Cornelius a Lapide

Jeremias XV


Index


Synopsis Capitis

Dicit Deus se esse inexorabilem, etiamsi Moses et Samuel orarent pro populo. Minatur ergo ei gladium, canes, volucres cœli, bestias terræ, certumque Hierosolymæ excidium: hinc Propheta, vers. 10, se quasi virum rixæ, scelera arguentem, et excidii prænuntium suis invisum esse deplorat, sed a Deo, vers. 19, roboratur et communitur, ut sit quasi murus æreus.


Textus Vulgatae: Jeremias 15:1-21

1. Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur. 2. Quod si dixerint ad te: Quo


Versus 1

1. SI STETERIT MOYSES ET SAMUEL, — q. d. Non mireris, o Jeremia, nec putes te a me despici, eo quod te non exaudiam, quia tanta sunt populi scelera, tantaque in iis ejus obstinatio, ut nec Mosen, nec Samuelem, pro eis orantes audirem. Nota: Prae aliis nominantur hic Samuel et Moses, quia hi sanctissimi fuerunt, et maximam populi curam habuerunt, atque potentes apud Deum, et in oratione tam efficaces exstiterunt, ut ejus irae resisterent, orando pro populo, sibi licet ingrato et rebelli. Erant enim duces et judices populi, et mediatores inter Deum et populum, Deoque familiarissimi, et charitate ardentissima diligebant populum, etiam sibi rebellem et refractarium. Haec enim duo, scilicet oratio et charitas, praesertim erga rebelles et inimicos, decent eos qui praesunt, Deumque stringunt et quasi cogunt, ut preces eorum exaudiat. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, S. Thomas, Hugo, Rabanus et Lyranus. Vide S. Gregorium, lib. IX Moral. cap. XII et XIII.

Hinc patet non esse aequalia Sanctorum merita.

Secundo, licet Vatablus vertat: Si starent Moses et Samuel coram me, non esset animus meus ad populum istum; tamen melius Noster, Septuaginta et Chaldaeus vertunt: Si steterint, etc., unde sequitur eos stare posse et solere coram Domino ut orent pro populo. Hebraice enim est futurum, quod significat rei consuetudinem: Si stabit, id est si stet uti stare solet. Ergo Sancti orant pro nobis post mortem etiam in limbo, multo magis in coelo, multaque nobis impetrant, uti legimus fecisse Jeremiam, II Machab. cap. ult., 14. Vivunt enim Sancti in perfecta charitate tum Dei, tum proximi, atque Deum laudant et orant, non pro se, ergo pro nobis. Ita S. Hieronymus et Chrysostomus, homil. 4 in Epist. I ad Thessalonic. Quod intellige de oratione in genere. Nam in particulari ignorabant Moses, Samuel, aliique in limbo, quid hic gereretur, nisi quod discebant vel revelatione angelorum aut Dei, aut eorum qui post mortem eo descendebant. Idem dicendum est de animabus in Purgatorio existentibus, ac proinde non legimus viventes invocasse has animas: hoc enim proprium est legis novae et animarum beatarum, estque quasi praemium felicitatis eorum.

Dices: Deus hic ait quod non exaudiet eos, ergo vetat eos orare. Respondeo, nego consequentiam, non enim ait se non auditurum preces eorum ex eo quod nihil illae valeant; sed quod populi scelera essent tanta, ut indignus esset, pro quo Moses et Samuel audirentur. Sicut ergo pater iratus solet dicere filio: Noli orare pro isto servo nebulone, nam nil nisi fustes meretur, et fuste contundam eum: sic et Deus facit hic. Vide dicta cap. XI, 14.

Moraliter hic disce, ut alicui Sanctorum preces prosint, debere eum simul cum iis conniti et collaborare: si enim in malitia persistat, parum vel nihil alterius preces ei proderunt. De quo vide S. Chrysostomum loco jam citato.

Non est anima mea ad populum istum, — non placabor populo huic, non diligam eum. EJICE (praedic) ILLOS (ejiciendos) A FACIE MEA, — id est a terra Judaeae, cui in templo praesens sum. Ita Chaldaeus, S. Thomas, Lyranus et Vatablus. Vel, 'a facie,' id est a protectione mea et benevolentia. Ita S. Hieronymus, Rabanus, S. Thomas.


Versus 2

2. Qui ad mortem, — id est ad pestem; sic enim distinguitur mors a gladio et fame, Ezech. XIV, 15. Sic vulgo cum S. Cypriano et Tertulliano pestilentiam vocamus mortalitatem: plurimos enim ad mortem deducit. Jam 'qui ad mortem,' scilicet destinati sunt, eant 'ad mortem: qui ad gladium,' eant 'ad gladium: qui ad captivitatem,' eant 'ad captivitatem.'


Versus 3

3. VISITABO (inducam) QUATUOR SPECIES, — id est genera poenarum, scilicet pestem, gladium, famem, captivitatem. Hebraice est, praeficiam eis quatuor familias vel cognationes, id est quatuor gentes, ut vertunt Pagninus et Vatablus. Vel potius, quatuor cognata carnivora, scilicet gladium, canes, aves et feras, ut eos pro potestate sua eis a me data, arbitrium et libitum suum lanient et devorent, patet ex sequent. Haec Noster vocat 'quatuor species.' Aliter Sanchez, visitabo, scilicet quasi rex in die belli armamentarium meum, an scilicet mea arma quatuor jam dicta, satis tersa et polita sint ad feriendum Judaeos.


Versus 4

4. Et dabo eos in fervorem. — Septuaginta, in angustias; Chaldaeus, in commotionem, ut scilicet ipsi angustiis et terroribus conscientiae ferventes et aestuantes, quasi Cain tremuli huc illucque discurrant et vagentur. Ita Vatablus; hoc enim est Hebraeum saava. Aliter S. Thomas, Maldonatus, Hugo: 'In fervorem,' inquiunt, id est in fervens odium, quo Judaeos persequentur omnes gentes, q. d. Tradam Judaeos ferventi furori omnium regum. Aliter quoque Lyranus, q. d. Ita caedam eos, ut omnis terra ferveat, id est anxietur, aestuet, contremiscat ad tantam stragem Judaeorum.

PROPTER MANASSEM. — Manasses enim rex Juda scelestissimus populum in idololatriam deduxit, idolisque omnium gentium aras construxit, et quasi idololatriae publicum vexillum pariter et exemplum erexit, IV Reg. XXI, 2. Porro, licet Manasses sit conversus, et suorum scelerum poenitentiam egerit, tamen publicum hoc scelus populi, digna satisfactione expiatum non fuit, praesertim quia posteri Manassis imitati sunt ejus impietatem et idololatriam, ideoque puniti. Ita Chaldaeus et S. Hieronymus. Adde, rex et regnum, sive populus, politice unum sunt: unde unius peccatum, alterius quoque censetur, et in altero punitur.


Versus 5

5. QUIS ENIM MISEREBITUR TUI, JERUSALEM? — Hebraeus et Septuaginta: Quis parcet tibi? q. d. Nullus princeps parceret tibi, si contra eum admisisses ea quae contra me designasti; ergo non convenit ut ego ea dissimulem et parcam tibi. QUIS CONTRISTABITUR PRO TE? — Nemo tibi compatietur, quia omnes dicent te merito puniri. QUIS IBIT AD ROGANDUM? — scilicet Deum. Ita Septuaginta. Secundo, Chaldaeus et Vatablus apte vertunt, quis salutabit te? ut roget te de pace tua ac salute, qui scilicet agas et valeas, q. d. Nemo erit qui tibi condoleat, ut de te et tuis malis roget.


Versus 6

6. LABORAVI ROGANS. — Pro rogans hebraice est hinnachem, quod duo significat, scilicet poenitere et consolari. Unde primo, R. Kimchi vertit, laboravi consolari, id est vix me possum consolari ob tuam impietatem et obstinationem. Secundo et melius vertas, laboravi poenitere, id est laboravi rogans et invitans te per Prophetas, ut poeniteres, teque converteres. Hic sensus maxime convenit versioni Latinae. Tertio, S. Hieronymus vertit, laboravi rogatus, id est fatigatus sum aliorum pro te precibus: ideo nemo jam audebit pro te rogare: tot enim precibus pro te fusis obtusum quasi habeo caput, aures callosas, mentem defessam et quasi stupidam.

Quarto, Maldonatus vertit, laboravi poenitendo, aut, ut Sanchez, miserendo, quasi dicas: Saepius decrevi vos punire, sed deductus poenitentia et misericordia revocavi sententiam, sperans vestri emendationem; verum nihil obtinui, tantum fatigavi me: toties enim idipsum feci, ut ulterius non possim me reprimere aut poenitere, et mutare sententiam de vestra punitione; sum enim poenitendo fatigatus et taedio affectus: quare revocabo primam meam sententiam, et omnino evertam et interficiam vos. Ita Rabanus, Hugo et Vatablus. Unde Septuaginta vertunt, non ultra dimittam, valdeque congruit hic sensus Hebraeo hinnachem.


Versus 7

7. DISPERGAM EOS VENTILABRO (id est, sicut ventilabro paleae disperguntur quaquaversum a vento raptae, ita et ego vos dispergam) IN PORTIS (id est per portas urbium, totius) TERRAE. — Per portas enim synecdochice saepe significantur urbes. Ita Chaldaeus et Vatablus. Secundo et melius, terrae portas vocat ultimas terrae partes, quibus ex terra in mare exitur, et e mari in terram intratur, q. d. Dispergam vos usque ad fines terrae. Ita Maldonatus, D. Thomas, Lyranus. Aut, ut Sanchez, portae terrae sunt ortus et occasus, per quae dies et nox quasi per portas positas in finibus terrae, in eam ingrediuntur. Alii sic explicant, q. d. Depauperabo eos, ita ut ad portas et ostia cogantur mendicare.

INTERFECI, etc., POPULUM MEUM — per Chaldaeos, tempore Joakim, vel potius per Sennacherib et Assyrios, tempore Manassis.


Versus 8

8. MULTIPLICATAE SUNT MIHI (id est a me) VIDUAE EJUS, — populi scilicet, maritis earum a Chaldaeis interfectis. SUPER ARENAM MARIS. — Est hyperbole, q. d. Plurimae a me viduatae sunt matres factaeque viduae. INDUXI EIS SUPER MATREM ADOLESCENTIS VASTATOREM, — qui scilicet vastaret adolescentem morte, et consequenter matrem orbitate et dolore afficeret. Idque non occulte, sed 'meridie,' id est palam et in media luce. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, S. Thomas. Aut vice versa, 'vastatorem,' qui scilicet occidat matres, q. d. Sicut mulieres caesis maritis feci viduas, ita adolescentes caesis matribus feci orphanos. Ita Maldonatus.

Alii 'matrem' exponunt, metropolim, seu urbem matrem, id est primariam, scilicet Jerusalem; haec dicitur mater adolescentis, id est adolescentum: erat enim ipsa mater et nutrix florentissimae juventutis, q. d. Adducam contra Jerusalem hostem, qui media luce eam cum suo juventutis flore perdat et vastet. Tertio, Chaldaeus et Vatablus 'matrem' exponunt congregationem vel multitudinem adolescentum, id est fortissimos quosque: hos enim occiderunt vastatores Chaldaei. Sed primus sensus uti planissimus, ita et maxime genuinus est.

MISI SUPER CIVITATES REPENTE TERROREM. — Hebraice est: Cadere faciam super eam (Jerusalem et vicinas urbes) civitatem et terrores, id est terrores civitatis, seu quales esse solent in civitate obsessa, seditiosa et tumultuante. Est hendiadys. Vatablus vertit: Obrui eam subito et hoste et terroribus. Verum hebraice ir, civitatem, non hostem significat: nisi dicas ir quoque significare vigilem, et per vigilem intelligas hostem excubantem et insidiantem Hierosolymae.


Versus 9

9. Infirmata est (immutata est et orbata filiis) QUAE PEPERIT SEPTEM, — id est plurimos. Ita Septuaginta. Porro haec accipi possent, tam de particularibus matribus, quam de ipsa Jerusalem. q. d. Ipsa Jerusalem, quae est quasi magna Judaeorum mater, quaeque plurimos habebat filios, id est cives, iis caesis orba erit: haec enim ingens matrum praesertim viduarum est afflictio. Unde in historiis legimus matres nonnullas cum acciperent nuntium filios in praelio occubuisse, exanimes et emortuas concidisse.

Notat S. Hieronymus in Isaia cap. IV et cap. LIV, septenarium Hebraeis esse familiarem propter sabbatum, sicut et denarium propter decalogum, atque significare multitudinem. Sic I Reg. II, 5, in Hebraeo dicitur: 'Donec sterilis peperit septem,' id est plurimos, ut vertit noster Interpres, et Proverb. XXVI, 16: 'Sapientior sibi piger videtur septem (plurimis) viris loquentibus sententias,' et vers. 25: 'Septem (plurimae) nequitiae sunt in corde illius;' et Eccles. XI, 2: 'Da partem septem, necnon et octo,' q. d. Da eleemosynam multis, imo multo pluribus; cum enim additur septenario unitas, significatur magna et inusitata multitudo.

OCCIDIT EI SOL, — id est prosperitas, q. d. In medio prosperitatis cursu, eversa est Jerusalem, et tribus Juda. Ita S. Hieronymus, Chaldaeus et Vatablus. Simili modo, mater quaelibet fecunda in Judaea, cum esset in medio aetatis flore, possetque plurimos procreare filios, marito ejus occiso, quasi sole occidente, vidua et infecunda remansit. Unde Chaldaeus vertit: Migravit gloria eorum, invita eorum, et interea dum ipsi stant confusi fuerunt. Tale est illud Poetae: Fulsere quondam candidi tibi soles.

Similis phrasis est Amos cap. VIII, vers. 9; Job XXII, 28, et cap. XXIX, 3. Aliter Theodoretus, Hugo, S. Thomas, q. d. Prae maestitia visus est ei sol occidere, et tenebrescere in meridie. Vide Canon. XXXII.

Allegorice, S. Irenaeus, lib. IV, cap. LXVI, Cyprianus, lib. II Contra Judaeos, cap. XXIII, et Isidorus, De Passione Christi, cap. XV, hoc referunt ad eclipsin universalem solis, quae facta est in morte Christi: tunc enim sol occidit, non Christo, sed Judaeae, a qua sol faciem indignans avertit ob Christicidium ab ea commissum.

Moraliter: Occidit sol in meridie juvenibus, qui sperabant annos Nestoris et in flore aetatis a morte subripiuntur. In hos enim recte competit illud poetae, nostro Prophetae vicinum: Soles occidere et redire possunt: Nobis cum semel occidit brevis lux, Nox est perpetuo una dormienda.

Mystice, Hugo per occasum solis accipit occaecationem Judaeorum, de qua Isaias, cap. LIX, 9: 'Exspectavimus lucem, et ecce tenebrae; splendorem, et in tenebris ambulavimus. Palpavimus sicut caeci parietem,' etc. Pari modo tropologice occidit homini sol, cum in peccatum mortale prolabitur: tunc enim Christum solem justitiae, gratiam et vitam animae deperdit, ac in horrendas tenebras, quin et in mortem praesentem et aeternam corruit. Ita S. Hieronymus.

RESIDUOS (sub Joakim) IN GLADIUM DABO, — ut sub Sedecia per Nabuchodonosorem occidantur. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo.


Versus 10

10. VAE MIHI. — Est epiphonema, quo Propheta ex naturali doloris sensu queritur, se nescio quo fato genitum, ut omnibus sit odio et probro, ob minaces prophetias; vocatque se 'virum rixae et discordiae,' id est omnium injuriis, odiis contumeliis expositum, cum quo omnes jurgantur et rixantur. Syrus vertit, virum judicem, id est judicio cum omnibus contendentem; Arabicus, virum arguentem. Sic Christus Judaeis fuit vir rixae, et positus in ruinam et resurrectionem multorum.

Sic qui respublicas et Religiones deformatas et collapsas reformare volunt, libertinis sunt viri rixae. Dicebat Lacon apud Plutarchum: 'Quomodo vir bonus est qui improbis amicus est?' et Scipio Africanus de suis aemulis dicebat: 'Merito patriae bellum facientes me prius sublatum volunt.' Qui ergo reipublicae commodis student, sunt viri rixae.

Talis vir rixae fuit S. Paulus; unde ipse aiebat: 'Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem;' et: 'Blasphemamur, et obsecramus; persecutionem patimur, et sustinemus; tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus.'

Talis vir rixae fuit vere immortalis S. Athanasius, qui pene solus totum orbem Arianum ad duellum provocavit et debellavit.

Talis vir rixae fuit S. Benedictus, qui sub initium suae conversionis, cum veteres quosdam monachos licentioris vitae ad disciplinam objurgando reducere vellet, eorum odia incurrit, adeo ut ei venenum propinarint in calice, quem ipse signo crucis signans confregit, ac relicto monasterio in solitudinem se recepit.

Tales viri rixae fuerunt S. Hieronymus, S. Chrysostomus, S. Gregorius Nazianzeuus, S. Thomas Cantuariensis, et Morus, atque hoc saeculo S. P. N. Ignatius, cujus praesentia ubique procellas impiorum et daemonum concitabat. Unde ipse longa experientia doctus, dolebat et metuebat quando undequaque prospera de Societatis progressu afferrentur; dicebat enim: 'Persecutiones esse flagellum et cotem Societatis,' quibus ejus virtus acuenda et illustranda sit: quod si illae deficiant, dicebat vereri se ne marcescat Societas, aut minus recte et strenue suo officio perfungatur. Hoc enim si praestare pergat, necessum esse contra eam multorum, etiam Catholicorum, invidia aut vitiis aliis laborantium, odia concitari: perinde ut chirurgo secante tibiam aegri, necesse est illum dolere et concitari, ita ut saepe in ipsum chirurgum insurgat. Quare mirari non debent ejus asseclae, praesertim zelosi et illustres, si viri rixae et turbatores orbis vocentur; sed potius gaudere, sibique persuadere hanc certam esse notam suae virtutis et zeli, fructusque inde consecuturi.

NON FOENERAVI. — Lites enim saepe ex usura vel data vel accepta oriuntur. Theodotion vertit: Non debui, nec debuit mihi quisquam, q. d. Nihil mihi cum quoquam est commercii, vel negotii, ut litigare mecum debeat, et tamen passim maledicunt mihi. Ita Theodoretus et Lyranus.

Unde tropologice S. Hieronymus Christum hic expostulantem inducit, quod nemo velit a se accipere foenus, id est gratiam et dona quae ipse cuique offert. Addit Sanchez, quod nemo velit usuram bonorum, quae a Deo tot tantaque accepit, solvere et reddere, nempe gratiarum actiones, et usum eorum quae ad Dei gloriam expendere debet. Neque foenori dare, cum ipse tam sit ad solvendam usuram alacer et promptus. Dat autem foenori Deo, eumque sibi debitorem facit, 'qui miseretur pauperis,' Proverb. XIX, 17.


Versus 11

11. SI NON RELIQUIAE. — Nota: Haec sunt verba Dei consolantis Jeremiam. Secundo, to si vox est jurantis; supplendum enim est: Non habear verax aut Deus, si non effecero, ut reliquiae, id est tempora reliqua et novissima, id est, ut Chaldaeus, finis vitae tuae sit felix. Fecit hoc Deus, cum Nabuchodonosor hostis ambivit amicitiam Jeremiae, quasi sibi faventis contra Jerusalem, et ea capta, Jeremiam benigne accepit, cap. XXXIX, 11, cap. XL, 4. Ita S. Hieronymus, Rabanus et Hugo.

SI NON OCCURRI, — q. d. Si non occurrero tibi et juvero te adversus inimicos. Aliter vertunt Chaldaeus, Lyranus et R. Salomon, nimirum, si non fecero occurrere tibi hostem tuum, scilicet Sedeciam, obsecrantem ut ores pro eo, ut Chaldaeorum manum evadat. Patet cap. XXI. R. Salomon et alii haec accipiunt de Nabuzardan, qui pro Nabuchodonosore praefuit Judaeae, atque Jeremiae libertatem et munera dedit, caeteris Judaeis in servitutem redactis, ut patet cap. XL, 4.


Versus 12

12. NUMQUID FOEDERABITUR FERRUM FERRO AB AQUILONE, ET AES? — Hoc est, Judaicum ferrum et arma non poterunt sociari armis Chaldaeorum, nec aes meum; sed hoc, utpote fortius, illud collidet et confringet, quod Flandri dicunt: Gert teghen gert. Docet hoc proverbium inter pervicaces et superbos non posse esse foedus aut concordiam, sed juges esse rixas et jurgia. Sensus ergo est, q. d. Judaei durissimi sunt, ut tu experiris, o Jeremia, ideoque non stabit amicitia eorum et foedera cum Chaldaeis inita; ne putes, o Jeremia, tuas contra eos minas irritas fore, quia vere Judaei Chaldaeis se sociare et subdere nolent, sed rebellabunt volentque bellum, ideoque ab eis perdentur, itaque implebuntur tuae minae, ac punientur qui te ad necem persequuntur, minasque tuas rident, et pro fabulis habent. Unde Jeremias de illis vindictam a Deo expetit, vers. 15; esto populo simplici postulet misericordiam et veniam. Ita S. Hieronymus, D. Thomas, Rabanus, Hugo, Lyranus. Huc accedunt Syrus et Arabicus; vertunt enim: Incidere te faciam in manus inimicorum tuorum, qui venient ad te ab Aquilone, et in malum validum: quia ipsi sunt ut ferrum et aes crudele (durum).

Hinc secundo, R. David, Isidorus et Vatablus apposite ex Chaldaeo sic explicant: Numquid rex Pharao, qui est durus ut ferrum, sociabitur Sedeciae forti ut ferrum, ut pugnet contra Nabuchodonosorem, qui est instar ferri durissimi, sive chalybis, venitque ab Aquilone contra Jerusalem? q. d. Non, quia duri impingent in duriorem se, pervicaces in pervicaciorem, superbi in superbiorem, ideoque ab eo conterentur, sicut chalybs domat ferrum, q. d. Judaei duri sunt ut ferrum, idcirco duriore metallo subigendi; malo enim nodo malus quaerendus est cuneus.

Tertio, pro foederabitur hebraice est ieroa, a radice raa per duplex ain, significat conteret, confringet. Ita Symmachus et Vatablus, q. d. Numquid Judaei et Pharao, qui fortes sunt ut ferrum, conterent Nabuchodonosorem, qui pariter fortis est ut ferrum, et te, o Jeremia, qui fortis es ut aes, atque prophetizas felicia pro Nabuchodonosore contra Pharaonem? q. d. Non; imo Nabuchodonosor Pharaonem et Judaeos conteret. Ita Lyranus et Vatablus.

Quarto, Septuaginta et Theodotion pro littera resch legunt dalet, scilicet pro ieroa, legunt iada, id est cognovit, unde vertunt: Si cognoscetur ferrum, et operimentum aereum fortitudo tua? q. d. Ne fidas et glorieris, o Jerusalem, in fortitudine tua, in armis ferreis et loricis aeneis; quia haec omnia sternet et rapiet Chaldaeus. Ita Theodoretus, licet Delrio, adagio 844, Septuaginta cum Nostro et Chaldaeo conciliare conetur.

Quinto, Sanchez explicat, q. d. Sicut cum ferro, id est cum ferreo Judaeorum animo, componi et foederari non potest ferrum et aes ab Aquilone, id est ferrei Chaldaeorum animi: sic nec ferreum Judaeorum pectus, quod ad salutaria tua monita durum est, sociari potest cum animo tuo item ferreo, quem tibi indidi, cap. I, vers. 18. Verum hic et nota similitudinis, et tota similitudinis redditio, sive applicatio subaudienda et supplenda sunt. Planus ergo sensus, uti maxime obvius, ita plenissimus et planissimus est. Unde et sequitur: 'Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo; tuas,' scilicet, o Jerusalem, quae Jeremiam Prophetam meum persequeris. Ad eam enim more se sermonemque Deus convertit.


Versus 13

13. DABO GRATIS, — sine persoluto pretio. Ita Hebraeus. IN OMNIBUS PECCATIS TUIS, — propter peccata tua. Ita Septuaginta. ET IN OMNIBUS TERMINIS TUIS, — id est, per totam Judaeam. Secundo, et aptius ad praeced. q. d. Ob omnes terminos tuos, id est, ob idola quae in omnibus terminis et vicis tuis erexisti, ut patet cap. II, vers. 13.


Versus 14

14. Et adducam. — Potest verti ex Hebraeo: Transire te faciam in terram, quam non nosti, scilicet Chaldaeam. Ita Vatablus et Pagninus. Secundo, Septuaginta et Chaldaeus vertunt: Servire te faciam in terra quam non nosti; nam pro heebarti, legunt heebadti: dalet enim et resch sunt simillimae, et solo angulo differunt. QUIA IGNIS SUCCENSUS EST IN FURORE MEO. — Hoc est ignis furoris mei succensus est. Sic enim Hebraei saepe to in ponunt pro regimine genitivi. Aut per hypallagen, q. d. Furor meus succensus est in igne, id est instar ignis; 'et super vos ardebit,' id est in vestrum exitium inflammabitur, vos vestraque comburet. Ita Sanchez.


Versus 15

15. Tu scis, Domine (humilitatem et afflictionem meam: verba sunt Jeremiae ad Deum; ergo), TUERE ME. — Hebraice hinnachem, id est vindica me de iis, qui me persequuntur, uti subdit. NOLI IN PATIENTIA TUA (hebraice, noli in longitudine nasi, id est longanimitate tua qua Judaeos, qui me persequuntur, toleras, et differs ultionem) SUSCIPERE ME — meamque causam et precem, q. d. Cito me vindica, ut sciant me Prophetam a te missum, ne et ego et tu diutius opprobrium eorum feramus. Ita Chaldaeus, Hugo, Lyranus, Dionysius et alii.

Vatablus vertit: Ne in longanimitate tua, qua pateris hostes meos, tollas me de medio: id est, ne prius moriar quam sumpseris poenas de eis: da mihi hanc consolationem, ut non moriar inultus, sed videam ante mortem eos meritas dare poenas.


Versus 16

16. INVENTI SUNT SERMONES TUI, (a me), ET COMEDI EOS (id est avide hausi et excepi eos. Ita Lyranus; hinc) factum est mihi verbum tuum in gaudium, — q. d. Dulce mihi fuit audire tua consilia et decreta; at postquam ob ea a Judaeis tam dira passus sum, facta sunt mihi amara, aeque ac Ezechieli, cap. III, vers. 14, ac S. Joanni, Apocal. X, 9, qui huc alludit. Aliter S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, q. d. Gavisus sum talia et tanta mala sustinens, ex eo quod verbo tuo parerem, illudque praedicarem. Septuaginta pro comedi vertunt, comede: pro ochelem enim legerunt ochlam, in imperativo: sic enim habent: Comede, vel consume eos, et erit verbum tuum mihi in gaudium, q. d. Adimple minas per me praedictas, ut sciant me verum esse Prophetam, tuncque laetabor. Ita Theodoretus.

QUONIAM INVOCATUM EST NOMEN TUUM SUPER ME, — quia vocatus sum et vocor, atque revera sum propheta tuus, q. d. Quia certus sum me quasi prophetam audire oracula tua, qui es Deus omnipotens; hinc ea, utpote divina, fuerunt mihi dulcia.


Versus 17

17. NON SEDI IN CONCILIO LUDENTIUM. — Id est derisorum impiorum, qui homines et Deum ridere solent. Aut proprie, q. d. Cum prophetam agere coepi, abstinui a risu, ludis et jocis saecularibus: serius fui, spiransque compunctionem. ET GLORIATUS SUM. — Repete per hebraismum negationem non, q. d. Non sum gloriatus a facie manus tuae, id est ob donum prophetiae, quod in me operatus es tactu manus tuae, cap. I, vers. 9, sed solus sedi ab omnibus desertus, quia prophetiam minacem, et, ut hebraice est, plenam indignation, commisisti mihi. Ita Chaldaeus, Pagninus, Dionysius et Sanchez.

Secundo, sine negatione, to et accipiendo causaliter pro quia, sic explices: non delectatus sum, nec gloriatus 'concilio ludentium,' et, id est quia, gloriatus sum et delectatus te solo, Domine, tuo alloquio, tuis oraculis. Manus enim apud Prophetas symbolum est prophetiae et oraculorum. Verum priorem sensum exigit id quod sequitur: 'Quoniam comminatione replesti me,' o comminationem vocat prophetiam tristem et minacem, quam alibi vocat onus, q. d. Prophetia ista dura et minax de populi mei excidio, omnem mihi laetandi et gloriandi materiam abstulit, meque moerore et horrore replevit.

Tropologice S. Gregorius, IV Moral. XXXV: Manus, ait, Dei est, quae nos peccantes paradiso expulit; comminatio vero, qua etiamnum nobis peccantibus gehennam minatur. Ergo 'vir sanctus cunctas a se desideriorum temporalium turbas ejiciat, seque in magna mentis solitudine abscondat, dicens: A facie manus tuae solus sedebam: quoniam comminatione replesti me.' Ita sederunt S. Eremitae in deserto, uti memorant S. Hieronymus, Climachus, Palladius, Theodoretus, Cassianus et alii.

Aliter haec distinguunt Hebraei recentiores et Vatablus, scilicet, non sedi in concilio jocantium, ut exultarem; sed propter manum tuam solus habito, quia indignatione replesti me. Ita et S. Gregorius, IV Moral. cap. XXXV.


Versus 18

18. PLAGA MEA DESPERABILIS, — id est desperata, incurabilis, q. d. Cur me relinquis in afflictione hac velut desperatum, nec consolaris? FACTA EST MIHI (scilicet manus tua, de qua vers. 17), QUASI MENDACIUM AQUARUM INFIDELIUM, — id est quasi fons infidelis et mendax, qui videtur perenniter fluxurus, et tamen deficit, verbi gratia in aestate, cum maxime eo indigent homines, q. d. Putabam, o Domine, quod semper me tua manu et ope juvares, uti promisisti: et ecce in hac plaga et persecutione, cum maxime ope indigeo, me deseris. Ita Chaldaeus, Septuaginta, Pagninus et Vatablus. Hebraea ad verbum pathetica sunt.

Secundo, Sanchez, q. d. 'Facta est,' id est factum est (Hebraei enim femininum genus usurpant pro neutro, quo carent), scilicet abstinere meum a jocis et concilio ludentium, de quo vers. 17, ut tibi soli placerem (quod credebam mihi fore commodum, utile et prosperum), tanquam aquae mendaces, quae tunc maestum agricolam destituunt, cum maxime sitiunt agri. Ita enim et nunc ego, cum ab iis quos deserui, vexor, a te quoque, o Domine, derelinquor.

Tertio, Lyranus, q. d. 'Facta est mihi,' scilicet plaga mea, sicut aquae infideles, quae tempore aestus, cum maxime iis indigemus, deficiunt; quia plaga tunc mihi adest, cum maxime indigeo consolatione. Quarto, S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, q. d. Propheta gerens typum Christi patientis; Plaga haec non durat, sed praeterit et deficit, sicut aquae infideles: sed, quomodo ergo luget, et vocat eam desperabilem?

Hinc quinto, S. Augustinus, lib. II Contra litteras Petiliani (qui quasi Donatista ex hoc loco probare volebat, baptismum infidelium et impiorum, esse mendacem et vanum) cap. CII, et S. Thomas sic explicant, q. d. Plaga, id est inimici mei, sunt quasi aquae dolosae et infideles, ut iis me credere non possim, sed semper ab iis timere mala debeam, quamdiu supererunt.

Dico ergo hoc adagium spectare et explicare plagam desperatam (de hac enim sermo praecessit), scilicet quod sit incurabilis, instar ulceris chronii, quod cum sanatum videtur et obductum, interius putrescit, et gangraena profundiore recrudescit: sicut fallaces quidam torrentes, aut lacunae (quas Flandri Doolaghen vocant), quae cum putantur exaruisse, et sicco pede posse transiri, cedunt incedenti, eumque hauriunt et mergunt: hae enim vocantur infideles, quia cum videntur siccae et solidae, de novo ebulliunt et scaturiunt, instar paludis. Ita Delrio, adagio 843.


Versus 19

19. SI CONVERTERIS (Maldonatus putat hic dici populo, non Jeremiae: quia Jeremias, inquit, non recesserat a Deo, neque indigebat ut in ejus rediret gratiam: sensum ergo esse, q. d. Si, o popule, a peccatis tuis convertaris, ego vicissim), CONVERTAM TE (id est in gratiam meam te reponam), ET ANTE FACIEM MEAM STABIS, — id est, prosequar te omni favore, libenter te videbo. Verum non populo, sed Jeremiae haec dici, patet ex eo quod sequitur: 'Convertentur ipsi ad te, et dabo te populo huic in murum aereum.'

Dico ergo, to si converteris, est futurum, et sensus est, q. d. Si convertaris, o Jeremia, a tua diffidentia, pusillanimitate et impatientia, ad firmam in me spem et constantiam, convertam et restituam te, ut firmus stes ante faciem meam, sisque mihi familiaris et propheta charissimus, ac mihi curae sit salus tua. Ita Chaldaeus, Vatablus, Origenes.

Aliter S. Hieronymus, Theodoretus, Rabanus, Hugo, S. Thomas et Lyranus, q. d. Si, o Jeremia, converteris hunc populum a peccatis, ego te a tua afflictione convertam, erisque mihi familiarissimus. Unde sequitur: 'Si separaveris,' etc. Verum prior sensus verior est, et magis genuinus.

Aliter et Sanchez, q. d. Si, o Jeremia, converteris ad me, uti coepisti, aut, si converteris te a nugatorum atque ludentium coetu, ego convertam te, ab iis nempe malis et incommodis, quibus te oppositum esse quereris: daboque tibi inter Prophetas aliquid eximium, nempe ut assidue stes ante faciem meam, ut scilicet sis mihi familiaris, egoque te libenter aspiciam, et quotidie donis singularibus ornem.

SI SEPARAVERIS PRETIOSUM A VILI. — Syrus, Si eduxeris grave a defectivo (v. g. monetam gravem et ponderosam ab ea quae levioris est ponderis, et a justo pondere deficit), vel honestum a pravo. Primo, sensus est, q. d. Si separaveris verbum meum pretiosum a verbis Judaeorum minacibus, sed levibus, vilibus et infirmis, quia ipsi invalidi sunt, et minas suas explere non poterunt, q. d. Si fortiter et animose, o Jeremia, adhaeseris verbo meo, et contempseris Judaeorum minas, eris quasi os meum, id est eris propheta et praeco meus mihi conjunctissimus, per quem ego mea secreta et decreta edicam et proloquar. Hic sensus aptissimus est, optimeque respondet praeced. et seq. Fac ergo, o Jeremia, sicut apes, quae flores colligunt, herbas relinquunt, et, ut ait S. Augustinus, tract. 46 in Joan., 'botrum carpe, spinam cave.'

Secundo, 'si separaveris pretiosum,' id est patientiam, constantiam et virtutem, a tua vili timiditate; si constans fueris, non timidus: virtutes enim pretiosae sunt, maxime fortitudo et magnanimitas; vitia vero vilia sunt, et maxime timidae animae et pusillanimes, viles sunt. Huc referri potest expositio Sanchez, apta sane et congrua: 'Si separaveris pretiosum a vili,' id est me meaque oracula a ludis et nugis ludentium, vers. 17, ut has averseris, sicuti facis, illa sequaris et exequaris, 'quasi os meum eris,' id est, 'stabis ante faciem meam,' accipies a me oracula, verba mea loqueris, erisque 'quasi os meum:' quia non aliter loqueris, quam ut ego loquerer, aut quam a me tibi praescriptum est.

Est enim os quasi lyra animata, in qua dentes sunt quasi chordae, lingua plectrum, ait S. Ambrosius, lib. VI Hexam. cap. IX, anima et spiritus Dei afflatus, qui os movet et regit, in eoque modulatur prout vult.

Tertio, Maldonatus haec explicare pergit de populo, q. d. Si, o popule, delectum habueris inter veros Prophetas et falsos. Verum jam dixi haec Jeremiae dici.

Quarto, S. Hieronymus, Chaldaeus, Theodoretus, Hugo, S. Thomas, Lyranus sic explicant, q. d. Si, o Jeremia, Judaeos ductiles et flexiles ab obduratis separaveris et converteris; vel potius, si dederis operam, ut ex vilibus, impiis, incredulis et rebellibus, facias credentes, obedientes, justos, sicque eos separes, etc., ut hebraice est, educas a sua praeterita et aliorum adhuc rebellium praesenti impietate; eris mihi curae, charus et conjunctus quasi os meum (sic vulgo dicimus ei quem valde diligimus: Amo te quasi oculos meos, quasi cor meum), quod voluntatem meam annuntiat et implet. Unde Chaldaeus vertit, voluntatem verbi mei implebis; et S. Hieronymus, eris sicut lex mea quae animas convertit; et Theodoretus: Similis, inquit, eris verbo meo: quia sicut ego verbo condidi universa, ita tu verbo impios convertes ad virtutem. Arabicus, eris ut sermo oris mei. Aliter Vatablus et Isidorus, quasi os meum eris, id est, inquiunt, omne quod dixeris, ita certo praestabo, ac si ego dixissem.

Addit Chrysostomus, orat. 3 Contra Judaeos: Os, inquit, eorum, qui proximos convertunt, est quasi os Dei, id est tales, Deo sunt simillimi et conjunctissimi, sicut os homini simillimum et conjunctissimum est. Secundo, tales sunt quasi Christus, et simillimi Christo, qui est os et verbum Patris: Christus enim factus est homo, et crucifixus ad hoc ut animas converteret.

Denique audi S. Gregorium, XVIII Moral. XXIII: 'Si separaveris, inquit, pretiosum a vili, quasi os meum eris: vilis quippe Deo est mundus praesens, pretiosa vero est anima humana: qui ergo pretiosum a vili separat, quasi os Domini vocatur; quia per eum Deus verba sua exerit, qui ab amore praesentis saeculi, loquendo quae potest, humanam animam evellit.'

Anima enim rationalis est gemma pretiosissima, quae pluris valet quam coelum et terra totusque mundus: est enim ad imaginem Dei facta, Deique summa participatio, et, ut ille ait, divinae particula aurae, ideoque S. Augustinus et ex eo S. Thomas docent, quod conversio et justificatio impii, majus, difficilius et potentius sit opus, quam creatio coeli et terrae. Quis ergo hanc gemmam purgare et salvare, etiam vitae suae impensa, non ambiat? Docet hoc D. Thomas, I II, Quaest. CXIII, art. 9, Virgilius, Ennium manu tenens et legens, rogatus quid faceret, respondit: 'De stercore aurum colligo.' Dicat hoc, qui animam convertere satagit: De stercore mundi aurum hoc, animam hanc, colligo et separo, quasi pretiosum a vili.

Hinc S. Joannes Chrysostomus, orat. 3 Contra Judaeos, tom. V, docet eum qui animam convertit, majus gratiusque donum Deo offerre, quam si templum ei construeret: 'Unicum, inquit, templum eruit Deus Hierosolymis, et innumerabilia erexit longe venerabiliora. Vos, inquit, templum estis Dei viventis;' et inferius: 'Nam etiamsi pecuniae vim immensam dinumeraverit aliquis, nihil simile praestiterit ei, quod praestat is qui servat animam. Haec est major eleemosyna, quam decem millia talentorum, quam hic mundus universus, quantus quantus undique patet oculis: siquidem homo est toto mundo pretiosior; hujus enim causa et coelum, et terra, et mare, et sol, et stellae condita sunt.'

CONVERTENTUR IPSI AD TE. — Id est ipsi Judaei tibi infensi, fient tibi supplices, et subjicientur tibi, non tu illis; imo ipsi requirent te tuamque amicitiam, ut eis consulas, et pro eis ores. Patet cap. XXI; tu vero mea virtute roboratus quasi murus aereus, non curabis nec requires eos. Secundo, Chaldaeus explicat, q. d. Ipsi obedient verbis tuis, et te imitabuntur, tu non imitaberis mores et errores eorum.

Tropologice, tales debent esse Praelati, pastores et concionatores, ut scilicet cum Jeremia, cap. V, vers. 14, sint instar ignis, qui omnia in se convertit et ipse in nihil convertitur: ut nimirum perseverent in suo virtutis statu, populumque in suam charitatem et virtutem convertant; ipsi vero non convertantur ad eum, id est populi vitia et mores non induant, iisque se non conforment.

Ita S. Monica, orans pro filio suo Augustino manichaeo, vidit Angelum sibi dicentem: 'Ubi tu es, ibi est et ille,' significans eum fore catholicum; itaque Augustinus hoc audiens eluderet, diceretque hoc viso portendi, illam fore quandoque talem, qualis ipse erat, scilicet manichaean, subjunxit illa: 'Non, inquit, non enim mihi dictum est: Ubi ille, ibi et tu; sed: Ubi tu, ibi et ille,' ut refert S. Augustinus, lib. III Confess. cap. XI.

Ita S. P. N. Ignatius dicebat suos aliosque Religiosos sic agere debere cum saecularibus, ut eos a saecularibus colloquiis et desideriis ad sua, id est religiosa et divina, traducerent; non vero ipsi ad eorum saeculares mores et sermones descenderent, cum iisque quasi saecularescerent. Quocirca hoc erat ejus praeceptum: 'Ingredimini ad saeculares, cum eo quod ipsorum est, sed egredimini cum vestro,' q. d. Initio saecularibus vos accommodate, et ad eorum colloquia descendite, sed sensim et suaviter altiora et divina inducite, eaque figite in eorum cordibus. Sic enim Apostolus ait: 'Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.'

Hinc rursum infert D. Thomas, quod 'Sancti non gaudent nec gloriantur, nisi in bono virtutis, maxime triplici, scilicet primo, in tribulationum passione. Roman. V: Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus. Secundo, in proximorum conversione. II Cor. VII: Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis. Tertio, in conscientiae puritate. II Corinth. cap. I: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.'

'Secundo, gloriantur Sancti in Deo, scilicet primo, in divina dilectione, ostensa per passionem Christi. Gal. cap. ult. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Secundo, in divina cognitione. Jerem. IX: In hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. Tertio, in divina imitatione. Eccli. XXXII: Gloria magna est sequi Dominum; longitudo enim dierum assumetur ab eo.' Hucusque D. Thomas.