Cornelius a Lapide

Jeremias XVI


Index


Synopsis Capitis

Minatur Deus stragem extremam per Chaldaeos, illamque miris modis exaggerat; ideoque monet Jeremiam, ne in Judaea uxorem ducat, neque liberos procreet: fore enim ut omnes patres, matres, filii moriantur, in tanta copia, ut nemini futurum sit sepulcrum, aut justa funebria. Tanti vero mali causam esse peccatum asseverat. Deinde, vers. 16, Judaeos consolatur, praedicens liberationem e captivitate per Esdram, et maxime per Christum et Apostolos, qui non solum Judaeos, sed et gentes plurimas ab ultimis terrae finibus Dei cognitione et cultu imbuent.


Textus Vulgatae: Jeremias 16:1-21

1. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 2. Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filiae in loco isto. 3. Quia haec dicit Dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos: et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac: 4. mortibus aegrotationum morientur: non plangentur, et non sepelientur, in sterquilinium super faciem terrae erunt: et gladio et fame consumentur, et erit cadaver eorum in escam volatilibus coeli, et bestiis terrae. 5. Haec enim dicit Dominus: Ne ingrediaris domum convivii, neque vadas ad plangendum, neque consoleris eos: quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes. 6. Et morientur grandes et parvi in terra ista: non sepelientur neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis. 7. Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo: et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre. 8. Et domum convivii non ingrediaris, ut sedeas cum eis, et comedas et bibas: 9. quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi, et vocem sponsae. 10. Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et dixerint tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? quae iniquitas nostra? et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro? 11. Dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus: et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos: et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt. 12. Sed et vos pejus operati estis, quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat. 13. Et ejiciam vos de terra hac, in terram quam ignoratis vos, et patres vestri: et servietis ibi diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. 14. Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti, 15. sed, Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aquilonis, et de universis terris, ad quas ejeci eos: et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum. 16. Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos: et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum. 17. Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditae a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis. 18. Et reddam primum duplices iniquitates, et peccata eorum: quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt haereditatem meam. 19. Domine fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis: ad te gentes venient ab extremis terrae, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quae eis non profuit. 20. Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii? 21. Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam, et virtutem meam: et scient quia nomen mihi Dominus.


Versus 2

2. NON ACCIPIES UXOREM, etc., IN LOCO ISTO, — in Anathoth, inquit Vatablus. Melius Lyranus, in Judaea, quia illa jamjam vastabitur: ne super dolorem proprium, uxoris et liberorum miseriis torqueare, ait S. Hieronymus. Hinc patet Jeremiam mansisse caelibem et virginem: nec enim dubium est quin ipse Deo, id hic praecipienti, paruerit.

ET NON ERUNT, — ne sint, id est ne procrees proles. Futurum ponitur pro imperativo.


Versus 4

4. MORTIBUS AEGROTATIONUM MORIENTUR. — Id est variis aegrotationibus et morbis, ex fame, bello, cujusque aerumnis profectis morientur. Ita Chaldaeus et Vatablus. Unde Septuaginta vertunt, morte morbida, sive a morbo profecta, morientur. NON PLANGENTUR, — quia non erit qui plangat, ut ex continuis funeribus superstites discent defunctos non curare, nec plangere, uti fieri solet in magna pestilentia: tunc enim homines dedolere, omnemque pestis, mortis, funeris et sepulcri sensum perdere solent. Hinc mortui ob copiam manebunt insepulti, et in viis vicisque quasi in sterquilinio jacebunt et computrescent.


Versus 5

5. NE INGREDIARIS DOMUM CONVIVII, — scilicet luctus in funere: hebraice enim est marseach, quae vox significat convivium funebre, in exsequiis mortuorum ad consolandum propinquos mortui parari solitum, quod Graeci perideipna, Latini parentalia, quasi per ea parentibus justa celebrentur, vocant, ait S. Hieronymus. Id imitantur Christiani, qui non solum propinquis, sed et pauperibus dant epulum, quod Hispani charitatem vocant, sicut olim veteres agapen vocabant. Idem fecerunt gentiles Romani et Graeci, uti docet Alexander ab Alexandro, lib. III Genial. cap. VII.

Praecipitur ergo Jeremiae, aiunt S. Hieronymus et Lyranus, ne ullum de populo consoletur, ne se misceat inimicorum Dei conviviis, ne justa celebret super funeribus defunctorum, qui juste ob scelera a Deo sunt caesi. Non enim decet ut viri Dei, praesertim Prophetae, illorum honestent exsequias, itaque eorumdem vitam laudent et probent, quorum actus et mores Deus exsecratur et damnat.

Alii censent hic praecipi Jeremiae, ut praedicet talem fore stragem, et communem perturbationem, ut in funere suorum, cognati negligant ea quae passim adhiberi solent, qualis est publicus et legitimus planctus, attonsi crines, laceratae genae, ferales epulae, omnisque funeris pompa. Ita Sanchez. Imperativi ergo hic, uti et alibi in Psalmis et Prophetis exponendi sunt per futurum: 'Ne ingrediaris,' id est non ingredieris, 'domum convivii' funeralis, utpote quod non erit; nec enim illud dabunt, aut curabunt cognati: 'neque vadas,' id est non vades tu, aut alius quispiam 'ad plangendum;' non enim erit solitus funerum planctus: 'neque consoleris,' id est non consolaberis, 'eos,' uti fieri solet in amicorum morte. Haec enim omnia cessabunt, ut dixi. Verum prior sensus planior et verior est: plane enim haec verba sonant praeceptum Jeremiae a Deo datum, illudque iteratur, vers. 8; finis tamen praecepti est ille quem secunda expositio assignavit; sed aliud est praeceptum, aliud finis praecepti: praeceptum enim hic dat Deus, finem vero praecepti explicat vers. 6 et 9.


Versus 6

6. NON SE INCIDENT, — nullo honore funebri, sive Judaeis sive Gentilibus usitato, prosequentur mortuos, q. d. Tam ingentibus et subitis miseriis et cladibus opprimentur Judaei, ut illae paucis qui reliqui erunt, mortuorum sensum adimant, et feliciores censeant mortuos, quam viventes. Ita Lyranus. Notat S. Hieronymus moris fuisse apud veteres, et usque hodie, ait, moris est apud quosdam Judaeorum, ut in luctu scalpellis incidant lacertos, et calvitium faciant, uti fecit Job, cap. I, 20; quod licet Judaeis quasi gentilismum sapiens, et nimio moerore spem resurrectionis imminuens, esset inhibitum, Deuter. XIV, 1; multi tamen Judaei, gentes imitantes, id faciebant. Dicit ergo Propheta nunc fore, ut quod sponte juxta legem Dei facere noluerant, necessitate faciant: tanta enim erit morientium multitudo, ut nemo sit qui se pro mortuo incidat aut calvitium faciat.


Versus 7

7. ET NON FRANGENT INTER EOS LUGENTI PANEM, — q. d. Tanta erit strages Judaeorum, ut ipsi invicem in morte charissimorum consolari non curent; imo vix supersint, qui filiis in morte parentum lugentibus, de more cibum et vinum propinent ad dolorem mitigandum. Hoc enim factitasse non tantum Judaeos, sed et Christianos ab olim, docent S. Clemens, lib. VIII Constit. cap. XXIV, et S. Chrysostomus, homil. 37 in Matth.


Versus 8

8. ET DOMUM CONVIVII NON INGREDIARIS. — Convivium hic non funerale, ut ante, sed festum et geniale, quale dari solet in nuptiis, festis, victoriis, etc., intellige. Patet ex sequentibus: vult enim Deus Jeremiam abstinere suorum civium conviviis, ut hoc ipso significet tempus esse luctus, non gaudii, utque reipsa portendat omnes epulas et gaudia mox adventante hoste Chaldaeo cessatura.


Versus 9

9. VOCEM SPONSI, ET VOCEM SPONSAE, — cantiones nuptiales et laetas, quales erant apud gentiles hymenaei.


Versus 13

13. ET (id est idcirco) EJICIAM VOS DE TERRA HAC, IN TERRAM QUAM IGNORATIS, — in Chaldaeam. Hanc enim plebeii Judaeorum non viderant, ejusque situm, conditiones et mores ignorabant. ET SERVIETIS IBI DIIS ALIENIS. — Est concessio, q. d. Poteritis ibi usque ad satietatem servire idolis, ad quae ita anhelatis, imo insanitis; aut, cogent vos Chaldaei servire diis ipsorum, sed illi NON DABUNT VOBIS REQUIEM. — q. d. Non liberabunt vos a captivitate aliisque malis dii Chaldaeorum, nec cultores eorum; sed serviliter et crudeliter vos tractabunt, et ab uno labore et ergastulo aeque ac peccato et idolo in aliud impellent. Sic facit daemon peccatori, sicut Pharao fecit Hebraeis. Unde hebraice est: Non dabo vobis clementiam vel misericordiam, scilicet invenire apud deos alienos et Chaldaeos hostes vestros. 'Quidquid peccamus, inquit S. Hieronymus, quidquid malorum operum die ac nocte facimus, imperium est daemonum, qui nunquam nobis dant requiem, sed semper impellunt delictis augere delicta, et cumulum facere peccatorum.'


Versus 14

14. NON DICETUR ULTRA. — Judaei cum jurabant, honoris et gratitudinis causa, solebant addere Dei nomini epitheton Liberatoris ex Aegypto: hic autem Jeremias praedicit, post Babylonicam captivitatem, fore ut jurent per Deum liberatorem non ex Aegypto, sed ex Babylone; ut significet graviorem fore captivitatem Babylonicam quam fuerit Aegyptiaca; ita ut Judaei acerbitate praesentis, veteris obliviscantur, ac consequenter quod Deus eis majus beneficium praestabit liberando eos ex Babylone, quam olim praestiterit liberando eos ex Aegypto.


Versus 15

15. REDUCAM EOS IN TERRAM SUAM, — scilicet ex Babylone in Judaeam. Ita Theodoretus et S. Thomas. Secundo et potius, ex Babylone, id est ex confusione peccati, in terram spiritualem gratiae et Ecclesiae, quae Abrahamo et patribus est promissa et data inchoative ac typice; sed vere et plane tradita est per Christum. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, Sanchez et alii.


Versus 16

16. ECCE EGO MITTAM PISCATORES, etc., ET VENATORES. — Theodoretus, Hugo, Lyranus, Vatablus, Capella et a Castro, per piscatores et venatores, accipiunt Chaldaeos, qui Judaeos quasi pisces reti (ut ait Habacuc cap. I, 14) obsidionis cinxerunt et ceperunt: deinde Sedeciam cum suis fugientem ad montes, quasi feras venati et insectati, e latebris extraxerunt et captivarunt. Vel, ut S. Thomas et Hebraei, 'piscatores' sunt Chaldaei, 'venatores' sunt Titus et Romani. Sic tropologice, 'piscatores et venatores' animarum sunt daemones. Alii per utrosque accipiunt Cyrum et Darium, qui Judaeos Babylone dimiserunt in patriam.

Verum nostri orthodoxi, ait S. Hieronymus, rectius de futuro, scilicet de Ecclesia Christi, haec accipiunt: avolat enim Propheta ad Christum, juxta Canon. IV; ita tamen ut, testibus S. Hieronymo, Rabano, Hugone, perstringat rem praesentem, scilicet liberationem e Babylone per Zorobabel, Jesum et Esdram, qui Judaeos profugos et dispersos, quasi piscatores et venatores, collegerunt et reduxerunt. 'Piscatores' ergo, ait S. Hieronymus, proprie sunt Apostoli, Matth. IV, 19, qui tam gentes quam Judaeos Christo piscati sunt. Unde vers. 19, ait: 'Ad te gentes venient ab extremis terrae.' Post hos sequentur 'venatores,' id est Ecclesiastici et Religiosi viri, qui venantur homines, ut faciant sanctos, de montibus excelsorum dogmatum, et de collibus bonorum operum, et de cavernis petrarum, id est de institutione Apostolorum et Apostolicorum virorum, ut eos imitentur. Vel potius magisque ad litteram, qui omnes homines etiam feros, uti Indos, Uros, Brasilios, etc., in montibus et cavernis quasi feras habitantes venantur, ut Christo mansuefaciant, uti fecit S. Xaverius ejusque asseclae. Ita Origenes, S. Hieronymus, Rabanus, Tertullianus, lib. IV Contra Marcion. IX, Ambrosius, serm. 6 in Psalm. CXV, III, Augustinus, tract. 10 De Utilitate jejunii, cap. IX.

Tales venatores coelestes vidi in collegiis variis, nominatim in Leodiensi, qui carbonarios et Ardennates in fodinis et fornacibus aeris et ferri quasi Cyclopes et Brontes; ac Oenipontano, qui montanos in Alpibus quasi eremitas, imo quasi feras in lustris sparsim habitantes, per gelu et aestus, per famem et sitim, ingenti labore et sudore, aeque ac zelo vestigant, capiunt, erudiunt, viamque in coelum edocent, atque Alpicolas faciunt Coelicolas, imo Deicolas.

Anagogice, 'piscatores et venatores' sunt angeli, qui in fine mundi, undequaque ex sepulcris et speluncis cineres et ossa Sanctorum colligent, ut a Deo animentur et resurgant.

Tropologice, 'montes et colles' sunt superbia et pusillanimitas, aliaque vitia; 'cavernae' sunt malae consuetudines, etc., inde has feras, id est homines impios et impuros, educere debent pastores, aliique qui animarum lucris incumbunt.

Audiant ipsi exhortationem acrem S. Basilii in illud Deuter. XV: Attende tibi, juxta Septuaginta: 'Habet, inquit, domus Dei, quae Ecclesia viventis est, viatores, architectos, aedificatores, agricolas, pastores, athletas, milites, venatores missos a Deo ita monente: Ecce ego mittam multos venatores, et venabuntur multos. Attende igitur multa cum diligentia, ne forte fugiat te praeda, ut efferatos per improbitatem, verbo veritatis convictos, Salvatori offeras. Viator es, ei similis qui orabat: Gressus meos dirige. Attende tibi ipsi ne qua exorbites, neu ad dexteram deflexeris aut sinistram; progreditor via regia. Architectus, solido tutoque loco jaciat et collocet fidei fundamentum, quod est Jesus Christus. Aedificator, quopacto aedificet videat, ut ne ligna, non foenum, neque calamum; sed aurum, argentum, lapides pretiosos. Pastor es? palabundum pecus et erraticum convertito; quod conquassatum est et contritum, colligato; quod aegrotum, sanato. Agricola es? ficum, si infructuosa est, circumfodito; illique ingerito quae conductura noveris ad edendos fructus. Miles es? collabora Evangelio, milita bonam militiam contra spiritus nequitiae, adversum vitiosas carnis affectiones induitor omnem armaturam Dei. Athleta es? imitare Paulum et cursu contendentem, et in palaestra colluctantem, et in agone pugillari decertantem: in adversarium, immotum oculum intendito fixius; animo sis non supino, sed arrecto et pervigili.'


Versus 17

17. Quia oculi mei super omnes vias eorum, — q. d. Non latent me eorum viae, quibus Chaldaeos hostes suos fugient, sicut eorum iniquitates me non latuerunt; itaque potero eos per venatores meos ex omnibus latebris aeque ac iniquitatibus extrahere.

Nota: Prophetae loqui solent de Gentium et impiorum conversione, quasi de ultione, captivitate, piscatione et venatione; quia Deus in illis ulciscitur, piscatur, venatur et capit scelera moresque impios, ut eos cicuret, et in alios mores hominesque transformet. Vide Canon. XLVI.


Versus 18

18. ET REDDAM, — q. d. Primo, tamen antequam mittam piscatores, pro meritis puniam duplices, id est multiplices, eorum iniquitates, ut sic afflicti ad me recurrant et opem implorent. Ita Deus punivit Judaeos per Antiochum Epiphanem ejusque posteros, atque per Pompeium, Caesarem aliosque Romanos. Ita pariter punivit gentiles, dum singula eorum regna et monarchias ante Christum bellis exhausit et destruxit: sic enim Persas per Graecos, Graecos per Romanos, Romanos per sese invicem, perque bella civilia punivit et vastavit.

Nota to duplices, id est patrum et filiorum, inquit Isidorus. Secundo, S. Hieronymus: 'Duplices,' inquit, quia duplo graviores fuerunt iniquitates Judaeorum Dei legem cognoscentium, quam gentium ignorantium. Tertio et optime, 'duplices,' id est multiplices. Vide dicta I Timoth. V, 17.

IN MORTICINIS. — Morticina vocat cadavera filiorum et animalium, quae idolis immolabant. Ita Theodoretus.


Versus 19

19. AD TE GENTES VENIENT. — Per gentes Chaldaeus et Vatablus accipiunt Judaeos e Chaldaea redeuntes in Jerusalem. Secundo, S. Thomas et Lyranus accipiunt gentes ad judaismum conversas, et cum Judaeis e Babylone redeuntes in Judaeam. Tales enim plures exstitisse patet I Esdrae VI, 21, et Esther VIII, 17. Tertio et optime, S. Hieronymus, Rabanus, Theodoretus, a Castro, Eusebius, V Demonstr. XXX, S. Thomas, Lyranus et S. Augustinus, lib. I De Consens. Evang. XXVI, accipiunt gentes ad Christum et Ecclesiam conversas, quibus Deus ostendet suam 'manum et virtutem,' id est Christum qui Dei virtus est et potentia, ejusque signa et miracula potentissima, maxime quod per pauperes et viles piscatores, totum mundum converteret; hi dicent: 'Vere mendacium,' id est mendaces deos et idola, 'possederunt,' vel, ut hebraice est, haereditarunt 'patres nostri,' quia eos, jure quasi haereditario, a patribus suis acceperunt et coluerunt.


Versus 20

20. NUMQUID FACIET? — Numquid convenit aut decet facere? minime, q. d. Quae insania est facere hominem sibi ipsi deos, quos videt veros non esse; sed falsos, mutos et saxa? Haec dicunt gentes cum ad Deum convertuntur.


Versus 21

21. OSTENDAM EIS MANUM MEAM, — potentiam meam, in tam mira et efficaci eorum conversione, in tot miraculis, gratiis, virtutibus et donis Spiritus Sancti. Ita S. Hieronymus.