Cornelius a Lapide

Jeremias XVII


Index


Synopsis Capitis

Docet Judaeorum peccatum scriptum in aris idolorum, et in cordibus Judaeorum esse indelebile, nec nisi excidio delendum: hinc, vers. 5, ait, maledictum esse qui confidit in homine, et benedictum qui confidit in Domino; idque eleganti similitudine myricae aridae et arboris irriguae; atque perdicis ovis alienis incubantis illustrat. Unde, vers. 13, asserit, quod recedentes a Domino, in terra scribentur. Tertio, vers. 14, orat ut Deus eum contra Judaeos tueatur: Quia, inquit, non sum turbatus, te pastorem sequens: et diem hominis non desideravi, tu scis. Non sis tu mihi formidini, spes mea tu in die afflictionis. Quarto, vers. 19, hortatur ad observationem sabbati, et consequenter ad omnem Dei cultum.


Textus Vulgatae: Jeremias 17:1-27

1. Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum, et in cornibus ararum eorum. 2. Cum recordati fuerint filii eorum ararum...


Versus 1

Docet Judæorum peccatum scriptum in aris idolorum, et in cordibus Judæorum esse indelebile, nec nisi excidio delendum: hinc, vers. 5, ait, maledictum esse qui confidit in homine, et benedictum qui confidit in Domino; idque eleganti similitudine myricæ aridæ et arboris irriguæ; atque perdicis ovis alienis incubantis illustrat. Unde, vers. 13, asserit, quod recedentes a Domino, in terra scribentur. Tertio, vers. 14, orat ut Deus eum contra Judæos tueatur: Quia, inquit, non sum turbatus, te pastorem sequens: et diem hominis non desideravi, tu scis. Non sis tu mihi formidini, spes mea tu in die afflictionis. Quarto, vers. 19, hortatur ad observationem sabbati, et consequenter ad omnem Dei cultum.

1. Peccatum Juda scriptum est (hebraice כתובה ketuba, id est inscriptum, insculptum et quasi stigmate notatum est) stylo ferreo. — Veteres olim scribebant stylo ferreo; sed in tabulis ceratis, sorte unde Ovidius: Dextra tenet ferrum; vacuam tenet altera ceram.

Romani vero scribebant stylo osseo, teste Isidoro, lib. VI, cap. ix. Objicit Capella: Adamas est indomabilis, nec cedit ferro: ergo in eo stylo ferreo scribi nequit. Respondet Delrio, adagio 846, olim viguisse artem scribendi ferro probe præparato in adamante, additis quibusdam pulveribus, quam nostra ætate Jacobus Tressius, Philippi II regis Hispaniæ gemmarius, in lucem revocavit.

In ungue adamantino. — In tabula vel lapide adamantino, qui unguis dicitur ob nitorem et lævitatem. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, S. Thomas, q. d. Peccatum Juda scriptum est in corde Judæ adamantino, id est obstinatissimo, ubi in perpetuum maneat et legatur: adamas enim durissimus est, imo ferro durior. Sic ait Job, cap. xix, 23: «Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? Quis mihi det, ut exarentur in libro stylo ferreo, et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice?» ut scilicet sint indelebiles et perpetui. Sic ait Claudianus, lib. II Contra Ruffinum: Voces adamante notabat Atropos.

Huic expositioni favet versio Arabica: Peccatum Juda scriptum est calamo ex ferro super ungues unguis, id est super adamantem, uti jam dixi, obsignatum in januis (aditibus) cordium eorum, et tabulis ararum illorum.

Minus recte aliqui per ungues unguis accipiunt onycham, quod est genus aromatis simile ungui (qui græce ὄνυξ dicitur) quasi peccatum Juda scriptum sit in onycha, eo quod illam non Deo, sed idolis adoleverint, contra legem Exodi III, 34. In onycha ergo exstare peccati memoriam.

Secundo et melius, Syrus vertit: Peccatum Juda est scriptum calamo ferri, et ungue adamantis, obsignatum super tabulas (pugillares) cordis eorum. Quod ergo Noster vertit, «in ungue,» id est et ungue: Hebraice enim beth, id est in, sæpe significat instrumentum, jam ungue, id est cuspide, calamo, stylo, graphio adamantino: unguibus enim avium duris et acutis, quasi calamis vel stylis, ad sculpendum olim uti, iisque laminis litteras incidere et inscribere solebant. Ita Septuaginta, Chaldæus, Origenes, Vatablus et Pagninus. Tabula enim in qua hoc peccatum scriptum est, est latitudo cordis, quam Septuaginta et alii vocant tabulam cordis, id est conscientiæ eorum, qua nihil est potentius, ait Theodoretus, q. d. Peccatum Judæ (puta idololatria) est indelebile, estque indelebiliter exaratum in conscientia eorum, et in cornibus altarium sanguine victimarum cruentatis. Hæc enim sunt perpetua monumenta et testes, imo litteræ et lituræ idololatriæ eorum, perinde ac si eis illa insculpta fuisset stylo ferreo, vel adamantino, non atramento scripta, quod facile deleri aut eradi potest, q. d. Ita cordi et conscientiæ Judæorum infixum est peccatum, ut conscientia peccati imaginem et formam sumpserit; quæ Dei oculos ita semper verberat, ut fixam de eorum excidio sententiam tulerit. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rabanus. Vide Origenem hic.

Adde: «In cornibus» altaris scribi solebat nomen vel symbolum aut imago idoli, cui ibi sacrificabatur; unde Paulus in ara scriptum invenit: «Ignoto Deo,» Actor. XVII, 14. Duo ergo significat hoc loco, scilicet peccatum Judæorum neque deleri posse (id est vix posse): neque latere, cum in publicis aris scriptum sit. Hic sensus gravis est, solidus et genuinus. Lyranus et aliqui Hebræi, Hebræum שמיר scamir, id est adamas, putant esse vermem, cujus sanguis vim habet cavandi et incidendi lapides; verum hic vermis non habet unguem.

Tertio, probabiliter Sanchez hic et Prolegom. IX in Cantica, per peccatum accipit idolum, per unguem adamantinum gemmam inclusam annulo, per latitudinem cordis laminam a collo usque ad cor demissam, cui æque ut gemmæ, idoli sui imaginem insculpebant, ut eam in annulo et pectore semper gestarent, et ostentarent se talis idoli esse cultores. Sic Osee, cap. II, ait: «Auferat adulteria (id est idola, cum quibus spiritaliter fornicatur) sua de medio uberum suorum:» quia inter ubera et supra cor laminam gestabat, aut bullam in qua idolum cælatum erat. Sic Jacob defodiens idola suorum simul et inaures cujusque defodit: quia scilicet in illis gestabant effigies idolorum suorum, uti docent S. Augustinus in Genes. Quæst. CXII, et S. Chrysostomus, homil. 35 in Genes., Lyranus et Glossa. Porro Septuaginta et Chaldæus indicant eos in manibus quoque, id est in annulis, habuisse has deorum suorum effigies. Sic enim vertunt, Genes. xxxv, 4: «Dederunt Jacob deos alienos qui erant in manibus eorum, et inaures quæ erant in auribus eorum.» Sic ex adverso in annulis, bullis et laminis describendam et gestandam esse Dei legem, monet Sapiens, Proverb. vii, 3: «Liga, ait, ea in digitis tuis, scribe ea in tabulis cordis tui.» Et sic Judæi in phylacteriis eam descriptam gestabant. Hoc etiam est quod sponsam monet sponsus, Cant. viii: «Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum,» q. d. Me meique effigiem gesta semper cælatam in lamina vel bulla cordis, atque in armilla brachii tui. Cujus contrarium sanxit Pythagoras, vetans Deum in annulo cælari, ne res sæpius occursans vilior fieret.

Moraliter Theodoretus docet adamantinam esse conscientiam: «Nihil, inquit, potentius conscientia, in qua scilicet infixæ litteræ sunt solidæ. Nam licet omnes homines, suæ ipsorum conscientiæ de bona vita testificari conentur; peccata nihilominus eorum qui mentiuntur, conscientia ferre nequit, sed percutitur ac perforatur, incorruptamque profert sententiam. Quod et hic dicit: Facinora scilicet te arguunt, et conscientia tua testimonium præbet:» maximeque præbebit in die judicii, de quo Origenes, hom. 12: «Nudabitur, inquit, pectoris mei conscientia, et aperto corde videbuntur litteræ peccatorum, quæ stylo ferreo in ungue adamantino scriptæ sunt, atque universa spectantium multitudo leget in pectore meo signatas imagines peccatorum.»

Allegorice, indelebile fuit peccatum Judæorum Christum occidentium, et Judæ proditoris, ait Eusebius, lib. X Demonstr. v, licet ipse male ad litteram eum hic intelligat; nam Juda, non est Judas proditor, sed populus Judæorum.

Anagogice, peccatum obstinatorum, a Deo projectorum, et præsertim damnatorum, scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, scriptum est indelebiliter immobili mente Dei, in æterna Dei reprobatione, scriptum est in libro mortis, scriptum est in libro Luciferi, scriptum est in inferno igneis litteris; ut in æternum nulla aqua, nullis lacrymis, nullo nitro deleri aut eradi possit; scriptum est in jugi memoria et conscientia damnatorum, quæ instar vermis jugiter eos rodit et pungit, dicens: Cur hoc peccatum damnabile fecisti? stulte, cur ob momentum turpis voluptatis, has tibi pœnas æternas accersivisti? insane, quid fecisti, ut habitare debeas cum igne devorante, cum ardoribus sempiternis? O infelix peccator, utinam hoc nunc, cum te inebrias, cum luxuriaris, saperes, utinam intelligeres, utinam novissima provideres! Deus enim in universali judicio hanc scripturam leget, omnibusque hominibus et angelis legendam proponet, cum libri hujus scripturæ aperientur, Apocal. xx, 12, atque tunc omnium judicio et consensu damnaberis, et detruderis in tartara.


Versus 2

Quatuor primos versus hujus capitis omiserunt Septuaginta, quod S. Hieronymus in gratiam et honorem populi sui eos fecisse putat. Verum quia hi versus in Complutensibus et Regiis Bibliis, et apud Origenem et Theodoretum leguntur, hinc potius videntur ex aliis exemplaribus excidisse.

2. Cum recordati fuerint, — scilicet filii, suos parentes peccasse, et punitos esse, tunc videant et caveant eorum peccata et punitionem. Ita Vatablus, q. d. Aræ hæ sunt filiis in monumentum pœnæ et culpæ parentum, ut ab utraque sibi caveant.

Secundo et melius, q. d. Cum filii recordati fuerint peccata patrum, ut scilicet ea imitentur sacrificantes idolis, sicque impleant mensuram peccatorum, qua impleta, ego vindictam sumere decrevi; tunc omnia tua, o Juda, hostibus dabo, et tu omnino desolata relinqueris. Ita S. Thomas, Hugo, Lyranus. Et patet ex vers. seq., ubi sententia hic suspensa expletur.

Aliter Sanchez: Illud, ait, «cum recordati fuerint,» temporis est præteriti, non futuri, et idem valet, atque quia recordati sunt, scilicet practice, ararum suarum, in iis idolis suis sacrificando, ideo thesauros eorum in direptionem dabo. Qui sensus fere cum eo quem jam dedi coincidit.


Versus 3

Tertio, Vatablus vertit: Ut jucunda est recordatio liberorum charissimorum; sic gratæ sunt illis aræ eorum. Secundus sensus est genuinus, eumque exigit nostra versio Latina.

3. Sacrificantes. — Hebraice est הררי harari, id est, ut Septuaginta, Vatablus et alii vertunt, o montane, id est, ut Chaldæus, o Juda, qui in montibus versaris, ut ibi idola colas, iisque sacrifices; ego pariter in agro et montibus tua bona hostibus diripienda exponam.

Fortitudinem. — Id est opes, substantiam: hæc enim est hebraice חיל chel.


Versus 4

Excelsa tua, — aras et templa tua, quæ idolis in montibus locisque excelsis erexisti.

4. Relinqueris sola ab hæreditate tua, — scilicet quasi deserta, et exspoliata hæreditate tua. Vatablus, Pagninus et alii vertunt: Quiesces, vel remissionem facies, et (illa remissio erit) in te ab hæreditate tua, quam dedi tibi, q. d. Præceperam tibi, Exod. cap. XXIII, 11, ut septimo quoque anno agros incultos relinqueres, essetque sabbatum terræ, tu hoc neglexisti: quare terra dabit tibi et sibi quietem, non septem, sed septuaginta annis captivitatis tuæ, ut non possis eam colere, juxta comminationem Levit. xxvi, 33 et 34. Sic Deus nolentes se privare ad ejus jussum parvo lucro aut voluptate ad modicum tempus, privat eosdem ad septuplum, id est septuaginta annis, imo in æternum. Ita a Castro.


Versus 5

Ignem succendisti in furore meo. — Id est ignem furoris mei succendisti, qui te acri et ignita vindicta persequetur jugiter. Est hendiadys, ut supra cap. xv, vers. 14, et Isaiæ L, 11: «Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis.»

5. Maledictus homo (hebraice haggeber, id est vir, q. d. Virilitatem suam exuit) qui confidit in homine. — Hebraice באדם baadam, id est in Adam, qui ex adama, id est ex terra, terreus est, carneus ac infirmus.

Et ponit carnem (id est hominem carneum et fragilem) brachium suum, — ut scilicet eo quasi brachio potenter se tueatur, q. d. Homo caro est, non os: si ergo huic carni quasi ossi inniteris, cum ea corrues, et tuo damno senties carnem fuisse, non os. Dedit paulo ante cladis Judæorum causam unam, scilicet idololatriam: hic dat alteram, scilicet confugium ad homines, relicto, imo invito Deo, qui eis suam offerebat et spondebat opem. Taxat Sedeciam et Judæos, qui, relicto et contempto Deo, confugiebant ad auxilia Ægyptiorum, de quibus ait Isaias, xxxi, 3: «Ægyptus homo et non Deus.» Ita Theodoretus, Hugo, S. Thomas et Lyranus. Hic ergo est «maledictus,» quia a Deo, angelis, et bonis omnibus, quasi Cain alter, est desertus. Secundo, ut a Castro, quia talis est quasi arbor diis inferis devota, in quam omnia prodigia, portenta, fulmina, maledicta incidebant, in quam homines omnem infelicitatem quasi in rem exsecrandam, et terræ cæloque infensam projiciebant, et verbis factisque imprecabantur; unde mox eum comparat myricæ et arbustis deserti.

Nota: Carpit hic Propheta eos qui in homine tanquam in Deo, aut magis quam in Deo, aut ita ut non in Deo confidebant: nam in Sanctis tanquam amicis Dei merito confidimus, et B. Virginem post Deum spem nostram appellamus: ita Maldonatus.


Versus 6

Symbolice S. Augustinus, De Gratia et Libero Arbitrio, cap. IV: «Brachium, inquit, pro potentia posuit operandi: in nomine autem carnis intelligenda est humana fragilitas, ac per hoc firmat carnem brachii sui, qui potentiam fragilem atque invalidam, id est humanam, ad bene operandum sibi sufficere putat, nec adjutorium sperat a Domino; propter hoc enim subjecit: Et a Domino recedit cor ejus. Talis est hæresis Pelagiana.»

6. Erit enim (qui in homine confidit) quasi myricæ. — Hebraice ערער arar, quod Vatablus, juniperum; alii, sericam; sed Noster, Septuaginta, Pagninus et alii vertunt, myricam, quæ tamarix dicitur; estque, teste Plinio, lib. XXIV, cap. IX, et Dioscoride, lib. I, cap. xcix, duplex: una hortensis, fructum habens asperum; secunda silvestris, de qua hic, quæ humilis est; unde Virgilius, ecloga IV: Non omnes arbusta juvant humilesque myricæ. Hæc dicitur maledicta, et, ut ait Plinius, infelix et religione damnata, quia sterilis est, nec fert fructum, et in solitudine sola nascitur, vilis, depressa, abjecta. Unde myrica Hebræis symbolum est hominis humilis, abjecti et nullius pretii: hinc Psalm. ci, 48, in Hebræo est, respexit (Deus) ad rationem myricæ, id est humilium, ut explicat noster Interpres. Addit Basilius, homil. 5 Hexam. et ex eo S. Ambrosius, lib. III Hexam. cap. vi, myricam esse ambiviam, id est aquaticam esse, et etiam nasci in desertis: sic peccator qui, Deo relicto, in homine spem ponit, primo, non habebit bonum successum; secundo, nullum fert fructum; tertio, cœlestis gratiæ et sapientiæ pluvia destituetur; quarto, solus erit a Deo et hominibus derelictus; quinto, dæmoni et tyrannis objicietur, uti Sedecias Chaldæis. Omnes denique homines sunt quasi myricæ ambiviæ, id est dubiæ et inconstantis fidei.

Non videbit (non experietur, non sentiet), cum venerit bonum, — id est pluvia: hæc enim est votum et bonum exoptatum ab arvis et plantis siccis et sitientibus. Unde sequitur:

Sed habitabit in siccitate, — q. d. Etiam, cum pluet super alios, non pluet super eum, aut super ejus agros: «pluviam enim voluntariam segregabit Deus hæreditati suæ,» Psalm. LXVII, 10. Talis ergo in summa erit desolatione.

Nota: Propheta tres ponit effectus peccati et diffidentiæ Dei, ac spei in creaturis: primus est desertum, id est segregatio a Dei, Angelorum et Sanctorum ope et consortio; secundus est, siccitas, id est defectio gratiæ, virtutum, opis et auxilii; et tertius est, sterilitas bonorum operum, et omnis inprosperitatis prosperique successus, Joan. xv, 4.

Contra sanctitas et spes in Deum afferunt Dei amicitiam, opem, omnia gratiarum dona, prosperitatem, et cætera de quibus vers. 8, in fine.


Versus 7

Merito ergo mundanis inclamat S. Augustinus, lib. IV Confess. cap. XII: «Non est requies, ubi quæritis eam. Quærite quod quæritis; sed ibi non est quod quæritis. Beatam vitam quæritis in regione mortis? non est illic;» et lib. VI, cap. xvi: «Væ animæ audaci, quæ speravit, si a te recesserit, se aliquid melius habituram. Versa et reversa in tergum, et in latera, et in ventrem; et dura sunt omnia. Et tu solus requies es, Domine.»

7. Benedictus vir, qui confidit in Domino. — Nota, a Deo dici benedictum sperantem in se, quia per spem Deus maxime honoratur: qui enim Deo fidit, seque illi credit, prædicat eum esse optimum, qui velit sua bonitate succurrere; et esse omnipotentem, qui possit; et esse omniscium, qui sciat opitulari, atque esse fidelissimum, qui sperantem in se non fallat. Hinc Græci θεὸς dixerunt, ἀπὸ τοῦ θεῖν, aiunt Nazianzenus et Damascenus, id est ab urendo, quod omnibus calorem, vitam et bona omnia aspiret. Unde Nazianzenus, orat. De pauperum cura: Nil ita divinum est, ait, quam de aliis bene mereri: calamitoso sis Deus, Dei misericordiam imitando. Vel ἀπὸ τοῦ θεᾶσθαι, id est a spectando et contemplando omnia, ait S. Dionysius, cap. XII Divin. Nom., et Damascenus, I Fidei, XII, vel ἀπὸ τοῦ θεῖν, id est a currendo, quod celerrimus sit, efficacissimus et ubique præsens.

Vice versa, homo dicitur Enos, id est infirmus, ærumnosus, incurabilis, ac si solus homo sit, qui a solo Deo curari possit, quique ab eo bona omnia exspectat, et apud eum bona spe se sustinet, in eoque recumbit securus, sine sui suarumque rerum cura, ait Philo, lib. De Abraham. Quapropter dixit Abbas ille in Sententiis Patrum Ægypt. Sent. 71: «Si non dixerit homo in corde suo:

Ego solus et Deus sumus in hoc mundo, non habet requiem.» Ita Abraham Deo contra spem in spem credidit, ideoque et miraculosa prole et omni benedictione ab eo cumulatus est.

Contra, qui Deo diffidit, Deo injurius est: negat enim Dei providentiam, scilicet Deum vel nolle, vel non posse, vel non scire opitulari; hinc fugit ad opem hominum et idolorum. Ita a Castro.


Versus 8

Et erit Dominus fiducia ejus. — id est, ut vertit Vatablus, et cujus spes est Dominus, qui sperare solet in Domino.

8. Et (quia) erit quasi lignum, — q. d. Sperans in Deo erit quasi arbor felix et Deo sacra, juxta aquas plantata, semper virens et frugifera, quia in omni tentatione et difficultate, a Deo cui fidit, opem, influxum et gratiam hauriet. Hoc est quod veteres dicebant: «Semper feliciter cadunt Jovis taxilli.»

Sperans ergo in Deo, ab eoque sugens omnem solidam virtutem, omneque bonum, est similis lauro. Sicut enim fulmen quidquid invenit in terra ferit, præter laurum, ut ait Plinius, lib. II, cap. LV, sic magna calamitas omnia potest auferre, sternere et evertere, præter firmam Deo nixi virtutem. Est enim spes virtusque constans quasi pulchra laurus semper virens, nullo igne e nubibus crumpente, nullo impetu tormentorum et ærumnarum exusta aut labefacta. Hinc Syrus vertit: Benedictus est vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus; erit quasi arbor plantata super aquas, quæ robustior corde (firmior) est omni homine. Quis cognoscit illum? ego Dominus scrutans cor.

Nota: Dicit «quod transplantatur,» quia ex prima plantatione steriles arbores sumus, et nascimur filii iræ; sed inde transplantati in Christo et Deo, Deique spe et amore, frugiferi fimus.

Ita narrat Theosterictus, in funebri de B. Niceta orat. de Athanasio insigni cœnobita, et magnæ spei viro, quod ex ejus defuncti et sepulti pectore arbor cupressus prognata sit, cujus frondes morbos depellebant.

Hac fiducia in Deum armatus S. Joannes Eleemosynarius dicebat: «Etiamsi totus mundus conflueret Alexandriam eleemosynæ causa, eam omnibus darem; quia totus mundus non potest angustiare thesauros Dei, quorum ipse me dispensatorem constituit. Cessa ergo, o misera anima et timida, tentare Deum intentabilem per tuam pusillanimitatem et diffidentiam.» Quare Deus ei stannum in argentum convertit, centuplumque ei dedit in hac vita, ut quo plura daret, eo longe plura reciperet. Testis est Leontius in ejus Vita.

Eadem fiducia roboratus Theodorus monachus dicebat: «Si cœlum terræ adhæreat, Theodorus non formidat.» Poposcerat enim precibus a Deo, ut auferretur ab eo formido. Ita refertur in Vitis Patrum, lib. V, cap. vii, num. 6.

Sic et senex ille ingressus in speluncam, ibique inveniens leonem, cum leo fremeret et rugiret, dixit ad eum: «Quid angustiaris? est locus qui capiat me et te. Si vero non vis, surgens egredere hinc.» Leo autem non ferens, egressus est inde foras. Ibidem, lib. VI, cap. III, num. 15.

Sic et Sisois Abbas, orans pro Abraham discipulo suo tentato et lapso, fidenter dixit: «Deus, vis non vis, non dimitto te nisi curaverimus eum.» Et curatus est frater ille. Ibidem, num. 14.

Sic et monachi Deo nixi, in eremo sua fiducia et prece occidebant ingentes dracones et serpentes, teste Palladio in Lausiaca, cap. LII.

Ibidem Abbas Apollo tempore famis liberalis erat in pauperes, dicens: «Nonne hæc fecerunt Apostoli et Prophetæ? An tunc quidem aderat Deus; nunc autem peregre est profectus?» Quare cibi et fructus divinitus ei ab incognitis suppeditati, etiam qui non nascebantur in Ægypto, puta uvæ, mala punica, ficus, favi mellis, lac, lupini, panes, etc.

Hac fiducia S. Pachomius, ut habet ejus Vita, serpentes illæsus calcabat, et crocodilis insidens flumina tranabat.

Ita B. Hellenius sperans et dicens: «Potens est Deus parare mensam in deserto,» ibi ab Angelo pro se et suis hospitibus alimoniam accepit, teste Palladio in Lausiaca, cap. LIX.

Hæc fiducia in eremo aluit et protexit S. Paulum, Antonium aliosque innumeros.

Hæc fiducia roboravit S. Paulum, Andream, Thomam, Dominicum, Vincentium, Xaverium aliosque, ut gentes etiam feras et barbaras converterent.

Nec aliquando desinet facere fructum. — «Sancti,» qui sperant in Deo, «fructificant,» ait Dom. Thomas: «primo, per sapientiæ contemplationem, Eccli. vi, 19: Quasi is qui arat, et qui seminat, accede ad eam, et sustine bonos fructus illius; secundo, per charitatis fervorem, Cantic. v: Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum; tertio, per laudis confessionem, Hebr. xiii: Per ipsum offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini ejus; quarto, per meritoriam operationem, Psalm. LXXXIV: Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum; quinto, per proximorum conversionem, Joan. xv: Ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.»

Rursum, Sancti fructificant, «quia sequuntur Christum, primo, per carnis integritatem, Apocal. xiv: Virgines enim sunt, et sequuntur Agnum quocumque ierit; secundo, per cordis intentionem, Philip. III: Sequor autem, si quomodo comprehendam; tertio, per tribulationis passionem, I Petr. ii: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus; quarto, per mandatorum observationem, Job. xxiii: Vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea; quinto, per gloriæ receptionem, Eccli. xxiii: Gloria magna est sequi Dominum: longitudo enim dierum assumetur ab eo.» Huc usque D. Thomas.

et miserabile, quod, Deo relicto, sperat in opibus, amicis, Ægyptiis! Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rabanus, Vatablus, a Castro.


Versus 9

Alii hæc referunt ad eum in quo spes locatur, sive qui afflicto opem suam offert et spondet, q. d. Pravum et inscrutabile est cor hominis, qui alteri oppresso auxilium promittit (uti vobis, o Judæi, promittunt Ægyptii); nunc enim illi deest auxiliandi potestas, nunc seria et constans voluntas; si enim videat suis rebus expedire, amicum deseret suaque curat, uti Judæis fecerunt Ægyptii.

9. Pravum. — Chaldæus, dolosum; Septuaginta, βαθεῖα, id est profundum (male Theodoretus, S. Augustinus et Chrysostomus, legunt βαρεία, id est grave), hebraice עקב acob, id est primo, versutum, versipelle; secundo, fraudulentum, supplantatorum; tertio, magis genuine hoc loco, tortuosum, anfractuosum, fallax, ideoque inscrutabile, ut sequitur, q. d. Sinuosum, et mille cogitationum, cupiditatum et desideriorum secretis diverticulis, sinibus, recessibus, instar labyrinthi implexum et perplexum.

Est cor hominis. — Corrige cum Romanis et S. Hieronymo, «est cor omnium.» Hebraice enim est מכל miccol, id est ex omnibus, id est omnium; vel, ut Vatablus, Maldonatus et alii vertunt, præ omnibus, super omnia, q. d. Nihil est in omnibus rebus tam fallax, atque cor hominis.

Inferunt hæretici: Ergo homo post lapsum nequit bene agere, sed tantum male, puta fallere, mentiri, etc. Respondeo, nego consequentiam; dicitur enim homo fallax, non quod semper fallat, sed quia facile et sæpe fallit.


Versus 11

Nota: Septuaginta pro אנוש legunt אנוש enos, vertuntque: Et homo est, et quis cognoscet eum? quod Tertullianus, lib. III Contra Marcionem, vii; Cyprianus, lib. II Contra Jud. x, Lactantius, lib. IV, cap. xiii; Ambrosius, lib. De Pœnit. cap. ii; Augustinus, lib. III Contra Faustum, xi, accipiunt de Christo, q. d. Christus homo est, sed quis cognoscet ejus deitatem? Verum ex circumstantiis patet Prophetam loqui de arcanis cordis humani, non de Christo.

11. Perdix fovit. — Intelligitur more Hebraico caph similitudinis, q. d. Sicut perdix fovet, hebraice דגר dagar, id est congregat; et, ut Vatablus vertit, incubat. Tradunt Aristoteles, Theophrastus, Plinius et alii Physici, ait S. Hieronymus, perdicem alterius perdicis, id est aliena ova furari, eis incubare, excludere pullos: qui cum adoleverint, et vocem excludentis audierint, ab ea quasi aliena avolant ad primam et veram matrem, quæ ova posuit, cujus vocem naturæ instinctu agnoscunt. Tales, ait Jeremias, sunt Sedecias, et Judæi aliique divites, qui «non in judicio,» id est non juste, sed inique, usuris, rapinis aliisque malis artibus, per fas et nefas divitias congregant, aliena rapiunt, et faciunt sibi divitias, quas brevi Babylonii diripient, vel subita mors aut casus subtrahet; quando dicetur

Moraliter S. Bernardus, tract. De Inter. domo, cap. xxx: «Conscientia, ait, hominis abyssus multa. Sicut enim abyssus exhauriri non potest, sic cor hominis a cogitationibus suis evacuari non potest; sed continua volubilitate in eo volvuntur. Mare magnum est, et spatiosum manibus: illic reptilia quorum non est numerus. Sicut enim reptile latenter repit, et sinuosis anfractibus huc et illuc deambulat; ita conscientiam hominis venenatæ cogitationes intrant et exeunt, ut nesciat homo unde veniant, aut quo vadant. Hoc bene cognoverat qui dicebat: Pravum est cor hominis et inscrutabile; et quis cognoscet illud? quod scrutationem non recipit nec cognitionem.»

Inscrutabile. — Hebraice אנש anus, id est ærumnosum; Vatablus, præfractum, obstinatum et desperatum, ut scilicet penetres ejus profunditatem, ambages et mutabilitatem, q. d. Impenetrabile est cor hominum, nisi soli Deo, qui scrutatur renes, id est affectus, et probat corda, id est intentiones. Arabicus vertit: Cognosco eum ego Dominus, qui probo (tento, investigo, scrutor) corda, et scio quod est in renibus. «Nihil Deo clausum est; interest animis nostris, et cogitationibus mediis intervenit,» ait Seneca, epist. 84.

Celebris est apologus, quem inter alios refert Lucianus in Hermotimo: Momum reprehendisse Vulcanum, quod non fenestratum pectus hominis fecisset, quo ejus cogitatus plane viderentur.

Hinc Scholastici in materia de angelis docent angelos naturaliter non posse præsentes (multo minus futuras) hominum cogitationes et intentiones cognoscere, nisi voce aut signo prodantur.

Est epiphonema præcedentium, q. d. O quam dolosum, mutabile, inscrutabile est cor hominis! ut nescias quo spes suas dirigat, an in Deum, an in creaturas et homines; an vere speret in Deo, an simulet se sperare: o quam ærumnosum est

eis illud Lucæ xii, 20: «Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quæ autem parasti cujus erunt? Nihil enim insipientius est, quam non prævidere futura, et brevia putare perpetua,» ait S. Hieronymus. Unde Chaldæus clare vertit: Sicut perdix quæ congregat ova, quæ non sunt sua, et fovet pullos, qui eam secuturi non sunt; sic omnis vir impius, qui possidet divitias præter jus, in dimidio dierum suorum relinquet eas. Sanchez hæc refert ad proxime præcedentia, q. d. Ii qui sperant in homine, non in Deo, itaque ad tempus ditescunt, divitiis hisce spoliabuntur, æque ac perdix ovis et pullis furtivis.

Quidquid enim ab alio, quam a Deo omnium rerum Domino acceperit, furtum censeri debet, et ejusmodi furtum, quod ad verum Dominum aliquando redibit: quare ipsi non tam usui erit, quam fraudi; in necessitate enim eum deseret.

Simplicius alii hæc accipiunt plane ut sonant, q. d. Sicut pulli perdicis a falsa matre, ita opes ab injustis possessoribus, quasi a falsis heris avolant.

Elidit hic Propheta basin alteram (prior enim fuit spes in Ægyptiis, de qua jam dixit) impietatis Sedeciæ et Judæorum, ob quam ipsi a Deo recesserunt, scilicet opes injuste contra Dei legem partas: prædicit enim quod male parta, male dilabentur, q. d. Frustra ergo in iis confiditis.

Hanc porro perdicis esse indolem ex S. Augustino, Ambrosio et aliis docet Aldrovandus. Hinc et Theodoricus Gothorum rex apud Cassiodorum, lib. II Variar. epist. 14, falsam perdicis adoptionem detestans, et pietatem pullorum adoptatorum erga veros legitimosque parentes suos, ad quos a furtiva matre avolant, collaudans, suos ad similem pietatem hortatur, ac jubet ut Romulum in parentes impium plectant: «Perdicibus, inquit, mos est ova perdita per alterius matris damna sarcire, ut adoptione alienæ sobolis incommoda suæ reparent orbitatis. Sed mox ut nati fiduciam habere cœperint ambulandi, ad campos exeunt cum nutrice, qui ut fuerint materna voce commoniti, ovorum suorum potius genitricem petunt, quamvis ab aliis furtivis fœtibus educentur. Quid ergo homines facere debebunt, quando et hanc pietatem avibus inesse cognoscunt? Romulum itaque, qui facti sui acerbitate pollutus, nomen fœdat Romanum, ad vestrum facite venire judicium: et si eum patri suo Martino manus suas injecisse constiterit, protinus legitimam sentiat ultionem.»

Exstat de hac perdicis indole emblema apud Nicolaum Reusnerum, sub lemmate, χρήσις πλούτου ψευδής: Surripit ova salax perdix aliena, fovensque In nido pullos educat inde novos. Pullus at eductus nutricem deserit ultro, Cantantis pendens matris ab ore sonum. Condit avarus opes, defessoque incubat auro, Per fas atque nefas condit avarus opes. Unde habeat, nihil is curat: sed oportet habere, Et cito vult fieri dives, inopsque manet. Nam mors aut vilem redigit communis ad assem, Eripit aut partas turpe tribunal opes. Magnis parta malis pereunt majore dolore: Quod dat cuique Deus, sorsque benigna sat est.

Appositum hujus rei exemplum, scilicet quomodo opes male partæ quasi aves, imo per aves avolent, refert Gregorius Turonensis, De Gloria Confess. cap. cix: «Quidam, inquit, apud Lugdunenses vix multo labore trientem unum acquisiverat: quem, cum multiplicare vellet, de eo vinum comparat, admixtis aquis iterum per argenteos venumdans, duplat pecuniam. Hoc iterum atque iterum agit; et tamdiu turpis lucri secutor est factus, donec centum solidos de hoc triente lucraretur. Post, alterius negotiatoris nundinas adit, extractoque triente, quasi aliquid negotiaturus, colloqui cum socio cœpit. Erat autem sacculus ex pelle phœnicia: et ecce subito adveniens milvus, rapit eum atque decerpere tentat, putans a colore partem carnis esse; sed, cum nil pinguedinis sentiret in eo, volans super alveum fluvii Araris (e quo fluvio hic aquam, quam vino miscuerat, hauserat) laxatum sacculum dejecit in flumen. Quo conspecto, alter tristis et mœrens, exclamabat: Væ mihi, sicut feci, sic recepi; qui e fluvio eos habui, ad fluvium rediisse video.»

Secundo, Theodoretus: Perdix, ait, cicur advocat alias perdices voce sua, quæ advolantes decidunt in casses. Solent enim aucupes per cicures perdices alias feras allicere et capere.

Tertio, S. Ambrosius, epist. 47, ex Aristotele, Plinio, Æliano, Solino: Perdix, inquit, aucupem nido insidiantem eludit, simulata pedum vel alarum debilitate, donec sensim elabatur, et pullos voce advocet, iique avolent. Nulla ergo avis perdice est dolosior et astutior. Unde illud Aristophanicum, ἐκπερδικίσαι, id est astute instar perdicis elabi, et periculum effugere. Ita Plutarchus, lib. De Solertia animal.: «Perdices, ait, assuefaciunt pullos suos qui necdum volare possunt, urgente aucupe supinos jacere, et glebam aliquam aut quisquilias corpori injicere, ac prætendere tanquam umbraculum aut tegumentum quoddam. Ipsæ persequentes aliorsum abducunt, atque circumagunt: hine et inde volitantes, paulatimque loco cedentes, donec lactatos spe capiendi longe a pullis avellant.» Idem in Gryllo: «Perdices, ait, suos pullos docent inter fugiendum occultare sese, et glebam pro se obtendere, postquam supini corruerunt.» Scholiastes quoque Aristophanis com. De Avibus: «Perdices, ait, facile vafritie sua ab aucupibus evadunt, sæpe se resupinantes, et festucis integentes.» Sensus ergo Prophetæ est, q. d. Sicut perdices fallunt aucupem et ludificant; sic opes deludunt divitem, et alios multos in casses et pericula trahunt. Sed hæc non sunt ad mentem Jeremiæ.

Tropologice, S. Hieronymus et fuse Ambrosius (quem vide), epist. 48, et lib. VI Hexam. cap. iii: «Perdix, ait, qui a perdendo nomen accepit, et hebraice vocatur קרא core a clamando et vocando, est Satanas qui clamavit in Cain, in Pharaone, in Judæis, et omni perfido, indiesque adhuc sua voce multos allicit ad se et prædatur; sed Dominus Jesus hunc perdicem, id est diabolum, prædatus est suis pullis, id est fidelibus, inclamans illud Proverb. IX, 5: 'Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.'» Quocirca Theodoretus perdicem illicem accipit, ad cujus vocem et cacabismum cæteræ advolant, et in retia incidentes capiuntur. Sic et S. Augustinus, lib. XIII Contra Faustum, cap. XII: «Hæretici, ait, instar perdicum congregant quæ non pepererunt. Christianos enim, quos maxime Christi nomine seducunt, jam per ipsius Christi Evangelium natos inveniunt: et faciunt illos divitias suas, non sane cum judicio, sed cum temeritate inconsiderata.» Experientia enim constat hæreticos hactenus nunquam paganos aut gentiles adiisse, eosque primitus convertisse, sed conversos a Catholicis pervertisse, ac fecisse hæreticos. Adde hæreticos, æque ac diabolum, aliena ova calefacere, cum Dei et Ecclesiæ consiliis et doctrinis sic incubant astute, ut ea suo fotu fœtuque pervertant, et quasi ex viperinis ovis regulum

excludant, v. g. docent Deus et Ecclesia Christum pro nostris peccatis satisfecisse, inferunt hæretici: Ergo non est opus nostra pœnitentia, labore, dolore, sacrificio Missæ, etc. Sic, cum Deus sanctas inspirationes pœnitentiæ, eleemosynæ, religionis menti suggerit; diabolus iis incubat, ut eas divertat aut pervertat, ut vel non fiant, aut, si fiant, malo fine, modo aut medio fiant; vel indiscrete fiant, scilicet nimis aut nimis parum. Qui sapit ergo, advertat ut has ab illis se-

nostri, supple, est sedes et solium ejus: hoc est, sicut solium Dei gloriosi fuit a primordio mundi in cœlo; sic nunc est in templo nostro, q. d. Cum Deus habitet in templo nostro, ut in cœlo, quis ergo ut quis audeat dicere illum aut non videre, aut non curare quæ in mundo patrantur? Verum primus sensus est aptissimus, cui jungi potest expositio Hieronymi Prado in Ezech. I, pag. 51: «Solium, inquit, conspicuum ac sublime peren-

nitatis æternæque quietis symbolum est Ægyptiis, atque adeo divinæ Majestatis, et regiæ dignitatis, quam nulla potest perturbatio inquietare, aptissimum est hieroglyphicum. Hinc Jeremias per solium Dei ipsum divinum Numen significavit, dicens: Solium gloriæ altitudinis a principio, locus sanctificationis nostræ, exspectatio Israel, q. d. O Deus, qui sedes super thronum excelsum Cherubinorum ab initio, quique in sanctuario nostro thronum tuum stabilivisti, spes Israel.»

Hinc S. Clemens, lib. VI Constit. Apost. cap. v, per solium hoc, vel, ut ipse legit, thronum gloriæ Dei, accipit Ecclesiam.

Denique R. Moses, et ex eo Galatinus, lib. VII De Arcan. fidei, cap. XVIII, contendunt hoc solium ad litteram esse B. Virginem, non templum. «Ipsa enim, ut ait R. Haccados, futura erat sedes, quam Deus construxit, ut in ea sederet rex Messias,» qui est exspectatio Israel, «ad ostendendam majestatis suæ gloriam cunctis mortalibus.» Ibidem Galatinus docet Dei triplicem esse sedem: prima est B. Virgo; secunda est Christi humanitas; tertia est ipsa ejus divinitas. Dicit autem Jeremias, «a principio,» ut ostendat B. Virginem absque peccato initiali conceptam fuisse: ex tunc enim destinabatur et parabatur ipsa in sedem et solium Messiæ. Hinc et ipsa significata fuit per solium Dei, quod vidit Ezechiel, cap. I, 22. Ita ipse ad litteram, ego symbolice et allegorice.

Moraliter, ad hoc solium et tribunal Dei confugere solent homines, ad illudque appellare, cum opprimuntur, præsertim morte injusta, aut se opprimi putant; nec sine fructu. Nam, ut canit Psaltes, Psalm. LXXXV, 15: «Justitia et judicium præparatio sedis tuæ;» et Psalm. XLIV, 7: «Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi, virga directionis, virga regni tui.»

Ita scribit Dionysius Cassius Adrianum Imperatorem quemdam Severianum jussisse occidi: qui antequam jugularetur, ignem poposcit, et accenso thure: «Vos, inquit, o dii, testor me nihil mali commississe: de Adriano hoc tantum imprecor, ut cum mori cupiet, non possit.» Porro Adrianus post morbum, sæpius frustra invocata morte, sæpe etiam seipsum occidere voluit. Exstat ejus epistola, in qua ait: «Quam miserum est mortem optare, et mori non posse!»

Fulgosius, lib. I, cap. vi: Temporibus, inquit, nostris, cum Genuensium triremes adversus piratas instructæ biremem Catalaunam cepissent, hujus rectorem noctu suspenderunt. Is pro injuria sibi facta ad Deum appellans, citato patrono Genuensium, ut intra sextum mensem coram Deo compareret, occubuit: juxta quod tempus hic patronus morte sublatus est.

Nauclerus narrat Henricum, Archiepiscopum Moguntinum, falso accusatum et pontificatu dejectum, mœrore confectum morientem ad Christum judicem appellasse. Audita ejus morte, alterum judicum in latrinis exspirasse; alterum manus præ rabie corrodentem animam exhalasse, Deo redditurum rationem.

Volaterranus, lib. XXI Anthropologiæ, narrat Gualtherum Franciscum propter excellentis doctrinæ et sanctitatis famam, in Episcopum Pictavorum assumptum, pro jure Ecclesiæ servando in litem incidisse cum eo Burdegalensi Episcopo, qui paulo post Pontifex Clementis quinti nomen assumpsit. Hic Gualtherum Episcopatu suo dejecit: qui hanc ignominiam æquo animo aliquandiu ferens, tandem moriens super sepulcrum suum inscribi curavit: «Ad justum Dei judicium appello.» Quod cum legisset Clemens, expavit, et non multo post defunctus est. Plura exempla recensui Genes. IX, 5.

Cæterum hoc solium, uti reos innocentes vel dubios exaudit, ita et tuetur judices, cum constat eos juste judicasse, nec ullum de ea re est dubium: quare ab eis parvi facienda est talis citatio ad tribunal Dei. Justo enim judici præmium a Deo, cujus vice fungitur, non supplicium est exspectandum. Sciebat hoc magnus ille Imperator militum Gondisalvus Ferdinandus de Corduba, qui cum Tarentum obsidens, maleficum quemdam seditiosumque (inquit Jovius) militem ad supplicium duci jussisset, illeque multum reluctatus, se iniquissime damnari vociferaretur, et proinde Gondisalvum ad dicendam causam ad Dei maximi tribunal magna voce citaret: «Vade, inquit Gondisalvus, confisus optimo judici, et causam instrue: nam ibi pro me aderit, qui opportune respondeat, Alfonsus frater, qui nuper ex Serra Vermegia in cœlum contendit.» Tum enim Gondisalvo nuntiatum fuerat, fratrem a Mauris circumventum, dignam forti pioque duce mortem oppetiisse. Ita ex Vita Gondisalvi refert noster Delrio, tom. II Mag. lib. IV, cap. IV.


Versus 13

13. Exspectatio Israel (o Domine, qui es spes et exspectatio Israelis, in quem veri Israelitæ, sequaces Abrahæ et Jacobi semper speraverunt et sperant): recedentes a te (per diffidentiam et apostasiam, uti Judæi a Deo recedunt confugientes ad idola, et ad Ægyptios (totum enim caput eo spectat)) in terra scribentur. — Hoc est, primo, adscribentur et annumerabuntur iis qui terrena sapiunt, terrenis noti erunt. Ita Origenes, Rabanus et S. Hieronymus. Hinc dicitur Psalm. XLVIII, **: «Vocaverunt nomina sua in terris suis.» Sicut e contrario, Sancti adscribuntur cœlo, Luc. x, 20, et cœlitibus, quasi cives Sanctorum, scripti in libro vitæ, id est in æterna Dei memoria et prædestinatione, ut sint hæredes Dei. Hinc Hugo: Mundani, ait, inscribuntur terrenæ felicitati, divitiis, deliciis, honoribus quasi litteris, quæ indicant quales sint, scilicet avari, superbi, luxuriosi. Alii inscribunt nomen columnis et statuis, volentes illud æternare.

Secundo, Vatablus et Hugo: Scribi, inquiunt, impios in terra, est perire eorum nomen, memoriam et famam: nam quæ in pulvere scribuntur, facile vento aut pede delentur. Seria enim quæ magni facimus, quæque memoriæ et posteritati mandare volumus, scripturis aut lapidi, aut æri consignamus; quæ vero nihili ducimus, quasi per jocum in pulvere, aut aqua scriptitamus, quasi mox abolenda. Sic, Joan. cap. viii, 6, Christus peccatum adulteræ in terra scribebat, quasi diceret: Peccatum vestrum, o Pharisæi, scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, hujus vero mulierculæ peccatum, jamjam delendum in perpetuum per ejus pœnitentiam et meam clementiam, par est ut in terra scribatur. Sic gentiles, eos qui nati erant ignotis et obscuris parentibus, quique nihil egregii fecissent memoria dignum, et jam oblivione quasi sepulti essent, vocabant terræ filios, quasi communi omnium matri adscribendos. E contrario cœli filios, vocabant heroas, quasi homines cœlo lapsos, et ob facinora quæ patrarant, æterna memoria dignos.

Tertio, q. d. Judæi recedentes a Christo, in terra captivitatis scribentur quasi cives, ibi perpetuo permansuri, q. d. Judæi non jam in libro vitæ filiorum Israel scribentur, sed inter Babylonios et Assyrios, quorum moris erat, teste Plinio, lib. VII, lvi, in coctilibus lateribus res gestas suorum scribere.

Quarto, Lyranus et Chaldæus: Recedentes, inquiunt, a Deo, scribentur in terra, id est in inferno quem Theologi esse docent in centro terræ. Hi omnes sensus commodi sunt, sed primus et secundus maxime genuini sunt.

Quinto, subtilius Sanchez, q. d. Spes in homine futilis est, æque ac futile est id quod scribitur in aqua, vel in pulvere. Sic de promissis mulibribus, utpote inconstantibus, ait Xenarchus apud Athenæum, lib. I, cap. x: «Feminæ jusjurandum in aqua scribo.» Cum enim aliorum verba aut promissa in terra aut pulvere scribi dicuntur, etiam ii qui in iis confidunt; in eadem scribi dicuntur: qui enim in altero confidit, illi quasi se tradit. Quare qui fidem suam, vel promissum in pulvere scribit, illum quoque ibidem scripsisse videtur, quem suæ fidei creditum atque commissum habet.

Nota hic congruam pœnam; nam pertinaciter idolorum et peccatorum suorum memoriam retinent in tabula cordis stylo ferreo insculptam, ut dictum est vers. 1, hi digni sunt qui deleantur de libro vitæ, eorumque nomina in pulvere scri-

bantur, in vento rapta aboleantur de sub cœlo. Quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum, — quæ scilicet nulla siccitate aut casu defecit, sed perpetuo scaturit, et dat aquam vivam opis, prosperitatis et gratiæ, salientem in vitam æternam, Joan. IV, 14. Vide dicta cap. II, vers. 18. Toto hoc capite satagit Propheta stabilire spem in Deum, et abolere spem in homines Deo relicto.


Versus 14

14. Sana me, Domine, — non a peccato, ut S. Thomas, sed a calumnia, qua dicunt meas minas esse mendacia, ab opprobriis et insidiis. Ita Rabanus, Hugo, Theodoretus, et patet ex seq. Ac consequenter ab animi dolore, et consequenter ab omnibus corporis malis et ærumnis sana me. Sæpe enim ægritudo et sanitas corporis pendent ab ægritudine et sanitate mentis.

Et sanabor, — q. d. Nec Ægyptii, nec alii homines possunt me sanare aut salvare: tu solus potes. Sic hæmorrhoissam nulli medici sanare potuerunt, sed solus Christus, Lucæ viii, 43, ait S. Hieronymus.

Quoniam laus mea tu es. — Pro laus Septuaginta vertunt, gloriatio, id est objectum laudis et gloriationis, q. d. Tu es, Domine, in quo et de quo gloriari soleo, esto rideant et subsannent me Judæi, quod scilicet sim minister et propheta veri Dei, quem ipsi idolis adhærentes despiciunt. Vide Canon. XXXVIII.

Secundo, et profundius Sanchez, q. d. Quidquid laudis ab hominibus habuero, illud nec firmamento esse existimabo, neque laudi; cum neque magnum sit, neque solidum et diuturnum esse possit: at quod abs te habuero, illud mihi gloriosum erit, meque vere laudabilem faciet, quia verum est et stabile bonum. Laus ergo, id est laudabilis plane, erit sanitas, quam a te accepero, non ea quam ab homine.

Præclare quoad mores S. Hieronymus Eustochium instruens, epist. 22: «Illud, ait, tibi vitandum est cautius, ne inanis gloriæ ardore capiaris. Quomodo, inquit Jesus, potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis? Vide quale malum sit, quod qui habuerit, non potest credere. Nos vero dicamus: Quoniam gloriatio mea tu es. Et: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Et: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Et illud: In te laudabimur tota die: In Domino laudabitur anima mea. Cum facis eleemosynam, solus Deus videat; cum jejunas, læta sit facies tua. Vestis nec satis munda, nec sordida, et nulla diversitate notabilis; ne ad te obviam prætereuntium turba consistat, et digito monstreris.»


Versus 15

15. Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum Domini? veniat, — q. d. Vide, Domine, quam tibi sim fidelis, quamque in te confidam, et firmus in te maneam. Ecce enim Judæi mea oracula, imo tua, rident quasi vana et conficta, dicuntque subsannando: «Ubi est verbum Domini,» quod nobis jugiter ad nauseam occinis? ubi sunt Chaldæi, quos nobis minaris? veniant: non timemus, non curamus. Venturos non credimus; et si veniant, experientur nostra et sociorum, præsertim Ægyptiorum, arma et vires. To enim veniat, est animi præfidentis, non timentis, sed optantis bellum et hostem, imo lacessentis et provocantis.

Et tamen hæc omnia audiens, non moveor, non turbor, non cesso a prophetando et comminando, quia te, Domine, sequor.


Versus 16

16. Et ego non sum turbatus. — Hebraice לא אצתי lo atsti, quod Chaldæus vertit, non sum cunctatus; Pagninus, non elongavi, ut essem pastor post te, q. d. Licet ita vexer, tamen non deserui munus prophetandi mihi a te commissum.

Secundo, Vatablus vertit, non fui sollicitus, id est non me ingessi ad prophetandum, sed tu, Domine, mihi hoc imperasti.

Tertio, proprie lo atsti, id est non festinavi, non trepidavi, non sum angustiatus, hoc est, ut Noster, non sum turbatus tot maledictis Judæorum, quo minus essem pastor post te, ut habent Hebræa, sed intrepidus perrexi Judæos verbo Dei pascere, eisque prophetare oracula et minas gravissimas, quia te, Domine, quasi summum pastorem sequor. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, S. Thomas, Lyranus.

Unde Septuaginta vertunt: Non laboravi sequens post te. Quis potest, ait Ambrosius, lib. III, epist. 20, laborare, sequens Jesum, qui dat vires sequentibus se, qui dicit: «Venite ad me omnes qui laboratis, et ego reficiam vos,» quique sequentibus se, dat bravium et coronam?

Male ergo legit Theodoretus: Ego lassatus sum, scilicet persecutionibus, sequens te. Vere S. Augustinus in Sententiis, num. 97: «Adhærens, ait, Deo, et semper ejus faciens voluntatem, nunquam a suo habitatore deseritur, et si quædam dura et adversa patiatur, non relinquitur, sed probatur.» Et num. 143: «Creaturæ rationalis bonum quo beata fit, non nisi Deus est. Hoc enim adepto fit beata, quo amisso misera.»

Nota: «Certum signum contemptus mundi est nulla re perturbari.» Qui enim nihil in mundo amat, hic nulla ejus jactura dolet aut perturbatur. Huc ut pervenias, fige mentem in Deo. Ille sit amor tuus: præpone tibi Christi tui pastoris et ducis exemplum, illudque sequare. Christus enim prædicans regnum Dei et viam ad salutem, mille Scribarum probra sustinuit, sed iis non cessit, et a prædicando non destitit: ita fac et tu.

Audi Origenem, hom. in hæc verba: Jesus, inquit, tibi dicit: Tolle crucem tuam, et veni, sequere me: «Si igitur talis fueris, ut semper Christum sequaris, quanto plus secutus fueris, tanto minus laborabis.» Et S. Augustinum, qui lib. De Vita Christiana docet eam consistere in sequela Christi, ut pastorem quasi oves sequamur.

Unde cap. xv, verum christianum, ejusque officia, actus et mores aureo hoc penicillo depingit: «Christianus, inquit, est qui viam Christi sequitur, qui Christum in omnibus imitatur, sicut scriptum est I Joan. II: Qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Christianus ille est, primo, qui omnibus misericordiam facit; secundo, qui omnino non movetur injuria; tertio, qui opprimi pauperem se præsente non patitur; quarto, qui miseris subvenit, qui indigentibus succurrit; quinto, qui cum mœrentibus mœret, qui dolorem alterius sicut proprium sentit, qui ad fletum fletibus alienis provocatur; sexto, cujus domus omnibus communis est, cujus janua nemini clauditur, cujus mensam pauper nullus ignorat, cujus donum panis cunctis offertur; septimo, a quo nemo sentit injuriam; octavo, qui die noctuque Deo deservit, qui ejus præcepta indesinenter meditatur, et cogitat; nono, qui pauper mundo efficitur, ut Deo locuples fiat; decimo, qui inter homines habetur inglorius, ut coram Deo et Angelis ejus gloriosus appareat; undecimo, qui in corde suo nihil videtur habere simulatum vel fictum, cujus simplex et immaculata est anima; duodecimo, cujus conscientia fidelis est et pura; decimo tertio, cujus tota mens in Deo est, cujus omnis spes in Christo est; decimo quarto, qui cœlestia potius quam terrena desiderat; qui humana spernit, ut possit habere divina.» Ita S. Malachias Archiepiscopus Hiberniæ: «Sine turbatione versabatur in turbis. Si videres hominem mediis immersum turbis, et implicitum curis, diceres patriæ natum, non sibi. Si videres hominem solum et secum habitantem, putares soli Deo vivere et sibi,» ait S. Bernardus, serm. De eodem.

Diem hominis non desideravi. — Chaldæus, Theodoretus, Vatablus, pro hominis legunt anus, q. d. Diem afflictionis et ærumnæ, id est calamitosum et desperatum, puta diem excidii quem eis prædico, non optavi eis, imo cum dolore cogor eum prædicere: quia tu, Domine, id mihi jubes; et sic Noster posset accipi, «diem hominis,» scilicet enos, id est fragilis et ærumnosi, id est ærumnas hominis eis non optavi. Verum melius S. Hieronymus, Septuaginta, Lyranus, D. Thomas et alii legunt, enos, id est hominis.

Nota hominem a natura et materia dici adam ab adama, quasi dicas, homo ab humo. Sed post peccatum, corruptionem et ærumnas dictus est enos, quod Eusebius, lib. XI Præp. IV, vertit, obliviosum, vel cujus cito fit oblivio, a radice נשח nasa, id est oblitus est: ut huc alludat Psaltes, Psal. viii, 5: «Quid est homo (hebraice enos), quod memor es ejus?» Alii et melius enos deducunt ab אנש unas, ut enos idem sit quod miser, ærumnis obrutus, desperatus.

Jam dies hominis est ille, quo homo prosperatur, potens est, gloriosus, honoratur, laudatur, q. d. Non desideravi vitam longiorem, prosperitatem, opes, honores, delicias, plausus hominum: scio enim quod homo sit enos, id est miser, et cito cum suis bonis periturus; sed tantum desideravi in meis prophetiis et concionibus, o Domine, tibi servire et placere, a te commendari, quem judicem et testem invoco, dicens: «Tu scis. Verus enim dies qui non novit occasum, est æterna veritas, vera æternitas, ac proinde vera æternaque satietas,» inquit S. Bernardus in Psalm. xc, serm. 17. Sic Job xvi, 20, ait: «Ecce enim in cœlo testis meus, et conscius meus in excelsis.» Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, S. Thomas, Lyranus.

Vis scire quid sit dies et favor humanus? Intuere effigiem, qua eum pinxit Apelles, quam quidam ita carmine expressit: Pictor Apelles, quid pingis ab arte Favorem? Unde illi generis semina nota parum? Hic genitum Forma, Fortuna hic jactat alumnum; Casu ille, ille animi Dotibus esse satum. Quis comes assiduus lateri? Assentatio; et ecquæ Pone subit lentis passibus? Invidia. Ecqui circumstant? Opulentia, Fastus, Honores, Leges, et scelerum sæpe Libido parens. Cur facis aligerum? Fortunæ elatus ab aura Advolat alta, imo nescius esse gradu. Quare oculis captum pingis? non novit amicos, Improbus ex humili cum petit alta loco. Quid rotulæ insistit? Fortunam imitatur, et infert Se socium, instabiles qua tulit illa pedes. Cur timet, atque extra sese ambitiosius effert? Obcæcare animos fata secunda solent.

Hunc hominis diem despiciebat Psaltes, dicens Psalm. xxxv: «Ab altitudine diei timebo; ego vero in te sperabo,» q. d. Magnam hostium meorum potentiam et prosperitatem, si vires meas spectem, reformido: sed in tuis viribus confido, ideoque illa non metuo, sed despicio.

Sic Apostolus, I Corinth. IV, 3: «Mihi, ait, pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die,» id est a potentia et sapientia hujus mundi, ab hominum favore et commendatione, ab humano judicio: nil timeo quid vos de me judicetis, aut potentissimi et clarissimi quique hujus mundi.

Felix qui dicere potest: «Diem hominis non desideravi,» ita ut hujus rei Deum testem habeat. Hæc summa perfectio est, qua omnia ut stercora reputantur, ut Christum lucrifaciamus.

Id Moses jam grandis effecit (grandium enim hæc res est) negans se esse filium filiæ Pharaonis, «magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,» Hebr. xi.

Ita S. Augustinus Secundino hæretico sibi obtrectanti respondit: «Senti de Augustino quod libet, sola conscientia coram Deo me non accuset.»

Ita S. Chrysostomus, hom. 2 in Epist. ad Titum: «Non prohibeo, inquit, gloriam appeti; sed illa volo ambiatur, quæ vera est, quæ ex Deo est, cujus laus, inquit Paulus (Rom. ii), non ex hominibus, sed ex Deo est. Unum intueamur solum, ad

id tota nostra dirigatur intentio, quo scilicet pacto Dei mereamur ore laudari. Si hoc intente inspiciamus, humana semper omnia nihili æstimabimus; non laudat te ille, aut ille, nihil inde amittis; et si vituperet quispiam, nihil omnino te læsit; sive enim laus sive vituperatio, ex Deo tantum aut emolumentum habet aut detrimentum.» Ibidem Chrysostomus docet contemptum humanæ laudis et gloriæ nos Deo similes reddere. Sicut enim Deus hominum laude et gloria non indiget, quæ per æternitatem (in qua immensam habuit gloriam a Patre, Filio, et Spiritu Sancto), antequam mundum conderet, nulla fuit: sic etiam gloriæ contemptor. Unde concludit: «Quoties, inquit, difficile existimas contemnere gloriam, ista tecum animo versa; si hanc despexero, Deo æqualis (id est similis), efficiar, protinusque subibit contemptus gloriæ ex animo.»

Ita S. Ignatius: «Ut sanus, inquit, sim in his quæ ad Deum pertinent, vehementius tamen mihi verendum est, et cavendum ab his qui me temere inflant; laudantes enim me flagellant.»

Ita Clemens Alexandrinus apud Maximum, serm. De Laude, refert assentatores quosdam beatum quemdam sapientem prædicasse, illum vero dixisse ad eos: «Si me laudare destiteritis, ex discessu vestro magnum aliquem meipsum cogitabo; si vero laudare non desinitis, ex laude vestra meam conjicio impuritatem.»

Ita S. Dionysia cum a carnificibus spoliata flagris ignominiose cæderetur, intrepide eos reprehendit, dicens: «Ministri diaboli, ea quæ ad contumeliam facitis, laudi mihi sunt.» Testis est Victor, lib. III Wandal.

Ita S. Macarius in Vitis Patrum, lib. VII, cap. xxviii, dixit: «In veritate, si facta est monacho despectio quasi laus, paupertas sicut divitiæ, inopia sicut epulæ, nunquam moritur. Impossibile est bene credentem, et pie colentem Deum, cadere in passionem immundam et in errorem dæmonum.»

Idipsum quoque gentiles viderunt, sed per umbram. Seneca, lib. III De Ira, cap. XII: «Conscientiæ, inquit, satisfiat, nihil in famam laboremus.» Nam, ut ipse ait alibi: «Ambitio scenam quærit.»

Fabius Maximus, nolens confligere cum Annibale, sed eum sequens per montes, ut fame attereret, ridebatur quasi pædagogus Annibalis. Ille interim, sana sequens consilia, dicebat: Qui maledicta et convicia metuit, timidior est eo qui hostes fugit. Unde Annibal magis sibi a non pugnante Fabio, quam a pugnante Marcello timebat. Denique «Fabius cunctando restituit rem.»

Triumphus decretus erat Pompeio; reclamabant milites dona poscentes. Tum Pompeius: «Omittam, inquit, potius triumphum, quam ut militibus aduler.» Exclamavit Servilius: «Nunc demum video Pompeium revera esse magnum, triumphoque dignum.»

Lycurgus Spartanos docuit verbis non moveri, sed præclare factis studere. Spartanorum ergo erat, posse falsa dicta aliorum tolerare.

Lysander dux Lacedæmoniorum cuidam dicenti sibi: «Laudo te et defendo,» respondit: «Duos ruri habeo boves, quibus tacentibus, exacte scio uter eorum piger sit, uter industrius.»

Idem alteri sibi convicianti: «Crebro, inquit, ista dicito, si forte animi tui mala, quibus plenus videris esse, possis egerere.» Ita Plutarchus, in Lacon. et Roman.

Quod egressum est de labiis meis, rectum fuit, — id est verum fuit, non mendax. Ita S. Hieronymus, q. d. Quod tibi, o Domine, rectum visum est, locutus sum; quod tu mihi inspirasti, prædixi, nulli hominum adulatus: libere te jubente principum vitia carpsi, «nec ullius offensam timui, quia nullius gratiam ambivi.»

Ita B. Petrus Damianus, quibusdam falso accusatus, suam innocentiam rectæ conscientiæ testimonio tuetur, scribens ad Leonem IX Pontificem, epist. 4: «Verumtamen, inquit, in his ad conscientiam redeo, ad mentis meæ secreta recurro, certus, quia nisi pro amore Christi, cujus ego malus servus sum, nullius mortalis hominis gratiam quæro, nullius iracundiam pertimesco.»

17. Non sis tu mihi formidini, — ne permittas me ob verbum tuum in periculo versari, in quo mihi de morte aliove malo formidandum sit, cum in te spem omnem ponam.


Versus 17

Rursum, q. d. Nec homines, nec minas, nec quidquam quod in mundo sit, præter te, Domine, formido. Unum te tuique offensam et iram timeo. Dum tu mihi non irascaris, dum tu mihi non sis formidini, sed opi et tutelæ, ut mihi in persecutionibus adsis, non timebo, securus consistam, dicamque cum Psalte, Psalm. xxvi, 1 et 3: «Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.»

Septuaginta vertunt: Ne fias mihi alienus, parcens in die malo, id est, ait S. Hieronymus: «No parcas mihi in præsenti sæculo, quod malum est; sed redde mihi juxta peccata mea, ut in futuro requiem habeam sempiternam.»

18. Confundantur, — fac ut illi fallantur, non ego; fac ut illi appareant esse mendaces, cum viderint excidium quod ego minor, et ipsi irridunt: ut sic ego non confundar, sed verax appream. Ita S. Hieronymus. Alternant enim in Prophetis motus misericordiæ, qua suis, præsertim simplici populo, parci et ignosci postulant; et vindictæ, qua superbos, irrisores et rebelles flagellis edomari et contundi postulant. Alii, ut Sanchez, hos optativos per futura explicant, ut significent prædictionem rei futuræ: «confundantur,» id est confundentur: «paveant,» id est pavebunt: «contere,» id est conteres. Aut subaudiunt voculam si, q. d. Si alteruter nostrum


Versus 18

confundi debeat, uti debet, me excidium futurum affirmante, illos vero negantibus; fac, Domine, ut illi potius confundantur, qui tua verba rident, non ego, qui ea enuntio.

Duplici contritione contere eos. — «Duplici,» scilicet fame et gladio, inquit S. Hieronymus; aut, morte et captivitate, ut Lyranus.

Secundo et simplicissime, «duplici,» id est gravi, multiplici. Vide dicta cap. xvi, 18. Sic Latini triplex, vel decumanum vocant id quod magnum est, ingens et validum.

19. Sta in porta — urbis regia, quæ celeberrima est et frequentissima.


Versus 19

21. Custodite animas vestras, — ne peccato, maxime violationis sabbati, maculentur. Hebraice: Cavete in animabus vestris, vel pro anima vestra, id est quam chara vobis est anima, cavete ne sabbatum violetis, alioqui excidemini: sin illud custodiatis, et consequenter omnem Dei cultum, pax erit vobis, et omnium rerum abundantia. Patet ex seq. Per sabbati custodiam, omnem legis observationem intelligit, uti et Isaias, cap. LVI, 2 et 4. Qui enim sabbatum custodiebat, hoc ipso tacite profitebatur Deum esse conditorem et gubernatorem cœli et terræ; in hujus enim rei et beneficii memoriam, sabbatum erat institutum: qui vero contemnebat sabbatum, videbatur inficiari Deum esse conditorem mundi. Sic si quis hodie diem Dominicum celebrare recusaret, videretur negare Christum resurrexisse — in cujus memoriam dies ille constitutus est. Ita Vatablus.


Versus 21

Nota hunc locum, pro cultu sabbati apud Judæos, et diei Dominicæ apud christianos. Vide quam stricte præcipiat hic Deus Judæis, ut sabbato non portent onera.

22. Ejicere, — efferre onera.


Versus 22

25. Reges et principes. — q. d. Dabo vobis reges ex stirpe David, servaboque pactum quod cum eo inii, Psalm. cxxxi, 11, et II Reg. vii, 12. In curribus et equis, — pace, et gloria, et rebus prosperis affluentes: currus enim et equi, sunt gloria regum.


Versus 25

26. Et venient, — q. d. Jerusalem florebit, templumque mire frequentabitur.


Versus 26

27. Succendam, — per Nabuzardan et Chaldæos.


Versus 27

27. I will kindle, — through Nebuzaradan and the Chaldeans.