Cornelius a Lapide

Jeremias XIX


Index


Synopsis Capitis

Jeremias jussu Dei conterit lagunculam fictilem in valle Topheth, ut significet sic conterendos esse Judaeos a Chaldaeis, ac in Topheth (quam innocentum sanguine polluerunt, mactando eos idolo Moloch) catervatim esse sepeliendos; eo quod pro occisorum multitudine, quicumque alius locus ad sepulturam erit angustus. Haec historia et prophetia contigit vel sub Joakim, ut vult a Castro: vel sub Sedecia, ut vult Abulensis, neutrum enim certo definiri potest.


Textus Vulgatae: Jeremias 19:1-15

1. Haec dicit Dominus: Vade, et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi, et a senioribus sacerdotum: 2. et egredere ad vallem filii Ennom, quae est juxta introitum portae fictilis: et praedicabis ibi verba, quae ego loquar ad te. 3. Et dices: Audite verbum Domini, reges Juda, et habitatores Jerusalem: haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis qui audierit illam, tinniant aures ejus: 4. eo quod dereliquerint me, et alienum fecerint locum istum: et libaverunt in eo diis alienis, quos nescierunt ipsi, et patres eorum, et reges Juda: et repleverunt locum istum sanguine innocentum. 5. Et aedificaverunt excelsa Baalim, ad comburendos filios suos igni in holocaustum Baalim: quae non praecepi, nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum. 6. Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus: et non vocabitur amplius locus iste, Topheth, et Vallis filii Ennom, sed Vallis occisionis. 7. Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto: et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quaerentium animas eorum: et dabo cadavera eorum, escam volatilibus coeli, et bestiis terrae. 8. Et ponam civitatem hanc in stuporem, et in sibilum: omnis qui praeterierit per eam, obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus. 9. Et cibabo eos carnibus filiorum suorum, et carnibus filiarum suarum: et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia, in qua concludent eos inimici eorum, et qui quaerunt animas eorum. 10. Et conteres lagunculam in oculis virorum, qui ibunt tecum. 11. Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari: et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. 12. Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus ejus: et ponam civitatem istam sicut Topheth. 13. Et erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, sicut locus Topheth, immundae, omnes domus, in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae coeli, et libaverunt libamina diis alienis. 14. Venit autem Jeremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum: 15. Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam super civitatem hanc, et


Versus 1

super omnes urbes ejus, universa mala quae locutus sum adversum eam: quoniam induraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos.


Versus 2

1. ACCIPE LAGUNCULAM A SENIORIBUS POPULI, — ut plane vertit Noster. Alii supplent, duc aliquos tecum. Ita Chaldaeus, S. Hieronymus, Pagninus, Vatablus, Theodoretus, Rabanus; unde ipsi sic haec distinguunt: Vade et accipe, vel, ut Vatablus, coeme, scilicet a figulo lagunculam figuli testeam: « et (to et enim habent Hebraea) a senioribus populi » aliquos, supple accipe, vel evoca, quos ducas tecum, quasi novi quid et miri prophetice patraturus, ut sint testes tui facti et spectatores aeque ac auditores: hos enim testes adfuisse patet vers. 10.

2. ET EGREDERE AD VALLEM FILII ENNOM. — Pro vallem Septuaginta vertunt, πολυάνδριον, q. d. Multitudinem cadaverum virorum. Sic in basilica S. Petri hic Romae in crypta quadam vicina cryptae S. Petri, est, et inscriptum legitur Polyandrion, quod in ea sepulta sint multa corpora fidelium, qui licet non sint canonizati, pie tamen defuncti sunt in spe beatae resurrectionis. Talia polyandria sunt ossaria in coemeteriis, quae sunt congeries craniorum et ossium christianorum. Duxit illos eo Jeremias, ut considerantes in hac valle suum sepulcrum, juxta vaticinium cap. vii, 32; quodque corpus eorum fictile brevi conterendum esset, et efferendum quasi stercus in Topheth, et anima in gehennam, per Chaldaeos, id est per daemones, resipiscerent, atque Deum verum colerent et timerent. Videbat enim Judaeos duros et pervicaces verbis non moveri; itaque realem eis dedit concionem, scilicet vivam repraesentationem, imo inspectionem suae mortis et sepulcri. Idem faciat concionator, ut viva hypotyposi hominibus objiciat et repraesentet mortem, judicium, infernum, aeternitatem: quia licet haec in se terribilia sint, homines tamen vulgo non movent, nisi ad vivum eis repraesentenur et inculcentur.


Versus 3

QUAE (vallis) EST JUXTA INTROITUM PORTAE FICTILIS. — Quia juxta hanc portam habitabant figuli, ut Hugo et Lyranus, vel quia per eam evehebantur fragmenta vasorum fictilium et stercora. Ita R. Salomon. Unde Chaldaeus vertit, portam sterquilinii, quae Australis erat, ut patet II Esdr. xii, 31, idque asserit Bochardus. Quare non recte Vatablus et Isidorus, Hebraeum חרסית charsit, id est fictilis, vertunt sol (hic enim cheres dicitur), q. d. Ad portam solarem, id est Orientalem. Erat enim haec porta Australis, non Orientalis. Portae nefastae, ait Plutarchus, lib. De Curiositate, sunt per quas educunt reos ad supplicium, et sordes. Talis erat haec, qua educebant filios mactandos in Topheth. Sic symbolice, sensus sunt portae; quia sunt portae cupiditatis et peccati.


Versus 4

3. TINNIANT AURES EJUS, — prae dolore et pavore, q. d. Ita percellentur metu, ac si validissimo tonitru aures ferirentur.

4. EO QUOD, etc., ALIENUM FECERINT (id est profanaverint) LOCUM ISTUM, — consecrando illum idolis, ut dixit de Topheth, q. d. Eo quod peregrinam religionem in istum locum invexerint, patriam et avitam relinquentes. Vox enim alienus, et alienatio, in Scriptura significat peregrinam religionem et cultum. Hinc vocantur dii alieni, id est dii alterius religionis, et peregrinarum caeremoniarum, non patriarum, nec familiarium populo. Hinc et II Paral. xiv, 2, dicitur in Hebraeo, abstulit altaria alienationis; quod Septuaginta vertunt, removit altaria alienorum; Noster, subvertit altaria peregrini cultus. Hinc denique gentes vocantur alienigenae; quia alienos, id est peregrinos deos colunt.

DIIS, QUOS NESCIERUNT IPSI, ET PATRES EORUM, — scilicet quamdiu probi fuerunt et pii. Ita S. Hieronymus, vel, ut Vatablus, q. d. Dii quorum vires et opes nunquam senserunt, Deuter. xxxii, 38, quos proinde ipsi olim, aeque ac patres eorum non agnoverunt, sed quasi alienos, vanos et mendaces respuerunt.


Versus 6

REPLEVERUNT, etc., SANGUINE INNOCENTUM, — scilicet Prophetarum, et parvulorum, quos Moloch cremabant. Ita S. Hieronymus, Rabanus, S. Thomas.

6. NON VOCABITUR AMPLIUS LOCUS ISTE, TOPHETH, etc., SED VALLIS OCCISIONIS, — quia ibi Judaei a Chaldaeis occidentur, uti dixit cap. vii, 32. Alludit hic Topheth ad radicem יפה iapha, id est pulcher, amoenus fuit, q. d. Haec vallis non vocabitur, uti ante, Topheth, id est amoena; vel etiam toph, id est tympani et chorearum; sed « Vallis occisionis, » tum quia ibi multi occidentur; tum « oc-

cisionis, » id est occisorum, sive cadaverum plurimorum, quae eo quasi ad communem Judaeorum sepulturae locum innumera afferentur. Commune enim Judaeorum sepulcrum erat in valle Codron, in ea parte quae Gehenna seu Topheth appellatur, ut patet IV Reg. xxiii, 6. Indeque haec vallis dicta est cadaverum, cineris, calvariae, et regio mortis, ut patet Jerem. xxxi, 40. Judaei enim naturaliter faetore cadaverum, et ne legaliter eorundem contactu contaminarentur, ea efferebant in sepulcra extra urbem posita, ut dixi Levit. xix. Eadem de causa etiamnum nonnullae urbes sepulcra extra urbem constituerunt, uti Norimbergae et in aliis pluribus Germaniae urbibus ipse conspexi.


Versus 8

DISSIPABO CONSILIUM JUDA ET JERUSALEM IN LOCO ISTO, — quod inierunt de rebellando Nabuchodonosore coram suo deo Moloch, parvulos plures ei concremando, ait S. Thomas. Secundo et melius, Hugo, q. d. « In loco isto, » id est in Topheth, ubi peccaverunt Judaei, copiosam eorum stragem faciam per Nabuchodonosorem, qua strage et terrore dissipabo omnia Judaeorum consilia, ut nesciant quo se vertant, quod consilium capiant, ut se contra eum tueantur: putabunt enim se eo loco auxilium a suo idolo habituros, et eodem loco occidentur. Pro dissipabo hebraice est בקותי baccoti, id est evacuabo, ubi est elegans paronomasia inter בֹקק bacac, id est evacuare, et בקבק bacbuc, id est lagenulam, hujus evacuationis et dissipationis symbolum et indicem, vers. 1, quasi dicat: Dissipabo et evacuabo eos, sicut dissipavi et evacuavi lagunculam, confringendo eam.


Versus 9

8. Super universa. — Hebraice, super omnibus plagis ejus, id est videns tot ejus plagas et clades.


Versus 11

9. CIBABO EOS CARNIBUS FILIORUM. — Id factum esse Hierosolymae, in obsidione Chaldaeorum, hinc patet, idque eis minatus est Moses, Deuter. xxviii, 53. Plenius, aiunt S. Hieronymus et Rabanus, hoc accidit Judaeis post Christum obsessis a Tito et Vespasiano, ut patet ex Josepho et Hegesippo: illius enim excidii Romani hoc Chaldaicum fuit typus. UNUSQUISQUE CARNEM AMICI SUI COMEDET. — Hinc patet non unius, sed plurium, hoc fuisse facinus; frigidum enim est quod Chaldaeus vertit: Unusquisque substantiam proximi sui diripiet in obsidione. Est hyperbole: Unusquisque, id est multi.


Versus 12

11. SIC CONTERAM POPULUM, SICUT CONTERITUR VAS FIGULI, QUOD NON POTEST ULTRA INSTAURARI. — Licet enim post septuaginta annos captivitatis Judaei instaurarint suam gentem, tamen hoc fuit quasi aliud et novum saeculum, alia et nova generatio. Secundo et melius, « sic conteram, » id est, sic vindictam excidii, quam eis minatus sum, plene explebo, ut in praesenti prorsus conterantur, nec per se instaurari possint; sed a me solo post septuaginta annos, quasi alio saeculo, in aliam rempublicam instaurandi sint. Humana ergo potentia instaurari non potuerunt Judaei, sed divina. Sic Christus ait, quod impossibile est apud homines, possibile esse apud Deum, Matth. xix, 26. Ita Maldonatus et a Castro. Plenius et verius hoc fuit in excidio Judaeorum per Titum. Ita S. Hieronymus qui et subdit: « Quanquam sibi Judaei auream atque gemmeam Jerusalem restituendam putent; rursusque victimas, et sacrificia, et conjugia sanctorum, et regnum in terris Domini Salvatoris. Quae licet non sequamur, tamen damnare non possumus: quia multi Ecclesiasticorum virorum et Martyrum ita dixerunt: et unusquisque in suo sensu abundet, et Domini cuncta judicio reserventur. » Verum haec jam est explorata et damnata haeresis Chiliastarum sive Millenariorum, quorum auctor fuit Papias, asseclae Irenaeus, Tertullianus, Victorinus, Lactantius. Qua de re dixi Apocal. xx, 6. Inde enim errandi occasionem accepit Papias et Chilistae. Simili phrasi hostes Dei tanquam vas figuli confringendos, praedixit Psaltes, Psal. ii, 9, et Isaias, cap. xxx, 14.


Versus 13

12. PONAM CIVITATEM ISTAM SICUT TOPHETH, — cremabo eam per Chaldaeos, sicut ipsi suos infantes in Topheth concremaverunt idolo Moloch. Secundo, profanabo eam instar Topheth, ut sit carnificina suorum civium; unde sequitur:

13. ERUNT OMNES DOMUS IMMUNDAE SICUT TOPHETH. — Quia in domibus suis coluerunt idola, sicut in Topheth, ait S. Hieronymus, et quia in domibus multi erant occidendi, et domus contaminandae cadaveribus, sicut et Topheth.

IN QUARUM DOMATIBUS, — id est tectis. Ita Septuaginta, Hebraeus, Chaldaeus; tecta enim in Judaea erant plana, longe magis quam sint in Italia, leviter tantum declivia, ut pluvia deflueret: itaque in tectis ambulabant, coenabant, etc. Imo etiamnum in Syria domus non habent tecta, nec tegulas, nec imbrices; sed solaria tantum, sive pavimenta, quae sunt vice tectorum, in quibus libere ambulant, comedunt et dormiunt in aestate: idque eo commodius faciunt, quod ibi totos quinque aut sex menses nunquam pluat; sed sudum sit coelum: a lateribus est septum exiguum, ne quis facile labatur et decidat. Haec omnia mihi


Versus 14

Romae affirmavit R. P. Joannes Antonius Marietus, qui missu Summi Pontificis Judaeam et Mesopotamiam ante tres annos peragravit. In tecta ergo solebant conscendere, ut inde viderent stellas, easque adorarent, ut patet Sophoniae i, 4: « Disperdam, etc., eos, qui adorant super tecta militiam coeli. »


Versus 15

14. STETIT IN ATRIO. — Idem quod paucis dixerat Jeremias in Topheth, nunc aliis omnibus, qui noluerant venire in Topheth, dicit in atrio templi. Ita S. Hieronymus, Rabanus, S. Thomas.