Cornelius a Lapide

Jeremias XII


Index


Synopsis Capitis

Jeremias cap. præced. a suis Anathothitis tot mala et necis insidias passus, miratur se et alios innocentes tot mala pati, cives vero suos et alios impios bonis affluere. Respondet Deus, vers. 3, ut sit majori animo, eum adhuc graviora passurum in Jerusalem, se tandem eam cum aliis gentibus dirissime puniturum. Denique, vers. 14, hostibus quoque Judæorum minatur excidium.


Textus Vulgatae: Jeremias 12:1-17

1. Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum; verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur; bene est omnibus, qui prævaricuntur et inique agunt? 2. Plantasti eos, et radicem miserunt: proficiunt, et faciunt fructum: prope es tu ori eorum,


Versus 1

1. JUSTUS QUIDEM TU ES, DOMINE, SI DISPUTEM TECUM, id est justior es, quam ut debeam tecum disputare, et scio quod post omnem disputationem vinces, et justus apparebis: tamen pace tua, liceat mihi afflicto affectui meo nonnihil indulgere, atque proponere justam meam, ut mihi videtur, expostulationem et querelam: cur scilicet impii prosperentur, pii affligantur. Eamdem quæstionem movent Job cap. XXI, vers. 7, David Psalm. LXXII, 3, Habacuc cap. I. Idem questi sunt gentiles, ut Claudianus scribens in Ruffinum; Ruffinus enim hic humili loco natus insinuans se in gratiam Theodosii Imperatoris ad summos honores evectus eos impotenter et tyrannice gessit, eoque pervenit arrogantiæ, ut generum habere conaretur Arcadium Imperatorem; imo hac via Imperium sibi assumere moliretur. Quare eadem die qua ab Arcadio se Imperii consortem declarandum putabat, ab exercitu, quasi proditor Imperii, circumdatus, discerptus, et in frusta dissectus est. Unde Claudianus ex Ruffini supplicio agnoscens superis esse providentiam, de qua antea dubitabat, ita canit:

Abstulit hunc tandem Ruffini pœna tumultum, Absolvitque deos, jam non ad culmina rerum Injustos crevisse queror: tolluntur in altum Ut lapsu graviore ruant.

Ita multi etiamnum victi adversis, divinæ Providentiæ spem, et mox fidem abjiciunt, dum vident et considerant eos acrius fortunæ acerbitate affligi, qui virtuti magis studuerunt. Quocirca illud Herculeum sæpe in ore habent: « O infelix virtus, itane, cum nihil quam nomen esses, ego te tanquam aliquam exercui, cum tu fortunæ servieris? »

Ita nuper Anglus quidam concludebat Orthodoxos Romanæ fidei Deo nec caros, nec curæ esse, quod eos ita misere in Anglia vexari, incarcerari, bonis et vita privari permittat. Audivi et Hollandum calvinistam ita ratiocinantem: Calvinistis in Hollandia favet Deus; nam eos pace et opibus abundare facit: ergo habent ipsi veram Dei fidem et cultum; nec enim credibile videtur, quod hostibus suis et hæreticis ita faveat Deus. Pari modo conclusisset turcismum et ethnicismum esse veram Dei religionem, eo quod Turcæ et ethnicis Imperatoribus tot victorias et regna concesserit, et etiamnum concedat Deus.

Prudentius et modestius Cato videns Pompeii res infeliciter succedere, et victoriam ad Cæsarem inclinare, dixit: in rebus divinis multum esse obscuritatis, eo quod Pompeio præter fas res suas promoventi omnia prospere; justam vero reipublicæ causam agenti sinistre omnia evenirent.

Ex hac ergo proborum infelicitate et improborum felicitate ortus est triplex gentilium error: Primus deos negantium, uti illius qui canit: Marmoreo Licinus tumulo jacet, at Cato parvo, Pompeius nullo: credimus esse deos?

Secundus esse quidem deos, sed terrena et humana non curare. Ita sensit Plinius, lib. II, cap. VII: « Irridendum, ait, est agere curam rerum humanarum illud, quidquid est, summum. » Et causam addit: « An tam tristi atque multiplici ministerio non pollui credamus, dubitemusve? » Cui respondet Clemens, lib. VII Strom., Deum non pollui hac cura nec distrahi; quia cum summa quiete et placidissime hæc omnia agitat; quia ipse « est totus mens, totus lux, totus oculus, omnia videns, omnia audiens, omnia sciens. »

Tertius fuit Balbi Stoici apud Ciceronem, lib. II De Natura Deorum, « Deum singulos homines curare; sed magna, ait, dii curant, parva negligunt. »

Illos refellit Plato in Epinomide, ubi toti suo de diis sermoni hoc fundamentum præstruit: « Quod curent omnia, magna sint ea aut parva. » Et Seneca, lib. I De Providentia, docet nihil esse a casu, sed occultum aliquid divini consilii esse, a quo omnia quæ fortuita videntur, diriguntur. Et Cicero, lib. II De Natura Deorum, docet materiae universae victricem ac moderatricem esse divinam Providentiam. Pulcherrime vero Epictetus, lib. I Dissertat. cap. XII: « Sunt, ait, qui negent ullum Numen esse. Sunt qui esse docent, sed ignavum, incurium et nulli rei providere. Sunt tertii, qui et esse, et providere, sed nonnisi magnis et cœlestibus, terrestrium autem nulli. Quarti, et cœlestibus et terrestribus, sed universis duntaxat, non autem singulis et unicuique seorsim. At quinti, in qua parte Ulysses et Socrates, asserunt statuuntque quod te, Deus, nec in minimo motu lateam aut fallam. »

Ita et Cicero loco citato asserit « non universo generi hominum solum, sed etiam singulis a diis immortalibus consuli ac provideri; » additque: « Stoici Dei majestatem usque ad apium formicarumque perfectionem deducunt. » Causam dat Noster Damascenus: « Necesse est, ait, eumdem esse conditorem rerum et administratorem; neque possunt aut debent dividi. Sic enim imbecillitati alteruter esset obnoxius, quasi aut iste condere non posset, ille non administrare et conservare. » Aurea est gnome S. Augustini in Sententiis, num. 58: « Voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium spiritualiumque motionum. Nihil enim fit visibiliter et sensibiliter, quod non de invisibili et intelligibili summi Imperatoris aula, aut jubeatur aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam præmiorum atque pœnarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturæ amplissima quadam universaque republica; » et num. 41: « Mutabilium omnium dispositionem immutabilis ratio continet, ubi sine tempore simul sunt, quæ in temporibus non simul fiunt; » et num. 140: « Nullum Deus vel Angelorum vel hominum crearet, quem malum futurum esse præscisset, nisi pariter nosset quibus eorum usibus bonorum commendaret, atque in ordinem sæculorum quasi pulcherrimum carmen, etiam ex quibusdam pulcherrimis antithetis honestaret; » et num. 239: « Interdum Deus per malos erudit bonos, et per temporalem potentiam damnandorum exercet disciplinam liberandorum. »

VERUMTAMEN JUSTA LOQUAR. Hebr. judicia loquar; Chaldæus vertit, interrogationem judicii interrogo a facie tua, id est postulo a te causam et rationem judicii tui. Sic ait Job cap. X, vers. 2: « Indica mihi cur me ita judices. »


Versus 2

2. Plantasti eos, stabilivisti eos, sicut arbores quæ alte plantantur. PROFICIUNT, divitiis aucti, aiunt Chaldæus, S. Thomas, Vatablus, et prolibus, aiunt Septuaginta.

Prope es, id est, ut Chaldæus, assidue te habent in ore; at in renibus, id est affectibus, mente et voluntate impura eorum non habes locum; secundo, a Castro sic explicat, q. d. « Prope es tu ori eorum, » scilicet tribuens illis ad satietatem, id est ad nutum pro votis, quidquid desiderant et petunt; et longe es a renibus eorum, quia nec modico flagello tangis terga eorum, Thren. III, 13.


Versus 3

3. Et tu, Domine, (q. d. You know, Lord), et PROBASTI (id est expertus es) COR MEUM esse purum, quodque te, non solum in ore ut impii jam dicti, sed et in corde habeam, cupiens tibi per omnia obsequi et placere: cur ego ergo angor et ab eis affligor, illi autem pace et bonis fruuntur?

Congrega, collige et cumula eos bonis, iisque eos sagina quasi oves ad victimam. Solent enim oves, cum mactandæ sunt, in ovile congregari ibique saginari: ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, S. Thomas; sed hebraice est copum hattikem, id est, ut Vatablus, extrahe eos ad lanienam.

Sanctifica eos, q. d. Constitue diem excidii, justitiæ tuæ sanctum, in quo eos quasi victimas occidas, et tuæ justitiæ immoles. Sic enim ait Poeta: « Et me destinat aræ. » Sanctificare enim est consecrare et dedicare Deo. Vide dicta cap. VI, vers. 4.

Secundo, « sanctifica, » id est separa, seponere « eos » quasi rem sacram (ne quis eam tangat aut ad alium usum applicet) ad diem occisionis, quasi ad diem sacrificii Deo pergrati.


Versus 4

4. Usquequo lugebit terra? id est sterilis erit et horrida more lugentium, q. d. How long will You endure, O Lord, that the impious by their crimes corrupt the land, bring destruction through the Chaldeans and sterility upon it, once blessed by You, so that not even birds can inhabit it? says St. Jerome. For so great is their impiety that they deny Your providence, saying that You do not see, that is, do not care about, our last end, that is, as the Chaldean says, our end, namely death, devastation, destruction, which Jeremiah threatens us with in the name of God. St. Jerome, Rabanus, Hugo, or, as Lyranus and Vatablus say, as if to say: God will not punish us in the end, that is after death, because the soul will perish with the body.


Versus 5

5. SI CUM PEDITIBUS CURRENS LABORASTI (Syrus et Arabicus, et defatigarunt te), QUOMODO CONTENDERE POTERIS CUM EQUIS? Est adagium, quo utebantur in eos, qui cum minora præstare non possint, majora tentant; aut qui cum minora mala non ferunt, majora ferre debebunt, q. d. Si tui cives Anathothitæ tibi ita molesti sunt, ut vix feras, o Jeremia, quomodo feres insultus nequissimorum Hierosolymitanorum, cum suo rege et principibus? q. d. Animos cape, parva tulisti, majora feres. Ita Chaldæus, Lyranus, Vatablus, et patet ex sequenti; sequitur enim: « Cum autem in terra pacis securus fueris, » q. d. Videbaris tibi in terra et patria tua in pace securus versari, et tamen cupierunt te ibi occidere; quid ergo tibi exspectandum erit « in superbia (Syrus, in vi et fortitudine; Arabicus, in abysso, id est summa profunditate) Jordanis? » id est in Hierosolyma, ubi sunt homines superbi et tumidi instar intumescentis Jordanis. Ita Lyranus et Vatablus.

Est paræmia, sive proverbium eodem spectans quo præcedens currentis cum equitibus. Proverbialiter enim « terram pacis, » vocat quietam et pacificam Jeremiæ patriam Anathoth; « superbiam » vero « Jordanis » vocat superbos Hierosolymitas. Jordanis enim, quia æstate intumescit, et quasi superbit; hinc apud Judæos proverbiali et vulgari sermone significabat superbos et inflatos.

Secundo, S. Hieronymus, Theodoretus, Rabanus, Hugo, S. Thomas hæc accipiunt, quasi loquatur Deus aut Propheta plebi Judæorum, q. d. Si cognati tui, vicini Ammonitæ et Idumæi, qui pedites pugnant, tibi sæpe tantam cladem intulerunt; quomodo resistes Chaldæis equitibus, et quomodo curres cum eis, quando te trans Jordanis tumentes fluctus in Chaldæam abducent? Sic et Sanchez, qui tamen hæc refert ad finem capitis præcedentis, ac per superbiam Jordanis apposite accipit numerosos et gloriosos hostes Judæorum, puta Chaldæos, qui sibi sociarunt Ammonitas, Moabitas et Idumæos Jordane a Judæis divisos. Hi dicuntur « superbia Jordanis, » tum quia transeuntes Jordanem ut Judæam invaderent, eum tanta militum et equitum copia intumescere, et quasi superbire fecerunt; tum quia ipsi quasi superbia Jordanis, seu tanquam Jordanis intumescens, alveumque egressus et agros inundans, totam Judæam, omnesque ejus agros vastarunt et populati sunt. Sic cap. XLIX, vers. 19, de Nabuchodonosore a Judæa subacta pergente contra Ammonitas et Idumæos, ait: « Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam. » Sic alibi sæpe hostiles copias vocat Scriptura flumen exundans, quod violenter segetes domosque sternit, ut Isaiæ VIII, 7, et LIX, 19; Jerem. cap. XLVI, vers. 7.

Tertio, Isidorus exponit, q. d. Deus: Nesciebas consilia et secreta tuorum civium volentium te occidere, et quomodo vis scrutari et scire consilia mea de felicitate impiorum?

Quarto, Chaldæus exponit, q. d. Si ego Deus Nabuchodonosori et impiis Chaldæis quasi peditibus meis tot bona contuli, quid faciam patribus tuis, qui quasi equi cucurrerunt in mea servitute et obsequio? nimirum, propter eos vobis eorum filiis largas impertiar benedictiones, instar aquarum exundantium in Jordanem.

Sic moraliter, si Deus suis hostibus, ut Neroni, Decio, Diocletiano, in hac valle lacrymarum tantam dedit gloriam; quantam dabit suis filiis in die triumphi et nuptiarum? ait S. Augustinus. Primus sensus maxime est genuinus. Porro nonnullos ita esse agiles, ut cursu certent cum equis, certum est. Id enim faciunt Hiberni, qui se assidue cursu et lucta exercent. Sic de Camilla canit Virgilius, Æneid. XI: Hæc fatur virgo, et pernicibus ignea plantis Transit equum cursu.

Tropologice, « si cum peditibus, » etc., id est, si visibilibus hostibus, scilicet mundo et carni, cum difficultate restitisti, quomodo equitibus, id est dæmonibus invisibilibus, fortissimis et velocissimis, resistes? Rursum, si inferiorum contradictiones ferre non vales, quomodo prælatorum et principum infestationes sustinebis; disce ergo superare minora, ut assuescas superare majora. Hinc apposite Capella et Delrio, adagio 836, hoc proverbium adaptant iis, qui cum se et familiam regere nequeant, ambiunt prælaturas, voluntque Ecclesias et respublicas gubernare. Hugo adaptat novitiis religiosis, qui cum multis in sæculo pietate et austeritate vitæ sint inferiores, certare volunt cum veteranis, parique passu cum eis incedere.


Versus 6

6. NAM ET FRATRES TUI, cives tui Anathothitæ pugnaverunt contra te. Hic versus confirmat primam expositionem vers. præced. datam. Aliter S. Hieronymus: Fratres, inquit, id est Moabitæ, Idumæi, et, ut Theodoretus, aliqui Judæi profugi in castris Chaldæorum: hi enim cum eis contra patriam suam Jerusalem pugnaverunt; ut to te respiciat Jerusalem. Verum obstat, quod sermo præcedens respiciat Jeremiam, non Jerusalem.

« et sequentibus. Sequitur enim: « Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te. » Simili schemate Ezechiel, cap. XVII, vers. 3, magnificam Judæam et Jerusalem vocat Libanum, superbum vero Nabuchodonosorem vocat aquilam grandem magnarum alarum. Possent quoque per superbiam Jordanis accipi Chaldæi, aliique hostes Judæorum, uti mox dicam, quasi dicat: Si in terra tua a tuis tanta pateris, quanta patieris cum superbi Chaldæi aliique hostes vestri te tuosque invadent integro totoque exercitu?

Respondet enim hæc Deus querelæ Jeremiæ, ut habet Chaldæus, cur scilicet impii prosperentur, et dominentur piis, eosque affligant, uti ipse a suis civibus affligebatur; respondet autem increpando et erigendo illum ad majora certamina, et ut abysso providentiæ Dei et judiciorum ejus inscrutabili cæce se submittat.

CLAMAVERUNT POST TE PLENA VOCE. Vatablus vertit: Convocarunt post te plenitudinem, id est turbam civium, ut te persequantur.


Versus 7

7. RELIQUI DOMUM MEAM (id est templum), DIMISI HÆREDITATEM MEAM (id est Judæam et populum Judaicum, qui erat quasi hæreditas Domini), DEDI DILECTAM ANIMAM MEAM. Id est templum et urbem Jerusalem, quam tanquam animam diligebam; hebraice est, dedi dilectionem animæ meæ, id est urbem quam toto animæ affectu diligebam, ob scelera ejus tradidi in manus hostium Chaldæorum. Ita S. Hieronymus, Theodoretus et Chaldæus. Patet enim hæc esse verba Dei. Est enim hic crebra enallage et commutatio personarum, uti est interlocutorum in scena.

Allegorice, Christus dereliquit templum et Judæos, cum animam suam in passione eis crucigedam tradidit. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rabanus et alii. Unde sequitur:


Versus 8

8. Facta est mihi hæreditas mea, q. d. Just as men in a forest, hearing the roar of a lion, flee: so I, says the Lord, the Jewish people who were formerly meek and obedient, but now from association with idolaters have become rebellious against Me, and savage against My poor ones and innocent Prophets, roaring like a lion (who when pressed by hunger recognizes no one, however beneficent, but tears apart with its jaws whatever it encounters), forced by blasphemous voices, I have left them and hated them; both in the time of Jeremiah, delivering them to the Chaldeans: so the Chaldean, Hugo, St. Thomas, Lyranus and Vatablus; and especially in the time of Christ, when with great cries they like a lion demanded that He be crucified: so St. Jerome, Theodoret, Rabanus and others. I said something similar on Isaiah XVII. In the lion is noted the savagery and ingratitude of the people, who rebelled against God, as if they had received no benefits from Him, and raged against His Prophets.


Versus 9

9. Numquid avis discolor? Nota: S. Hieronymus per avem discolorem et tinctam per totum, accipit pavonem, eoque significari putat pulchritudinem Israelis, quæ tanta erat, ut nihil esset bonorum, quod non cerneretur in eo. Sic et Rabanus, Hugo et S. Thomas, q. d. Hunc pavonem deplumata et devorate, o bestiæ, id est Chaldæi, quia superbus mihi est et rebellis.

Huc accedit Sanchez, qui sic explicat: Numquid hæreditas mea, quam frementem audio, mihi eam voluptatem præbuit, quam præbere solet Domino suo discolor avis et variis maculis tincta (quam proinde Martialis, lib. V, epigram. 104, vocat guttatam, qualis est pavo, psittacus, etc.), atque vocalis et canora, ut eam non oderim? Nonne pro suavi cantu fremitum instar leonis edidit contra me? Unde sequitur: « Venite ergo, congregamini, omnes bestiæ terræ, properate ad devorandum. » In pavone notatur Israelis ostentatio pulchritudinis, ejusque inconstantia: pavo enim caudæ syrmate expanso ocellis pulcherrimis variegatur et intumescit; sed dum pedes fœdos intuetur, syrma demittit et detumescit. Unde Martialis, libro XIII: Miraris quoties gemmantes explicat alas.

Rursum in motu pennas nunc contrahit, nunc expandit, idque crebro et varie; quocirca « est multicolor, et discolor, et versicolor, nunquam ipsa, semper alia, etsi semper ipsa quando alia, toties denique mutanda quoties movenda, » ait Tertullianus, lib. De Pallio, cap. III.

Unde tropologice Hugo pavone hoc versicolori repræsentari censet mulieres gemmis, stibio et cerussa fucatas et tumidas. Item hypocritas, qui exterius speciosi videntur, cum interius turpes sint et fœdi: hi enim quasi pavo circumspectant et ostentant se.

Secundo, valde apte « avis discolor et tincta, » est avis peregrina, variis coloribus distincta, et insolentibus plumis ornata, verbi gratia, noctua rubris maculis aspersa, quam proinde aliæ aves maxime feræ et rapaces, quæ hic « bestiæ » vocantur, invidentes persequentur, ut expilent et devorent, q. d. Pari modo aliæ gentes persecutæ sunt et persequentur Judæos, idque fiet Deo ulciscente, et eas advocante ac dicente: « Venite, congregamini, properate ad devorandum. » Nota: Vox discolor significat inconstantiam Israelis, quod modo Deum, modo idola coleret. Ita D. Thomas, Kimchi et Capella. Alludit ad indolem avium, quæ concolores amant, cum eisque volitant, discolores oderunt et persequuntur. Simile enim gaudet simili, et similitudo est conciliatrix amicitiæ, dissimilitudo inimicitiæ, ait Aristoteles. Hinc proverbia: Graculus assidet graculo, cicada cicadæ cara, formica formicæ, asinus asino, sus sui pulcher; fur furem cognoscit, ut lupus lupum.

Tertio, a Castro per avem hanc accipit corniculam Æsopicam, quæ cum se aliarum avium plumis induisset, unaquaque suam plumam repetente, nuda remansit, de qua Horatius, libro I, epist. 3: Ne si forte suas repetitum venerit olim Grex avium plumas, moveat cornicula risum Furtivis nugata coloribus.

q. d. Pari modo Judæi, sua bona gentibus, scilicet Chananæis, eripuerunt; sed Deo ob scelera Judæorum permittente, gentibus, scilicet Chaldæis et Chananæis, ea bello repetentibus, Judæi nudi uti ante fuerant manebunt.

Quarto, Pagninus et Isidorus vertunt: Num avi tinctæ sanguine, id est Nabuchodonosori sanguinario, data est hæreditas mea, scilicet Israel?

Quinto, Lyranus vertit: Numquid avis sanguinolenta, id est vulnerata, cruentata et occisa a Chaldæis, est Israel? Huc accedit R. Josephus. Numquid, inquit, Israel est avis sanguine tincta, quam cum vident aliæ bestiæ, cognoscunt aliquod esse cadaver, eoque accurrunt?

Sexto, Forerius in Isaiæ XLVI, 11: « Comparat, ait, hic Jeremias Judæos avibus rapacibus, insinuans quod, sicut illi quasi agmen avium feralium involabant in Dominum; ita quoque hostes eorum, quasi agmen avium feralium tinctarum sanguine, involaturi erant in eos. Nam præcessit, quod quasi leo dedissent vocem contra Dominum. »

Denique Septuaginta vertunt: Numquid spelunca hyænæ hæreditas mea est mihi? q. d. Sicut ad speluncam solent congregari hyænæ sævæ et immundæ, ut cadavera mortuorum devorent, sic Chaldæi ad Judæam convenient, ut sanguine civium et cadaveribus occisorum saturentur. Jerusalem recte comparatur speluncæ hyænæ sævæ et voracis, quia instar illius plena erat et putida cadaveribus Prophetarum et innocentium, quos occidebat.

Porro Septuaginta vertunt hyæna, quia Hebræum tsabua per zain, arabice significat hyænam, idemque est quod Hebræum זאב zeeb, id est lupus; hyæna enim est lupo similis, et lupi quasi species, uti dixi Habacuc I, 8. Verum Hebræi hoc loco habent צבוע tsabua, per tsade (non per zain), id est avis tincta, uti melius vertit Noster et alii passim. Ex hisce sensibus secundus maxime genuinus est, deinde primus.


Versus 10

10. PASTORES MULTI (id est reges et principes; quos sibi junxit Nabuchodonosor) DEMOLITI SUNT VINEAM MEAM, id est Judæam. Sic enim hostes vocavit « pastores, » cap. VI, 3. Pastores enim non solent in suis vineis greges pascere, sed vineas si optent, alienas invadere. Ita Rabanus, Hugo, S. Thomas, Lyranus, Vatablus.

Allegorice hi « pastores » fuerunt Titus et Romani evertentes Jerusalem. Ita Theodoretus. Aliter hæc ad litteram accipit idem Theodoretus, Rabanus et Hugo; scilicet de pastoribus Judæorum, q. d. Pastores, duces, principes ac sacerdotes populi, suis sceleribus et malis consiliis perdiderunt Jerusalem; hosce enim vocavit « pastores, » cap. II, 8, et cap. X, vers. 21; sed prior sensus est aptior.

Unde nonnulli allegorice per pastores hos accipiunt hæreticos, qui Ecclesiam devastant, et signanter vocantur « multi, » quia dum ab uno pastore et doctore Christo abeunt, in varias et contrarias sectas dilabuntur; dum scilicet superbiunt, et unus alium sequi dedignatur, vultque ipse esse magister, et agmen discipulorum post se ducere. Ita Arius gradus quosdam in Deo constituens, minoremque asserens Patre Filium, Christum nobis sine vera divinitate reliquit. Sabellius cum unicam in Deo personam esse ex naturæ unitate colligeret, Patrem quoque natum passumque asseruit. Nestorius duas in Christo personas æque ac naturas constituens, B. Virginem Christotocon, id est Christiparam, non Theotocon, id est Deiparam, esse docuit. Apollinaris in Christo negavit animam aut mentem, quod ejus vicem abunde a divinitate ipsa suppleri diceret. Eutyches in Christo duas naturas ita unitas censuit, ut ex duabus una remaneret, nullo modo alterius existente substantia; quasi quæ sine alterius consumptione aut separatione fieri non posset. Pelagius gratiæ Christi in ejus morte præparatam respuit medicinam, dumque parvulorum nascentium negat peccatum, et sub diabolo captivitatem, Christum non credit eorum esse redemptorem. Valentinus statuit Christum corpus de cœlo attulisse, per virginem quasi per canalem transisse. Manes illud dixit esse phantasticum, Christumque vere esse passum et mortuum negavit.

PORTIONEM MEAM (hæreditatem meam) DESIDERABILEM, speciosam, uberem, invidendam. Tropologice, talis est anima fidelis. Vide ergo quam ea sit Deo cara et pretiosa; vocat enim eam hic « portionem suam desiderabilem, vineam suam, animam suam, » quam unice diligit, tuetur et ornat. Qui ergo eam peccato polluit, Deoque eripit, et dæmoni mancipat, Deo summe injurius et exosus est: « Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus, » I Corinth. III, 17.


Versus 11

11. Luxitque super me. Id est contra me lugens conquesta est, quod eam dereliquerim et desolari permiserim. Ita Rabanus, Hugo, Lyranus et Vatablus; vel, ut Chaldæus, Hugo et Maldonatus: « Luxit terra super, » id est coram me, vel ad me, quasi in desolatione sua opem a me petens: sic enim terra, cum nimia siccitate dehiscit, quasi aperto ore pluviam a Deo postulat; vel, ut Sanchez, « luxit, » eo quod in excidio cum lacrymis licet me invocans, tamen non sit exaudita.

Omnis terra, scilicet Judæorum; commode enim accipienda est vox terra. NULLUS EST QUI RECOGITET, q. d. Terra luget, et tamen non est qui recogitet, scilicet minas Prophetarum. Ita S. Hieronymus. Hebræus: Non est qui ponat super cor suum, scilicet Deum, Deique timorem ac legem, ejusque terribilem iram, minas et plagas, ut illius illarumque metu a malis resipiscant, illumque placent et sibi reconcilient.


Versus 12

12. Super omnes vias deserti, quia per omnes vias venturi erant hostes, ut obsiderent Jerusalem; hebraice est, super omnia excelsa loca venient vastatores, q. d. Ea erit hostium copia, vis et impetus, ut omnia, etiam excelsa loca et prærupta, occupent et vastent: « non est (non erit) pax universæ carni, » quia omnes Judæos hæc clades tanget; universa enim caro, æque ac terra, hic commode, Judæorum scilicet, de quibus tantum est sermo, accipienda est. Ita S. Hieronymus.


Versus 13

13. SEMINAVERUNT TRITICUM, ET SPINAS MESSUERUNT, metent: est adagium, q. d. Judæi prospere cœperunt, et prospera sperarunt; sed adversa patientur, felicitas in miseriam vertetur, copia in inopiam, et proprie, sementis quam fecerunt, vertetur in sterilitatem, ut pro tritico colligant spinas, utque fruges et fructus metant paucos, qui eis quoque non proderunt, quia eos vastabit hostis. Ita S. Hieronymus, S. Thomas et Lyranus. Alludit ad maledictionem Adæ, Genes. III, 17: « Maledicta terra in opere tuo. Spinas et tribulos germinabit tibi. » Quocirca Theodoretus putat hic significari, quod spes messis non sit collocanda in bonitate terræ, sed in congrua ejus cultura; nam qui dolo, inquit, vel nequiter procedunt, pro messe colligunt spinas, puta sollicitudines, et lancinationes tam conscientiæ quam mentis.

Tropologice, Hugo putat hic notari eos qui decent, prædicant, aliaque spiritalia obeunt intuitu temporalis mercedis, puta opum; has enim Christus spinas vocavit, Matth. XIII, 22.

Aliter vertit Vatablus: Seminaverunt (scilicet Prophetæ) triticum (suarum admonitionum), spinas messuerunt (persecutionum), ægrotarunt (Prophetæ pro dolore) quia non profecerant, pudefacti sunt propter fructus vestros (propter opera pessima vestra). Hebræum enim נחל nachala, a radice נחל nachal, significat hæreditare, ut vertit Noster; sed a radice חלה chala, significat ægrotare. Hoc sensu significatur veros verbi Dei præcones sæpe pro veritate pati persecutiones, exsilia, rapinas, tormenta et mortem.

Rursum pro hæreditatem acceperunt, et non eis proderit, Septuaginta vertunt, sortes eorum non proderunt eis, quod mystice S. Hieronymus et Epiphanius malis clericis adaptant: « Dicitur, ait S. Hieronymus, hoc et Ecclesiasticis. Quid enim eos juvare poterit Episcopi nomen, et presbyteri, vel reliquus ordo Ecclesiasticus, cum magis graventur dignitatibus suis, et potentes potenter tormenta patiantur? » Et ad Nepotianum: « Ne plus habeas, quam quando clericus esse cœpisti, et dicatur tibi: Cleri non proderunt eis. » Et S. Epiphanius, epist. ad Joan. Hieros. Episcopum: « Oportebat, inquit, nos, dilectissime, clericatus honore non abuti in superbiam, sed custodia mandatorum Dei et observatione diligentissima hoc esse quod dicimur. Si enim Scriptura loquitur: Cleri eorum non proderunt eis; quæ arrogantia clericatus conducere nobis poterit, qui non sola cogitatione et sensu, sed etiam sermone peccamus? »

CONFUNDEMINI A FRUCTIBUS VESTRIS, fallent fructus exspectationem vestram, itaque quasi pudore vos afficient.


Versus 14

14. HÆC DICIT DOMINUS. Minatur Deus hostibus Judæorum (ad eos enim transit), qui primi in exercitu Nabuchodonosoris venerunt contra Jerusalem, puta Philistinis, Idumæis, Ammonitis, Moabitis, et Judæis inter eos habitantibus (hoc enim est quod ait: « Et domum Juda evellam de medio eorum »), exitium per Chaldæos, ut vel sic Judæos ad sui amorem trahat. Vide Can. XLII. Ita S. Hieronymus, Theodoretus et Lyranus. Aliter Maldonatus explicat hæc de Chaldæis, q. d. Ego ipsos Chaldæos tandem puniam et evertam per Medos.


Versus 15

15. Et reducam eos, scilicet Judæos e Babylone per Cyrum. Ita Theodoretus, Lyranus, Dionysius et Vatablus. Secundo, melius S. Hieronymus et Rabanus sic exponunt, q. d. Ego gentes prædictas, scilicet Ammonitas et Moabitas cum Judæis, per Cyrum e Babylone reducam; eos enim inde reductos esse patet cap. XXIX, vers. 6, et I Esdr. IX, ubi cum Moabitis et Ammonitis Judæi post reditum contraxerunt connubia.

Mystice, significatur hic vocatio gentium ad fidem Christi. Virum. Id est quemque.


Versus 16

16. SI ERUDITI DIDICERINT (Moabitæ et Ammonitæ) VIAS POPULI MEI, fidem et religionem Judæorum. UT JURENT, et consequenter ut colant Deum verum, non Baal; juramentum enim per synecdochen significat omnem Dei cultum.

ÆDIFICABUNTUR IN MEDIO POPULI MEI. Id est pacifice et prospere agent, abundantes prole, familia et opibus, « in medio populi, » id est in, vel inter populum meum. Erunt enim de populo et Ecclesia mea, esto habitent in suis regionibus Judææ vicinis.


Versus 17

17. EVELLAM GENTEM ILLAM EVULSIONE ET PERDITIONE. Id est omnino evertam et perdam illos. Quando hæc contigerint, nec S. Scriptura, nec historiæ narrant. Sanchez censet hæc a Machabæis esse peracta; Judas enim et Jonathas Machabæi expugnarunt Philistinos, Ammonitas et Idumæos, I Machab. V, 3, 6. Verum hi gentes illas vastarunt quidem et subegerunt, at non deleverunt penitus.