus 15
15. CIBABO POPULUM ISTUM ABSINTHIO. — Chaldæus: Inducam tribulationem amaram quasi absinthium, et potum dabo eis calicem maledictionis pessimæ. Ita S. Hieronymus et Theodoretus. Idque ad eorum purgationem et medicinam, ait Hugo: absinthium enim vim habet purgandi.
Versus 16
16. MITTAM POST EOS GLADIUM. — Quia Chaldæi capta Jerusalem, fugientes ex ea Judæos in Ægyptum insecuti, eos vel occiderunt, vel ceperunt. Ita Theodoretus. DONEC CONSUMANTUR, — donec occidentur plurimi, ii scilicet, qui a Deo neci ob peccata sunt destinati: nam alioqui totum populum non fore consumendum, sed reliquias fore salvas promisit, cap. v, 10.
Versus 17
17. CONTEMPLAMINI (hebraice hittonenu, id est providete) ET VOCATE LAMENTATRICES, — quæ solent in funeribus et luctu, voce flebili, et laceratis manibus verberantes, ad lacrymas populum provocare: hic enim mos usque hodie permanet in Judæa, ut tum viri threnodi, tum potius mulieres, in planctum et omne pathos faciles, atque ad hoc exercitæ et conductæ sparsis crinibus, nudatisque pectoribus, voce modulata omnes ad fletum concitent. Ita S. Hieronymus. Has Gentiles vocabant præficas, quod luctui præficerentur.
Ad luctum quoque adhibebantur tibicines. Unde Ovidius: Cantabat mæstis tibia funeribus. Vide dicta Matth. ix, 23, q. d. Deus: Non poteritis, o Judæi, ipsi satis deflere cladem Hierosolymæ, nisi etiam præficas lamentandi peritas advocetis.
SAPIENTES, — peritæ lamentandi. Sic Exodi cap. xxxi, vers. 3, et alibi, sapientia sumitur pro quavis peritia et arte.
Versus 18
18. ASSUMANT SUPER NOS LAMENTUM (lamentando et dicendo): DEDUCANT OCULI NOSTRI LACRYMAS. — Hæc enim est vox præficarum excitantium omnes ad ploratum. Est mimesis.
Versus 20
20. ET DOCETE FILIAS VESTRAS, — non musicam, non cantica amatoria, de quibus ait S. Cyprianus, lib. De Singular. Cleric.: Satius est audire sibilantem basiliscum, quam puellam cantantem; sed « lamentum. »
Versus 21
21. ASCENDIT MORS PER FENESTRAS, — scilicet arcium, turrium domorumque mœnibus adhærentium, q. d. Non per portas, sed per muros in urbem Jerusalem ingressa est mors, id est Chaldæi mortem inferentes Judæis, ut in plateis occiderent parvulos et juvenes. Est metonymia. Ita Vatablus, a Castro et Sanchez. Significatur inexspectata et improvisa Chaldæorum in Jerusalem irruptio; utpote qui non per portas, in quibus sunt vigiles, sed per murorum fenestras clanculum instar furis irrumpant.
Secundo, ut S. Hieronymus, D. Thomas, Lyranus, q. d. Tanta erit fortitudo, velocitas et impetus Chaldæorum, ut non exspectent reserare fores domorum, sed per fenestras et tecta conscendant, ut in domos penetrent, ibique parvulos et juvenes necent, ita ut nullus supersit qui versetur in vicis et plateis, uti antea solebant. Hoc est quod ait Joel cap. ii, vers. 9: « Domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur. »
Tropologice per fenestras, id est per sensus corporis, ad animæ interitum, mors peccatorum ingreditur. Ita S. Hieronymus et fuse S. Gregorius, lib. XXI Moral. cap. 11, et Ambrosius, lib. De Fuga Sæculi, cap. 1. Unde S. Bernardus, serm. 24 in Cant.: « Mors, inquit, intrat per fenestras nostras, cum prurientes auribus et oculis, lethale poculum detractionis invicem nobis ministrare contendimus. » Sicut ergo urbi et turri munitissimæ nihil prosunt quanticumque muri, si foramina aut fenestras habeat apertas, per quas hosti ingressus patet: ita nihil prodest animæ omne munimen gratiæ, si sensuum fenestras habeat apertas, per quas carnalia spectra et desideria in animam ingrediantur.
Custodia ergo et clausura sensuum debet esse accuratissima: quia per eos vel vita, vel mors ingreditur in animam, aiunt Theodoretus et Origenes, hom. 3 in Cantica. Idem docent S. Ambrosius, Lyranus, Hieronymus, Chrysostomus, Gregorius, Aponius, quorum verba digna lectu recitantur in proverbio adagio 834. Hujus custodiæ defectu periimus, nosque omnes perdidit Eva. Nam, ut dicitur Genes. iii: « Vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile; et tulit de fructu illius, et comedit. » Sic Holofernes captus est in oculis suis, ut dicitur Judith xvi: « Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus, et pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus. » Hinc sapienter Job, cap. xxxi: « Pepigi, ait, fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. »
Quocirca apte Græci eros, id est amor, deducunt ab horao, id est videre: quia ex aspectu nascitur amor. Plato autem in Cratylo deducit ab irrhein, id est influere: quia amor quasi liquor igneus per oculos influit in animam. Sapienter ait Seneca, epist. 96: « Facilius est initia affectuum prohibere, quam impetum regere. » Et Aristoteles, inquit Valerius Maximus, lib. VII, cap. ii, utilissimum dedit præceptum, ut voluptates abeuntes consideremus: quas quidem sic considerando, minuit: fessas enim, pœnitentiæque plenas animis nostris subjecit, quo minus cupide appetantur. Vulgo dicitur: « Quod oculus non videt, cor non amat. » Hinc Job: « Pepigi, ait, fœdus cum oculis meis. » Rursum Seneca, lib. De Remediis fortuitorum: « Quam multis, ait, cupiditatibus oculi incisa est, quam multis rebus, quas ne videres vel eruendi erant oculi! Non intelligis partem innocentiæ esse cæcitatem? Huic oculi adulterium monstrant, huic incestum, huic domum quam concupiscat, huic urbem et mala omnia; irritamenta sunt vitiorum, ducesque scelerum. »
David vir sanctissimus, videns Bethsabee, lapsus est in adulterium et homicidium; Genes. vi, videntes filii Dei filias hominum, quia essent pulchræ, concupierunt eas, indeque nati sunt improbi gigantes, qui fuerunt causa diluvii. Recte ergo ait Psaltes Psalm. cxviii: « Averte oculos meos, ne videant vanitatem. » Hæc est causa cur Deus munivit oculum tot tunicis, palpebris et superciliis, uti docet S. Ambrosius, lib. VI Hexam. ix, ut merito dicat Psaltes Psal. xvi: « Custodi me ut pupillam oculi. »
S. Petrus, epist. ii, cap. ii, carpit homines qui quot vident feminas, tot concupiscunt: « Habentes, ait, oculos plenos adulterii, et incessabilis delicti. » Et Eccli. cap. xxxi: « Nequius oculo quid creatum est? » loquitur de oculo invidi; sed aliorum eadem est ratio. Quocirca S. Hieronymus Didymum cæcum præceptorem suum, vocat suum videntem, quod oculis corporis clausis clariores haberet oculos mentis. Refert Rufinus, lib. XI Histor., S. Antonium Didymo dixisse: « Desunt, ait, tibi oculi illi quos muscæ et mures habent; sed lætare, quia habes oculos quos angeli habent, quibus Deus videtur, per quos tibi magnum scientiæ lumen accenditur. »
Vide dicta Thren. iii, 51. Rursum Theodoretus: Per fenestras, inquit, id est per cogitationem et commentationem erroris, ingressus est ipse error in animam.
Versus 23
23. NON GLORIETUR, — q. d. Judæi gloriantur in consiliis sapientum, in robore militum, in opibus urbis, quasi iis tuti sint futuri contra Chaldæos; sed errant. Vera enim gloriatio est, scire et nosse Deum, id est Dei providentiam, quod ipse solus est qui facit misericordiam, et quos vult misericorditer liberat; non autem sapiens, fortis, dives: ipse etiam justam pœnam infert cui vult, a qua nemo sapiens, fortis, dives liberare potest. Quare neque sapientem sapientia, neque fortem fortitudo, neque divitem divitiæ in illa clade, quæ Hierosolymæ imminet, a morte liberabunt; sed liberabit cognitio, id est fides, spes, invocatio et cultus Domini. Ita S. Hieronymus. Hunc locum citat Paulus, I Cor. i, 31, ut ibi dixi.
Moraliter D. Thomas: Homo, inquit, non debet gloriari in sapientia. Primo, quia transitoria. Isaiæ xxix, 14: « Peribit sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. » Secundo, quia imperfecta. Eccle. viii, 17: « Intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole. » Tertio, quia nociva. I Cor. cap. viii, 1: « Scientia inflat, charitas vero ædificat. » Quarto, quia laboriosa. Eccle. cap. i, vers. ult.: « In multa sapientia, multa indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem. »
Præclare Noster Lipsius de seipso Præfatione in Notis ad lib. de Cruce: « Quo longius in hac vitæ via progredior, magis magisque aspicio circumfusam animo caliginem, corpori imbecillitatem. Heraclitus olim dicere solitus, se, cum juvenis esset, nihil scire; cum senex, nihil ignorare; mihi planissime contra evenit: et qui olim aliquid scire visus, nunc parum aut nihil. Et, o miseri! quid nos, doctrina, fama sumus? Ipsi pulvis, illa opinio, ista ventus. » Ita plane se res habet: hoc ipse in me experior: hoc sentiunt, hoc sapiunt vere docti.
Item, non debet gloriari in fortitudine. Primo,
quia fragilis. Job vi, 12: « Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est. » Secundo, quia frequenter inutilis. Eccle. ix, 11: « Vidi sub sole, nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; sed tempus casumque in omnibus. » Tertio, quia Domino non acceptabilis. Psal. cxlvi, 10: « Non in fortitudine equi voluntatem habebit: nec in tibiis viri beneplacitum erit ei. » Quarto, quia peccati occasio. Sapient. ii, 11: « Sit autem fortitudo nostra lex justitiæ; quod enim infirmum est, inutile invenitur. »
Item non debet homo gloriari in divitiis. Primo, quia transitoriæ. Jacobi v, 2: « Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. » Secundo, quia insufficientes. Prov. xvii, 16: « Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? » Tertio, quia verbum Dei impedientes. Matth. xiii, 22: « Fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. » Quarto, quia nocivæ. Eccle. v, 12: « Divitiæ conservatæ in malum domini sui. » Hucusque D. Thomas.
Audi et Isidorum, orat. De humilitate: « Qui rebus externis gloriantur, in iis a bestiis superantur. Magna corporis mole præditus es? quæ est hæc, si cum elephanti mole comparetur? Fortis es et intrepidus? at leo longe te superat, de quo scriptum est: Leo fortissimus animalium ad nullius pavebit occursum. Cantu ac vocis modulatione insignis es? at cycnus, luscinia, et plurimæ aliæ vocales aves, majus miraculum in suo cantu excitant. Pulcher es? et pavo insigni pulchritudine præstat, et aves aliæ multæ, et scorta etiam pulchritudine gloriantur. Arte aliqua præstas? quid in hac re apibus est sapientius, quarum opera quis pictor, quis geometra possit imitari? Tenui ac subtili veste uteris? hic te superant aranei. Celeritate pedum vales? rursus primatum tenent lepus, caprea, etc. Acuto visu præditus es? non ut caprea, ut aquila. Acute audis? at acutius asinus. Acuto es odoratu? canis te superat. » Et vere Poeta: Te sus auditu, lynx visu, simia gustu, Vultur odoratu, præcellit aranea tactu.
Denique aurea est gnome S. Augustini in Sententiis, num. 129: « Quo primum vitio superatur homo, hoc ultimum vincit. Cum enim omnia peccata superaverit, manet periculum, ne sibi mens de se nihil conscia in se potius quam in Domino glorietur. »
Versus 25
25. VISITABO SUPER OMNEM QUI CIRCUMCISUM HABET PRÆPUTIUM, — q. d. Non est quod gloriemini, o Judæi, eo quod carne sitis circumcisi, quasi filii Abrahæ, ideoque a Deo protegendi sitis, nec vastandi: sic enim et multæ aliæ gentes, maxime Judæis vicinæ, vel cognatæ, quin oriundæ ex Abrahamo, puta Idumæi, Ammonitæ, Moabitæ, Saraceni, circumcidi solent: qui tamen omnes a Chaldæis vastabuntur, quia incircumcisum cor et animum habent, æque ac vos. Deus enim quærit circumcisionem animæ, non corporis: cultum internum, non externum. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rabanus, Hugo et alii. Unde subdit:
Versus 26
26. SUPER ÆGYPTUM. — Ægyptii circumcidebantur imitatione Judæorum qui apud eos peregrini fuerant. Prædicit hic Jeremias Ægyptios æque ac Judæos a Chaldæis vastandos esse.
Nota: Ægyptii aliæque gentes colebant et observabant circumcisionem, uti testantur S. Hieronymus, Philo, lib. De Circumcisione, Herodotus in Clio, et alii; non quasi Sacramentum, continens professionem fidei et obedientiæ erga Deum, simulque professionem venturi Messiæ, et insuper expiationem peccati originalis; sed tanquam morem ritumque a majoribus servatum, et ad posteros transmissum, atque id temporis laudatum et honoratum. Eadem de causa Mahomet suis sectatoribus circumcisionem præcepit.
Verum recte advertit Sanchez circumcisionem Ægyptiis et aliis gentilibus non communem, sed privatam aliquorum et paucorum fuisse. Nam Scriptura omnes gentes vocat incircumcisas, atque ab eis Judæos distinguit, quod hi sint circumcisi, illi incircumcisi. Unde clare mox subdit Jeremias: « Quia omnes gentes habent præputium. »
Rursum Ammonitas fuisse incircumcisos, patet ex eorum duce Achior, qui ob victoriam, Judith cap. xiv, vers. 6, conversus est et circumcisus. Idem de Idumæis colligitur ex Epiphanio, lib. De Ponder., ubi tradit Esau eorum parentem arte reduxisse sibi præputium, ac delevisse notam circumcisionis: quod posteros ejus secutos esse valde est probabile. Unde Josephus, lib. XIII Antiquit. xvii, narrat Idumæos ab Hyrcano subactos, coactos fuisse circumcidi, et judaismum suscipere.
Sensus ergo est, q. d. Judæos circumcisos puniam, æque ac Idumæos aliasque gentes incircumcisas: quia Judæi solam carnem habent circumcisam, mente vero æque ac gentes sunt incircumcisi.
Rursum, gentes nonnullæ « attonsæ sunt in comam, » itaque caput quasi circumcisum habent; cum ergo iis meliores aut potiores habeantur Judæi, qui non caput, sed genitale tantum habent circumcisum? Ita Pagninus, Vatablus, Isidorus et Sanchez.
SUPER OMNES QUI ATTONSI SUNT IN COMAM, HABITANTES IN DESERTO. — Hi sunt Saraceni vel Arabes, ait S. Hieronymus, quorum moris erat in comam rotunde attonderi: sicuti modo secundum aures nonnullos Germanos et Hungaros in rotundum attonderi videmus. Quod idcirco Judæis vetuit Deus, Levit. xix, 27, ut ibi dixi, q. d. Ab hac clade Chaldæorum Arabes non eximet coma caput circumiens, neque resecta in modum coronæ cæsaries (in qua gloriantur) æque ac Judæos ab eadem non eximet circumcisio.
Aliter Theodoretus; ipse enim hæc accipit de attonsione non capitis, sed genarum: harum enim pilos evellere solebant Arabes; unde Syrus et Arabicus vertunt: Abrasi mento.
Aliter quoque Hebræi, Lyranus, R. Salomon, Pagninus, Vatablus: ipsi enim hebræum קציצי ketsite deducentes a radice קצץ qets vertunt: et super omnes qui angulati vel extremificati sunt in angulo, id est super remotissimas gentes, quæ habitant in angulo deserti; hæ enim Judæis videbantur habitare in finibus terræ.
QUIA OMNES GENTES HABENT PRÆPUTIUM, — q. d. Primo, quia aliæ gentes sint corpore incircumcisæ; Israel vero corde et mente est incircumcisus, id est rebellis, contumax et obduratus, ideoque præ aliis gentibus a me punietur. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Lyranus.
Secundo, omnes gentes meliores sunt Judæis, quia non fingunt, sed quales sunt intus, tales sunt foris, incircumcisi scilicet animo et corpore; at Judæi corpore sunt circumcisi, animo incircumcisi: quæ hypocrisis magis mihi displicet, quam si omnino non circumciderentur, inquit Maldonatus.
Hinc aliqui per attonsos in comam intelligunt Judæos. Nam et Josephus, lib. I Contra Apion., narrat Judæos in castris Xerxis militantes coma fuisse attonsos. Verum per attonsos, gentes intelligi, non Judæos, patet tum ex eo quod additur: « Habitantes in deserto; » tum quia de Ismaelitis, puta Dedan, Thema et Buz, Jeremias, cap. xxv, 23, et cap. xlix, 32, ait: « Qui attonsi sunt in comam. »