Cornelius a Lapide

Jeremias XXI


Index


Synopsis Capitis

Sedecias in Jerusalem a Chaldaeis obsessus, rogat Jeremiam, ut pro sui et urbis liberatione Deum oret: ille respondet urbem cum rege capiendam. Unde, vers. 8, proponit eis viam vitae, suadens, scilicet, ut se dedant Chaldaeis, utque rite pauperibus et oppressis justitiam administrent: atque viam mortis, si videlicet Chaldaeis resistant.


Textus Vulgatae: Jeremias 21:1-14

1. Verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae, et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, dicens: 2. Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex Babylonis praeliatur adversum nos: si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis. 3. Et dixit Jeremias ad eos: Sic dicetis Sedeciae: 4. Haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego convertam vasa belli, quae in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis, et Chaldaeos, qui obsident vos in circuitu murorum: et congregabo ea in medio civitatis hujus. 5. Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi. 6. Et percutiam habitatores civitatis hujus, homines et bestiae pestilentia magna morientur. 7. Et post haec ait Dominus: Dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quaerentium animam eorum, et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur. 8. Et ad populum hunc dices: Haec dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitae, et viam mortis. 9. Qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio, et fame, et peste: qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua, quasi spolium. 10. Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni. 11. Et domui regis Juda: Audite verbum Domini. 12. Domus David, haec dicit Dominus: Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam studiorum vestrorum. 13. Ecce ego ad te habitatricem vallis solidae atque campestris, ait Dominus: qui dicitis: Quis percutiet nos? et quis ingredietur domos nostras? 14. Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus: et succendam ignem in saltu ejus: et devorabit omnia in circuitu ejus.


Est hic hysterologia, sive praeposterus ordo: hic enim narrantur gesta sub Sedecia, cum postea cap. xxiv et sequent. narrentur gesta sub Joakim et Joachin, qui ante Sedeciam regnaverunt. Rursum prophetia hujus cap. diu post praeceden-

tes est edita; illae enim editae fuerunt diu ante adventum Chaldaeorum, haec illis praesentibus, et urbem obsidentibus edita est. Vide chronotaxin initio libri. Phassur hic fuit filius Melchiae: unde alius est a Phassur filio Emmer, qui percussit Jeremiam, cap. xx. Ita S. Hieronymus. Sed uterque impius fuit et iniquus in Jeremiam. Hic enim suasit Sedeciae, cap. xxxviii, ut occideret Jeremiam.


Versus 2

2. INTERROGA. — Hebraeum דרש daras, significat interrogare, significat et rogare, sive requirere Dominum obsecrando, et opem petendo. Ita Chaldaeus hic, Vatablus, Theodoretus, et patet ex seq. utroque modo hic accipi. Ecce hic impletum illud, quod promisit Deus Jeremiae, xv, 19: « Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos: » necessitas enim compulit impium Sedeciam adire, et petere opem a Jeremia.

SECUNDUM OMNIA MIRABILIA SUA, — quibus mire populum suum liberavit a Pharaone, Exodi xiv, et a Sennacherib, IV Reg. xix, et ab Holoferne, Judith xiii. Tacite hic fatetur Sedecias se non suis, nec humanis viribus, sed sola Dei ope et miraculo posse a Chaldaeis liberari.

ET RECEDAT A NOBIS, — non Deus, sed Nabuchodonosor.


Versus 4

4. CONVERTAM. — Theodoretus, inutilia reddam: simplicius, « convertam, » id est retundam arma vestra, hoc est, impediam ut iis uti, et Chaldaeis resistere non possitis. Ita Isidorus. Tertio, simplicissime Hugo, S. Thomas, Lyranus, Vatablus: « Convertam, » id est reflectam, « vasa, » id est arma bellica, contra vos, ut scilicet Chaldaei iis vos armatos videntes, magis provocentur ad pugnam contra vos, eaque urbe capta, uti fieri solet, vobis eripiant, et in medio, puta in foro, domo civica, vel armamentario, civitatis colligant, iisque vos trucident. Quarto, Sanchez: « Convertam, » inquit, arma vestra in vosmetipsos, q. d. Faciam ut sint inter vos factiones, et mutua vos caede conficiatis. Verum sequentia indicant tertiam expositionem. Sequitur enim: « Et Chaldaeos, » scilicet convertam et incitabo contra vos: « et congregabo ea in medio civitatis: » « ea, » scilicet « vasa

belli, » puta arma vestra. Neque in excidio Jerusalem per Chaldaeos, sed per Romanos, fuisse factiosos Zelotas legimus.


Versus 5

5. Et debellabo (pugnans pro Chaldaeis contra vos) IN MANU EXTENTA, — id est robusta, quae continuo rigide se extendat ad vos feriendum et trucidandum.


Versus 8

8. ECCE EGO DO CORAM VOBIS VIAM VITAE, ET VIAM MORTIS, — q. d. Do vobis optionem vitae et mortis, atque rationem propono, ac medium unum, quo vivere possitis; aliud, quo mortem accersetis; scilicet, si vultis vivere, tradite vos Chaldaeo: si repugnatis, obsidionem in urbe sustinendo, peribitis gladio, fame et peste. Si ergo pereatis, id vestrae culpae et inobedientiae ascribite, nec me crudelitatis accusate. Itaque manere in urbe, et obsideri, erat via mortis: confugere autem ad hostes, erat via vitae, q. d. Tam male vobiscum agetur, ut non possitis salvari, nisi per hostes: ut non possitis mortem, nisi per captivitatem evadere.

Tropologice, « via vitae » est studium virtutis et legis Dei: « via mortis » est peccatum, ac legis et voluntatis Dei praevaricatio. Utramque concionatores saepe populo ob oculos ponant, ut cum multi sint vocati, pauci electi, cumque multi ingrediantur viam mortis, pauci viam vitae: quisque amans salutis suae, satagat cum paucis fugere de incendio Sodomae, et quasi spolium liberare et salvare animam suam, ut per viam vitae ad vitam beatam et aeternam evadat.

Secundo et magis apposite: « via vitae » est subdere se cruci a Deo immissae: « via mortis » est ei reniti et obluctari. Unde Christus ait Matth. cap. xvi, 24: « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. » Idem ait S. Joannes, cap. xii, 25.


Versus 9

9. ERIT EI ANIMA SUA QUASI SPOLIUM, — liberabit a morte animam, id est vitam suam, eamque habebit instar spolii; quia, sicut spolium alienum est, non proprium, hosti enim abripitur: ita Judaei in obsidione vitam suam desperatam, perditam, et in hostium potestate positam, salvabunt, et quasi spolium hosti eripient, dedendo se hosti. Secundo, sicut milites gaudent de spolio, quasi praemio praeter spem obvenienti: ita Judaei gaudebunt de vita sua praeter spem servata. Ita Vatablus et Maldonatus. Sic fere et Capella: Liberabit, inquit, animam suam, et servabit integram, sicut spolium quod quis direptioni et incendio eripiat, et sedulo custodit. Aliter Isidorus: Vita salva, inquit, vivet captivus, eritque spolium hosti. Hanc phrasin repetit Jeremias, cap. xxxviii, 2, et xxxix, 18, et xlv, 5.


Versus 10

10. POSUI ENIM FACIEM MEAM SUPER CIVITATEM HANC IN MALUM, — obfirmato et infenso animo et oculis aspexi Jerusalem, statuique et plane decrevi eam dare Chaldaeis exurendam.


Versus 11

11. ET DOMUI REGIS, — scilicet dices. Jubet Deus Prophetae, ut a populo ad proceres sermonem convertat.


Versus 12

12. DOMUS DAVID, — id est domus regis: rex enim erat ex stirpe David. Meminit Davidis, quia posteros ejus ad judicium et justitiam exhortari volebat, in qua excelluit David, ut patet II Reg. viii, 15, q. d. Si filii estis Davidis, Davidis opera facite.

MANE, — id est tempestive, vigilanter, diligenter et cito absolvite lites et causas innocentum. Ita Hugo et Lyranus. Secundo, Vatablus, « mane, » inquit, cum scilicet jejuni estis, ne per ebrietatem turbato cerebro, pervertatis judicium. Tertio, mystice S. Hieronymus, Rabanus, Hugo: « Mane, » inquiunt, id est in luce justitiae, non in tenebris falsitatis. Primus sensus simplicissimus est.


Versus 13

13. ECCE EGO AD TE HABITATRICEM VALLIS SOLIDAE. — Pro solidae hebraice est צור tsur, quod Symmachus, ait S. Hieronymus, vertit, petram; Theodotion, obsessam; Aquilae secunda editio, Tyrum; Noster, solidam; Chaldaeus, vallem fortitudinis. Notat ergo Judaeam et maxime Jerusalem, ait S. Hieronymus, quae in valle solida et forti instar petrae sita, muniebatur Sion, et aliis montibus ac muris maximis, instar Tyri: ita ut simul petra, sive rupes, esset et vallis. Secundo, quia, ut ait S. Hieronymus, uti Tyrus mari, ita Jerusalem obsessa Babylonio cingebatur exercitu. Dicitur Jerusalem campestris: quia partem habebat in campo, et campos habebat vici-

nos. Alloquitur Jerusalem, id est cives, qui munitioni civitatis praesidebant, quasi esset inexpugnabilis, q. d. Ne confidatis loco natura munito: ego enim sum, qui contra te pugno, qui facile mihi aditum patefaciam: « quia si exaltatus fueris ut aquila; et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, » uti minatus sum Idumaeae, Abdiae vers. 4.

Symbolice, Jeremias, aeque ac Isaias, cap. xxii, 1, Jerusalem et Sion, licet in monte sitam, vocat vallem; quia illam sic intuebantur peccatis, aeque ac Chaldaeorum armis depressam et deletam, ut nullum appareret in ea aut priscae religionis et sanctitatis, aut antiquae altitudinis et gloriae vestigium, q. d. O mons, non jam nobilis et illustris, sed ignobilis et profunda vallis, quae tuis corruptis moribus in vilitatis et ignominiae fundum te depressisti, ideoque a Chaldaeis usque ad fundamenta excisa et eversa es. Ita Sanchez.


Versus 14

14. VISITABO SUPER VOS, JUXTA FRUCTUM STUDIORUM VESTRORUM, — q. d. Puniam vos pro meritis; ut, qualia semina peccatorum seminastis, tales et inde fructus plagarum metatis: ventum seminastis, turbinem metetis: spinas seminastis, spinas excidii et incendii metetis.

SUCCENDAM IGNEM IN SALTU EJUS. — Saltum, sive sylvam, vocat domos et plateas Jerusalem, ait S. Hieronymus, idque partim ob domorum, et habitantium multitudinem et densitatem, ait Theodoretus; partim, quia ex lignis saltus portae et domus erant constructae; partim, quia erat in ea domus saltus Libani, a Salomone aedificata. Hunc sensum exigit interrogatio Judaeorum: « Quis ingredietur domos nostras? » Huic enim respondet Deus: Ego et Chaldaei; et per eos « succendam ignem in saltu » vestro. Sic cap. xxii, 6, et alibi Jerusalem vocat Libanum. R. David et Jonathas per saltum accipiunt vicinas urbes, quae instar sylvae cingebant Jerusalem; quasi explicans subdat: « Et devorabit omnia in circuitu ejus. » Alludit autem ad ignem, qui sylvae immissus totam pervagatur, et inexstinguibilis est. Similem phrasin vidimus cap. v, 14.

Aliter Sanchez: Sacrificarant, inquit, Judaei in saltibus: habebant et in circuitu urbis lucos et hortos ad voluptatem et delicias. Tam ergo saltus et lucos, idolorum sacrificiis incestos, quam hortos ad animorum laxationem plantatos, et omni amoenitate instructos (in quibus proinde ventri vacabant et veneri) incendio populandos esse pronuntiat; ita ut nec in urbe, nec extra urbem quidquam vel a ferro tutum sit, vel ab incendio immune. Ita hortos deliciarum, quos mercatores Belgae et divites circum Antuerpiam, Bruxellas, Brugas aliasque urbes Belgicas sibi construxerant, ut viderentur esse paradisi terrestres; ob luxum et peccata in iis admissa, Deus nostro hoc saeculo his lacrimaran-

vertit; ita ut Belgium, quod olim videbatur esse oculus et deliciae Europae, nunc vallis lacrimarum, imo polyandrion funerumque locus esse videatur. At redeunte avita patrum fide et probitate, redibit et sensim avita opulentia, elegantia et frequentia.

Mystice, ait S. Hieronymus, Jerusalem vocatur saltus Libani, quod frugiferas arbores bonorum operum non haberet: in hunc ergo saltum Deus injiciet ignem, tum Chaldaeorum, tum damnationis aeternae; unde ait Joannes Baptista: « Jam securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. »

Allegorice, ait idem S. Hieronymus, quidquid ad domum regiam, et urbem metropolim prophetatur, referamus ad ordinem Ecclesiasticum, et principes Ecclesiarum, eos duntaxat, qui se superbiae et divitiis lasciviaeque dederunt. Idem nota, et applica capiti sequenti.