Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jeremias a principe sacerdotum ob excidium, cap. praeced. Hierosolymae comminatum, conjectus in carcerem minatur et confirmat ei, ejusque amicis et omnibus Judaeis, illud ipsum excidium. Secundo, dolet valde se ob tristes hasce prophetias tam esse exosum Judaeis: unde, vers. 7, queritur se a Deo seductum: sed mox, vers. 11, resumit spem et animos: ac tandem, vers. 14, maledicit diei nativitatis suae.
Textus Vulgatae: Jeremias 20:1-18
1. Et audivit Phassur filius Emmer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos. 2. Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum, quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini. 3. Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias: Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed pavorem undique. 4. Quia haec dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos: et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt: et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis: et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio. 5. Et dabo universam substantiam civitatis hujus, et omnem laborem ejus, omneque pretium, et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum; et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem. 6. Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem, et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium. 7. Se-
Versus 1
duxisti me, Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti, factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me. 8. Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito: et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die. 9. Et dixi: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius: et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non sustinens. 10. Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum: ab omnibus viris, qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quo modo decipiatur, et praevaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo. 11. Dominus autem mecum est quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me, cadent, et infirmi erunt: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod nunquam delebitur. 12. Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor: videam, quaeso, ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. 13. Cantate Domino, laudate Dominum: quia liberavit animam pauperis de manu malorum. 14. Maledicta dies, in qua natus sum: dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta. 15. Maledictus vir, qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus; et quasi gaudio laetificavit eum. 16. Sit homo ille ut sunt civitates, quas subvertit Dominus, et non poenituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano: 17. qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulcrum, et vulva ejus conceptus aeternus. 18. Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei?
Versus 2
1. Phassur, etc., princeps in domo Domini. — Phassur hic non fuit pontifex, ut vult S. Hieronymus, quia his temporibus Helcias, Azarias, Saraias et Josedech ordine generationis successerunt sibi in pontificatu, ut patet I Esdr. vii, 1, et ex Josepho, et ex I Paral. ix, 45, ubi stirps Phassur et Emmer describitur, estque a serie et stirpe pontificum diversa: sed fuit unus e templi praefectis; variis enim muniis et officiis templi, uti oblationibus, victimis, cantoribus, sartis tectis, etc., varii erant praefecti, iique vocabantur principes. Aliter Maldonatus: Erat, inquit, princeps, id est secundus a pontifice.
2. Et misit eum in nervum, — id est, ut ex Symmacho S. Hieronymus in locum quo homines torquentur, cruciantur, constringuntur et examinantur. Festus per nervum, vinculum, quo cervices et pedes impediuntur, intelligit, dicique nervum, quia talia vincula ex duratis nervis primum olim fieri coeperunt. Recentiores vertunt, cippum. Erat, aiunt Vatablus et R. Joseph Kimchi, instrumentum hoc constans variis lignis ex adverso coeuntibus, habebatque tria foramina, unum in quod collum immittebatur, et duo in quae manus singulae; ita et Vilalpando, lib. III De Templo, cap. xxiv. Verum nervum potius pedum fuisse, quam colli, indicat S. Hieronymus, cum Paulum et Silam in nervum hunc compactos scribit, Actor. xvi. De iis enim ibidem dicitur: « Pedes eorum strinxit in ligno; » et Job de se ait, cap. xiii, vers. 17: « Posuisti in nervo pedem meum. » Ubi Syrus pro nervo vertit, numellam, qua pedes reorum constringuatur. Unde probabiliter censet Sanchez nervum fuisse tormentum, quo in ligno variis foraminibus distincto, sic inserebantur reorum et martyrum crura divaricata et disjuncta, ut luxarentur magis minusve, prout magis minusve distendebantur: unde in Martyrum Actis legimus, praesides jussisse eos « distendi ad quartum vel quintum foramen, » perinde ac fit in equuleo. Sic Eusebius, lib. VI, cap. xxxii, de Origene scribit, ejus pedes ad quartum foramen fuisse extensos. Et Rufinus, lib. V, cap. ii, hoc tormentum vocat nervum. Ita et Baronius in Martyrol. 22 januarii. Sane tormenti et cruciatus ingentis genus fuisse liquet ex eo, quod Jeremiae tantos ejulatus et maledictionis voces, vers. 14, expresserit. Ita S. Cyprianus, lib. IV, epist. 3, scribit De Celerino Martyre: « Per decem et novem dies custodia car-
Versus 3
QUOD (nervum, vel nervi instrumentum: to enim nervum usurpat Interpres in neutro genere) ERAT IN PORTA. — Nota: Haec porta proprie non erat templi, ut aliqui putant, sed urbis, puta antiquorum maenium in Sion, quibus contiguum erat templum; ac proinde haec porta quoque dicebatur templi, quia vicina erat templo, et per eam tantum ibatur ad templum. Dicitur Benjamin, quia per eam ibatur in tribum Benjamin. Dicitur Superior, quia et superioris erat urbis, et loco ceteris fere omnibus Hierosolymae portis eminebat. Erat et alia porta Benjamin inferior, de qua cap. xxxvii, vers. 10 et 11, sita in novis moenibus versus montem Moria, uti ex Bochardo, Adrichomio et aliis docet Vilalpando, lib. III De Templo, cap. xxiv, quem vide. Juxta hanc portam erat carcer, in quem conjiciebantur falsi prophetae, item templi ministri, cum delictum aliquod commisissent. Suberat enim hic locus templo, templique praefectis. Ita Chaldaeus, S. Thomas, Theodoretus, Hugo, Lyranus. Aliter Sanchez: Porta, inquit, Benjamin dicta est ea, quae erat in sorte tribus Benjamin; quia enim Jerusalem sita erat partim in sorte tribus Benjamin, partim in sorte tribus Juda; hinc porta tam templi quam urbis, quae erat in sorte Benjamin, dicta est porta Benjamin; quae vero erat in sorte Juda, dicta est porta Juda.
3. IN CRASTINUM EDUXIT PHASSUR JEREMIAM, — forte veritus ne loci squalore, et cippi ac tormenti dolore enecaretur Jeremias, si diutius ibi detentus fuisset; ac proinde ipse (utpote qui Jeremiam in eum locum conjecisset) reus mortis ejus ageretur. Ita Vilalpando loco citato.
NON PHASSUR VOCAVIT DOMINUS NOMEN TUUM, SED
resistendo, meque verberando, tibi auferetur, ducerisque ut mancipium pavidum et mutuum in Babylonem. Ita Lyranus. Tertio, aptiori antithesi Arias, Phassur deducit a פשה pasa, vel פוש pus, id est expandens, expatians, luxurians; et חור chur, id est candor, vel heros, vel principatus, q. d. Vocaris Phassur, id est luxurians, candor, heros aut princeps; sed mox vocaberis pavor. Unde nota: מגור magor proprie est pavor; Septuaginta tamen et Theodotion magor vertunt, μέτοικον, id est transmigrantem; Aquila, peregrinum; prima editio, circumspicientem; Symmachus, ablatum, sive congregatum et coactum; Syrus, advenam et circumvagum, vel etiam mendicum; Arabicus Antiochenus, alienigenam (peregrinum) et gyrantem; Arabicus Alexandrinus, translationem, vel transmutationem, discessum. Sensus est, q. d. O Phassur, ex tuo principatu et potestate insolescis et lascivis, me Dei prophetam superbe arguis, et impudenter percutis, et contra minacem meam prophetiam, sed veram, tu falso prospera polliceris Judaeis. Scito ergo quod libertas et audacia tua, quam nomine et reipsa praefers, mutabitur in pavorem, luxus in angustias paupertatis, palatia in carcerem, quies in transmigrationem, imperium in servitutem, stola candida sacerdotalis in squalidam vestem captivorum. Quare deinceps vocaberis et eris, non Phassur sed magor, id est non tumor sed timor, non terror sed pavor, non fortitudo sed formido, non candor sed pallor, non lux sed crux, non luxus sed luctus, non plausus sed planctus. Huc accedunt Lyranus, Pagninus et Sanchez, qui Phassur interpretantur incrementum candoris vel principatus.
Versus 4
ceris septus, in nervo ac ferro fuit; sed posito in vinculis corpore, solutus ac liber spiritus mansit. Jacuit inter poenas poenis suis fortior, inclusus includentibus major, jacens stantibus celsior, vincientibus fortior vinctus, sublimior judicantibus judicatus; et quamvis ligati nervo pedes essent, calcatus serpens, et obtritus et victus est. Lucent in corpore glorioso clara vulnerum signa. » Arabicus pro nervum vertit, orbem vel circulum; significat ergo fuisse rotundum. Septuaginta et Theodotion vertunt, καταράκτην, id est abruptum locum, puta fossam profundam, in quam vincti demitti solent. Unde R. David vertit, in carcerem: Syrus interpretatur ambitum, sive locum pro includendis reis vel inimicis circumquaque munitum.
4. TE ET OMNES AMICOS TUOS. — Videtur hic Phassur unus fuisse ex sacerdotibus populum decipientibus, dicendo: « Pax, pax, cum non esset pax; » ideoque ejus amicis qui ei crediderant, aeque ac ipsi, Propheta hic poenas intentat. Sic Amasias cum uxore et liberis punitur, quia non credidit Amos verbum Dei annuntiare, Amos vii, 16. Vide hic quam perniciosi sint adulatores, praesertim sacerdotes, aut consiliarii: hi enim perdiderunt Jerusalem: quae stetisset, si non iis, sed Jeremiae reprehensori suo credidisset. Vere dixit Q. Curtius: « Regum opes saepius assentatio, quam hostis evertit. » Narrat Plutarchus in Lacon., civem quemdam valde libere increpuisse Demaratum: in quem cum alius quidam excandesceret, quod talem virum ita carperet, respondit Demaratus: « Nihil in me peccavit; qui enim ad gratiam lo-
Versus 7
quuntur, nocent; non autem, qui cum odio. » Hinc et Pythagoras dixit: « Gaudendum potius est de redarguentibus, quam de assentantibus, quos quasi hostes existimare et fugere oportet. » Plura vide Ezech. xiii, in fine, et Isaiae iii, 12.
7. SEDUXISTI ME. — Syrus, blanditus es; Arabicus, fefellisti, illusisti me. Putavi enim ex tuis verbis, cap. i, 5, o Domine, me prophetaturum contra gentes, non contra Judaeos, mihi tam infestos,
EJUS, — q. d. Non amplius faciam mentionem verbi et oraculi divini. Non significat Propheta, se deliberate hoc cogitasse et decrevisse, quia sic peccasset; sed tantum sibi ex humano motu et metu, hoc in mentem incidisse; quem motum pariter sensit et expressit Christus in passione dicens: « Transeat a me calix iste. » Ita Maldonatus. Secundo et melius, S. Hieronymus censet Jeremiam victum pudore, et irrisionibus Judaeorum, dicentium eum esse falsum prophetam, hostem patriae, Chaldaeorum amicum et proditorem, statuisse desistere a prophetia excidii Hierosolymae, praesertim cum per eam apud incredulos nihil proficeret. Qua in re peccavit aliqua veniali pusillanimitate et timiditate: Deus enim volebat eum pergere in sua prophetia, uti sequitur. Ita a Castro.
ET FACTUS EST (sermo Domini) IN CORDE MEO QUASI IGNIS, — q. d. Dum sermonem Dei ex spiritu timoris humano contineo, nec praedicare volo, factus est quasi ignis ardens, et inclusus in ossibus meis, ut nulla ratione ardorem illius ferre possim, q. d. Donum prophetiae Deus noluit in me esse otiosum, sed coegit me assidue stimulando prophetare, etiam rebellibus et obstinatis. Ita S. Hieronymus. Sic ait Amos, cap. iii, 8: « Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit? » et Psaltes, Psalm. cxviii, 140: « Ignitum eloquium tuum vehementer. » Quare S. Chrysostomus, homil. 1 De Lazaro, tom. II, hanc legem ex Jeremia dat concionatori, ne defatigetur, nec ullo tempore sileat, sive sit qui auscultet, sive non. Et Gregorius, xxiii Moral. x: « Non taceat, inquit, praedicator, ne se participem delinquentium, ex consensu taciturnitatis faciat, quia facinora delinquentium, ipsis tacentibus, crescunt. » Adde impios obstinatos sua duritie videri vincere verbum Dei, si apud eos obmutescat praedicator. Deus ergo vult ut ipsi assidue praedicando vincant, non vincantur. Sic S. Stephanus dure durissimos Judaeos increpavit, ut Dei gloriam defenderet, itaque simul occasionem martyrii captavit et obtinuit, Actor. vii.
Recte S. Bernardus, lib. IV De Considerat. ad Eugen.: « Fac, inquit, quod tuum est: nam Deus quod suum est, satis absque tua sollicitudine et anxietate curabit. Planta, riga, fer curam: et tuas explicuisti partes. Sane incrementum Deus, quando voluerit, dabit: Deus, inquam, non tu: quod si forte noluerit, tibi deperit nihil: » manet enim tuus labor, tua charitas, tuum meritum, tuum praemium, illudque integrum.
Aliter Sanchez: Dat, inquit, Jeremias hic causam, cur abhorreat a verbo Dei enuntiando, sive a prophetando, « et, » id est quia, « factus est in corde meo quasi ignis inaestuans, » q. d. Nolo ultra prophetare, quia verbum Dei ita urit et cruciat intimos animi mei sensus, ac si ignis sacer viscera mea ossaque adureret: hosce cruciatus ferre ultra non valeo, iisque succumbo, desistam ergo a verbo Dei, illudque ex animo deponam. Unde subdit: « Defeci, ferre non sustinens. » Ve-
Secundo, S. Hieronymus, Rabanus, S. Thomas dicunt. Verum Jeremias scivit contrarium: hactenus enim contra Judaeos continuo prophetavit. Melius ergo Theodoretus et Vatablus explicant, q. d. Detrectavi munus Prophetae, dicens: Puer ego sum, tu ad id me induxisti, promittens me fore quasi columnam ferream; et ecce omnes obruunt me, et succumbo carceri, aerumnis, odiis, irrisionibus et sannis Judaeorum, non tam civium quam hostium meorum. Videor ergo mihi tacite et callide in hosce compedes et aerumnas inductus ac seductus. Huc referri potest expositio Sanchez: Subinde, inquit, Scriptura dicit factum esse aliquid eo consilio et affectu, quo plerumque ab hominibus fieri solet, licet reipsa longe aliter se habeat. Sic jubemur a Christo odisse patrem, matrem, quin et animam, id est eorum suggestiones relinquere, cum Dei legi aut voci repugnant; quod tamen reipsa potius est eos amare quam odisse. Sic Christus, Galat. iii, dicitur pro nobis factus maledictum, quia talia passus est, qualia patiuntur qui a Domino sunt maledicti. Sic Jeremias inductus a Deo dici potuit, quia talia pertulit, dum ei obsequitur, qualia, qui ab alio in insidias inducitur, sustinere solet. Loquitur Jeremias ex humano spiritu pusillanimitatis et anxietatis animi, uti et Job, cap. iii; praemonuerat enim Deus eum multa passurum, sed a se roborandum, ut omnia superaret, et ex omnibus eluctaretur. Hic sensus est genuinus. Tertio, Lyranus sic explicat, q. d. Si sum seductus, et falsa propheto, uti Judaei et pseudoprophetae dicunt, a te, Domine, sum seductus, quod est impossibile; ac proinde mentiuntur ipsi: ego autem vera dico et praedico.
Versus 8
FORTIOR ME FUISTI, ET INVALUISTI, — dum scilicet refuctantem me Prophetae munus suscipere fecisti, cap. i, 6.
8. Vociferans iniquitates. — Id est iniquitatis poenam illis denuntians; hebraice est, vociferor violentiam et vastitatem, quam scilicet Chaldaei Hierosolymae illaturi sunt; et cum haec quotidie clamem, non credunt, sed derident me quasi insanum, vel quasi pseudoprophetam, eo quod videant nihil eorum quae comminor evenire, sed ea in longum protrahi et differri. Vere S. Augustinus in Sententiis, num. 122: « Magnus, ait, bonorum labor est, mores tolerare contrarios, quibus qui non offenditur, parum proficit. Tantum enim torquet justum alieni peccati iniquitas, quantum a sua recedit. »
Versus 9
Aliter Vatablus, q. d. Ex quo loquor, clamo vim et vastitatem, scilicet mihi inferri, quod Galli dicunt: Je crie au meurtre. Sed hic sensus arctior et coactior est.
9. ET DIXI (cogitavi apud me): Non recordabor
Versus 10
rum prior expositio uti communis, ita magis congrua est.
10. AUDIVI ENIM, — q. d. Sannae et probra, quae me ante facere compulerunt, jam Dei zelo accensum cogunt loqui: Deus enim aderit, ut omnes sannas superem. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo. Et S. Gregorius, xiii Moral. x, ait sannas et peccata Judaeorum ingravescentia compulisse Jeremiam, ut ex charitate silentium quod sibi proposuerat, abrumperet. Aliter Lyranus, q. d. Audivi enim, id est non tacebo, quamvis audiam maledicta. Alii haec referunt ad vers. 9, ut pergat enumerare suas persecutiones; quod valde congruum est. Animus enim aeger et afflictus, uti erat Jeremiae, non loquitur consequenter, sed ex affectuum tumultu nunc hoc, nunc illud loquitur; nunc sermonem incidit, nunc priorem resumit et prosequitur.
CONTUMELIAS MULTORUM (dicentium): PERSEQUIMINI, ET PERSEQUAMUR. — Pro persequimini hebraice est הגידו haggidu, id est indicate, scilicet aliquod crimen, vel calumniam contra Jeremiam; et indicabimus regi, scilicet accusando eum. AB OMNIBUS. — Refer ad « audivi contumelias, » puta ab omnibus qui antea mihi erant amici, et jam custodiunt latus meum, qui omnia mea observant, dicentes: Videamus num aliqua in re decipiatur Jeremias, et cadat, ut eum ad regem deferamus. Ita S. Thomas et Lyranus. Sed Chaldaeus, Vatablus, Pagninus vertunt: Omnes mihi antea amici observant claudicationem meam, id est, num aliqua in re claudicem, et aliquid perperam di-
Versus 11
cam, quod ad regem deferant. Hebraice enim צלע tsela, et latus, et claudicationem quae fit ad latus, et lapsum significat. Quare Jeremias fuit hic typus Christi, quem Judaei saepe tentarunt, ut caperent eum in sermone, Matth. xxii, 15 et alibi.
Versus 12
11. NON INTELLEXERUNT OPPROBRIUM SEMPITERNUM, — quod incurrent ex suo excidio, quod ego eis minor, et ipsi irrident. Vatablus vertit: Nihil sua prudentia profecerunt; Chaldaeus, non prosperabuntur, quod enim prudenter fit, prosperatur.
Versus 13
12. PROBATOR JUSTI. — Septuaginta, probans justa, qui uniuscujusque merita ponderas, justeque remuneras.
Versus 14
13. CANTATE. — Est epiphonema Prophetae gratias agentis Deo, quod in spiritu vidisset se a suis aerumnis, et populum e Babylone liberatum iri. Nota hic alternantes animi motus aestusque, et tam luctam naturae et gratiae in Jeremia. Jam enim et ipse, vers. 4, 11, 13, a Deo animatus sperat, roboratur, exsultat; jam vers. 7, 9, 14, 15, 16, sibi et hostibus relictus videtur esse dejectus et desperare. Unde mox considerans instantia pericula, et majora sibi imminere contra Judaeos certamina, maeret et maledicit diei nativitatis suae. Quia enim hic dicit: « Cantate Domino, etc., quia liberavit animam pauperis de manu malorum; » hinc ut ostendat quanta et quam gravia sint haec mala,
14. MALEDICTA DIES, IN QUA NATUS SUM. — Simili modo S. Job, cap. iii, maledicit diei nativitatis suae. Aliqui putant haec dici a Jeremia animo perturbato: videntur enim esse verba animi desperantis, impatientis, ulciscentis. Unde Calvinus ait has esse desperati hominis voces, esse sacrilegum furorem contra Judaeos, esse blasphemias et contumelias in Deum naturae et ortus auctorem. Verum facessat haec blasphemia, quam refellunt S. Hieronymus, Origenes, Theodoretus et caeteri, ex eo quod paulo ante Jeremias Deum tam affectuose laudavit, et quis credat eum hic peccare peccato mortali, imo exsecratione gravissima, eum, inquam, qui sanctificatus fuit ex utero?
Secundo, Origenes apud S. Hieronymum respondet animas, quae antea in coelestibus habitarunt, et jam in terra in corpora, quasi in carcerem detrusae sunt, merito lugere, et maledicere suae incorporationi. Sed haec est haeresis.
Tertio, Isidorus censet esse conditionatam maledictionem, q. d. Si quae dies infausta et maledicenda esset, esset dies nativitatis.
Quarto, aliter rursum respondet Origenes: Dies, inquit, nativitatis Jeremiae jam diu transierat, et jam non erat, eratque nihil; unde non peccavit ei maledicendo Jeremias: quia maledixit rei, quae non erat, id est nihilo. Verum obstat, quod dies illa exstiterit, fueritque creatura Dei: non licet autem maledicere ulli creaturae Dei, sive illa praesens sit, sive praeterita. Rursum nuntius hujus diei
adhuc exstabat, saltem secundum animam: huic autem maledicit pariter hic Jeremias, vers. 15. Quinto, P. Pineda in Job, cap. iii, nove censet S. Jobi maledicta et querelas contra Deum, ex ingenti, impotenti et irato amore in Deum profectas esse. Solet enim ingens amor, ex sui vehementia et impotentia, irasci amico, dum ab illo se laesum, vel minus amice tractari putat, eaque ratione magis seipsum accendit, magisque amicitiam, stimulando amicum, suscitat et adauget. Ita S. Job ex amore queri et expostulare cum Deo quasi amico, quod ab eo tot malis affligatur, ut hac amoris fiducia et vehementia tam Dei erga se, quam suum erga Deum amorem excitet et inflammet. Hinc Lucianus in Dialogo Mercurii et Maiae: « Iracundi, ait, sunt qui amant. » Et vulgo dicitur: « Amantium irae, amoris redintegratio est. » Consequenter censet has querelas non pusillanimitatis, sed fortitudinis esse signum. Nam in viris fortibus, dum arduam obeunt luctam, gemitus et clamores non debilitare robur animi, sed illud augere et confirmare docet Cicero, Tuscul. ii: « Ut in stadio, inquit, cursores exclamant quam maxime possunt, faciunt idem cum exercentur athletae: pugiles vero etiam cum feriunt adversarium, in jactandis cestibus ingemiscunt. Si gemitus igitur in dolore ad confirmandum animum valebit, utemur. »
Fateor amantes et fortes in acri dolore gemere et irasci; at non solent amico, multo minus Deo maledicere. Adde: Jeremias hic non Deum, sed diem nativitatis incusat, eique maledicit.
Sexto, S. Chrysostomus, homil. 4 De patientia Job (quem sequuntur P. Thomas et Hugo) censet haec verba non esse optantis, sed declarantis tantum internum dolorem, non ut cuipiam rei injuriam inferat, sed ut dum in creaturas converti videtur, ab injuriis et blasphemia in Deum plane se avertat: « Sicut, inquit, si quis apostematis morbo circumventus, ferro recidatur a medico, non habens quomodo recidenti adversetur, circumstantia tangit, atque astantes mordet, illis quidem inferens nihil habens, ad medicum autem extendere manus non valens: sic et Job blasphemiae magnitudines timens, facit inanimatis injuriam, atque fiduciam passione adauget, non contra Deum audens, sed se denique accusans; » et mox: « Maledicit non creaturam, sed sui ipsius diem: potestatem habeo diei meae, non maledico Creatori, mei ipsius diem maledico, » q. d. Maledico diem, non quatenus dies est Dei, sed quatenus meus est, hoc est, mihi tam misero, et meae nativitati maledico. Verum hoc licet per se non sit blasphemum, nec Deo injurium, impatientis tamen et pusillanimis mentis est indicium: atque leviculum, nec explens pathos et gravitatem hujus orationis et affectus. Adde, qui sibi maledicit, indirecte et tacite suo auctori et creatori maledicit: maledictio enim creaturae in ejus creatorem refunditur et redundat. Vide D. Thomam et Cajetanum, II-II, Quaest. lxxvi, ubi docent quando maledictio sit peccatum mortale, quando veniale, quando nullum. Quocirca Lyranus vult haec verba tantum exprimere inferioris partis affectum, cui tamen ratio non consentit: sicut in summa anxietate, dolore et desperatione dolor exprimit ex homine verba quaedam, et gestus summae desperationis, quasi naturae impetu, quos ratio inhibere non potest. Sed hic nimis multa ordine, et quasi cum ratione dicuntur, atque debuisset corrigere Propheta hunc vitiosum naturae motum; sicut Christus in passione correxit suum, licet in se bonum. Haec tamen sententia commode explicari potest, ut mox patebit.
Septimo, S. Gregorius, in Job iii, putat haec esse mystice intelligenda, scilicet maledici a Sanctis, sicut et Jeremia, peccato originali, in quo quis suo die natus est; rursum hac phrasi Job et Sanctos orare, ut a mortalitate transferantur in beatam aeternitatem, q. d. « Dies mutabilis pereat, et lumen aeternitatis erumpat. » Et S. Ambrosius, lib. iv in Lucam, cap. iv: « Generationis suae carnalis memor, diem perire desiderat, ut dies ejus in regeneratione numeretur. Pereat, inquit, dies saecularis, ut dies spiritalis oriatur. » Verum haec mystica sunt.
Unde et mystice haec applicans caduco antipapa B. Petrus Damianus, lib. I, epist. 20: « Merito,
inquit, dicas: Maledicta dies in qua natus sum, etc. Non hic dies illa, in qua natus est homo, maledicetur; sed prosperitas potius, qua lenocinante in peccatum lapsus est, condemnatur. In qua videlicet die tu quodammodo morereris in vulva, si ab ea, quam ceperas, imo, in qua male nascebaris, desisteres culpa. »
Octavo, Maldonatus putat haec dici ex aliorum sententia: Quia, inquit, alii illi diei infortunato et multorum malorum initio maledicturi erant. Verum seqq. versibus ad finem usque cap. haec ita ingeminat Jeremias, ut ex proprio sensu loqui videatur.
Nono, Sanchez respondet Jeremiam dolere de die nativitatis non absolute, sed determinate, scilicet dolere quod illo die et tempore natus sit, quo visurus sit suae gentis excidium. Aut potius dolere et maledicere peccato, quod sibi commisisse videbatur, vocans Deum seductorem, dicendo, vers. 7: « Seduxisti me, Domine, et seductus sum, » q. d. Ita me hujus dicti et facti paenitet, ut malim non esse natus, quam tam turpiter in Deum meum peccasse. Verum aliam causam assignat ipse Jeremias, vers. ult., dicens: « Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? » Unde et vers. 8, queri incipiens, ait: « Factus est mihi sermo Domini in opprobrium. Et dixi: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius. » Ubi plane significat odia, probra et verbera quae a Judaeis, ob tristes et minaces suas prophetias, sustinebat, fuisse causam sui doloris et aegritudinis animi, quae hanc ei maledictionem excussit.
Respondeo ergo cum Cajetano loco citato, et Christophoro a Castro, esse modum loquendi Hebraeorum, ut per maledictionem tantum intelligant interjectionem optantis, q. d. Utinam hoc non fuisset. Sic Job, cap. iii, « maledicit, » id est optat dicens: « Pereat dies in qua natus sum; » sicut enim bonum diei est esse, sic malum est eidem non esse. Maledicit ergo diei nativitatis, id est quasi optat ei malum, scilicet non esse: quia tot malorum, tum communium, ut prophetaret et videret excidium urbis et gentis suae; tum propriorum, ut ob hoc omnibus esset exosus, quasi falsus propheta, et hostis patriae, essetque omnibus probro, dies illa fuerat ipsi causa et porta, q. d. Utinam nunquam fuisset dies illa, utinam nunquam essem natus! melius enim est non esse, quam semper esse male, et tam miserum. Utitur Jeremias hac phrasi ad pathos, ut ostendat quantas angustias, et quam gravia mala patiatur, quamque invitus excidium Hierosolymae intentet et praedicat, ut Judaei videant eum non sponte, sed coactum a Deo illud ipsum praedicere.
Dices: Miseria hujus vitae est materia patientiae et gloriae in coelo, estque volita a Deo; unde est fortiter ferenda est, non autem optandum, ut homo non sit; hoc enim peccatum est, et animi ab-
fecti et pusillanimis, praesertim in Jeremia, quem Deus sanctificarat in utero, cuique omnem opem et robur promiserat, ita ut certam haberet spem suae evasionis et salutis. Respondeo: Jeremias abstrahit hic a statu gratiae, meriti, peccati, ab ordinatione Dei, a statu futuro gloriae, et tantum spectat naturalia bona et mala. Sunt enim hae purae naturae voces, et voluntates, seu potius velleitates et optationes circa rem praeteritam et impossibilem, quas vehementia doloris quasi naturaliter exprimit, et ratio dolore obnubilata et pene oppressa permittit, imo elicit, ut mali sui gravitatem ostendat, et hac querela leniat, q. d. Si commoda et incommoda naturalia spectem, quae sunt tam in vita quam in interitu, satius est et optarim interiisse, et nunquam natus esse, quam vivere. Tunc enim omnibus caruissem aerumnis vitae quas tantas experior, ut omnia ejus commoda et jucunda cum eis non sint comparanda. Sic Eccles. cap. vii, vers. 2, dicitur: « Melior est dies mortis die nativitatis, » et cap. iv, vers. 2: « Laudavi magis mortuos, quam viventes: et feliciorem utroque judicavi, qui necdum natus est, nec vidit mala quae sub sole fiunt. » Si enim anima ingressura corpus videret omnia mala, quae in eo passura est, horreret, diceretque: Malo non nasci, quam nasci ad tantas miserias. Vita enim haec plus fellis quam mellis habet. Abstraho a periculis peccandi, quae in hac vita continua sunt et maxima, ob quae dixit S. Ambrosius, lib. De Bono mortis, cap. iv: « Quid est mors, nisi vitiorum sepultura, virtutum suscitatio? » Hinc et S. Paulus, Rom. vii, ingemiscit: « Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? »
Simili modo et causa S. Hieronymus, ut intimum suum indicet dolorem, conceptum ex suorum obitu, et ex aemulorum obtrectatione, quasi ipse ejus esset causa, utpote qui virgines ad nimium rigorem et inediam suis scriptis induceret, haec Jeremiae verba usurpat, epist. 25 ad Paulam, consolans eam super obitu Blesillae filiae: « Testor, ait, mi Paula, Jesum, quem Blesilla nunc sequitur; testor sanctos angelos quorum consortio fruitur, eadem me dolorum perpeti tormenta, quae pateris; patrem esse spiritu, nutritium charitate, et interdum dicere: Pereat dies illa, in qua natus sum. Et: Hei mihi, mater, ut quid genuisti me virum qui dicerer discrimen omni terrae? » Sic Elias undique persecutionem a Jezabele patiens, ut vix evadere posset, « petivit animae suae ut moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam, » III Reg. xix. Hinc et Virgilius, I Aeneid., ita canit, aut potius luget: O terque quaterque beati, Queis ante ora patrum, Trojae sub moenibus altis Contigit oppetere!
Et Seneca: Mortis habet vices, lente cum trahitur Gemitibus vita. Maledicta ergo dies est mala, id est misera admodum, quam Plautus in Bacchid. scelestam vocat:
Quia aedepol certo scio, Vulcanus, luna, sol, dies, dii quatuor Scelestiorem nullum illuxere alterum. Dices secundo: Jeremias non tantum irrationali diei, sed et homini rationali, puta nuntio, maledicit: quod est peccatum mortale. Respondent aliqui hunc nuntium fuisse hominem malum, scilicet Phassur, omni maledictione dignum. Sed frivolum hoc est commentum. Respondeo ergo cum S. Hieronymo esse hyperbolem. Nam doloris ingenium est hyperbolice quidvis accusare et detestari, quod ad rem de qua dolet, quoquo modo attinet, etiamsi id culpae, imo rationis et animae sit expers, atque in illud acerbitatem suam evomere, quasi ipsum plagae acceptae fuerit causa, aut certe occasio. Sic Virgilius dolentem matrem pingens, ecloga 5, ait: Cum complexa sui corpus miserabile nati, Atque deos, atque astra vocat crudelia mater. Sic David, II Reg. i, 21, accusat et maledicit montibus Gelboe, quod fuerint occasio, id est locus stragis Saulis et Jonathae, dicens: « Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul. » Tantum ergo vult Jeremias dicere: Utinam nunquam essem natus, ac consequenter utinam nunquam fuisset homo id nuntians, non qua homo sed qua nuntius! id est utinam nunquam fuisset dies illa, et consequenter nec tam infaustus nuntius et tam infaustae rei nuntius!
Tropologice ex S. Gregorio Glossa: Idem, inquit, dicere licet in persona peccatoris, ut scilicet maledicamus diei nativitatis peccati et culpae, in qua diabolus est pater, concupiscentia mater, dies est productio culpae in actum exteriorem: quae dies maledicitur, cum homo per paenitentiam peccatum suum detestatur.
16. NON POENITUIT EUM, — scilicet Deum, quod subverterit Pentapolim, id est non mutavit sententiam, non reaedificavit eam, sed eam subvertit in aeternum, q. d. Utinam pari modo nunquam fuisset homo ille, sicut non sunt civitates illae quinque prorsus subversae a Domino!
AUDIAT CLAMOREM MANE. — Per mane et meridiem, totum diem intelligit. Ita S. Hieronymus, q. d. Totis diebus sit nuntius ille in animi perturbatione, in qua solent esse ii, qui urbem incolunt
obsessam, vel qui in parentum luctu aliaque gravi calamitate versantur, qui tota die clamores et luctus audiunt, q. d. Rem adeo infaustam hic nuntius nuntiavit, ut non evangelio, nec praemio dignus videatur, sed potius afflictione, simili obsessis; dignus, inquam, non si nuntiantem, sed si rem nuntiatam spectes.
Notat S. Hieronymus haec omnia hyperbolica periphrasi addi et exaggerari, ut ostendat vehementiam doloris, tantumque haec omnia significare: Utinam non fuisset dies ille, et nuntius! Sic Aeneas, ut summum animi dolorem explicet, ait Aeneid. ii: Quem non incusavi amens hominumque Deumque?
17. QUI (non nuntius, ut Chaldaeus, Hugo, Lyranus, sed Deus, vel Dominus, qui praecessit: vel per hebraismum, qui, id est quia, et ita legunt Rabanus, Graeca, et tria manuscripta) NON ME INTERFECIT A VULVA, — id est in vulva (sic enim saepe ב le-min, id est in; capitur pro min, id est a, ex, de), scilicet Dominus, naturae et generationis auctor, cujus est in vulva occidere et vivificare; unde sequitur: UT FIERET MIHI MATER MEA SEPULCRUM, ET VULVA EJUS (matrix matris) CONCEPTUS AETERNUS, — id est semper praegnans, ut nunquam natus, sed in utero moriens, eumdem haberem sepulcrum et conceptum, id est conceptaculum, q. d. Utinam mater me semper in utero gestasset, nunquam in lucem edidisset!
Versus 16
Aliter vir doctus: Ut, inquit, ponitur pro utinam, uti apud Terentium et Comicos saepe legimus: ut, id est utinam, te perdant dii deaeque, q. d. Utinam periissem in utero! ita ut sit hoc aliud votum, a priori, quo mox a vulva in lucem editus occidi optavit, diversum. Verum sic dicendum fuisset, ut fieret esset, non ut fieret, etc. Neque enim jam natus potest redire in uterum, ut ibi sepeliatur.
Nota: Non optat Jeremias mori in peccato originali, sed ab eo abstrahit, ut dixi vers. 14.
Denique S. Chrysostomus, homil. 4 De patientia Job, et alii notant majorem esse gratiam Evangelii, quam legis, quia sancti Prophetae passi sunt, sed dolebant; Apostoli et Martyres passi sunt, sed gloriabantur. « Omne infirmum, ait Seneca, natura querulum est, » et omne querulum femineum: virile enim est in adversis non queri, sed fortiter ea superare, in iisque gaudere et gloriari.
S. Bernardus, epist. 336 ad Eugenium Pont.: « Legi, inquit, apud quemdam sapientem: Non est vir fortis, cui non crescit animus in ipsa rerum difficultate. Ego autem dico: Fideli homini magis licet inter flagella fidendum. » Addit: « Tu amice sponsi, amicum te in necessitate probate. » B. Dorotheus magnus vitae spiritualis magister: « Certa, ait, contemptus mundi nota est, nulla re perturbari. » S. Ignatius: « Mansuetudinem, ait, volo, qua omnis vis et potestas principis hujus mundi
enervatur. » Agricolae asperam amant hiemem: quo enim majus est frigus, eo segetes magis radicantur in terra, magisque sugunt terrae succum: indeque in aestate majorem exspectant messem. Ita Sancti generosi amant aspera: inde enim laetiores fructus patientiae et virtutum in hac vita, atque gloriae in futura metent: vide dicta Isaiae xxv, 3. Scivit hoc S. Hieronymus, ideoque ab aemulis vexatus ita scribit ad Asellam, epist. 99: « Gratias ago Deo meo, quod dignus sim, quem mundus oderit. Quotam partem angustiarum perpessus sum, qui cruci milito? Infamiam falsi criminis imputarunt; sed scio per bonam et malam famam perveniri ad regna coelorum. »
Versus 17
Martinianus, Saturianus, et eorum duo germani, cum jussu Genserici regis Wandalorum, ligatis pedibus post terga currentium quadrigarum per sylvarum et dumorum aculeos raptandi, et longa diraque morte enecandi essent, vale sibi invicem unusquisque ita dicebant: « Frater, ora pro me; implevit Deus desiderium nostrum; taliter pervenitur ad regnum coelorum. Itaque orando et psallendo, gaudentibus angelis, pias animas emiserunt, » ait Victor Uticensis, lib. I Wandal. Idem Victor, lib. II, narrat confessoribus Christi damnatis ab Hunerico rege ad exsilium, eoque pergentibus, occurrisse mulierem manu tenentem infantulum, eumque ita exhortantem: « Curre, domine meus, vides universos sanctos, quomodo pergunt et festinant ad coronas. » Cumque a confessoribus rogaretur cur e tam longo itinere ita properaret, respondit: « Cum hoc servo vestro parvulo ad exsilium propero, ne inveniat eum solum inimicus, et a via veritatis revocet ad mortem. » Et inferius narrat turbas plurimas fidelium martyribus occurrisse, quae suos infantulos ad vestigia martyrum projicientes clamabant: « Quibus nos miseros relinquitis, dum pergitis ad coronas? quis istos baptizabit? » Cumque una pergere vellent ad exsilium, a tortoribus sunt prohibiti et remissi. Ibidem refert confessores in custodia coarctatos fuisse, ut uno supra alium jactato, jacerent quasi agmina locustarum, in stercoribus et faetoribus extreme cruciandi, qui hymnum cum exsultatione decantabant: « Haec est gloria omnibus Sanctis ejus. »
Idem, lib. III, narrat Dionysiam matronam, cum sub eodem Hunerico fustigaretur, dixisse: « Qualiter libet cruciate, verecunda tamen membra nolite nudare; » cumque id non obtineret, et inter virgarum ictus rivi sanguinis toto corpore fluitarent: « Ministri, ait, diaboli, quod ad opprobrium meum facere computatis, ipsa est laus mea: » quin et ipsa martyr alios ad martyrium confortabat. Habebat unicum filium tenerae aetatis et delicatum, quem cum timore poenarum paventem conspiceret, verberans eum nutibus oculorum et auctoritate materna ita confortavit, ut matre multo fortior redderetur. Cui inter crudelia verbera constituto ita dicebat: « Memento,
fili, quia in nomine Trinitatis in matre Ecclesia baptizati sumus: non perdamus indumentum nostrae salutis, ne veniens invitator, vestem non inveniat nuptialem, et dicat ministris: Mittite in tenebras exteriores, ubi erit fletus oculorum, et stridor dentium. Illa poena timenda est, quae nunquam finitur. Illa desideranda vita, quae semper habetur. » Talibus itaque filium solidans, velociter martyrem fecit, quam ipsa hostiam amplexans cum gaudio domi suae sepelivit.
Viderant id quoque gentiles, sed per umbram, praesertim Stoici, qui per patientiam ad apathiam et indolentiam, animique tranquillitatem contenderunt. Unde Plutarchus, lib. De Animi tranquil.: « Invicti, inquit, et animosi fortunae his verbis respondebimus, quae Socrates visus in Anytum et Melitum dicere, in ipsos torsit judices: Interficere me Anytus et Melitus possunt, nocere mihi non possunt. Potest enim me fortuna morbo aliquo afficere; animi abjecti, degenerem, invidum non potest eum efficere, qui sit bonus, fortis, magnanimus; » et superius: « Imitemur Anaxagoram, qui audiens filium esse mortuum, dixit: Sciebam mortalem esse, quem genueram; et ad singulos fortunae casus dicamus: Noveram divitias me possidere in diem duraturas et instabiles; noveram magistratum ab iis adimi posse, qui me eo ornaverant: noveram mihi esse probam mulierem, sed tamen mulierem; noveram amicum esse hominem, facile (ut ait Plato) mutabile animal. Hujusmodi enim praeparatio, animique informatio, si quid adversi eveniat, saltum cordis, et trepidationem avertet, mentisque perturbationem sedabit: non enim dicet: non putabam, haec non exspectabam.
« Unde Carneades omnem dolorem oriri censuit, ex eo quod inexspectato nobis accidat quippiam; » et rursum: « Nimia istarum rerum appetitio, acerrimum amittendi metum, et in amissione dolorem ingenerat. Hoc caret qui appetitum hunc refrenans fortunae dicit: Suave est si quid das; parvus dolor, hoc ubi tollis. « Demetrius cum Megaram cepisset, quaesivit e Stilpone, ecquid in ista direptione ipsi periisset; cui Stilpo: Neminem vidi, qui res meas ferret: » fortuna enim opes depraedatur, non sapientiam, non constantiam animi, quae sunt res et bona sapientum. « Non timet mortem, qui cedens fato dicit: Ipse Deus simul atque volam me solvet; qui dicit: Anteverti te, o fortuna! omnesque tibi ad me aditus obstruxi. » Et sub initium libri: « Sicut apibus mel praebet thymus acerrima et aridissima herba: ita homines cordati e rebus adversissimis conveniens aliquid et commodum decerpunt. Actus est in exsilium Diogenes: ne hoc quidem male: nam factus extorris philosophari coepit. Zeno Citiensis,
audiens navem cum suis rebus esse submersam: Laudo, inquit, tuum factum, o fortuna! quae nos in palliolum et porticum redigis. Quid obstat, quominus ista imiteris? Obeundo aliquo magistratu impegisti? vives postmodum ruri, rerum tuarum satagens. Ambiens principis alicujus amicitiam, passus es repulsam? vives periculorum et negotiorum liber. Accidit per calumniam vel invidiam exsibilatio aliqua, et infelix successus? secundo vento ad Musas et Academiam navigare licet, quod fecit Plato postquam naufragium amicitiae fecit cum Dionysio.
« Ad animi tranquillitatem comparandam, multum conducit illustres viros considerare, qui eadem, qua nos fortuna aequo sunt animo usi. Molestum tibi est, quod prole cares? at Romanorum vide reges, quorum nullus filio regnum reliquit. Paupertas tibi gravis est? quis vero Boeotorum esse mallet quam Epaminondas, aut Romanorum quam Fabricius? Adulterata est mulier: necne legisti inscriptionem apud Delphos: Agis me possidet terrae rex, et maris idem? et audivisti uxorem ejus Timaeam fuisse ab Alcibiade vitiatam? verum id Agidi non obstitit, quominus Graecorum fieret clarissimus et maximus. » Hucusque Plutarchus.
Audi et Senecam: « Totum fortunae regnum despiciam; » et: « Malo me fortuna in castris suis, quam in deliciis habeat; torqueor, sed fortiter, bene est; occidor, sed fortiter, bene est. » Ita ipse, epist. 68. Idem De Remed. fortuit.: « Dolor, ait, imminet: si exiguus est, feramus: levis est patientia. Si gravis est, feramus: non levis est gloria. Dura res est dolor: imo tu mollis. Pauci dolorem ferre potuerunt: simus ex paucis. Imbecilles natura sumus: naturam infamare nolite; illa nos fortes genuit. Fugiamus dolorem: quid, quod ille sequitur fugientes? » Idem, lib. III De Ira, cap. v et vi: « Non est magnus animus, quem incurvat injuria. Aut potentior te, aut imbecillior laesit. Si imbecillior, parce illi: si potentior, tibi. Nullum est argumentum magnitudinis certius, quam nihil posse quo instigeris, accidere. Pars superior mundi et ordinatior, ac propinqua sideribus, nec in nubem cogitur, nec in tempestatem impellitur, nec versatur in turbinem, omni tumultu caret; inferiora fulminantur. Eodem modo sublimis animus, quietus semper, et in statione tranquilla collocatus, intra se premens quibus ira contrahitur, modestus et venerabilis est. » Denique sapientis est ista vox: « Miseria prudentiae bona est mater. » Et de Graeco, ἔπαθες, ἔμαθες: « A quibus laesus, ab his doctus es. »
ET CONSUMERENTUR IN CONFUSIONE DIES MEI, — id est, ut ignominiose vitam finirem. Simile est Job cap. x, 18; et I Machab. ii, 7.
The pagans also had seen this, but as through a shadow, especially the Stoics, who through patience strove for apathy and impassibility, and tranquility of soul. Whence Plutarch, in his book On Tranquility of Mind: "Unconquered and courageous," he says, "we shall respond to fortune with these words, which Socrates, when seen to be speaking against Anytus and Meletus, turned against the judges themselves: Anytus and Meletus can kill me, but they cannot harm me. For fortune can afflict me with some disease; but it cannot make one who is good, brave, and magnanimous become base, ignoble, and envious;" and above: "Let us imitate Anaxagoras, who hearing that his son had died, said: I knew that he whom I had begotten was mortal; and at each blow of fortune let us say: I knew that I possessed riches destined to last only for a day and unstable; I knew that my office could be taken away by those who had bestowed it upon me; I knew that my wife was a good woman, but still a woman; I knew that my friend was a human being, an animal easily changeable (as Plato says). For this sort of preparation and formation of the mind, if any adversity should happen, will avert the leaping of the heart and trepidation, and will calm the disturbance of the mind: for one will not say: I did not think this, I did not expect this.
"Whence Carneades held that all pain arises from the fact that something happens to us unexpectedly;" and again: "Excessive desire for such things begets the sharpest fear of losing them, and pain in their loss. He is free from this who, restraining this desire, says to fortune: It is pleasant if you give something;
small the pain, when you take it away.
"Demetrius, when he had captured Megara, asked Stilpo whether anything had perished for him in that plundering; to whom Stilpo said: I saw no one who carried away my things:" for fortune plunders riches, not wisdom, not constancy of mind, which are the things and goods of the wise. "He does not fear death who, yielding to fate, says: God Himself will release me as soon as I wish; who says: I have forestalled you, O fortune! and blocked all your approaches to me." And at the beginning of the book: "Just as the thyme, the sharpest and driest herb, provides honey to the bees: so wise men pluck something fitting and useful from the most adverse circumstances. Diogenes was driven into exile: not even this was bad: for having become an outcast he began to philosophize. Zeno of Citium,
hearing that his ship with all his goods had been sunk, said: I commend your deed, O fortune! which reduces us to a cloak and a portico. What prevents you from imitating this? You stumbled in holding some office? You will live afterwards in the country, managing your own affairs. Seeking the friendship of some prince, you suffered a rebuff? You will live free from dangers and business. Through calumny or envy some hissing occurred, and an unhappy outcome? You may sail with a favorable wind to the Muses and the Academy, which is what Plato did after he shipwrecked his friendship with Dionysius.
"For acquiring tranquility of mind, it helps greatly to consider illustrious men who have borne with equanimity the same fortune as ours. Is it troublesome to you that you lack children? Consider the kings of the Romans, none of whom left his kingdom to his son. Is poverty heavy for you? Who among the Boeotians would you rather be than Epaminondas, or among the Romans than Fabricius? Was your wife unfaithful? Have you not read the inscription at Delphi:
Agis possesses me, king of land and sea alike?
And have you heard that his wife Timaea was violated by Alcibiades? Yet this did not prevent Agis from becoming the most illustrious and greatest of the Greeks." Thus far Plutarch.
Hear also Seneca: "I will despise the whole kingdom of fortune;" and: "I would rather fortune have me in her camp than in her pleasures; I am tortured, but bravely — it is well; I am killed, but bravely — it is well." So he himself, epistle 68. The same in On Remedies of Fortune: "Pain threatens: if it is slight, let us bear it: patience is easy. If it is severe, let us bear it: the glory is not small. Pain is a hard thing: rather, you are soft. Few have been able to bear pain: let us be among the few. We are weak by nature: do not defame nature; she bore us brave. Let us flee from pain: but what of the fact that it follows those who flee?" The same, book 3 On Anger, chapters 5 and 6: "The soul that is bowed by injury is not great. Either one stronger or one weaker than you has injured you. If weaker, spare him: if stronger, spare yourself. There is no surer proof of greatness than that nothing can happen to provoke you. The upper part of the world, more orderly, and near the stars, is neither compressed into cloud, nor driven into storm, nor whirled into a tornado — it is free from all tumult; the lower regions are struck by lightning. In the same way a lofty soul, always at rest and stationed in calm tranquility, pressing within itself those things by which anger is contracted, is modest and venerable." Finally, this is the voice of the wise man: "Misery is the good mother of prudence." And from the Greek, ἔπαθες, ἔμαθες: "By those things by which you were injured, you were taught."
AND THAT MY DAYS SHOULD BE CONSUMED IN SHAME — that is, that I should end my life ignominiously. Similar is Job chapter 10:18; and 1 Maccabees 2:7.