Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Ostendit Deus exemplo figuli vas dissipatum refingentis, posse se Judæos dissipare et in captivitatem dispergere, ac post in pristinum statum restituere, si pœniteant: sed quia Judæi nolunt pœnitere, hinc, vers. 11, minatur eis excidium per Jeremiam, quem ideo Judæi, vers. 18, volunt occidere; quos ut Deus puniat, et se liberet, orat Jeremias, vers. 19.
Textus Vulgatae: Jeremias 18:1-23
1. Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: 2. Surge et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. 3. Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam. 4. Et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis: conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret. 5. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 6. Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israel, ait Dominus? ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. 7. Repente loquar adversum gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud. 8. Si pœnitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam: agam et ego pœnitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei. 9. Et subito loquar de gente et de regno, ut ædificem et plantem illud. 10. Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam: pœnitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei. 11. Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra. 12. Qui dixerunt: Desperavimus: post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus. 13. Ideo hæc dicit Dominus: Interrogate gentes: Quis audivit talia horribilia, quæ fecit nimis virgo Israel? 14. Numquid deficiet de petra agri nix Libani? aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ, et defluentes? 15. Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in viis suis, in semitis sæculi, ut ambularent per eas in itinere non trito: 16. ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum: omnis qui præterierit per eam obstupescet, et movebit caput suum. 17. Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico: dorsum, et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum. 18. Et dixerunt: Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus. 19. Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum. 20. Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ meæ? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. 21. Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii: fiant uxores eorum absque liberis, et viduæ: et viri earum interficiantur morte: juvenes eorum confodiantur gladio in prælio. 22. Audiatur clamor de domibus eorum: adduces enim super eos latronem repente: quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. 23. Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem: ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur, fiant corruentes in conspectu tuo, in tempore furoris tui abutere eis.
Versus 2
2. Descende. — Descendere hic et alibi sæpe, idem est quod ire; quanquam et proprie hic capi potest: officinæ enim figulinæ, ob aquam qua indigent, erant in valle; unde eunti ad eas, descendendum erat: erant enim juxta vallem gehennæ, sive Topheth. Hoc est enim quod dicitur cap. xix: «Egredere ad vallem filii Ennom, quæ est juxta introitum portæ fictilis,» id est figularis, sive figulinæ et figulorum, uti exponunt Lyranus, Hugo, Dionysius et alii.
Tropologice jubet Deus, ut sæpe cum Jeremia descendamus ad domum figuli, ut videamus originem nostram, et Adami ex adama, id est luto, ex luto; itaque humiliemur sub manu Dei, quasi figuli nostri. Vere S. Gregorius, lib. VIII Moral. xxii: «Quia, inquit, elatum semel sumpsimus spiritum, ecce defluens quotidie portamus lutum.»
Versus 4
4. Fecit illud vas alterum, — q. d. Figulus ex eodem luto vas formaverat, sed nondum igne decoxerat. Hoc vas casu inter manus figuli confractum et dissipatum fuit in partes suas luteas, quas resumens figulus, mox ex iis aliud fecit vas quod libuit: nam si vas hoc fuisset fictile, sive igne decoctum, non potuisset figulus fragmenta coagmentare, et ex iis aliud vas facere.
Versus 6
6. Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, — q. d. Sicut vas luteum est in manu figuli, ut illud frangat, et ex eo faciat aliud vas, vel prius renovet: sic et ego vos, o Judæi, a me destinatos excidio, si pœnitueritis, reformabo, mutabo sententiam, et calamitatem vestram in felicitatem convertam; ut ex vasis contumeliæ, id est ingloriis et infelicibus, fiatis vasa in honorem, id est honorifica et felicia. Ita Theodoretus.
Paulo aliter explicat Hugo, q. d. Sicut figulus vas fractum renovat: ita ego vos e captivitate, quasi fractos reducam, et renovabo rempublicam vestram, si resipueritis. Deus enim mutabit sententiam, si vos mutetis mentem.
Nota: Hæc comparatio non per omnia est similis; nam lutum non habet mentem, nec liberum arbitrium, ut habet homo: ac proinde non in luti, sed in hominis manu est virtus et vitium, salus et damnatio ejus; ita tamen ut virtutis et salutis ejus magis causa sit Deus per gratiam suam, quam homo. Similitudo ergo est tantum in eo quod dixi. Non enim agitur hic de animo, sed de corpore; scilicet de captivitate et libertate, de rebus adversis et prosperis, de morte et vita, q. d. Ego solus possum vos de captivitate liberare, et in captivitatem tradere; ego possum mortificare, et vivificare; deducere ad inferos, et reducere, I Reg. II, 6.
Tropologice, lutum est homo, quia ex limo est factus, ut cum timore et humilitate Deo se subdat: in cujus manu est status noster, vita, gressus, virtus, salus, et omne bonum nostrum, ut ab eo pendeat, illique se restituat, cujus manum et potestatem effugere non potest.
Secundo, sicut lutum tantum est lutum, sed ex manu figuli hanc vel illam formam sortitur; ita homo ex se impotens est, informis et rudis instar materiæ primæ; sed a Deo habet quod sit dives, nobilis, sapiens, felix, gratiosus: et Deus dividit hæc sua dona cuique prout vult, Eccli. xxxiii, 10; Roman. ix, 21. Vide ibi dicta.
Tertio, quisque sua sorte contentus esse debet: sicut enim lutum non potest dicere figulo: Cur me fecisti sic? sic nec nos Deo: Cur nos fecisti pauperes, ignobiles, rudes; illos vero divites, nobiles, ingeniosos, etc.? Denique, perfecti et beati sunt, qui se totos Deo resignant, et ab eo instar luti se flecti, regi, fingi et refingi sinunt.
Anagogice, hoc symbolo significantur mors et resurrectio, ait S. Hilarius, in Psalm. II, 9. Deus enim quasi figulus vas corporis nostri in morte collapsum et diffractum, in resurrectione refingit. Sic et Cyprianus, vel potius Rufinus in Expositione Symboli, hæc accipit de resuscitatione Christi mortui.
Versus 8
8. Agam et ego pœnitentiam, — id est retractabo et revocabo sententiam contra vos latam. Ἀνθρωποπαθῶς.
Versus 11
11. Dic viro Juda, — dic viris Juda, dic Judæ. Ponitur singularis pro plurali.
Ecce ego fingo, — formo quasi figulus, id est comminiscor et apparo, contra vos malum, «non quod per se malum sit, sed quod patientibus malum esse videatur,» ait S. Hieronymus, puta afflictionem et stragem. Sic ait Isaias, cap. XLV, 7: «Ego Dominus formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum» pœnæ, non culpæ. Vere S. Gregorius, lib. III Moral. cap. vii: «Non creantur, ait, a Domino, quæ nulla natura sua subsistunt; sed creare se mala Dominus indicat, cum res bene conditas nobis male agentibus in flagellum format, ut ea ipsa et per dolorem quo feriunt, delinquentibus mala sint, et per naturam qua existunt, bona. Unde et venenum mors est homini, serpenti vita.» Et S. Basilius, tract. Quod Deus non est auctor malorum: «Malum, ait, aliquod est secundum nostrum sensum (puta malum pœnæ), aliud natura ipsa. Malum natura ex nobis oritur, injustitia, invidia, cædes,» etc.
Versus 12
12. Desperavimus (Hebraice נואש noas, id est desperatum est; Vatablus, exspectoratum est; Chaldæus, aversi sumus a cultu tuo; Septuaginta apud Theodoretum, obstirmati sumus, scilicet in malo), q. d. Actum est, non possumus inolitas voluptates, consuetudines et peccata relinquere; præ difficultate, habitu, tædio et negligentia, non possumus ad Dei timorem et legis observantiam reverti, q. d. Certum nobis est et deliberatum, non facere: quia) post cogitationes nostras ibimus, — id est mala, quæ animo destinavimus, perficiemus.
Versus 13
13. Quis audivit talia horribilia? — quis audivit ullam gentem fecisse שערורית scaarurit, id est tam fœdam et horrendam turpitudinem, atque fecit Israel, olim virgo, jam meretrix.
Versus 14
14. Numquid deficiet de petra agri nix Libani? (Petram agri vocat rupes Libani, planas instar agri et campi, q. d. De iis non deficiet nix): aut evelli (id est exhauriri et deficere) possunt aquæ erumpentes frigidæ, et defluentes? Quia oblitus est mei populus meus. — Sensus est: Cum cæteræ creaturæ naturæ ordinem servent, populus tantum meus oblitus est mei, q. d. Citius debuissent nives deficere de Libano petroso, et siccari rivi de montibus fluentes, quam populus mei obliviscretur, propter assidua beneficia, quæ a me in illum manant. Quomodo ergo fieri potest ut mei oblitus sit, libando scilicet idolis, et relinquendo «semitas sæculi,» id est a sæculo, et olim a sanctis Patribus tritas, ut vias suas novas, id est avia, et nova idola, sequeretur? Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Chaldæus.
Simili schemate ait Virgilius: Ante leves ergo pascentur in æthere cervi, Et freta destituent nudos in littore pisces, Quam nostro illius labatur pectore vultus.
Rursum, sic recte exponas: Num ex Libano ultro fluentes et liquescentes nivales aquæ, respui possunt ab agro sito ad montis radicem, arescente et sitiente: num sitis, ipsa et necessitas, atque privatio pluviæ, ipsaque siccitas deserere aut non admittere potest sponte sua influentem aquam? Minime sane: et tamen populus meus mei oblitus, hunc mei jugem influxum, ex mente et animo suo excludit. Sicut enim Libanus perpetuo ex nivibus liquat et scaturit aquas frigidas: sic ego sum fons aquæ viventis, quæ copiose tam corpus quam animam refrigerat, juxta illud Cant. IV, 15: «Puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano.»
Quod S. Ambrosius, lib. De Virgin., ante medium mystice sic exponit: «Qualis est hæc virgo (Ecclesia), quæ Trinitatis fontibus irrigatur, cui de petra fluunt aquæ, non deficiunt ubera, mella funduntur. Petra ergo est Christus, ergo a Christo non deficiunt ubera, claritas a Deo, flumen a Spiritu: hæc est Trinitas quæ Ecclesiam suam irrigat, scilicet Pater, Filius et Spiritus Sanctus.»
Ubi Ambrosius Trinitatem hisce verbis significari putat, q. d. Non deficient ubera de petra, id est de Christo; nec nix a Libano, id est claritas a Deo Patre; neque aqua valida a vento, id est flumen zeli et gratiarum a Spiritu Sancto.
Hæc ubera Christus maxime nobis exhibet in Eucharistia. Audi S. Chrysostomum, hom. 60 ad Popul.: «Quis, ait, pastor oves proprio pascit cruore? et quid dico pastor? matres multæ sunt, quæ post partus dolores filios aliis tradunt nutricibus: hoc autem ipse non est passus, sed ipse nos proprio sanguine pascit, et per omnia nos sibi coagmentat.» Unde infert: «Nonne videtis quanta promptitudine parvuli papillas capiunt, et quanto impetu labia uberibus infigunt: accedamus cum tanta nos quoque alacritate ad hanc mensam; quinimo cum longe majore trahamus tanquam infantes lactanei Spiritus Sancti gratiam, et unus sit nobis dolor hac esca privari.»
Secundo, Lyranus, Pagninus et Vatablus vertunt: Num quis relinquet de petra agri nivem Libani? id est numquid relinquet aliquis aquam frigidam et claram ex nive Libani, in petras et per petras defluentem, ut quærat cisternas dissipatas? uti fecit populus meus, me fontem vivum relinquens, et libans Baalim, uti dixit cap. II, 13; eo enim alludit, ibique dicta refricat. Duo ergo absurda hæc parœmia significat: primo, petere ex longinquo quod habeas prope; secundo, quærere malum foris, cum domi habeas bonum. Sic enim Judæi, relicto Deo optimo quem domi habebant, quærebant deos pessimos gentium: perinde ac si maritus, relicta uxore optima, sectetur fœdissimas meretrices.
Tertio, Septuaginta pro שדה, id est ager, legunt שדים sadaim, id est ubera, vertuntque: Numquid deficient de petra ubera, aut, ut Theodoretus legit, mammæ stillantes: quia ex rupibus fluunt aquæ perennes, uti ex uberibus fluit lac: fontes ergo sunt terræ quasi ubera, et, ut Philo, lib. De Opificio mundi, ait, quasi mammæ quibus terra lactat et pascit tam plantas suas, quam homines et animalia: vel nix de Libano, aut declinavit aqua valida quæ vento portatur? q. d. ait Theodoretus: «Fontes sine intermissione scaturiunt; Libanus semper habet nivem; aqua quæ fertur impetu trita via fluit.»
Aut evelli possunt. — Hebræi sic habent: Si evellentur aquæ alienæ (id est, ex alio loco per rivos vel canales deductæ, itaque purificatæ et claræ) frigidæ defluentes, q. d. Non possunt e fontibus evelli, siccari et impediri aquæ jugiter scaturientes.
Secundo, Vatablus vertit: Num deserentur aquæ alienæ frigidæ fluentes? sicque explicat, q. d. An aliquis relinquere solet aquas vivas et fluentes, quæ canalibus deducuntur in urbem? Minime. Nam is esset dementissimus, qui cum habeat fontem optimum apud se, alio se converteret ad aquas putidas et fœtidas quærendas in suos usus; et tamen hoc fecit populus meus.
Tertio, Septuaginta apud Theodoretum sic vertunt: Numquid aqua quæ fertur impetu, relinquet viam tritam qua fluit? q. d. Minime; cur ergo vos, o Judæi, religionem et viam tritam ad templum relinquitis, euntes ad Baalim?
15. Impingentes (hebraice יכשילום iakschilum, id est impingere fecerunt eos, scilicet pseudoprophetæ) in viis suis, — ut scilicet deserant semitas sæculi, id est semitas antiquas patrum suorum, «quæ omnium sanctorum sunt tritæ vestigiis,» ait S. Hieronymus. Huc spectat adagium Græcorum: «Fluminum undas in caput revocare;» et: «Sursum versus sacrorum fluminum feruntur fontes,» significans præpostere quid fieri, naturæ rerumque vices inverti: quod genus est, si puer senem admoneat, discipulus præceptorem docere, filii præ patribus sapere, cornicum
Versus 15
oculos configere velit. Hebraice clarius sic distinguunt: Impingere fecerunt eas in viis suis, in semitis sæculi, ut ambularent per semitas viæ non tritæ. Quocirca melius easdem hic accipias vias suas et semitas sæculi. Viæ ergo peccati et peccatorum vocantur viæ vel semitæ sæculi: quia ab olim, a Caino, gigantibus, Sodomitis, ac nominatim a primis Judæorum patribus aureum vitulum in deserto fabricantibus et adorantibus, calcatæ et tritæ sunt, de quibus ait Job, cap. xxii, 15: «Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui? Qui sublati sunt ante tempus suum, qui dicebant Deo: Recede a nobis?» Ita Hugo, Lyranus, D. Thomas, Capella, Dionysius et alii, q. d. Vos priscam patrum impietatem et idololatriam imitamini, estis malorum corvorum mali pulli.
Porro tritissima a plurimis fuit hæc via; vocat tamen eam non tritam, per catachresin, quia aspera erat, difficilis et devia, utpote ducens ad exitium. Hoc est quod aiunt scelesti, Sap. v, 7: «Ambulavimus vias difficiles.»
16. In sibilum (in contemptum: solemus enim quos contemnimus exsibilare. Simile est cap. xix, vers. 8, xxv, 9, et li, 37), movebit caput suum, — irridebit et contemnet te. Simile est Psalm. xxi, 8, et Isaiæ cap. xxxvii, vers. 22: «Despexit te, et subsannavit te virgo filia Sion; post te caput movit filia Jerusalem.»
Versus 16
17. Sicut ventus urens. — Hebraice est כרוח קדים keruach kadim, id est sicut ventus Orientalis, vel Euroauster, qui flat ab Oriente meridionali, vel, ut S. Hieronymus, Vulturnus, qui flat ab Oriente septentrionali, estque vehemens et urens, segetes adurit, facitque ut spicæ, granis in favillam versis, cassæ sint et evanidæ, ac deinde easdem dispellit quasi paleas et quisquilias: sic ego Judæos affligam excidio et incendio urbis et templi, atque tam ante quam post illud faciam aut profugos aut captivos, ut fugiant, vel captivi ducantur a facie Chaldæorum, id est a præsentia et persecutione Chaldæorum, sicut bestiæ fugiunt a facie leonis, id est a leone adventante aut persequente.
Versus 17
Hoc est quod de impiis dicitur Job cap. xxvii, vers. 21: «Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.» Aliter Chaldæus vertit, nimirum: Dispergam vos sicut ventum Orientalem, scilicet soleo dispergere.
Dorsum, et non faciem ostendam eis, — q. d. Abibo ab eis, eosque deseram. Secundo, adversus illos ero, non propitius; sicut ipsi mihi vocanti dorsum obverterunt: ita et ego eis ejulantibus, opemque meam invocantibus dorsum obvertam. Ita Maldonatus.
Symbolice, Franciscus Lucas in Matth. xvii, 35, et alii hæc referunt ad Christum in cruce pendentem. Judæi enim ita collocarunt crucem, ut dorso Jesu Orientem urbemque Hierosolymorum spectante, facies respiceret Occidentem; eo quidem consilio, quod indignum reputarint sanctæ urbis aspectu, sed ex eo eventu, ut facie sua a Judæis aversa, nos gentes illustraret, quorum habitatio est in Occidente; tuncque impleta est hæc Jeremiæ prophetia: «Dorsum, et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum;» et altera illa Psalmi LXV, 7: «Oculi ejus super gentes respiciunt.»
Ut ambularent per eas, — scilicet vias suas novas, hactenus non calcatas, scilicet ad idola sua.
Ovidius in Heroidum epistolis: Cum Paris Œnone poterit spirare relicta, Ad fontem Xanthi versa recurret aqua. Nanthe, retro propera, versæque recurrite lymphæ, Sustinet Œnonem deseruisse Paris. Narrat Lartius in Vita Diogenis, cum, cum servus effectus esset, hero tamen suo imperasse, ut quod ab se jubebatur faceret; cumque herus irridens responderet: «Sursum flumina;» replicavit Diogenes: Si existens ægrotus medicum ære tuo mercatus esses, nonne illi monenti pareres? an istum ad modum responderes: «Sursum flumina?» Idem usurpat Nazianzenus in sua Vita.
18. Non enim peribit lex, — id est legis interpretatio, q. d. Non erit magna jactura, si hic Jeremias occidatur, licet sacerdos, sapiens, propheta: non enim deerunt alii, eoque blandiores. Ita S. Hieronymus et Rabanus. Perire enim est auferri, ita ut desit et non exstet.
Aliter Theodoretus et Vatablus, q. d. Occidamus eum, alioqui non peribit lex, id est alioqui non cessabit ipse docens nos legem, nosque arguens quod eam non servemus, tanquam sacerdos; dans etiam consilia nostris contraria, tanquam sapiens: et mala nobis prænuntians, tanquam Propheta.
Tertio, Hugo, S. Thomas et Lyranus, quasi dicant: Occidamus eum quasi falsum prophetam; quia dixit perituros sacerdotes, sapientes, Prophetas, non enim peribunt hi quos Deus instituit. Hic sensus, uti et primus, valde genuinus est. Consonat Jeremiæ Isaias dicens, cap. xxix, 14: «Peribit sapientia a sapientibus;» et Ezechiel, cap. vii, vers. 26: «Quærent visionem de Propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus.»
Hinc quarto, Lyranus, Dionysius, Sanchez et Maldonatus, q. d. «Non peribit lex,» id est, non enim falsa esse possunt, quæ nobis sacerdotes et Prophetæ prædicant, in quorum ore lex est, Malach. II, 7; dicebant enim illi sacerdotes et prophetæ falsi: «Pax, pax, cum non esset pax,» cap. IV, 10.
Versus 18
Percutiamus eum lingua. — Chaldæus: Falsa testimonia testificemur contra eum. Secundo, Theodoretus et Vatablus: Texamus contra eum calumniam. Tertio, ut cæteri: Accusemus eum quasi falsum prophetam. Sic Jeremias fuit hic typus Christi falso accusati. Alii vertunt: Percutiamus ejus linguam, id est imponamus ei silentium, vel minando ei mortem, vel compingendo in carcerem, uti reipsa fecerunt.
20. Numquid redditur (reddi solet) pro bono malum? — q. d. Non: cur ergo malum pro bono mihi reddunt Judæi? Quid enim aliud quæro quam eorum salutem? Cur excidium ex ore Dei eis intento, nisi ut pœniteant, itaque illud evadant?
Quia foderunt foveam (more venatorum, ut caderem in eam, q. d. Struxerunt animæ, id est vitæ meæ, aut mihi insidias, ut me occiderent, cum (ut tu, Domine, recordaris) steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, — id est cum te oraverim pro eis, ut bene eis faceres. Hic est genius Sanctorum: Audi Davidem Psal. cviii, 4: «Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam. Et posuerunt adversum me mala pro bonis.»
22. Adduces enim super eos latronem repente, — id est Nabuchodonosorem, ait S. Hieronymus, vel, ut hebraice est, גדוד gedud, id est turmam, vel globum militarem, qui excurrit ad prædandum et populandum, qui in libris Regum vocantur latrunculi. Ita Chaldæus, Pagninus, Vatablus. Verum latrunculi isti hebraice vocantur gedudim in plurali, hic autem in singulari est gedud, id est latrunculus, prædo, volo. Unde Noster recte vertit, «latronem,» et recte intelligitur Nabuchodonosor, qui cap. IV, vers. 7, vocatur prædo gentium. Sic piratæ capti ab Alexandro Magno, rogati qui essent, responderunt: «Tales sumus qualis tu; sed tu magnus es prædo, nos parvi prædones sumus.» Nam, ut recte ait S. Augustinus, lib. IV De Civit. cap. xvi, loquens de Nino rege Assyriorum, qui primus cœpit finitimis bella inferre cupiditate regnandi: «Inferre bella finitimis, et inde ad cætera procedere, ac populos sibi non molestos sola regni cupiditate conterere et subdere, quid aliud quam grande latrocinium nominandum est?» Multa ergo regna gentilium fuerunt latrocinia, et multi reges latrones.
Posset, secundo, Nabuchodonosor vocari latro, id est miles a Deo quasi mercede conductus ad ejus vindictam peragendam. Talis enim fuit ipse in expugnatione Tyri, uti docet Ezech. xxix, 18. Nam latrones olim dicebantur conducti milites ἀπὸ τοῦ λατρεύειν, id est a serviendo: serviebant enim mercede. Moris autem erat, ut hos Imperator et circa se haberet, et primos mitteret ad omne discrimen. Dicti quasi laterones, inquit Varro, quod circa latera esse soleant; quos nunc satellites vocant, qui principis alicujus latus tuentur. Ita ait Plautus, Milit. III, 75: Nam rex Seleucus me opere oravit maximo, Ut sibi latrones cogerem et conscriberem. Hinc et latro vel latrunculus vocatur ludus milites prælientes repræsentans, quo scilicet luditur sedecim scrupis gemina acie utrinque directis, in quibus duo reges sunt invicem contendentes, duæ reginæ, quatuor equites, sedecim pedites, quatuor satellites, totidem centuriones. Vulgo Scachos vocant. Ita Seneca: «Latrunculis, ait, ludimus;» et Martialis: Insidiosorum si ludis bella latronum.
Versus 20
Huic expositioni favet verbum «adduces,» scilicet quasi tuum satellitem et lictorem, idque «repente,» ut antequam hostem adventare audiant, et contra eum se præmuniant, eum adesse, omnia ferro et flamma vastare sentiant, imo videant.
Moraliter: Latro repentinus impiis, et quasi fur de nocte est mors. Hinc nycticorax, ait Horus Apollo lib. II Hieroglyph. cap. xxiv, mortem significat. Sicut enim hic pullos cornicum repente noctu, sic mors homines nec opinantes invadit et opprimit.
Versus 22
23. In tempore furoris tui abutere eis, — ad ignominiam et excidium, quos creaveras in gloriam et felicitatem, quia ipsa Jerusalem quasi meretrix abusa est tua patientia, et seipsa. Sic Deus abutitur impiis, dum eos trudit in infernum cruciandos, quos creaverat cœlo glorificandos. Ita a Castro.
Pro abutere eis hebraice est, fac in eis, id est exple in eis, scilicet furorem tuum: vel fac eis quod merentur, ultionem de eis sumendo, scilicet jam per Babylonios, et postea per Romanos, ob cæsum ab eisdem Christum, quem hic Jeremias adumbrat. Ita S. Hieronymus. Unde Nazianzenus ait hic esse prophetiam de Christo. Nam Propheta sui solius non tam acerbus fuisset ultor, sed Christi merito est.
Hinc secundo, «abutere eis,» id est consume, disperde eos. Eleganter et docte vertit Interpres: nam veteres abuti sumebant pro consumere. Audi Catonem, lib. De Re rustica, cap. LXXVI: «Donec omnem caseum cum melle abusus eris,» id est consumpseris, quasi abuti sit plene re uti usque ad ejus consumptionem. Plautus in Trinum.: «Me abusus sum (id est consumpsi) tantam rem patriam.» Terentius in Prol. Andr.: «Nam in prologis scribendis operam abutitur,» id est consumit et perdit. Plautus in Asino: «Ubi quæ dedi ante? abusa. Nam si ea durarent mihi, mulier mitteretur ad te.» Ubi Nonius: Abusa, inquit, id est utendo vel in usum consumpta.
Hence latro or latrunculus is also the name of a game representing soldiers fighting, in which namely one plays with sixteen pieces arranged in a double line on each side, among which there are two kings contending with each other, two queens, four knights, sixteen pawns, four bodyguards, and as many centurions. They commonly call it Chess. Thus Seneca: "We play with little soldiers," he says; and Martial: If you play the wars of crafty robbers.
This exposition is supported by the word "You shall bring," namely as Your bodyguard and executor, and "suddenly," so that before they hear the enemy approaching and prepare their defenses against him, they may perceive, indeed see, that he is there, laying waste everything with sword and flame.
Morally: A sudden robber to the impious, and as a thief by night, is death. Hence the night-raven, says Horus Apollo, Book II Hieroglyphics ch. xxiv, signifies death. For just as this bird attacks the young of crows suddenly by night, so death invades and overwhelms men when they least expect it.
Versus 23
23. In the time of Your fury, deal with them, — to their ignominy and destruction, whom You had created for glory and happiness, because Jerusalem herself, like a harlot, abused Your patience and herself. Thus God deals harshly with the impious, when He thrusts into hell to be tormented those whom He had created for heaven to be glorified. So a Castro.
For 'deal with them,' the Hebrew has 'do with them,' that is, carry out upon them, namely Your fury: or do to them what they deserve, by taking vengeance upon them, namely now through the Babylonians, and afterwards through the Romans, on account of the slaying by them of Christ, whom Jeremiah here foreshadows. So St. Jerome. Whence Nazianzen says this is a prophecy about Christ. For the Prophet would not have been so bitter an avenger for himself alone, but rightly so for Christ.
Hence secondly, "deal with them," that is, consume, destroy them. The translator renders it elegantly and learnedly: for the ancients used abuti in the sense of to consume. Hear Cato, Book On Agriculture, ch. LXXVI: "Until you have consumed all the cheese with honey," that is, used up, as if abuti means to use a thing fully to the point of its consumption. Plautus in the Trinummus: "I have consumed (that is, used up) such a great patrimony." Terence in the Prologue to the Andria: "For he wastes his effort in writing prologues," that is, consumes and wastes it. Plautus in the Asinaria: "Where are the things I gave before? Used up. For if they had lasted for me, a woman would have been sent to you." Where Nonius says: Abusa, that is, consumed by using or used up for use.