Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Prædicit sterilitatem et famem futuram (nam cum ea sterilitatem hanc hoc cap. et sequent. permiscet) in Jerusalem, ut Deus videatur esse quasi colonus in Judæa, et quasi viator transiens et abiens. Secundo, vers. 13, orat pro populo, licet prohibitus a Deo, vers. 11, ut ejus ita undique afflicti misereatur.
Textus Vulgatae: Jeremias 14:1-22
1. Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam de sermonibus siccitatis. 2. Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt, et obscuratæ sunt in terra; et clamor Jerusalem ascendit. 3. Majores miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad hauriendum, non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua: confusi sunt et afflicti, et operuerunt capita sua. 4. Propter terræ vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolæ, operuerunt capita sua. 5. Nam et cerva in agro peperit, et reliquit: quia non erat herba. 6. Et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones, defecerunt oculi eorum, quia non erat herba. 7. Si iniquitates nostræ responderint nobis: Domine, fac propter nomen tuum, quoniam multæ sunt aversiones nostræ, tibi peccavimus. 8. Exspectatio Israel, salvator ejus in tempore tribulationis: quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? 9. Quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare? tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos. 10. Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum. 11. Et dixit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum. 12. Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum: et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam ea: quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos. 13. Et dixi: A, a, a, Domine Deus: Prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto. 14. Et dixit Dominus ad me: Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos: visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui prophetant vobis. 15. Idcirco hæc dicit Dominus de prophetis, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: Gladius et fames non erit in terra hac: In gladio et fame consumentur prophetæ illi. 16. Et populi, quibus prophetant, erunt projecti in viis Jerusalem præ fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos; ipsi et uxores eorum, filii et filiæ eorum: et effundam super eos malum suum. 17. Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrymam per noctem et diem, et non taceant:
Versus 1
1. QUOD FACTUM EST VERBUM. — Id est verbum quod factum est. Est anastrophe.
DE SERMONIBUS SICCITATIS, — id est de re et pœna comminata sterilitatis: hebraice pro sterilitatis est הבצרות habbatsarot, id est prohibitionum vel retentionum, scilicet aquæ et pluviæ, uno quippe fonte Siloe, ait S. Hieronymus, utitur Jerusalem, et hoc non perpetuo; et usque in præsentem diem, sterilitas pluviarum, non tantum frugum, sed et bibendi inopiam ibidem facit. Est ergo metonymia: ponitur enim causa pro effectu, nam ex retentione aquarum sequitur frugum raritas, inde annonæ caritas, inde fames. Quæres, quando contigerit hæc siccitas? S. Hieronymus censet contigisse in ipsa obsidione Jerusalem. Verum tunc siccitas, indeque consequens agrorum sterilitas nocuisset Chaldæis obsidentibus, non vero Judæis obsessis, utpote qui urbe ad agros egredi non poterant. Melius ergo Sanchez censet eam contigisse ante obsidionem sub Sedecia: tunc enim majores poterant emittere minores ad quærendam in agris aquam, ut dicitur vers. 3. Prius enim Deus punivit Judæos siccitate, fame et siti; mox gladio Chaldæorum, de quo agit vers. 18.
quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer.
Versus 2
2. LUXIT JUDÆA. — Lugere dicitur terra, cum arida, sterilis, horrida et inculta jacet.
PORTÆ EJUS CORRUERUNT, — id est corruent dejiciente eas Chaldæo, et pulvere involutæ ac obscuratæ non apparebunt. Ita Hugo et Lyranus. Secundo, ut Vatablus, q. d. Portæ amittent suam claritatem antiquam, nullius erunt pretii, negligentur ob inhabitantium mœrorem et afflictionem. « Portæ » ergo, id est claritas portarum, item frequentia transeuntium per portas, corruet. Tertio, « portæ, » id est loca judiciorum, quæ erant in portis, corruerunt, vel, ut Septuaginta, vacua facta sunt; quia tunc nullæ lites, nullæ causæ agebantur, cum omnes hostem exspectarent. Ita S. Thomas. Quarto et optime: « Portæ ejus corruerunt, » id est, ut hebraice אמללו umelalu, id est infirmatæ, id est desolatæ sunt, ita ut nemo per eas transeat, perinde ac si corruissent, idque ob sterilitatem et famem: agit enim de desolatione sterilitatis, non excidii. Ita Maldonatus.
Versus 3
3. MAJORES. — Hebraice אדירון addirehem, id est potentes et magnates eorum, q. d. Tanta erit fames, ut ne magnates quidem mittentes famulos suos ad remota loca, aquam ad bibendum inveniant, ne quidem in cisternis, quarum creber erat usus in Judæa, ideoque crebra mentio in Scriptura.
AD HAURIENDUM. — Hebræus, ad נבים gebim, id est, ut Chaldæus, ad cisternas; Septuaginta, ad puteos; alii, ad lacunas, ut scilicet inde aquam hauriant, ut vertit Noster.
CONFUSI SUNT ET AFFLICTI. — Hebræus, confusi sunt et erubuerunt: quia mittentes famulos pro aqua, eam non invenerunt.
OPERUERUNT CAPITA SUA. — Solebant Judæi in luctu caput operire, quod et nunc faciunt illi, qui pullati funus prosequuntur. Sic Amano mortis reo velatum est caput, Esther vii, 8.
Versus 5
5. RELIQUIT — scilicet cerva fœtum suum, quem, deficiente herba, in tanta Judææ siccitate, alere non poterat; quid ergo facient aliæ bestiæ? cerva enim præ aliis amat fœtus suos.
ONAGRI — qui, uti et cervæ et dracones, sicci sunt et æstuantes, ob caloris copiam, teste Plinio lib. VIII, cap. xii; ideoque sitibundi præ siccitate ventum haurient, ut sitim et famem temperent et calorem refrigerent: oculi enim eorum præ inedia debilitati deficient et caligabunt, qui cibo, spiritibus redeuntibus, illuminari solent, uti oculi Jonathæ, ex inedia caligantes, cibo sumpto, illuminati sunt, I Reg. xiv, 27.
Audi Rabbinos, et ex iis Isidorum Clarium: « Ferunt onagri sitim multo tempore, amant solitudinem; sed tandem longioris impatientes sitis ac famis, circumspiciunt ubinam locorum gramen vel herba sit, et magno desiderio in excelso loco aerem attrahunt celeri attractu, sicut dracones solent, quorum est vehementissima respiratio et sorbitio. » Addit Theodoretus: « Hoc certe faciunt etiam homines dum sitiunt, tenui ventorum aura refrigerantes calorem. »
Mystice, S. Hieronymus hæc accipit de spiritali ariditate et siti Ecclesiæ, quando plebs magistrorum inopia in spiritu contabescit. Unde Propheta: « Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. » Ex adverso S. Gregorius, lib. XX Moral. cap. xxix, explicans illud S. Job: « Frater draconum, » hæc de perversis accipit: « Perversi etenim, inquit, ventum quasi dracones trahunt, cum malitiosa superbia inflantur. »
Versus 7
7. SI INIQUITATES NOSTRÆ RESPONDERINT NOBIS — stantes, ut vertit Chaldæus, et conscientiæ nostræ dicentes nos esse malos, et tanta pœna sterilitatis dignos, vel, si peccata nostra coram Deo, ei quasi interroganti, responderint nobis, id est, ut Chaldæus, contra nos, ideoque restiterint nobis, vertunt Septuaginta, hoc est accusaverint nos in judicio coram te, sicut accusator respondere solet reo, ejusque excusationes refutare; sic ait Isaias, cap. iii, vers. 9: « Agnitio vultus eorum respondit eis, » id est ipse vultus eorum, mox ut aspicitur et agnoscitur, loquitur et accusat eorum scelera, q. d. Peccata nostra tanta sunt, ut clament vindictam, nosque excidio dignos esse. Tu tamen, Domine, fac nobiscum clementer, quia clemens es: fatemur enim multas esse aversiones et rebelliones nostras, quibus te offendimus. Est oratio Jeremiæ.
Moraliter, hic nota quanta sit vis conscientiæ, quæ, ut ait Origenes, est « corrector affectuum, et animæ pædagogus. » Itaque primo, ipsa est frenum post peccatum: « Quia infixa nobis ejus rei aversatio est, quam natura damnavit, » ait Seneca, epist. 98. Secundo, est flagrum post peccatum: « Quia perfecto demum scelere, magnitudo ejus intelligitur, » ait Tacitus lib. xiv. « Dum pœnam semper ante oculos versari putant, qui peccaverunt, » ait Cicero pro Milone. Tertio, in damnatis conscientia est tortor: urit enim, cædit, lancinat et verberat animum.
Quocirca S. Augustinus, lib. XXI De Civit.: « Tranquillitate, ait, conscientiæ nihil excogitari potest beatius. » Hinc Pythagoras ait: Nec quidquam coram sociis, aut testibus, aut te Solo turpe geras: summus pudor ipse tibi sis. Tum, ut ait Cicero: « Conscientia virtuti satis amplum theatrum est. » Et S. Augustinus, lib. III Contra litteras Petiliani, cap. vii: « Nec malam conscientiam sanat præconium laudantis, nec bonam vulnerat conviciantis opprobrium. » Et in Psalm. xxxi: « Quomodo mala conscientia tota in desperatione est, sic bona conscientia tota in spe. »
Ita in hora mortis et in judicio Dei accusabunt nos peccata nostra æque ac dæmones. Narrat Climachus, gradu 7, De luctu, Stephanum virum sanctum, qui quadraginta annos in eremo addictus jejuniis, lacrymis, aliisque virtutibus præclare vixerat, in hora mortis obstupuisse: « Et quasi, inquit, rationem quidam a se exigerent, cunctis qui astabant audientibus, aiebat, aliquando quidem: Ita sane, sic; vera est; sed pro hoc tot annos jejunavi. Aliquando vero: Non certe, sed mentimini, hoc non feci. Deinde rursus: Ita vere est, hoc ita est; sed flevi, sed ministravi. Ac rursus: Vere me accusatis. In quibusdam etiam aliquando aiebat: Ita sane, et quidem ad hæc quid dicam non habeo, ideo misericordia est. Et erat profecto spectaculum horrendum ac terrificum, invisibile illud sævissimumque judicium. Quidam vero mihi veraciter affirmaverunt, quod hic dum esset in eremo, leopardum quoque ex manu sua nutriebat. » Si in viridi ligno hæc fiunt, in arido quid fiet?
Versus 8
8. EXSPECTATIO, — o Domine, qui es exspectatio, id est spes Israelis, in quo Israel omnem suam spem positam habet, præsertim in hac tribulatione et vastatione sibi imminente!
QUARE QUASI COLONUS? — qui agrum alienum pretio conduxit, ut eum colendo fructus colligat unius anni; qui proinde succum agri exhaurit. Aut « colonus, » id est mercenarius, qui minus diligenter agrum heri sui, utpote alienum, mercede conductus colit, quam si suus esset. Hebraice est, cagger, id est sicut peregrinus, ut vertit Syrus, vel hospes et advena, ut vertit Arabicus, q. d. Hactenus, o Domine, habitasti in templo et Judæa, quasi herus in domo et agro tuo, jam videris in ea factus colonus, qui negligit bonum agri alieni: imo videris factus peregrinus, viator et advena, qui negligit ea quæ peregre, et in via sunt, tantumque transit per hospitium, et postquam pernoctavit, non curat de hospitio: sic tu jam negligis templum et Judæam quasi agrum alienum, aut quasi hospitium tuum; pertransis a nobis, non curas an hospitium tuum sit vastandum a Chaldæis, quinimo illud deseris, eisque vastandum relinquis: mane ergo nobiscum, et salva nos, cum sis fortissimus; ne dicant gentes te fugisse ex infirmitate, eo quod nos salvare non posses. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rabanus, S. Thomas et Vatablus.
Pari modo mystice nos hæc verba: « Quare quasi colonus, etc., » cordiali cum gemitu proferamus, cum Deum in nobis, vel in Ecclesia (aliqua particulari) per stabilem gratiam habitare non invenimus; sed cito gratiosam suam nobis subtrahere præsentiam, inquit Dionysius Carthusianus.
Allegorice Christus est « exspectatio » Israelis; de eo enim ait Jacob, Gen. xlix, 16: « Salutare tuum exspectabo, Domine; » et: « Ipse erit exspectatio gentium, » q. d. Quando Christus in terram venerit, erit quasi peregrinus in ea, et parvo tempore terræ usurus hospitio; et quasi vir vagus, ac robustus, qui per omnem Judæam discurret prædicando: mox prædicatione et cursu suo peracto, relicto Israele, ad gentium multitudinem; relicto templo, ad Ecclesiam; relicta terra, ad suum transibit et redibit cœlum.
Imo S. Hieronymus, Rabanus, Hugo et Lyranus, ad litteram hæc de Christo accipiunt, quasi Jeremias et Judæi eum invocent, ut per futuram incarnationem, labores et merita sua Patri irato se opponat, salvetque Israelem ne capiatur a Chaldæis. Sic quoque explicant Tertullianus, lib. III Contra Marcion. vi, et Ambrosius, vel potius
Ruffinus, tract. in Symbol. Apostolorum cap. xxx.
Pari modo in Eucharistia Christus est quasi peregrinus; quia peregrina veste, scilicet specie panis et vini, vestitus et tectus est, et viator declinans ad manendum; quia est viaticum nostrum, quo roborati tendimus ad patriam nostram cœlestem: unde digestis et consumptis speciebus, transit ipse, et in eo loco quasi evanescit. Tertio, Chaldæus vertit: O Salvator Israel, cur manet ira tua super nos, cum tantum simus peregrini et viatores in terra? sed patet ex Hebræo non populum, sed Deum dici hic peregrinum.
Tropologice, Christus et Christiani sunt coloni et peregrini. Primo, quia Christus e cœlo in terram quasi alienam venit, et nos e cœlo animam accepimus. Unde et cœlum nobis patria est, terra vero exsilium. Secundo, quia licet Christus terræ esset dominus, et veniret in propria: sui tamen eum quasi peregrinum non receperunt. Tertio, quia caducis terræ bonis non est usus nisi ad necessitatem quasi peregrinus: non habuit ubi caput reclinaret; non habuit propriam domum, sed Marthæ et aliorum hospitium; nullo captus fuit vitæ et rerum vitæ amore: ut doceret nos, iis uti, non frui, et supernam patriam inquirere, uti ipse mox ad cœlum rediit. Similiter omnes fideles et sancti sunt hospites terræ, et cives cœli, præsertim quia hic inter impios et reprobos vivunt, unde terra eis est tædio, cœlum in desiderio.
Quocirca S. Augustinus, in Sententiis, num. 17: « Omnis, inquit, qui ad supernam pertinet civitatem, peregrinus est mundi, et dum temporali utitur vita, in patria vivit aliena; ubi inter multa illecehrosa, et multa fallacia, Deum nosse et amare paucorum est. » Et num. 113: « Christiano recte gaudendi causa non præsens sæculum est, sed futurum; et ita utendum est temporalibus, ne obsint æternis, ut in via qua peregrini ambulant, hoc placeat quod ducit ad patriam. »
Nam, ut ait S. Basilius in Psalm. i, 1: « Sicut viator jam in prata, jam in montes, jam in amœna, jam in tristia incidit, sed mox ea relinquit; ita et nos in vita hac, jam læta, jam tristia transimus, nihil est quod hæreat. »
Idem habet S. Ambrosius, in Psalm. i, 1, additque: « Sicut in navibus dormientes, ventis aguntur in portus, etsi nullus quiescentibus sensus est navigandi, tamen cursus eos urget ad finem, et impellit ignaros: sic vitæ nostræ spatio defluente, ad proprium unusquisque finem, cursu latente, deducitur. Unde dicitur: Surge, qui dormis. Tu enim dormis, et tempus tuum ambulat (nota hoc et rumina); et vide ne, dum dormis, tempus prætereat: ideo et si dormis, cor tuum vigilet. Si cor otiosum non sit, non sunt otiosa tempora tua; in via es, o homo, ambula, ut pervenias, ne te nox in via occupet, ne consumatur dies vitæ, antequam progressum virtutis acceleres. Viator es, vitæ hujus omnia transeunt, omnia post te fiunt, omnia in hac via cernis et transis. »
Et inferius: « Ergo quasi in via locatum, neque secunda extollant, neque adversa te frangant. Festina semper ad finem, festina ut pervenias: elige tamen viam, antequam curras. Duæ viæ sunt: una justorum arcta; altera peccatorum spatiosa, sed ducens ad interitum. »
Et S. Bernardus, serm. 4 De Adventu: « Quid, inquit, vobis filii Adam, cum terrenis divitiis, et gloria temporali: quæ neque veræ, neque vestræ sunt? Si vestra sunt hæc, tollite ea vobiscum; sed homo cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus. » Audi et gentilem Senecam, epist. 121: « Magnus, ait, animus conscius sibi melioris naturæ, dat quidem operam, ut in hac statione, qua positus est, honeste se atque industrie gerat. Cæterum nihil horum quæ circa ipsum sunt suum judicat, sed ut commodatis utitur peregrinus et properans. »
Idem, epist. 103: « Quidquid, ait, circa te jacet rerum, tanquam hospitalis loci sarcinas specta. Transcundum est. Excutit natura redeuntem, sicut intrantem. Dies iste quem tanquam extremum reformidas, æterni natalis est. » Et inferius: « Quid ista sic diligis quasi tua? Istis opertus es. Veniet dies qui te revelet, et ex contubernio fœdi atque olidi ventris educat. Hinc nunc quoque tu quantum potes subvola, ab aliis alienus. » Vide apophthegmata Sanctorum, dicentium se peregrinos esse, quæ annotavi Hebr. xi, 13, in fine.
Versus 9
9. VELUT VIR VAGUS. — Hebraice נדהם nidham, id est attonitus, pavidus, qui præ stupore et pavore, huc illuc vagatur et discurrit, q. d. Videris, Domine, quasi territus a nobis fugere, et huc illucque vagari; nimirum terrent te scelera nostra, æque ac clades nobis imminens. Syrus vertit, velut vir diminutus, abjectus; Arabicus, ut vir deficiens, infirmus; Septuaginta, velut vir dormiens, id est quasi non videns afflictionem nostram. Sic ait Psaltes, Psalm. xliii, 23: « Exsurge, quare obdormis, Domine? »
UT FORTIS. — Hebraice גבור gibbor, id est robustus, validus ut gigas, q. d. Videris, Domine, nobis esse, ut homo qui, cum videatur esse fortis ut gigas, aut se fortem et giganteum esse jactet, opem tamen ferre non potest: quod ne Deus permittat sibi exprobrari a gentibus, orat Moyses Num. cap. xiv, 16, ne scilicet gentes dicant: Deus non potest suum populum ab hoste liberare; ergo non est potens: aut si olim eum liberans fuit potens, jam in eo cum ætate virtus ista consenuit et elanguit. Ita Sanchez.
TU AUTEM IN NOBIS ES, DOMINE, q. d. Videris in nobis esse peregrinus, o Domine, uti dixi vers. 8; at revera non es, quia habitas in medio nostri.
ET NOMEN TUUM. — Nota: Nomen Dei invocari super aliquem populum, est vocari eum Dei populum, Dei hæreditatem, Dei peculium, Dei filios. Vide Can. xxx.
Versus 10
10. Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit MOVERE PEDES SUOS, — id est dilexit a Dei cultu recedere, ac vagus et instabilis, nunc ad hæc, nunc ad illa idola, nunc ad Ægyptios, nunc ad Assyrios opis causa, nunc hanc, nunc ad illam voluptatem et peccatum discurrere. Vide cap. ii, vers. 18.
Ita respondet Deus Judæis rogantibus, cur quasi hospes abeat, q. d. Abeo a vobis, quia vos a me abitis: vagus vobis videor et peregrinus, quia vos vagi et instabiles ad hostes meos decurritis. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rabanus. Notat S. Hieronymus, peccatorum pedes esse instabiles, Thren. i, 8, Proverb. vii, 10, Gen. iv, 14, et cap. xi, vers. 2. Contra Sanctis cum Mose dicitur: « Tu vero hic sta mecum, » Deuter. v, 31; Isaiæ lvii, 20. Vide dicta Threnor. i, 8.
Versus 11
11. NOLI ORARE PRO POPULO ISTO IN BONUM, — ut illi aliquid boni a me postules. Vide cap. vii, vers. 16, et cap. xi, vers. 14. Gravis est ira Dei, cum bonum petere vetat, malum et exitium precari permittit.
Versus 13
13. ET DIXI: A, A. — Hebraica est una dictio Aha, heu, de qua dixi cap. i, vers. 6. Excusat populum Jeremias, dicens quod sit deceptus a pseudoprophetis.
Versus 16
16. EFFUNDAM SUPER EOS MALUM SUUM, — id est pœnam, malitiæ eorum debitam.
Versus 17
17. DEDUCANT OCULI MEI LACRYMAM PER NOCTEM ET DIEM, ET NON TACEANT, — non cessent a lacrymis, q. d. Quando vobis persuadere non possum, quod fames et gladius vobis immineant, saltem plorabo vestram futuram calamitatem.
VIRGO FILIA POPULI MEI. — Est hebraismus: ita enim vocatur congregatio populi a Deo dilecti tenerrime instar filiæ virginis, utpote quæ necdum in hostium potestatem venisset: hinc enim dicitur virgo. Sunt verba et lacrymæ Jeremiæ.
Versus 18
18. PROPHETA (scilicet falsus et mendax, de quo vers. 13), et sacerdos — illi applaudens.
ABIERUNT IN TERRAM QUAM IGNORABANT, — abierunt captivi cum populo quem seduxerunt in Babylonem. Est hæc justa et congrua pœna falsorum Prophetarum, dicentium vers. 13: « Pacem veram dabit vobis in loco isto; » huic enim loco et terræ opponit locum quem ignorabant. Chaldæus vertit, conversi sunt ad negotiationes suas. Hebraice שחר sachar, etiam significat negotiari.
Aliter Sanchez, per Prophetam enim bonum accipit, scilicet eum qui vacabat Dei laudibus in templo concinendis: jungitur enim sacerdos, cujus erat sacrificare, Prophetis, id est psaltibus concinentibus. Hic sensus concinnus et appositus est: Jeremias enim Prophetam nunc bonum, nunc malum et falsum intelligit.
Versus 21
21. NEQUE FACIAS NOBIS CONTUMELIAM SOLII GLORIÆ TUÆ. — Ita hæc junge cum Romanis, Septuaginta et Hebræo, licet aliter dispungat S. Hieronymus et alii, nimirum sic: Neque facias nobis contumeliam: solium gloriæ tuæ recordare, quæ dispunctio sensum habet planum. Solium gloriæ Dei vocat Jerusalem, quia hæc erat metropolis populi Dei, de qua Christus, Matth. v, 35: « Non jurabis per Jerusalem, quia thronus est magni regis. » Et hic, cap. iii, vers. 17: « In tempore illo vocabunt Jerusalem Solium Domini. » Aut potius templum: ibi enim Deus supra Cherubim et propitiatorium sedere dicebatur. Ita S. Hieronymus. Jam sensus nostræ dispunctionis est, q. d. Ne sinas, Domine, vastari et pollui Jerusalem, vel potius templum, in quo quasi solio glorioso inter nos habitare diceris: hæc enim contumelia fit non tantum nobis, sed et solio tuo, id est tibi; ergo: « Non nobis, Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam, nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? » Psalm. cxiii, 9 et 10. Chaldæus vertit: Ne vilem facias locum gloriæ tuæ; Septuaginta: Ne perdas solium gloriæ tuæ. Ita quoque Lyranus, et S. Thomas, qui multa hic in fine capitis mystica habet de triplici Dei solio, primo, gloriæ; secundo, clementiæ; tertio, justitiæ.
Versus 22
22. NUMQUID SUNT IN SCULPTILIBUS GENTIUM QUI PLUANT? — Redit ad capitis initium, q. d. Non ab idolis, sed ad te, Domine, exspectamus et oramus pluviam, ut sanes et avertas sterilitatis tuæ plagam in nos immissam; tu enim es dator imbrium, tu ablator.