Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Arguit idolorum vanitatem et pœnam. Primo ergo, hortatur ne signa cœli et idola colant, eo quod ipsa non sint aliud, quam dii manu facti. Secundo, vers. 10, iis opponit Deum verum, quem docet colendum esse, eo quod ipse solus fecit et regit omnia quæ in cœlo et in terra sunt. Tertio, vers. 17, docet Judæos qui idola coluerunt, vastandos esse: unde orat Deum, ne in furore corripiat eos, quasi hostis; sed in misericordia, quasi pater.
Videtur hic esse admonitio ad Jechoniam et Judæos in Babylonem abductos, ne Chaldæorum idololatriam imitentur; qua de causa chaldaice loquitur Jeremias, vers. 11. Ita Chaldæus, R. Salomon, Lyranus et Isidorus. Prophetavit ergo hæc Jeremias initio regni Sedeciæ, ut dixi in Chronotaxi.
Textus Vulgatae: Jeremias 10:1-25
1. Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israel. 2. Hæc dicit Dominus: Juxta vias gentium nolite discere: et a signis cœli nolite metuere, quæ timent gentes: 3. quia leges populorum vanæ sunt: quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia. 4. Argento et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur. 5. In similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene. 6. Non est similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. 7. Quis non timebit te, o rex gentium? tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum nullus est similis tui. 8. Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est. 9. Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis, et manus ærarii: hyacinthus et purpura indumentum eorum. Opus artificum universa hæc. 10. Dominus autem Deus verus est: ipse Deus vivens, et rex sempiternus, ab indignatione ejus commovebitur terra: et non sustinebunt gentes comminationem ejus. 11. Sic ergo dicetis eis: Dii, qui cœlos et terram non fecerunt, pereant de terra, et de his quæ sub cœlo sunt. 12. Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cœlos. 13. Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cœlo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ: fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis. 14. Stultus factus est omnis homo a scientia, confusus est artifex omnis in sculptili: quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. 15. Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suæ peribunt. 16. Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia, ipse est: et Israel virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi. 17. Congrega de terra confusionem tuam, quæ habitas in obsidione. 18. Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur. 19. Væ mihi super contritione mea, pessima plaga mea! Ego autem dixi: Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam. 20. Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt, filii mei exierunt a me, et non subsistunt: non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas. 21. Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. 22. Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra Aquilonis: ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum. 23. Scio, Domine, quia non est hominis via ejus: nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. 24. Corripe me, Domine, verumtamen in judicio: et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. 25. Effunde indignationem tuam super gentes, quæ non cognoverunt te; et super provincias, quæ nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.
Versus 2
2. JUXTA VIAS GENTIUM NOLITE DISCERE. — Hebraice, vias, id est mores et ritus, gentium ne discatis; maxime in eo quod sequitur:
ET A SIGNIS CŒLI NOLITE METUERE. — Nota: Gentiles colebant astra quasi deos, decepti pulchritudine eorum, et quia animata ea censuit Plato in Epinomide, et ex eo Origenes, lib. I Periarchon, cap. vii, et dubitat S. Augustinus, Enchir. lviii, ubi dubitat an sol, luna et alia astra nobiscum sint beanda. Colebant ergo ea et timebant ac reverebantur, quasi quæ regerent orbem sublunarem, omniumque in eo rerum et actionum etiam liberarum essent causa: hinc etiam, ut ait Virgilius: Nigram hiemi pecudem, zephyris felicibus albam, ne scilicet nocerent, sed prodessent, offerebant. Ita S. Hieronymus. Putabant enim omnia stellarum vi, non divina providentia gubernari: unde magis stellas quam Deum metuebant et colebant (nam « primus in orbe deos fecit timor »); præsertim cum a nonnullis physicis audirent hominem esse quasi opus et fabricam siderum: eum enim dum nascitur, a sole sortiri spiritum, a luna corpus, a Marte sanguinem, a Mercurio ingenium, a Jove desiderium, a Venere cupiditatem, a Saturno humorem. Insuper ab astrologis nonnullis audirent astra habere oculos et aures, iisque videre et audire.
Ita enim inter alios scribit Julius Firmicus, lib. II Mathes: « Nunc quæ stellæ alias videant, et quæ audiant, breviter explicabo. Aries Leonem non videt, sed audit: Leo autem Arietem videt, sed non audit. Aries Cancrum videt, pariter
et audit: Cancer autem Arietem non videt, sed audit. Taurum et videt Leo, pariter et audit. Similiter Leo, Aries, Gemini Virginem vident leviter, sed audiunt: Virgo Geminos leviter videt, sed plene audit. Cancer Libram et videt, pariter et audit. Leo Scorpium nec videt, nec audit; Scorpius vero Leonem videt, pariter et audit. Virgo Sagittarium ex obliquo respicit, sed eum non libenter audit. Sagittarius Virginem et videt et audit. Libra Aquarium videt, sed ipsa ab Aquario non videtur; audiunt tamen se invicem. Pisces et Scorpius non quidem se vident, sed audiunt, » etc. Atque hæc se ex Abrahæ libris excerpsisse.
Si viri etiam sapientes hæc deliria crediderunt, quid non credidit vulgus? Alii astra non quidem causas, sed signa certa et fatalia esse dicebant: quasi cœlum sit liber, in quo Deus acta et actus nostros, et omnia quæ toti mundani ævi decursu futura sunt, depinxit. Ita Origenes apud Eusebium, lib. VI Præpar. ix, qui sic inducit Jacob patriarcham filiis loquentem: « Legi in tabulis cœli quæcumque contingent vobis, et filiis vestris. »
Idem docet Plotinus Origenis condiscipulus, lib. VI De Fato. Hoc etiam probabile censet Sirenius, lib. IX De Fato, xxxv: « Ægyptii, ait, fatum indicantes, pingebant sidus, eo quod fatum e siderum cursu ac dispensatione modulatur, » inquit Horus Apollo, Hieroglyph. III.
Hæc denique sequuntur astrologi judiciarii. Sed astrologiam hanc damnant hic Jeremias et Ecclesiastes; de eam acriter insectantem S. Augustinum, lib. De Doctr. Christ. cap. xxi, xxii, xxiii, et Picum Mirandulanum, lib. XII contra eam, et Pererianum, lib. II in Genes., et Nostrum Alexandrum ab Angelis, qui nuper quinque libris astrologos confutavit. Facta quidem sunt astra in signa, sed explicatur statim quomodo: « Ut sint in dies et annos, » Genes. i, 14. Item in signa pluviæ, diluvii, æstus, frigoris; sed conjecturalia tantum, et quæ sæpe fallunt. Sic cometæ, quia igneæ sunt naturæ, significant et causant æstus, siccitatem, squalorem, ventos et flatus; indeque pestem, famem et bellum, uti docent Aristoteles, lib. I Meteor. cap. vii; Seneca, lib. VII Natur. Quæst.; Damascenus, Quæst. xv, in Genes. et alii. Addunt Damascenus, lib. II De Fide, cap. vii; S. Thomas, II part., Quæst. xxxvi, art. 7, ad 3; Bonaventura in II, dist. 14, III part. Quæst. ultima, ad penultimum, cometas regum ac principum interitum præsignificare, sive id fiat supernaturaliter ex Dei et angelorum ordinatione et intentione, ut volunt Damascenus et Bonaventura; sive naturaliter, ut volunt alii; quia scilicet, ut ait Albertus Magnus, licet cometa notet et causet mortes, tam pauperum quam principum, tamen mortes principum magis notantur quam pauperum: vel quia principes sunt complexionis delicatioris, pluribusque utuntur cibis, ideoque magis illis nocet aer, in cometis rebus infectus: vel denique quia principes prævident regni calamitates, illisque ita commoventur et indolent, ut in languorem et cladem imminentem præ aliis incidant.
Ita Christophorus a Castro, lib. I Proæmii in minores Prophet. xvi. Lepidum est exemplum astrologi, qui a principe ituro ad venationem, de aura rogatus, serenam fore asseruit: egredienti vero occurrens rusticus pluviam imminere affirmavit: qua oborta princeps rusticum suum fecit astrologum, astrologum vero rusticum fieri jussit. Audi hac de re epigramma: Dixerat astrologus cœlum sine nube futurum, Principe sylvarum lustra petente suo: Dixerat e contra ruiturum nubibus imbrem Vertere consuetus bobus arator humum. Vix ingressus erat princeps nemus ilice densum, Cum subito pluviæ præcipitantur aquæ. Laudat aratorem princeps, illumque docere Astra, sed astrologum sumere rastra jubet.
Sane et hoc sæculo expediret nonnullos astrologos fieri rastrologos. Alfonsus rex Aragoniæ liberalis in omnes doctos, solos astrologos præterlit. Rogatum est cur? unus qui magis scire videbatur: « Sidera, inquit, stultos regunt impelluntque; sapientes astris imperant. Stultos ergo principes honorare astrologos consequens est, non sapientes, inter quos nomen suum Alfonsus obtinet. » Ita Æneas Silvius, lib. IV De ejus Gestis.
Accius poeta apud Gellium: « Nihil, inquit, credo auguribus, qui aures verbis divitant alienas, suas ut auro locupletent domos. »
Julius Cæsar astronomiæ peritissimus fuit, de qua præclaros libros edidit: et tamen fatum suum cædemque prævidere et cavere non potuit.
Bion aiebat, « maxime ridiculos esse astronomos, ut, cum non videant pisces juxta se nantes in littore, illos qui in cœlo sunt, se videre dicant. » Ita Stobæus, serm. 78.
Astrologus quidam in foro stellas in tabella quadam depictas cum demonstrasset, atque diceret: En tibi hic stellas errantes; audiens hoc Diogenes: « Ne mentiaris, inquit, bone vir; stellæ enim non errant, sed illi, » ostensis qui assidebant. Ibidem.
Thaletem, dum cœlum contemplatur, in fossam illapsum, ancilla ejus jure id eum pati dixit, qui cum juxta pedes posita ignoraret, cœlestia intueretur. Ibidem.
Ariston dicebat, « eorum quæ philosophi scrutantur, alia ad nos pertinere, alia nihil, quædam supra nos esse. » Sensit autem disciplinam morum ad nos spectare, sophisticam nihil ad nos pertinere, eo quod ad vitæ emendationem non tantum
non prosit, sed rixas etiam et contentiones progeneret; astronomiam autem, astrologiam, etc., supra nos esse omnino. Ibidem.
Phavorinus scito dilemmate astrologos judiciarios perstringere solitus est: « Aut adversa, inquit, eventura dicunt, aut prospera. Si dicunt prospera, et fallunt; miser fies, frustra exspectando. Si adversa dicunt, et mentiuntur; miser fies, frustra timendo. Si vera respondent, eaque sunt non prospera; jam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias. Si felicia promittunt, eaque eventura sunt, tum plane duo erunt incommoda; et exspectatio te spei suspensum fatigabit, et futurum gaudii fructum spes tibi jam defloraverit. Nullo igitur pacto utendum est istiusmodi hominibus res futuras præsagientibus. » Ita A. Gellius, lib. XIV, cap. 1.
Audi et Alciatum, Emblem. 103: Icare, per superos qui raptus et aëra, donec In mare præcipitem cera liquata daret; Nunc te cera eadem, fervensque resuscitat ignis, Exemplo ut doceas dogmata certa tuo: Astrologus caveat quidquam prædicere: præceps Nam cadet impostor, dum super astra volat.
Refert Nicetas Choniates, lib. I De Imperio Isacii Imperatoris, astrologum prædixisse victoriam et triumphum Branæ Alexio, si cum Conrado Marchione Montisferrati, qui Isacii partes sustinebat, congrederetur. Iniit ergo cum eo prælium, in quo tam Branas quam astrologus occisus est.
Anno Domini 1544, Muleasses, Tunetanorum rex, astrorum maximus observator, cum ex astris divinasset sibi amittendi regni, et diræ mortis cladem imminere, ut eam vitaret, ex Africa discessit; sed eo ipso discessu cladem, quam evitare voluit, in suas cervices accivit.
Denique ex astrorum dispositione et concursu potuisse prævideri et prædici generale orbis diluvium tempore Noe: item nativitatem Christi ex concursu Jovis et Saturni, ac ex horoscopo Virginis, qui erat nascente Christo, ac significabat mutationem religionis a Christo faciendam, censuit Albertus Magnus (vel quisquis est auctor) in Speculo, citans Albumasar, et Petrum de Aliaco Archiepiscopum Cameracensem, anno Domini 1400, lib. De Concordia Astrologiæ et Theologiæ. Quæ omnia valide confutat Sixtus Senensis, lib. VI Biblioth. cap. x, et lib. V, cap. lxxxi.
QUIA LEGES POPULORUM (de ritu colendi idola, patet ex seq.) VANÆ SUNT, — quia idola vana sunt: id est nihil veri repræsentantia, aut si quid veri ut stellas, Jovem, Martem repræsentent, nihil habent divinitatis; vani ergo sunt dii: duplicia enim sunt idola, et dupliciter vana, uti jam dixi. Jeremias magis hic loquitur de prioribus, quæ scilicet nihil veri repræsentant, ut patet vers. seqq. Syrus vertit: Quia timores gentium nihil sunt. Timores, id est idola, quæ gentes timent, id est reverentur et colunt. Arabicus: Quia religio gentium inutilis est.
Versus 3
3. QUIA LIGNUM DE SALTU. — Describit idolorum inanitatem a materia et fabrica, quia ipsa nihil sunt nisi lignum a saltu præcisum, et opus manus artificis « in ascia, » id est cum ascia, id est dolabra, supple, dolatum ac politum: hoc enim est artificis, puta fabri lignarii, opus, ac tertio, auro decoratum, et clavis compactum. Idola ergo non aliud sunt quam dii manufacti.
Versus 5
5. IN SIMILITUDINEM PALMÆ, — hoc est, idolum est æquabile, erectum, procerum, flecti nescium, pulchrum, comatum quasi palma, q. d. Idola exterius pulchra sunt, sed interius inanima, elingua, stupida.
Versus 6
6. NON EST SIMILIS TUI, DOMINE. — Est apostrophe Jeremiæ ad Deum, qua eum comparat et præfert idolis; unde ait: « Quis non timebit te, o Rex gentium? »
Versus 7
7. TUUM EST ENIM DECUS, — scilicet regnum, ut sis et colaris quasi rex et Deus gentium, metuendus nimis. Unde Chaldæus vertit, tuum enim est regnum. Allegorice, q. d. O Christe, rex gentium, quæ gens non timebit, non colet te quasi suum decus? Ita Lyranus.
Versus 8
8. FATUI PROBABUNTUR (q. d. Facile est probare et convincere eos esse fatuos, ex eo quod) DOCTRINA VANITATIS EORUM LIGNUM EST, — quia scilicet docent idola lignea esse deos, esseque adorandos: quod est vanissimum et stultissimum. Aut, ut Sanchez, q. d. Lignum, ex quo formant idola, quibus supplicant, facile illos stuporis et vanitatis incusat. Reipsa enim docet et ostendit eos vanos et stupidos esse, qui lignum et truncum censent esse Deum et numen, ac habere omnium rerum cognitionem et providentiam.
Versus 9
9. INVOLUTUM. — Hebraice מרקע merucka, id est ductile, quod optimum est, vel extensum in laminas, quod convolvi solet, ut commodius transferri possit: unde Noster vertit, involutum; vel involutum, id est involubile, ductile, quod facile involvi, diduci, flecti potest ab argentario, ut eo incrustetur et imbractetur idolum ligneum.
DE THARSIS AFFERTUR. — Tharsis erat urbs Ciliciæ; inde mare vicinum, ac tandem quodvis mare, etiam Indicum, dictum est Tharsis; indeque Africa et Carthago, quæ diu mari dominata est, et in re navali floruit, vocatur Tharsis. Hic Tharsis significat Indiam, aut certe Africam, ut vertit Chaldæus, quam argento abundasse docet Ezechiel, cap. xxvii, 12.
ET AURUM DE OPHAZ. — Chaldæus, Sanchez et alii censent Ophaz vel Ophas, vel per aphæresin Pas, idem esse quod Ophir, quasi per dialectum littera r in s versa sit (perinde ac faciunt Parisienses dum pro pere dicunt pese), vocalis vero a versa sit in i: puncta enim facillime commutant Hebræi; sic ergo ex Chaldæi et aliorum sententia Ophas est Ophir.
Porro Ophir est regio, dicta ab Ophir filio Jectan, Genes. x, 29. Vatablus et Arias putant Ophir esse Hispaniolam et Peru: favent Hebræus et Septuaginta, II Paral. iii, 6, ubi aurum Salomonis vocant aurum Peruim quasi Peruanorum.
Rursum, litteram vau, quæ prima est in Ophir, facias ultimam, ex Ophir facies Peru: vau enim Hebræis non tam vocalem u, quam o, denotat. Ophir ergo videtur esse Peru; sed obstat primo, quod in Peru non sint elephanti, nec pavi, nec simiæ, nec ligna thyina, quæ ex Ophir allata sunt, III Reg. x. Secundo, quod classis Salomonis in Ophir solvebat ex Asiongaber portu maris Rubri, II Paralip. viii, quod vicinum est Goæ et Indiæ Orientali: quod si hæc classis navigasset in Peru et Indiam Occidentalem, solvisset ex Joppe et per mare Mediterraneum, directe navigasset in Peru, alias enim solvens ex Asiongaber, debuisset circuire sinum Arabicum, promontorium Bonæ Spei, et totam Africam, ut perveniret in Peru.
Alii ergo Ophir volunt esse Angolam in Æthiopia; unde Josephus docet hanc classem, præter aurum, etiam Æthiopica mancipia advexisse.
Alii Ophir volunt esse Sofalam, quæ via est navigantibus Goam; unde Septuaginta vertunt: Sophar (littera enim r facile in l mutatur, ut beliar in belial). Alii, ut Josephus in Genes. x, et S. Hieronymus in Quæst. Hebr., Gaspar Varrerius, lib. De Ophir, putant Ophir esse Auream Chersonesum, aut potius omnem illam oram, quæ Pegusiis, Malaca et Sumatra continetur, idque est probabile: nam circa hæc loca in Oriente, non Occidente, videtur habitasse Hevila, frater Ophir, filius Jectan, nepos Noe, Genes. x, 29. Favent veteres, dum passim censent fluvium Phison, qui Genes. ii, 11, dicitur circuire terram Hevila, esse Gangem: Ganges enim est in India Orientali, non Occidentali; unde Maffeius, lib. XVI Histor. Indicæ, ex litteris Sinicis inferri docet Pegusios stirpem suam referre ad Judæos exsules, qui a Salomone damnati ad aurifodinas Ophirinas, ea loca primi tenuerint. Verum de Ophir plura in lib. Regum.
Porro ab Ophir aurum optimum dicitur obrizum, quasi Ophirisum, inquit Isidorus, idemque docent S. Hieronymus et Eucherius. Secundo, obrizum dicitur, quod obradiet splendore suo, ut ait idem Isidorus, XVI Etymolog. xvii. Tertio, Plinius, lib. XXXIII, cap. iii: Auri, ait, experimentum est ignis, ut simili colore rubeat quo ignis, ipsumque obrizum vocant, non a rubendo, sed quia pugatissimum, purum putum est, quasi aurum obrusam, probatum scilicet et purgatum, uti docet Seneca, libro II, epist. 23. Aut certe, ut Hermolaus ex Phocione in dictum locum Plinii, obrizum dicitur quasi exeuzon, quod igne probatum magis nitescat, fulgeat, rubeat ut ignis: idque videtur verius, tum quia vicinius est et aptius; tum quia utrobique est eadem littera b, non p, quæ est in Ophir, non autem in obrizum. Ut ut sit, aurum ophas, pas, ophir, obrizum, est aurum optimum et præstantissimum; unde et Arabes aurum vocant Fes; hinc Joannes Leo in Descript. Africæ, lib. III, urbem Fessam dictam putat, ex eo quod, cum urbis jacerentur fundamenta, fes, id est auri, cumulus ibi inventus sit.
Aliter censent Mercerus, Forsterus et alii, scilicet aurum pas, vel ophas, vel uphaz, vel muphas (hæc enim omnia idem sunt) dici non a loco, sed a qualitate, idemque esse, quasi dicas: Aurum forte et solidum, tum quia purificatum, tum quia ex vena optima effossum; dici enim pas vel ophas a radice פזז pazaz, id est roboravit, solidavit, inde פז paz, id est forte, solidum; muphas enim plane videtur esse participium passivum hiphil a radice jam dicta pazaz. Verum obstat quod hic ait Jeremias: « Aurum de Ophas affertur. » Ophas ergo nomen est loci, non qualitatis auri. Rursum pazaz non significat roborare, solidare, uti volunt Rabbini; sed mollescere, ductile esse, solubile, expeditum, facile instar auri: ita enim vertunt Noster et Septuaginta, Genes. xlix, 24; unde et פוץ puts, quod affine est pazaz, significat dispergere, diducere. Ergo ab auro Ophas vel pas deductum est verbum pazaz, id est esse ductile instar auri Ophas: optimum enim aurum, quale erat Ophas, in tenuissimas bracteas flecti, duci et extendi potest, uti recte advertit Pineda, libro IV De Salom. cap. xviii, ubi tamen Ophas ab Ophir distinguit, uti et alii nonnulli probabiliter hæc duo loca distinguunt, censentque aurum ex Ophas allatum, melius fuisse auro allato ex Ophir: licet aliter sentiat Chaldæus, uti dixi initio.
Porro muphas non est participium a pazaz, sed per crasin idem est quod מאופז meophaz, id est de Ophas, scilicet allatum.
OPUS ARTIFICIS, — id est aurum et argentum elaboratur opere aurificis, vel ærarii, aut argentarii, ut ex eo faciat idolum, aut potius jam factum e ligno, uti præcessit, inauret vel inargentet: atque opere artificis alterius, scilicet sartoris, vestitur purpura et hyacintho, id est veste violacei coloris et purpurei. Nec enim idola facta ex puro auro vestiri solent hyacintho, utpote re viliori; at facta ex ligno, et aureis limbis vel bracteis ornata, eodem vestiri assolent.
OPUS ARTIFICUM UNIVERSA HÆC, — q. d. Nihil penitus in idolis est, quod non sit manibus artificum factum, sive eorum materiam et substantiam, sive vestes et ornamenta spectes: ergo idola nihil habent vitæ et rationis; multo minus habent aliquid numinis et divinitatis.
Versus 10
10. NON SUSTINEBUNT GENTES COMMINATIONEM EJUS. — Hebraice זעמו zaamo, indignationem, puta vindictam ejus. Opponit Deum idolis, quod ille irascatur et puniat, hæc non.
Versus 11
11. SIC ERGO DICETIS EIS, — id est idolis, et idolorum cultoribus, scilicet Chaldæis:
DII QUI CŒLOS ET TERRAM NON FECERUNT, PEREANT DE TERRA. — Nota Jeremiam hic chaldaice loqui:
אלהיא די שמיא וארקא לא עבדו יאבדו מארעא ומן תחות שמיא: elahaia di scemaia, vearka la abadu, iebadu meara umin techot scemata, id est, dii qui cœlos et terram non fecerunt, pereant de terra, et de his quæ sub cœlo sunt, quia scilicet injuste ea, quasi aliena occupant: sunt enim illa Dei creaturæ. Sic dicimus de falso possessore domus: Non decet eum habitare in domo aliena, seu quam alius ædificavit. Unde videtur hæc scripsisse Jeremias anno I Sedeciæ ad Joakim et alios in Babylonem abductos, ut scilicet ipsi hæc verba responderent Chaldæis, ad suorum idolorum cultum Hebræos invitantibus. Ita Chaldæus et alii. Addit Maldonatus Jeremiam chaldaice loqui, ut rideat idola et idololatras: solemus enim homines barbaros irridere, cum eorum sermone barbaro utimur. In Chaldæo obiter nota, quod Hebræi dicunt artsa, id est terra, Chaldæi dicunt nunc arka, nunc ara.
Ita S. Eustratius (cujus reliquias Romæ in templo Collegii Germanici veneratus sum), militum sub Diocletiano dux in Armenia, cum a Lysia præfecto compelleretur ad idola colendum, respondit intrepide: « Exsecrandos dæmones, et surda simulacra, nullus homo unquam qui compos esset mentis, censuit adoranda. Dictum est enim: Dii, qui cœlum et terram non fecerunt, pereant. »
Quare igne adustus, et virgis laniatus, nullam dedit vocem, aut vultus mutationem, quasi in alieno corpore pateretur, irridensque tyrannum, et acerbissima quæque passus, tandem ad rogum quasi ad epulas accedens, inde purus cum flamma quasi ad Deum evolavit. Festum ejus recolit Ecclesia 13 decembris.
Similiter S. Perpetua et S. Felicitas, cum cognatis Satyro, Revocato et Secundolo, damnatæ ad bestias, euntes ad amphitheatrum, per plateas alacres et intrepidæ canebant: « Omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem fecit cœlum et terram. » Quocirca jussu Præsidis multis alapis cæsæ; majori tamen animi et vocis contentione eumdem versum iterarunt, laudantes et glorificantes Deum. Ac generose ingredientes amphitheatrum, mox S. Perpetua et Satyrus a leonibus, S. Felicitas vero a leopardis dilacerata, in cœlum evolarunt, anno Domini 203, imperante Severo. Quamobrem sæpe hasce duas matronas, earumque fortitudinem et amorem in Deum, celebrat S. Augustinus, uti lib. I De Anima, cap. x, in Psalm. xlvii, serm. De tempore barbarico, et alibi.
Similiter S. Publia, mater S. Joannis Chrysostomi, mortuo marito, chorum virginum instituens, factaque abbatissa, transeunte Juliano Apostata, cum suis virginibus contentiore voce occinuit illud Davidicum: « Simulacra gentium argentum et aurum; » et: « Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. » Julianus indignans jussit eas tacere. At Publia jubente, fortius et alacrius cecinerunt: « Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus. » Quare Julianus Publiam alapis cædi, genasque cruentari jussit. Illa vero hanc contumeliam pro summo honore ducens, domum reversa, tyrannum, ut solebat, spiritualibus cantilenis perstrinxit. Ita Theodoretus, lib. III Histor. cap. xvii, et Romanum Martyrologium 9 octobris.
Versus 12
12. QUI FACIT, — supple, q. d. Noster vero Deus est qui præparat, id est, ut Hebræus et Chaldæus habent, qui fundat orbem in sapientia.
Versus 13
13. AD VOCEM SUAM, — q. d. At His command in the air rain is produced: or at the thunder, which is the voice of God, rain follows, Psalm xxviii, 3: « Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit, Dominus super aquas multas. »
ET ELEVAT NEBULAS, — exhalationes. AB EXTREMITATIBUS TERRÆ, — id est a mari, quod quasi est terminus ambiens terram. Ita Theodoretus. Hugo, S. Hieronymus, Lyranus. Vel a superficie extima terræ: ab hac enim vapores ascendunt, alii ex montibus. Optime Sanchez: Extrema, ait, vel finis cœlorum, dicitur pars illa cœli, quæ nobis extrema apparet, quia ibi cœlum finiri putat vulgus: sic et extrema pars terræ dicitur illa, quam vulgus judicat extremam; inde enim eminus vespere videntur vapores elevari, ex quibus generatur pluvia.
FULGURA IN PLUVIAM FACIT, — q. d. Deus mire potens est, qui facit ut ex fulguribus igneis, imo, ut vertit Pagninus, inter fulgura, sequatur et misceatur pluvia: nubes enim tonantes, et fulgurantes, sunt quasi leones rugientes, et quasi tormenta bellica terram quatientia. Hæc statim demulcet, resolvit, et quasi mansuefacit pluvia.
EDUCIT VENTUM DE THESAURIS SUIS, — quasi ex secretario sive secretis receptaculis omnipotentiæ suæ: nos enim ignoramus unde veniant venti. Vel secundo, « de thesauris, » id est de opibus suis: inter opes enim Dei sunt etiam venti.
Nota hic antitheses idolorum et Dei, quæ clare ostendunt Deum esse vere Deum, non idola. Primo, idola sunt res mortuæ, puta saxa aut ligna: Deus vero est « Deus vivens. » Secundo, idola ex tempore cœperunt: Deus vero est « rex sempiternus. » Tertio, idola ab homine ascia et runcina fabricata sunt instar aliorum fabrilium: Deus vero ingenitus creavit cœlos et terram, ac consequenter et materiam ex qua facta sunt idola. Quarto, idola non sentiunt, non cognoscunt, nec bene nec male facere possunt: Deus vero sentit, cognoscit, videt et providet omnia; hinc e thesauris suis apto tempore producit ventos, fulgura, pluvias, etc. Quinto, idola sui contemptores ulcisci nequeunt: Deus vero fortissimus, æque ac zelotes, sui contemptum ulciscitur, ita ut nemo ejus iram et vindictam sustinere possit. Unde concludendum reliquit: Ergo idola ridenda et spernenda sunt; Deus vero metuendus, amandus et colendus.
Mystice S. Hieronymus: Nubes, ait, sunt doctores et prædicatores; hos Deus educit ab extremis terræ, id est ab humili sorte, æque ac sui demissione: ob quam facit eos efficaces, ut sint quasi tonitrua et fulmina, quæ mox in auditorum contritionem et lacrymas, ac vitæ mutationem resolvunt et resolvunt.
Versus 14
14. STULTUS FACTUS EST OMNIS HOMO A SCIENTIA. Vatablus, brutescit homo præ scientia, nimirum dum scilicet plene vult causas indagare pluviæ, fulguris, ventorum, quorum solus Deus habet scientiam et providentiam. Ita S. Hieronymus, Lyranus, Hugo, Dionysius. Sic Psalm. cxxxviii, 6, dicitur: « Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam. » Certe ventorum generatio, circulatio, motus tam varius et contrarius, torsit et torquet omnium physicorum ingenia: nec hactenus ullus fuit, qui eorum causam ad liquidum assignaret. Hinc Virgilius, Æneid. I, fingit eos ex Æolia ab Æolo emitti.
Secundo et aptius: « Stultus factus est homo a scientia, » scilicet sua, qua cum non possit penetrare vim stellarum, ventorum, fulminum, ea admiratus, quasi rectores mundi, et quasi deos coluit, idolaque eis confecit; de idolis enim agit in præsenti. Ita Chaldæus, S. Thomas, Lyranus.
Rursum, stultus est homo in scientia sua, qua idola dolat, et aurum conflat, ut ex eis fabricet idolum: stultum enim est putare se posse fabricare Deum, et Deum esse qui a fabro fabricatus est, cum potius faber ipse, ejusque ars et scientia, quam ejus fabrica, habenda foret numen. Unde sequitur: « Confusus est artifex omnis in sculptili; quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. » Ita a Castro et Sanchez.
Moraliter: « Stultus, inquit D. Thomas, est homo a scientia Dei. Primo, propter cordis elationem, Rom. i: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Secundo, propter inquirendi curiositatem, et nimiam capitis fatigationem; unde ait Agrippa rex Paulo: Multæ te litteræ ad insaniam convertunt, Actor. xxvi. Tertio, propter scientiæ incertitudinem. Isaiæ xlvii: Hæc scientia tua et sapientia tua decepit te. Quarto, propter operis perversitatem. Sap. ii, 21: Excæcavit enim eos malitia eorum. » Hucusque D. Thomas.
CONFUSUS, — pudore affectus est artifex sculptilis sive idoli. QUONIAM FALSUM EST QUOD CONFLAVIT, — q. d. Quia sculptile quod fecit, fallit et mentitur se esse Deum.
Versus 15
15. IN TEMPORE VISITATIONIS (id est punitionis), SUÆ PERIBUNT, — idola, et idololatræ Chaldæi (de his enim loquitur), scilicet vastante Dario et Cyro Babylonem. Aliter Theodoretus: « Peribunt, » ait, cum Apostoli idololatriam exstirpabunt; et plane, ait S. Thomas, « peribunt » in die judicii.
Versus 16
16. NON EST HIS SIMILIS PARS JACOB, — q. d. Idolis non est similis Deus, qui est pars hæreditaria Israelis: « Pars mea, ait David, Deus in æternum, » Psalm. lxxii, 26; Psalm. xv, 5; Numer. xviii, 20; quia scilicet Israel Deum, Dei cultum, amicitiam, legem et bona omnia possidebat. Vicissim Israel est « virga hæreditatis, » id est hæreditas Dei; quia Deus hunc populum a patribus descendentem, quasi suum hæreditaria successione possidebat, Deuter. xxxii, 8, 9. Quia enim virgis et funibus hæreditates dimetiebantur et dividebant; hinc virga et funes significant portionem hæreditariam, Psalm. lxxiii, 2; Psalm. civ, 11.
Secundo, Israel est Deo schebet, id est virga, sive sceptrum hæreditatis Dei, quia Deus in Israele regnum suum constituit. Ita S. Hieronymus, Rabanus, S. Thomas.
Tropologice, pars avari est pecunia, obsceni libido, superbi dominatio; sed verus Israelita spretis omnibus solum Deum possidere cupit, aitque: « Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam, » Psalm. cxviii, 57. Unde hic est habitaculum et sedes ac templum Dei; ille draconum, id est dæmonum, vers. 22.
Versus 17
17. « Congrega, » scilicet, tu o Babylon, ut Vatablus et Kimchi: vel potius, ut Theodoretus, Lyranus, S. Thomas et alii cum S. Hieronymo: Tu, o Jerusalem et Judæa! QUÆ HABITAS IN OBSIDIONE, — quæ brevi es obsidenda. Chaldæus et alii vertunt, quæ habitas in munitione, vel loco munito; Septuaginta, in electis, id est loco electo, congrega confusionem tuam; Chaldæus, mercimonia tua; Maldonatus et Sanchez, idola tua, Isaiæ xlvi, 1. Septuaginta, substantiam, id est, omnes opes et vires tuas ad nihil tibi profuturas, nisi ad confusionem: nam omnia hæc in quibus confidebas, te a Chaldæis non liberabunt, sed tecum ibunt in captivitatem. Ita S. Hieronymus. Est ironia, aut potius sarcasmus, sive hostilis irrisio. Vide cap. xi, vers. 14.
Versus 18
18. LONGE PROJICIAM (hebraice קולע kolea, id est quasi funda longe ejaculabor), HABITATORES TERRÆ (Judææ): ET TRIBULABO EOS ITA UT INVENIANTUR, — in urbe et tribulatione, ut eam effugere non possint, sed deprehendantur et capiantur a Chaldæis. Ita S. Hieronymus. Alii, ut Chaldæus et Vatablus, legunt ימצאו iimtseu, id est ut inveniant, scilicet angustias et pœnas, quas eis sum comminatus; vel, ut Theodoretus, ut inveniant sese ac Deum, quem negando perdiderunt. Aliqui legunt, ut non inveniantur, id est, ut non supersint, sed moriantur et pereant. Verum Hebræa, Chaldæa et Romana legunt, ut inveniantur.
Versus 19
19. VÆ MIHI SUPER CONTRITIONE MEA! — q. d. Doleo ob contritionem meam. Est vox Jerusalem, id est populi Hierosolymitani. Unde subdit: EGO DIXI: PLANE HÆC INFIRMITAS (id est afflictio et plaga) MEA EST (id est mea culpa mihi accidit; ideo) PORTABO ILLAM, — patienter excoquam quod mihi intrivi. Ita S. Hieronymus. Potest verti cum Vatablo: Quomodo hanc infirmitatem ferre potero?
Nota hic crebram et tacitam enallagen, et mutationem personæ loquentis, instar dialogismi: nunc enim loquitur Deus, nunc populus, nunc Propheta.
Moraliter: « Divina percussio, inquit D. Thomas, debet portari patienter: primo, propter affectum percutientis. Proverb. iii: Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis. Secundo, propter conscientiam criminis. Michæ vii: Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei. Tertio, propter exspectationem muneris. Jac. i: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
Quarto, propter inutilitatem murmuris. Thren. iii, 39: Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis? » Hucusque D. Thomas.
Versus 20
20. TABERNACULUM MEUM VASTATUM EST (locus meus, sedes mea; scilicet ipsa Jerusalem, vastata est, et) FUNICULI, — id est pagi, et oppida vicina quæ eam quasi funes sustinebant et alebant, dirupta sunt, nec est qui ædificet et restauret ea. Olim enim primæ patriarcharum domus fuerunt tentoria; hinc tabernacula vocantur quælibet domus et urbes.
Versus 21
21. QUIA STULTE EGERUNT PASTORES, — scilicet sacerdotes, item reges et principes. Ita Chaldæus. Culpam captivitatis populi transfert in sacerdotes et principes.
NON INTELLEXERUNT, — mala venientia et minas Prophetarum non prospexerunt, non egerunt prudenter ut ea vitarent. Ita S. Hieronymus et Rabanus.
VOX AUDITIONIS (id est vox magna et clara, ita ut facile audiatur) ECCE VENIT, ET COMMOTIO MAGNA, — magnus scilicet belli tumultus, q. d. Ecce sonitus et fremitus venientis Babylonii, ejusque equorum, armorum et curruum auditur. Ita S. Hieronymus. Sunt verba Jeremiæ.
Versus 23
23. SCIO, DOMINE, QUIA NON EST HOMINIS VIA EJUS. — Significat Chaldæos, non tam a se, quam a Deo excitatos ad devastationem Judææ venisse, q. d. ait S. Hieronymus: « Quod a Babyloniis sustinemus, non est eorum fortitudinis, sed nostri meriti et indignationis tuæ. » Unde in Hebræo est, non est laadam, id est illius hominis insignis, scilicet Nabuchodonosoris, via ejus: cum enim cogitaret Nabuchodonosor bellum inferre Ammonitis, Deus illum avertit, et quasi protrusit in Jerusalem ut eam vastaret, Ezech. xxi, 19 et 22. Vide cap. xxxvi et dicta cap. vi, vers. 4. Ac consequenter in potestate Judæorum non erat illi resistere, illumque avertere.
Aliter Hugo, Lyranus, Dionysius, q. d. Scio quia homo infirmus est et cæcus inter tot hostes; unde facile labitur et peccat: rogo ergo ut ejus infirmitatem consideres, et quoniam nos punire vis, non graviter, sed leniter et clementer punias. Unde S. Augustinus hoc refert ad correptionem prædesti natorum, non ad reproborum damnationem, lib. II De Peccat. merit. cap. xvii. Unde inquit: « Subjungit Propheta: Corripe me, Domine; verumtamen in judicio, non in furore tuo; tanquam diceret: Scio ad correptionem meam pertinere, quod minus abs te adjuvor, ut perfecte dirigantur gressus mei; verumtamen hoc ipsum noli mecum sic agere tanquam in furore, quo iniquos damnare statuisti, sed tanquam in judicio, quo doces tuos non superbire. »
Hinc et Franciscus Suarez aliique Scholastici sic exponunt: « Non est hominis via ejus, » id est opera gratiæ, quæ sunt ad vitam æternam, non sunt in hominis potestate sine Dei inspiratione et
auxilio, quia ad ea Deus hominem excitare debet præveniente sua gratia: si enim in naturalibus egemus directione Dei; ergo multo magis in supernaturalibus.
Imperite ergo hæretici hunc locum torquent contra liberum arbitrium. Primo, quia, vel ipsis fatentibus, non loquitur de omni homine, sed tantum de Nabuchodonosore, q. d. Scio Nabuchodonosorem non posse venire, nec expugnare Jerusalem, nisi tu eum juveris: « Equus enim paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit, » Prov. xxi, 31. Secundo, esto loqueretur de omni homine, ut Maldonatus et alii volunt, non tamen negat liberum arbitrium, sed tantum significat, illud Dei ope indigere, et a Deo dirigi Deique providentiæ subjacere: ac præsertim Judæos aliosque homines non posse evadere manus Chaldæorum, aliorumque hostium, nisi Dei ductu et provida gubernatione.
Moraliter, disce hic in omnibus niti Deo Deique directione; nam, ut dicitur Psalm. xxxvi: « Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet; » et Proverb. xvi: « Cor hominis disponit viam suam; sed Domini est dirigere gressus ejus. » Unde Theodoretus exponens illud Psal. liv: « Jacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet: Gubernatorem, inquit, habeas Deum, et aurigam, et res tuæ ab illius providentia pendeant. Nam hoc modo inconcussus manebis et immutabilis. »
Quare S. Catharina Senensis moriens suis hoc memorabile documentum reliquit: « Oportet Christum magnam fiduciam habere de Dei providentia, scientem omnia quæ sibi vel aliis eveniunt, ex divina providentia provenire; non ex odio illius, sed dilectione eximia. » Et S. Augustinus in fine lib. I Solilog.: « Constanter, ait, Deo crede, eique te totum committe, quantum potes; noli esse velle quasi proprius, et in tua potestate,
sed ejus clementissimi et utilissimi Domini te servum esse profitere. Ita enim te ad se sublevare non desinet, nihilque tibi evenire permittet, nisi quod tibi prosit, etiamsi nescias. » Sicut ergo oculi servorum in manibus dominorum suorum, et sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum tendant, et ex eo ejusque pia et sedula providentia semper pendeant.
Ita Deo se commisit S. Gregorius Magnus, idque in monasterio didicit, ubi se totum Deo ejusque contemplationi dedit. Unde creatus Pontifex, tredecim annis tot et tanta tam feliciter gessit, idque infirma semper valetudine, ut legens ejus acta et vitam apud Joannem Diaconum obstupescat.
Rarum quoque exemplum refert Moschus in Prato Spirit. cap. cci, de nobili adolescente Constantinopolitano, cui parens moriens, omniaque sua distribuens in pauperes, Christum curatorem reliquit, nec Christus eum fefellit: nam ei divitem et nobilem sponsam præter omnem spem procuravit. Plura hac de re dixi Exodi cap. xxxiii, vers. 17.
Versus 24
24. CORRIPE ME, DOMINE, VERUMTAMEN IN JUDICIO, — id est moderate, cum modo et mensura, leniter et discrete: hoc enim est Hebræum mispat, ut scilicet non in ira tua omnino me disperdas, et ad nihilum redigas. Hebraice, ne nos paucifices, id est ad paucitatem redigas. Simile est cap. xxx, vers. 11. Est vox Jerusalem.
Versus 25
25. EFFUNDE. — Et verba et sententiam transtulit ex Psalm. lxxviii, 6. JACOB — Israelem, puta Judæos. DECUS EJUS (omnem pulchritudinem et magnificentiam templi, domorum ac platearum Hierosolymæ) DISSIPARUNT. — Chaldæi. Septuaginta, pro decus vertunt, pascua, id est fora aliaque loca urbis, in quibus cives, quasi oves in pascuis, omnibus deliciis pascebantur.