Cornelius a Lapide

Jeremias XIII


Index


Synopsis Capitis

Hieroglyphico et ænigmate lumbaris defossi et putrescentis, atque vers. 12, lagunculæ inebriantis, captivitatem et calamitatem Judæorum describit. Unde ait vers. 18: Die regi et dominatrici, etc., ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? Est hoc genus prophetiæ ænigmaticum, quod ad persuadendum efficacius est, quia non solis verbis, sed et rebus ipsis peragitur et repræsentatur. Simile fuit cap. vii, vers. 28, et infra cap. xviii, vers. 2 et 3, Isaiæ xx, 2, Osee i, 3.

Nota hæc accidisse non tempore obsidionis sub Sedecia, ut vult S. Hieronymus, sed sub Joakim; nam non uni regi, sed regibus, scilicet Joakim, Joachin, Sedeciæ, minatur excidium, vers. 13. Et sub Joakim, cum ipse penderet tributum Chaldæis, facile Jeremias in Babylonem ire et redire poterat, non autem cum urbs obsessa, et Chaldæi essent hostes.


Textus Vulgatae: Jeremias 13:1-27

1. Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud. 2. Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos. 3. Et factus est sermo Domini ad me, secundo, dicens: 4. Tolle lumbare, quod possedisti, quod est circa lumbos tuos, et surgens vade ad Euphraten, et absconde ibi illud in foramine petræ. 5. Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut præceperat mihi Dominus. 6. Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me: Surge, vade ad Euphraten: et tolle inde lumbare, quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi. 7. Et abii ad Euphraten; et fodi, et tuli lumbare de loco, ubi absconderam illud: et ecce computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset. 8. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 9. Hæc dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Juda, et superbiam Jerusalem multam: 10. populum istum pessimum, qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui: abieruntque post deos alienos ut servirent eis, et adorarent eos: et erunt sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est. 11. Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos


Versus 1

1. POSSIDE. — Chaldæus, eme; utrumque enim significat Hebræum קנה kana; emptionis enim finis et terminus est possessio rei emptæ.

LUMBARE LINEUM, — id est balteum, sive cingulum ex lino quo lumbi cinguntur. Ita Septuaginta et Vatablus. Lineum autem esse vult, non laneum, non coriaceum, ut indicet non esse super vestem, sed super carnem induendum: quod enim nobis conjunctissimum esse, ac diligentissime servare volumus, hoc ad lumbos cingimus: sicut viatores pecuniam lineo cingulo insutam, secus lumbos circumcingunt, ait Maldonatus. Unde Syrus et Arabicus vertunt, sudarium, velamen, linteum; et alliga illud in lumbis tuis, vel super dorsum tuum.

Nota primo: Cingulum sive « lumbare » quod Dei renibus jungitur, aiunt S. Hieronymus et Jeremias, vers. 11, est Israel, qui in lini similitudinem assumptus de terra asper et illotus, nec mollitiem habuit nec candorem, id est nihil amabile, ob quod a Deo eligeretur in plebem Dei; sed sola Dei gratia Deo adhæsit, eique conjunctissimus fuit: cumque usu et pulvere sorduisset, id est cum peccasset, Deus eum ob peccata repudiavit, et ad ripam Euphratis in foramine defodit, id est duxit eum captivum in Babylonem, ibique eum Chaldæorum furori exposuit. Babylon enim Euphrati et Tigri adjacet, ibique lumbare absconditur a Jeremia, quia Israel ibi captivus, tot gentium magnitudine pene absorptus, et nihili reputatus est.

Quinto, mystice omnis sanctus est « lumbare » Dei; sed cum peccat, in Babylonios ducitur, id est in regnum dæmonis, et si pergit in vitiis, ita putrescit, ut in usum et cinctorium Domini redire non possit. Ita S. Hieronymus. Unde

Nota secundo: Cum Pierio, hieroglyph. 40 (ubi peculiari paragrapho explicat hoc cingulum Jeremiæ mire symbolice), zonam fuisse virginitatis symbolum, tam apud Græcos et Latinos, quam Hebræos. Hinc Pausanias docet Træzeniorum virgines zonam Palladi ante nuptias dedicasse: sic primæ puerperæ Athenis Dianæ Solvizoniæ zonam, quasi per matrimonium jam solutam dicabant: testis est Apollonius in Argonaut., et Ovidius cum canit: Castaque fallaci zona recincta manu.

Hinc olim et etiamnum sacerdotes in sacris cingulo lineo utuntur, ut moneantur, ait Cyrillus, fluxæ libidinis luxuriam, et animi cupiditates, castitatis et temperantiæ cingulo coercere.

Secundo, zona symbolum fuit fortitudinis: est enim habitus militis et gladiati.

Hinc tertio, zona symbolum fuit gloriæ et superbiæ, maxime si zonæ bullis aureis gemmeisque distinctæ essent, quæ baltei dicuntur, quasi bullatei, ait Pierius. Unde vers. 9: « Sic putrescere faciam, dicit Dominus, superbiam Juda, » uti putruit balteus hic tuus.

Quarto, zona, ait S. Hilario, est efficax in omne bonum apparatus, ut ad omne ministerium Christi promptæ voluntatis cingulo simus accincti: præcincti enim expeditiores sunt ad opus, firmiores et constantiores. Vide dicta Ephes. vi, 14. Hæc omnia conveniunt Israeli et cuivis fideli animæ, quæ omni hac zona cingi debet, ut Deo indivulse adhæreat.

Nota tertio: Pari modo linum, hieroglyphicum fuit puritatis vitæ, Israelis et fidelis animæ: unde Ægyptii in sacris Isidis et Osiridis, tantum linea veste utebantur, et nefas erat uti lanea. Ita ex Tertulliano, Plutarcho, Herodiano, Martiali, Pierius. Audi Martialem: Linigeri fugiunt calvi, sistrataque turba, Inter adorantes cum stetit Hermogenes.

Secundo, linum hoc carminandum, et mordaci pœnitentiæ et austeritatis vitæ lixivio, sæpe dealbandum est ne putrescat.

Secundo, addit D. Thomas, « lumbare, » quod lumbis adhæret, in quibus prima origo est concupiscentiæ et seminis, significat populum in Dei amorem assumptum, Osee xi, 4, et hic vers. 1. Rursum, « lumbare » significat castitatem et amorem conjugalem: hinc ait vers. 11: « Sicut adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi, » id est conjugio copulavi, « mihi omnem domum Israel. » Ita Prado in cap. xvi Ezech. pag. 187.

Tertio, post multum tempus Jeremias refert « lumbare, » sed putridum; sic Deus liberat populum de captivitate Babylonica, in qua sordibus æque ac peccatis quasi computruerat: post reditum rursum Deum offendit, et demum Christum occidit, atque æterna perditione contabuit. Ita S. Hieronymus.

Quarto, videtur Jeremias hæc revera ita ut narrat fecisse, aiunt Theodoretus, Hugo, S. Thomas, Dionysius, Maldonatus, Castrius, Sanchez, et præcipui Hebræorum: hoc enim exigit simplex ejus narratio: dati enim sunt Prophetæ in portentum Israeli. Sic Isaias, cap. xx, nudus ambulavit. Sic Ezechiel, cap. iv, vers. 12 et 15, stercus humanum comedere jussus est: sed hoc deprecans, ejus vice fimum boum Dei permissu comedit, ut ita famem et ærumnas captivitatis Babylonicæ præsiguraret. Licet aliqui, ut Vatablus, Lyranus et S. Hieronymus, Proœm. in Osee, hæc tantum velint esse visionem, seu in spiritu hæc visa et gesta a Jeremia, non autem reipsa esse peracta.

Tertio, linum symbolum est fati sive decreti et providentiæ Dei, quam poetæ vocant fila et stamina Parcarum; nam Clotho rotat fusum, Lachesis net, et Atropos occat: sic computrescunt vel succiduntur, cum vitæ felicitatis humanæ tela a Deo succiditur; uti a Deo succisa est Israeli.

Tropologice, pulchre Origenes et S. Hieronymus: Sicut, inquit, linum de terra nascitur, pullulat, crescit, metitur, pectitur, lavatur, teritur, tunditur, carminatur et ingenti opera excutitur, filatur, texitur, ut ex eo linum et cingulum candidum et splendidum fiat: sic Deus Judæos et nos Christianos, præsertim Ecclesiasticos et Religiosos, a generatione et natura nostra corrupta æque ac ex prava institutione, aut peccandi consuetudine terrestres, nigros, rudes et asperos moribus et vitiis, sua opera, cura et gratia mollivit et polivit, et perfecit, ut quasi in cinctorium Dei plectamur, eique arctissime conjungamur, indeque nomen, laudem et gloriam consequamur: nam si ab eo separemur, ac in Euphrate deliciarum, humore voluptatis et libidinis perfundamur, putrescemus, ait Petrus Damianus, epist. 10 ad Petrum Cardin., et quasi putidi a Christo abjiciemur, ac quasi in nihilum redigemur, uti Salomoni, Davidi et Israeli contigit. Plura de hoc lini symbolo dixi Exodi xxviii, 38, in fine.

Rursum, pie et apposite S. Hieronymus ad Chromacium, epist. 43: « Ego, ait, in scelerum meorum squalere jacens, et peccatorum vinculis colligatus, dominicum de Evangelio exspecto clamorem: Lazare, veni foras. Bonosus (quia secundum Prophetam omnis virtus diaboli in lumbis est) usque ad Euphratem tulit lumbare suum, ubi illud in foramine petræ abscondens, et postea scissum reperiens cecinit: Domine, tu possedisti renes meos. Dirupisti vincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis. Me vero Nabuchodonosor ad Babylonem, id est confusionem mentis meæ catenatum duxit, ibi mihi captivitatis jugum imposuit. Ergo dixi: Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat cæcos. Et ut breviter cæptam dissimilitudinem finiam: Ego veniam deprecor, ille expectat coronam. »

Allegorice, Christus quasi Pontifex lineam tunicam, in qua depictus erat omnis populus Israel, et Christianus; tunicam, inquam, carnis nostræ assumpsit, atque eam, et in ea nos omnes arctissime sibi et inseparabiliter copulavit balteo unionis hypostaticæ, sibi, inquam, id est renibus divinis suis, ubi sedes est amoris, puta ardentissimo suo amori et affectui nos adstrinxit. Hæc est zona aurea, qua sum ad mamillas præcinctum vidit Joannes, Apoc. i, 13.

IN AQUAM NON INFERES ILLUD, — ne videatur macula et humore situm contraxisse et computruisse, sed alia ex causa, ait Lyranus. Melius Vatablus per aquam accipit lixivium, quo sordes e lino eluuntur, q. d. Lumbare sordidum non elues lixivio, ut significes sordes et peccata populi pœnitentia non esse eluta et expiata. Optime S. Hieronymus explicat: « In aquam non inferes, » id est recens textum aqua non macerabis, ut illud ea ratione candefacias et polias; sed ipsum rude, asperum et fuscum, uti natum et textum est, relinquas, ut significes populum Judaicum recens natum, tunc a Deo assumptum esse in Ecclesiam, cum rudis esset et impolitus, doctus et exercitatus magis in luto et lateribus Ægypti efformandis, quam in cultu Dei probisque moribus, uti paulo ante dixi.


Versus 9

9. SIC PUTRESCERE FACIAM SUPERBIAM JUDA. — « Superbiam, » id est gloriam, magnificentiam, et, ut Chaldæus vertit, fortitudinem. Secundo, « superbiam, » id est arrogantiam. Unde Septuaginta vertit, ὕβριν, id est injuriam. Comprimit ergo hic Deus præfidentiam et superbiam sui populi, dum instar lumbaris putridi, quod magis sterquilinio quam vestiario est dignum, facit eum tabescere et computrescere in Babylone, ut quasi stercus conculcetur a Chaldæis, juxta illud Thren. iv, 5: « Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. »


Versus 11

11. UT ESSENT MIHI IN POPULUM, ET IN NOMEN, ET IN LAUDEM, ET IN GLORIAM, — ut scilicet Israel esset populus nominatus, laudatus et gloriosus apud omnes gentes. Ita Hieronymus, Theodoretus et Rabanus. Sicut enim uxor gloria est viri, ita Israel Deo obediens et serviens, fuit gloria Dei, Deique nomen et laudem apud gentes celebrem fecit, inquiunt Hugo et Dionysius. Adde « in nomen, » quia in nomine Israel includitur et auditur nomen אל el, id est Dei: quoties ergo Israel, toties El, id est Deus, nominabatur et celebrabatur. El enim significat Deum, qua fortem et invictum.


Versus 12

12. OMNIS LAGUNCULA IMPLEBITUR VINO. — « Laguncula, » hebraice נכל nebel, id est, ut Chaldæus, uter; Symmachus, crater; Theodotion, vas, puta lagena terrea, hydria fictilis. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, Lyranus, q. d. Sicut laguncula impletur vino, ita ego implebo vos ebrietate non honorum et voluptatum, ut vos putatis, o Judæi, sed malorum et dolorum. Secundo, laguncula vini, est mensura furoris et vindictæ, quam propinabit et qua inebriabit vos Deus; laguncula ergo sunt ipsi Judæi, qui excipiunt vinum furoris Dei. Rursum, proprie et apposite lagunculam vocat caput cujusque Judæi; caput enim est instar lagenæ: vinum autem vocat cæcitatem mentis, et inopiam consilii in rebus adversis. Significat ergo fore ut, cum Chaldæi venerint, tanto omnes terrore corripiantur, ut quasi ebrii et amentes huc illuc divagentur, imo in ipsos hostes, ignes et præcipitia incurrant. Ita Maldonatus. Tertio, quia, sicut laguncula collisa dispergitur, ita vos dispergimini. Patet vers. 13 et 14.


Versus 13

13. IMPLEBO OMNES, etc., EBRIETATE, — hoc est tribulatione maxima, et servitute Chaldæorum, ut sicut ebrius vires resistendi non habet, nec consilium, nec usum rationis, nec a mente, sed a vino regitur: ita et Judæi, quasi ebrii, nec vires nec consilium habituri sint resistendi Chaldæis; nec a sua mente, sed ad Chaldæorum imperium sint agitandi, impellendi et protrudendi in carceres et in Babylonem. Ita Chaldæus, Origenes et Theodoretus. Simile quiddam de Ægyptiis scribit Isaias, cap. xix, vers. 14, dicens: « Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis: et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens; » et de Jerusalem, cap. li, vers. 21: « Idcirco audi hoc paupercula, et ebria non a vino. » Vide ejusdem cap. xxix, vers. 9.

PROPHETAS, — pseudoprophetas.


Versus 14

14. DISPERGAM EOS. — Hebræus, collidam eos, sicut lagena testacea collisa ad lapidem in fragmenta dissilit et dispergitur; ita plebs Judæorum ad Chaldæos collisa, et invicem compressa dolore et angustia, quasi in fragmenta dissiliat, ut uxor in unam, filius in aliam, frater in aliam urbem et regionem dispergatur. Ita Chaldæus et Vatablus.

Causas, cur Deus impios sic ab invicem dispergat, dat Origenes hic, homil. 9, sc. ait eum id facere, primo, ad pœnæ incrementum, ne in pœna socios habeant, et sese invicem solentur. Secundo, ut dissolvatur nequam eorum cogitatio, cum non habuerit allocutionem alterius nequioris, itaque ipsi a pristinis sceleribus, ipsa solitudine et penuria consortii, revocentur.

VIRUM A FRATRE, — id est quemque a proximo suo.

Non concedam, — non indulgebo: Septuaginta pro אחכור echmol legentes אחכור echmod, vertunt, οὐκ ἐμποδισθήσομαι, non desiderabo, i. e. non impediar cujusquam amore ac desiderio, quo minus vos abire et dispergi sinam.


Versus 15

15. Nolite elevari — superbia, ut superbe in vestra fortitudine fidatis: sed


Versus 16

16. DATE DOMINO DEO VESTRO GLORIAM, — ut vestram infirmitatem æque ac iniquitatem agnoscatis, et a Deo solo humiliter opem contra Chaldæos petatis et speretis: humilitas enim summam gloriam dat Deo, Deus enim ab humilibus honoratur, Eccli. 20.

Hinc secundo, « date gloriam Deo, » hoc est, pœniteat vos scelerum et violati numinis, facta pessima retractate, vitam commutate. Dum enim hoc facit pœnitens, sarcit injuriam Deo irrogatam, eique gloriam ablatam restituit. Sic I Reg. vi, 4, cum Philistini ob captam arcam plagis attriti, et facti pœnitentes, cogitarent de arcæ restitutione, et injuriæ Deo factæ expiatione, dicerentque: « Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? » Responderunt sacerdotes: « Quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos, etc., et dabitis Deo Israel gloriam, » q. d. Ita restituetis Deo gloriam suam.

Tertio, Sanchez apposite censet respici hic vers. 11: « Ut essent mihi in nomen, et in laudem, et in gloriam, » q. d. Date gloriam Deo, et nomini ejus exornando studete: ad hoc enim vos vocavit, sibique selegit. Præstate ergo id Deo, ad quod vos Dei tam singularis et alta vocatio et electio cogit. Deum glorificate, eum credendo, sperando, amando, timendo, invocando, non idola.

Aliter accipitur hæc phrasis, Josue vii, 19, et Joan. ix, 24; ibi enim dare gloriam Deo, est confiteri et dicere veritatem. Qui enim hoc facit, mire glorificat Deum, qui est prima et increata veritas, ac causa, tutor et vindex omnis veritatis.

ANTEQUAM CONTENEBRESCAT. — Hebraice יחשיך iachasich, id est antequam faciat obtenebrescere, scilicet Deus; antequam tenebras, id est calamitates, vobis inducat.

ANTEQUAM OFFENDANT PEDES VESTRI AD MONTES CALIGINOSOS, — scilicet Chaldææ, in quos captivi ducemini, qui tum ob vicinas paludes vapores nebulosos exhalantes, tum præ altitudine sua, et præ magnitudine calamitatis et turbationis vestræ, vobis videbuntur caliginosi, atque reipsa mystice sunt babel, id est sunt confusio peccatorum et idololatriæ, ideoque sunt tenebrosi. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo et S. Thomas. Sic Isaiæ xiii, 2, de Babylone dicitur: « Super montem caliginosum levate signum. » Vide ibi dicta.

Addit Sanchez Babylonem vocari montem caliginosum, quia noctu et in publico convivio capta est a Cyro, cum non minor civitati a nocte, quam civium animis a perturbatione et crapula esset offusa caligo. Verum non agitur hic de excidio, sed de victoria et triumpho Babylonis, quem egit de abductis Judæis aliisque gentibus: tunc autem omnia lucida et læta erant Babyloni, non caliginosa et tristia.

Secundo, Lyranus et Dionysius per hos montes accipiunt auxilium Ægyptiorum, quod frustra exspectarunt Judæi, a Chaldæis obsessi, ideoque spe sua ad illud quasi offenderunt, impegerunt, et corruerunt. Sed hoc obscurius est.

Tertio, Maldonatus, « antequam offendant, » etc., hoc est, inquit, antequam fugitivi per montes, tanquam in tenebris oberretis, nescientes quo vos conferatis, aut quid capiatis consilii. Propterea dixit « ad montes, » ut significaret eorum fugam et exsilium. Hic sensus æque ut primus, appositus est et genuinus.

Quarto, apte quoque Theodoretus, Chaldæus, Lyranus et Vatablus accipiunt hæc per hyperbolam, ut montes tenebrarum, id est maximæ tenebræ, significent gravissimas calamitates, ac si Judæis captivis montes obducti caligine tribulationum objecti essent. Unde sequitur: « Exspectabitis lucem, » id est consolationem, lætitiam, et Deus vertet eam in « umbram mortis, » id est in summam caliginem, puta in miseriam, in carcere et captivitate Babylonica. Similis phrasis est Eccles. xii, 2.

Tropologice, ante diem mortis et judicii, ne offendant pedes nostri ad montes caliginosos, id est ad adversarias fortitudines, puta dæmones, qui tormentis et cruciatibus gehennalibus præpositi sunt, agamus hic pœnitentiam, ait S. Hieronymus; tunc enim nullus dabit precem, laudem et gloriam Deo, ait Origenes. Qui enim in tempus mortis procrastinant pœnitentiam, quasi tunc viam salutis inituri, perinde faciunt atque qui noctu in tenebris per loca obscura, dubia, prærupta, salebrosa, et latronibus circumsessa proficisci destinant. Vide Ecclesiastæ cap. xii.

Vere S. Augustinus in Sententiis, num. 195: « Sicut terra de cœlo exspectat pluviam et lucem, sic homo ex Deo debet exspectare misericordiam et veritatem. »

ET PONET EAM IN UMBRAM MORTIS. — Umbra mortis hic et alibi opponitur luci. Significat ergo densissimas tenebras: tales enim sunt tenebræ sepulcri et inferni, ad quas mors hominem deducit. Ubi nota primo: Proprie umbra mortis, sunt tenebræ et locus horridus, sive horror mortis et inferni: hæc enim mortem et infernum comitantur, ut umbra suum corpus. Unde Lucæ i, 79, dicitur Baptistæ Christi præcursori: « Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent; » ut scilicet illuminaret peccatores, sedentes in tenebris peccati, et justos sedentes in tenebroso limbo Patrum. Quin et Virgilius, lib. xii Æneid., de eodem ita canit: Olli dura quies oculos et ferreus urget Somnus; in æternam clauduntur lumina noctem.

Nota secundo: Per hanc umbram mortis, sive per has tenebras, significatur tristissima rerum facies, miseria extrema, tempusque captivitatis, carceris, infirmitatis, mortis et damnationis; nihil enim tristius est umbrosis mortuorum sepulcris: et e contrario lux, quia gratissima est, symbolum est felicitatis. Rursum, umbra mortis, significat proxima pericula, indeque angores mortis, quia umbra proxima est corpori: ita capitur Psalm. xxii, 4. Tertio, significat longam oblivionem; unde S. Gregorius, IV Moral. xx: « In umbra mortis sedere, inquit, est a divini amoris notitia, in oblivione latescere. » Deus enim est vita et lux, quæ longissime abest ab umbra mortis. Quarto, umbra mortis est Dei et salutis ignorantia.

Tropologice, omnibus his modis peccatum est et dicitur umbra mortis. Primo, quia omnis miseriæ fons est et causa. Secundo, quia peccatum in animæ morte et in inferno quasi in regia sua principatur. Tertio, quia ut umbra corpori, ita peccatum morti, et damnationi, est proximum. Quarto, quia est maxime periculosum. Quinto, quia maxime conscientiæ angit et cruciat. Sexto, quia oblivionem Dei inducit, et vicissim facit ut peccator a Deo oblivioni tradatur. Ita S. Hieronymus in Isaiæ ix.

Denique umbram mortis repræsentarunt veteres sancti per locum horridum et squalidum pœnitentiæ destinatum, qui carcer dicebatur, in quo sponte pœnitentes peccata expiabant: primo, horrore loci; secundo, membra sua catenis, ciliciis, aculeis aliisque modis affligendo. Alii enim jugiter jacebant prostrati in terra. Alii semper stabant incurvi. Alii semper genua flectebant, etc. Tertio, assidua inedia: non enim vescebantur nisi semel in die, idque tantum pane et aqua: alii biduo, alii triduo, alii quatriduo semel tantum comedebant. Quarto, continuis lacrymis et suspiriis, quæ vel ferreum pectus emollivissent. Refert ea Climachus, grad. 5 De Pœnitentia. Ubi jam iste ardor pœnitentium? ubi ista profunda cognitio et horror peccati? E mundo exsulat: migravit ad umbram mortis in inferno, ibi jam peccatores agunt pœnitentiam, sed seram et æternam.


Versus 17

17. SI HOC NON AUDIERITIS, IN ABSCONDITO PLORABIT ANIMA MEA. — Sunt verba Prophetæ, q. d. Si me monentem respuatis, in locum absconditum recedam, ubi libere nullo interpellatore plorem superbiam et pertinaciam vestram, vel potius superbum Chaldæorum adventum, a quibus, ut sequitur, abductus est populus Domini. Ita Chaldæus. Sed Septuaginta aliter vertunt, plorabit anima vestra in abscondito, quia scilicet coram Chaldæis non audebitis palam flere.


Versus 18

18. DIC REGI ET DOMINATRICI (dic Jechoniæ et matri ejus Nohestæ: his enim idem minatur, cap. xxii, vers. 26. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, S. Thomas, Vatablus, vel potius, ut Lyranus, Dionysius et Castrius, dic Sedeciæ et matri; aut magis, ut Chaldæus, uxori ejus): HUMILIAMINI, — id est humiliabimini; nam sub Sedecia omnino et perfecte, ut ait vers. sequenti, humiliata et vastata est urbs et tota Judæa.

DESCENDIT DE CAPITE VESTRO CORONA, — regia, quia regnum vobis adimetur a Chaldæis. Hic sensus planus est et genuinus. Alias duas explicationes subtiles et symbolicas affert Sanchez. Prior est: « Dic regi et Dominatrici, » hoc est, dic omnibus viris lautis et delicatis æque ac potentibus, quocumque illi in gradu sint (hi enim per catachresin subinde vocantur reges, insuper et reginæ: significatur enim per utrumque genus conjunctum, personarum multitudo et universalitas), lapsuram eorum potentiam et delicias, ac de capite coronas, quibus se in festis, ludis et conviviis coronare solent: indice ergo eis pro corona gloriæ servitutem et vincula, pro genialibus diebus famem, pro musica planctus et gemitus. Secundus, q. d. Dic eadem cuilibet sponso et sponsæ. Hi enim in nuptiis solent vocari reges et reginæ, et coronas gestare in capite.


Versus 19

19. CIVITATES AUSTRI (civitates Judææ, quæ Australis est respectu Chaldææ, vel potius urbes tribuum Juda et Jerusalem, quæ ad Austrum erant respectu aliarum tribuum) CLAUSÆ SUNT, — id est desertæ, inhabitatæ sunt, omnes cives abducti sunt a Chaldæis. Solent enim domus quæ non habitantur, semper esse clausæ. Ita S. Hieronymus.

Eamdem ob causam Lycurgus Spartanis mandavit, ne cum iisdem hostibus sæpe diuque bellarent, ne scilicet bellando docerent eos arma tractare, itaque tandem Spartanos superarent. Unde Antalcidas dixit Agesilao regi per sarcasmum: « Pulchram a Thebanis mercedem reportas, quos invitos et nescientes lacessens assidue, pugnare docuisti; » nam nunquam fuerunt Thebani bellicosiores, quam dum Lacedæmonii eos exagitarunt. Idem principium etiamnum habet et observat Turca: hinc capta aliqua provincia quiescit, et post aliquot annos vicinas gentes securitate et otio torpentes ac imbelles invadit et subjugat. Mirum est christianos principes hoc non notare, nec obviare ut sibi consulant, cum brevi ab eo seorsim invadendi sint singuli et subjugandi, ni conjunctis viribus, contra eum conspirent, et bellum cum eo gerant. Idem servat dæmon: cum enim quem ad vitium, in quod natura vel consuetudine proclivis est, tentat; si is valide et constanter repugnet, tentationem omittit, et in aliud tempus differt; ut tunc incautum, et tempore jam segnescentem et mollescentem adoriatur et supplantet.

Sic tropologice, improbi vitia sua iteratis eorum actibus quasi hostes suos fovent, et quasi duces assuefaciunt contra se, ut eos postea superare non possint.


Versus 22

22. REVELATA SUNT VERECUNDIORA TUA, — pudenda tua, q. d. Incidisti in summam ignominiam, cum te violarunt Chaldæi, publiceque vastarunt, instar matronæ honestæ, quæ summe pudefit, cum violatur aut nuda exponitur.

Porro quam ignominiosum sit feminis nudari, patet tum ex Isaia cap. iii, 17, ubi nuditatem quasi pœnam gravissimam eis intentat, tum ex eo quod narrat Plutarchus, lib. De Virtut. feminar.: « Milesias, inquit ille, virgines quondam atrox animi incessit perturbatio, et furiosus impetus egit ad vitam suspendio finiendam: earumque multæ jam consecutæ sunt, quod volebant. Verba et lacrymæ parentum nihil efficiebant, sed sese interficiendis omnium custodum industriam et calliditatem vincebant. Donec quidam homo prudens legem promulgavit, quæ jubebat omnes, quæ se suspendissent, nudas per forum efferri. Hæc lex omnino abolevit illam mortis cupiditatem: metus enim ignominiæ profligavit cupidinem mortis. »

Hoc tropologice fit, cum Deus hominem ob peccata in fœdas libidines sinit cadere, Rom. i, 24.

POLLUTÆ SUNT PLANTÆ TUÆ. — Quia scilicet Chaldæi, vi detractis calceis et caligis tuis, nudarunt, ut habent Hebræa, calcaneos tuos, itaque violarunt et spoliarunt te, atque publica pœna et ignominia affecerunt, ac nudis plantis te in Babylonem ire compulerunt; ut scilicet pateat te impurissimam fuisse meretricem, teque scelera pudenda commisisse, ob quæ tam gravi et publica ignominia puniris. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, S. Thomas. Hoc est quod ait Isaias, cap. xlvii, 2: « Tolle molam, et mole farinam: denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina. »

Tropologice, Dionysius Carthusianus: cum congregationes et claustra olim devota et sancta, a pristina puritate labuntur, ita quod Spiritus Sanctus ad eas non intrat, nec supernis visitationibus patent, et non est qui aperiat eas, nisi Deus omnipotens. Nam, ut notat D. Thomas, Spiritus Sanctus dicitur Auster: « Primo ob calorem. Job xxxvii: Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro? Secundo, ob splendorem. Habacuc iii: Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharan: operuit cœlos gloria ejus. Tertio, ob volatus et mentis elevationem. Job xxxix: Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad Austrum? Quarto, propter pluviarum multiplicationem. Psal. cxxv: Converte, Domine captivitatem nostram, sicut torrens in Austro. Quinto, propter arborum fructificationem. Cantic. iv: Veni, Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius. »

TRANSLATA EST (jamjam transferetur) OMNIS (gens et tribus) JUDA.


Versus 20

20. VIDETE QUI VENITIS AB AQUILONE (scilicet vos, o Judæi, qui Aquilonares estis respectu Jerusalem, videte Judæ desolationem, et dicite Judæ et Jerusalem): UBI EST GREX (id est populus) QUI DATUS EST TIBI? — Quid actum est de illo innumerabili populo, quem Dominus in te multiplicaverat? Quo abiit? Quo evanuit? Secundo, aliqui legunt, qui veniunt, vel, ut hebraice est, venientes, scilicet hostes Chaldæos; vide, o Juda et Judæi, et quo abducendus sit grex, id est populus tuus. Ita Septuaginta, S. Hieronymus, Chaldæus, Theodoretus, Rabanus, Hugo, S. Thomas, Lyranus et Vatablus.


Versus 21

21. CUM VISITAVERIT (cum punierit) TE — Deus. TU ENIM DOCUISTI EOS ADVERSUM TE. — Quia provocasti eos in tuum excidium, primo ostendendo eis thesauros tuos, uti fecit Ezechias, aiunt Hugo, S. Thomas, Lyranus, Vatablus. Secundo, nimia familiaritate et mercimoniis, quæ habuisti cum Chaldæis, inquiunt S. Hieronymus et Rabanus. Hisce enim docuisti eos viam qua ad te venire possint.

Tertio et proprie, cum sub Achaz et aliis regibus, Chaldæos et Assyrios in auxilium vocasti contra Syros et Ægyptios, tunc exercuisti eos in arte militari, ut fierent strenui duces contra te. Ita Theodoretus et a Castro.


Versus 23

23. SI MUTARE POTEST ÆTHIOPS PELLEM SUAM, AUT PARDUS VARIETATES (maculas) SUAS, — q. d. Sicut istud est impossibile per naturam; ita istud est valde difficile, quia tua, inquit S. Hieronymus, o Juda, peccandi consuetudo quasi versa est in naturam: non quod bene agere tibi sit omnino impossibile, sed quod sit difficile; in hoc enim tantum est similitudo, non in priori: quia nigredo in Æthiope et varietas in pardo, est naturalis, ideoque immutabilis; peccatum autem in homine non est naturale, sed voluntarium et liberum: semper enim manet in homine etiam sceleratissimo libertas arbitrii ad bonum et malum. Ita Theodoretus, Hugo et S. Thomas. Sic enim vulgo dicimus: Iste obduratus est ut lapis, iste hebes est ut truncus; est enim hyperbole.

Utitur hoc adagio Nazianzenus, orat. 1 in Julian. Apostat., eoque demonstrat illum non diu potuisse simulare probitatem et clementiam: « Quia, inquit, natura non patiebatur, ut pardus distinctarum macularum notas, vel Æthiops atrum colorem, vel ignis ardorem, vel diabolus jam inde ab initio mundi homicida hominis odium, vel Julianus improbitatem, quæ stimulabat eum contra Christianos, deponeret. » Simile est Antisthenis dictum apud Antonium in Melissa, cap. xxxii: « Vetulam arborem transplantare difficile est. » Et Pindari, Olymp. ii: « Indolem nec rufa vulpes, nec rugientes leones morem commutant. »

A pardali insuper maculis variegato notantur peccatorum varietas et mentis inconstantia, quæ nunc hoc, nunc illo se oblectat et commaculat. Sicut ergo nigredo Æthiopis designat pertinacem malitiam; ita varietas pardi constantem in ea inconstantiam. Addit S. Basilius, et ex eo Delrio, adag. 841, pilos pardi nec albos esse, nec nigros, sed mixti coloris, ideoque significare Religiosos, qui ad angelicam dignitatem transcuntes, humanis adhuc perturbationibus inquinantur: hi enim nec albi sunt, nec nigri; nec pii, nec impii.

Similiter S. Hieronymus et Rabanus: Impossibile, inquiunt, est absolute, vitam mutare sine Dei gratia; sed hoc verum est de omni peccatore; hic autem Jeremias asserit tantum de obstinatis, quales erant Judæi, quia illis difficillimum est mores suos relinquere et corrigere. Sensus ergo est, q. d. Jerusalem obstinata est in scelere, non magis exuet impietatem, quam pellis nigredinem Æthiops; vel reipsa retinet turpitudinem nativam Æthiopia hæc infelix. Sic Diogenes Cynicus dixit: « Senem admonere et mortuo mederi idem est. » Rursum cum argueret improbum, rogatus quid faceret: « Æthiopem, inquit, abluo ut candidum reddam. » Ita refert Antonius in Melissa, cap. xxxii.

Moraliter, disce hic quanta sit vis et efficacia consuetudinis. Dixit S. Chrysostomus, testibus Antonio et Maximo, serm. De Consuetudine: « Nihil tam firmum est in rebus humanis, quam veteris consuetudinis tyrannis. » Atque hæc est catena, hi funes, quibus vinctus tenetur et constringitur peccator, quos difficile est solvere, difficilius rumpere, ait S. Bernardus. Vere ergo dictum est a quodam Sanctorum: « Actus peccati crebro iteratus parit consuetudinem, consuetudo parit agendi quasi necessitatem, necessitas parit impossibilitatem (resistendi peccato, moralem intellige, hoc est, magnam difficultatem), impossibilitas parit desperationem, desperatio damnationem. »

Recte enim de necessitate dixit Lucius Florus: « Antiquissimum omnium est Deus, maximum locus, velocissimum mens, fortissimum necessitas, prudentissimum tempus. » Audi et S. Augustinum, lib. VIII Confess. v, de se loquentem: « Suspirabam ligatus, non ferro alieno, sed mea ferrea voluntate. Velle meum tenebat inimicus, et inde mihi catenam fecerat, et constrinxerat me. Quippe ex voluntate perversa facta est libido, et dum servitur libidini, facta est consuetudo; et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas: quibus quasi ansulis quibusdam sibimet innexis (unde catenam appellavi) tenebat me obstrictum dura servitus. Voluntas autem nova, quæ mihi esse cœperat ut te gratis colerem, fruique te vellem, Deus sola certa jucunditas, nondum erat idonea ad superandam priorem vetustate roboratam. Ita duæ voluntates meæ: una vetus, alia nova; una carnalis, alia spiritalis confligebant inter se, atque discordando dissipabant animam meam. »

Magni ergo interest, quibus a teneris assuescas. Lycurgus, teste Plutarcho, duos catulos ejusdem matris assuefecit, unum venationi, alterum gulositati; grandiores factos coram populo produxit; emissoque lepore, hic de more consedit, ille leporem insecutus cepit. Tum Lycurgus: Videtis, inquit, cives, quam dissimiles faciat dissimilis educatio et assuefactio? atque non natura, sed exercitatione nos ad virtutem formari.

Ne quis tamen peccare assuetus desperet, sciat quamvis consuetudinem vinci posse, primo, per gratiam Dei, ejusque continuam et instantem implorationem. Ita S. Augustinus concubinatui assuetus, per Dei gratiam id evicit. Dicat ergo peccator assuetus, cum eo: « Domine, da quod jubes, et jube quod vis; » sentietque idem quod ipse de se ait, lib. IX Confess. i: « Quam suave mihi subito factum est, carere suavitatibus nugarum, quas amittere metus fuerat, jam dimittere gaudium erat! Ejiciebas enim eas a me, et intrabas pro eis omni voluptate dulcior. »

Secundo, per fortem, constantem et crebro iteratam animi resolutionem, quod velit consuetudinem hanc tollere: per hanc enim animus sibi ipsi efficaciter imperat, et voluntas seipsam subjugat: voluntas enim in sua ipsius est manu et potestate. Huc juvat reflexio assidua et examen particulare.

Vere Seneca, lib. II De Ira, cap. 12: « Nihil est, inquit, tam difficile et arduum, quod non humana mens vincat, et in familiaritatem perducat assidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui juris affectus, ut non disciplina perdomentur. Quodcumque sibi imperavit animus, obtinuit. Quidam ne unquam riderent consecuti sunt. Vino quidam, alii venere, quidam omni humore interdixere corporibus. Didicerunt alii in funibus ambulare, immania onera portare, mergi in profundo nec respirare. »

Tertio, per exercitium contrariæ virtutis: consuetudo enim consuetudine vincitur. Incidit S. Bernardus, ut habet ejus Vita, in quemdam Nobilem fornicationi ita assuetum, ut sine ea ne dies quidem unus præteriret, dicebatque se nullo modo posse abstinere. Cui S. Bernardus: « Quæso, inquit, in gratiam Dei ad triduum abstine, » annuit ille, et ecce triduo expleto: « Nunc, inquit, in honorem Deiparæ tantumdem præsta, » fecit; tum tertio S. Bernardus: « Semel adhuc has inducias posco in honorem omnium Sanctorum. » Ille rursus pactus est; donec sponte Bernardo se insinuans, diceret: « Nolim amplius diurnas, sed perennes cum Deo inire inducias. » Ita consuetudo sensim et suaviter eradicatur.


Versus 24

24. ET DISSEMINABO (id est dispergam) EOS (in exsilium et captivitatem, sicut ventus dispergit) STIPULAM — et paleas.


Versus 25

25. HÆC SORS (hæreditas) TUA, PARSQUE MENSURÆ TUÆ. — Sicut enim agrorum mensor cuique quod ei debitum est mensura sua distribuit, quæ ex mensura peccati et culpæ ei debetur: atque hac ratione tibi, o Juda, jam sortem et mensuram excidii et captivitatis tum admetietur. Dederat ille tibi olim sortem bonam inter alias tribus in Chanaan, ac meliorem in cœlo præparaverat, si in cultu, et lege pactisque ejus stetisses: at quia ea sprevisti, nunc sortem tuam commutabit, ac pro regno servitutem, pro gloria probrum, pro opibus egestatem, pro deliciis famem, pro gaudio mœrorem, pro libertate carcerem, pro patria exsilium, pro vita ærumnam, squalorem, tabem et mortem tibi irrogabit. Hæc est sors peccati et peccatoris.

CONFISA ES IN MENDACIO, — in falsis pollicitationibus pseudoprophetarum et Ægyptiorum; vel, ut Lyranus et Hugo, in idolis, quæ sunt falsi et mendaces dii. Tertio, Chaldæus, in mendacio, id est in peccato. Secundus sensus est optimus, ut patet ex sequenti. Simili modo aiunt iidem impii, Isaiæ xxviii, 15: « Posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus. »


Versus 26

26. UNDE ET EGO NUDAVI FEMORA TUA (unde et ego nudam te et captivam quasi meretricem, omnium ludibrio exponam. Vide dicta vers. 22, idque) CONTRA FACIEM TUAM, — id est, ita ut ipsa te nudam videns erubescas. Chaldæus vertit: Revelabo confusionem peccati tui.

Nota: Deus, cum peccata punit, dicitur revelare turpitudinem tam peccatorum quam peccantium.

ET APPARUIT IGNOMINIA TUA, ADULTERIA TUA, etc. — Est appositio, ignominiam enim vocat ipsa adulteria, eorumque pœnam, scilicet spoliationem et captivitatem Judæorum. Porro « adulteria, hinnitus, scelus fornicationis, » vocat idololatriam: ait ergo:


Versus 27

27. ET HINNITUS TUUS, — q. d. Sicut equus aut potius equa (hæc enim aptius significat plebem quasi meretricem) hinniens, gestit et furit ad coitum, maremque sollicitat; ita tu, o Juda, furis ad idololatriam, aliosque ad eamdem sollicitas et impellis. Ita S. Hieronymus, Rabanus et Hugo.

ABOMINATIONES — idola.

VÆ TIBI, JERUSALEM, NON MUNDABERIS (non curas ut te a peccatis et idolis emundes) POST ME, — id est, me et mei cultum sequendo. Legit Interpres cum Septuaginta אחרי acharai, id est post me; jam legunt אחרי achare, id est post, sed sensu valde obscuro et implexo.

USQUEQUO ADHUC? — scilicet talis eris, vel, exspectabo ut emenderis? quousque te feram et continebo furorem? q. d. Frustra exspecto, non emendaberis, nisi gravissima pœna captivitatis et excidii; vel, ut S. Hieronymus, Theodoretus et Rabanus, q. d. Frustra exspecto, obduruisti in scelere, desperata est tua correctio: funditus ergo te evertam et abjiciam.