Cornelius a Lapide

Jeremias XXII


Index


Synopsis Capitis

Hic incipit secundus liber, sive sectio oraculorum Jeremiae, scilicet gesta et dicta ab eo post Josiam sub Joakim et Joachin, ut dixi in chronotaxi. Mittitur ergo hoc cap. Propheta ad domum regiam, ibique monet regem Juda (quis hic fuerit dicam, vers. 1) et principes, ut justitiam faciant pauperibus, alioqui eum cum regno evertendum esse; justitia enim quasi basi stabilitur regnum, injustitia evertitur. Deinde omnium filiorum Josiae casus et fata ordine enarrat potius quam prophetat, scilicet Sellum, id est Joachaz, vers. 10, eum moriturum in Aegypto; Joakim, vers. 13, eum sepeliendum sepultura asini; Joachin, sive Jechonias, filii Joakim, vers. 24, eum cum matre capiendum, ac Babylone moriturum.


Textus Vulgatae: Jeremias 22:1-30

1. Haec dicit Dominus: Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc, 2. et dices: Audi verbum Domini rex Juda, qui sedes super solium David; tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas. 3. Haec dicit Dominus: Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique: et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. 4. Si enim facientes feceritis verbum istud: ingredientur per portas domus hujus, reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi et servi, et populus eorum. 5. Quod si non audieritis verba haec: in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec. 6. Quia haec dicit Dominus super domum regis Juda: Galaad tu mihi caput Libani: si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles. 7. Et sanctificabo super te, interficientem virum, et arma ejus: et succident electas cedros tuas, et praecipitabunt in ignem. 8. Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc: et dicet unusquisque proximo suo: Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi? 9. Et respondebunt: Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos, et servierint eis. 10. Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu: plangite eum, qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suae. 11. Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Josiae regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto: Non revertetur huc amplius: 12. sed in loco, ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius. 13. Vae qui aedificat domum suam in injus-


Versus 1

et coenacula sua non in judicio: amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei. 14. Qui dicit: Aedificabo mihi domum latam, et coenacula spatiosa: qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide. 15. Numquid regnabis, quoniam confers te cedro? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei? 16. Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum: numquid non ideo quia cognovit me, dicit Dominus? 17. Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis. 18. Propterea haec dicit Dominus ad Joakim filium Josiae regem Juda: Non plangent eum: Vae frater et vae soror: non concrepabunt ei: Vae Domine, et vae inclyte! 19. Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem. 20. Ascende Libanum, et clama: et in Basan da vocem tuam, et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui. 21. Locutus sum ad te in abundantia tua; et dixisti: Non audiam: haec est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam. 22. Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt, et tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua. 23. Quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti, cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis? 24. Vivo ego, dicit Dominus: quia si fuerit Jechonias, filius Joakim regis Juda, annulus in manu dextera mea, inde evellam eum. 25. Et dabo te in manu quaerentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum. 26. Et mittam te, et matrem tuam quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini: 27. et in terram, ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur. 28. Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? Numquid vas absque omni voluptate? quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram, quam ignoraverunt? 29. Terra, terra, terra, audi sermonem Domini. 30. Haec dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur: nec enim erit de semine ejus vir, qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda.


Versus 5

1. Descende, — ito: descendere enim in Scriptura significat ire. Regis, — scilicet, qui cap. praeced. ad Jeremiam nuntios miserat, id est Sedeciae. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, Dionysius. Ad Sedeciam ergo haec dicuntur a vers. 1 usque ad vers. 10, ubi incipiunt dicta sub Joakim ad Sellum, Joakim et Joachin. Verum sic foret hic magna et dura hysterologia (Joakim enim praecessit Sedeciam), praesertim quia omnia in hoc cap. connexa sunt, ut unum ex alio fluere videatur. Quare melius dicemus regem hunc esse Joakim, quem Pharao Nechao, abducto in Aegyptum Joachaz, ejus fratre, regem Judaeae constituerat. Joakimo ergo mandat, ut per se et suos justitiam cuilibet, praesertim advenis, pupillis et viduis administret, ut felix et stabile habeat regnum, alioqui enim ei excidium minatur.


Versus 6

5. In memetipso (per memetipsum) juravi.

6. Galaad tu mihi caput. — Mons Galaad est caput et principium ac nobilissima pars Libani: est enim ferax resinae, stactes et aromatum, ut patet Genes. xxxvii, 25, in quo Jacob cum Laban percussit foedus, statuens acervum lapidum quasi testem perennem foederis: inde dictus est mons hic Galaad, id est acervus testimonii; inde Galaad significat hic vel templum, ut vult Hugo; vel Jerusalem, uti volunt S. Thomas et Vatablus; vel potius, ut patet ex vers. 1 et 6, domum et stirpem regiam, cujus arx et domus instar Galaad montis erat edita in monte Sion, juxta templum, in quo erant tabulae decalogi, arca et alia monumenta foederis percussi (hoc enim est Galaad) inter Deum et populum. Adde, sicut in Galaad et Basan ob sylvarum densitatem erant leones et bestiae ferocissimae: ita et in domo hac regia reges erant feroces instar leonum, Ezechiel. cap. xix, vers. 1 et seq. Consequenter per Libanum, ut docent S. Hieronymus, Rabanus, Chaldaeus, Theodoretus, Castrius, intelligit Jerusalem, indeque totam Judaeam, q. d. O domus regia, quae nobilitate, auctoritate, imperio, pulchritudine, altitudine caput es Hierosolymae, sicut Galaad caput est Libani, non habear verax, nisi te redegero in solitudinem una cum tota Jerusalem, et domibus ejus cedrinis, ex Libano excisis, ut fias desolata, sicut urbes inhabitabiles.

Nota: Scriptura solet alienis nominibus vocare urbes et gentes, maxime si alienatae sint a Deo: sic Jerusalem hic dicitur Libanus. Nota secundo: Si Hebraeis est particula jurantis, idemque valet quod non: estque aposiopesis, q. d. Juro me hoc non facturum; quod si aliter fecero, non habear Deus, non habear verax.


Versus 7

Tropologice, Galaad caput Libani, id est Ecclesiae, sunt sacerdotes, qui legem et Sacramenta, quae sunt monumenta foederis per Christum percussi inter Deum et homines, ministrant: hi videant, ut haec non recludant, sed rite administrent, ne quasi cedri ex sua altitudine dejiciantur, et igni tradantur. Ita Dionysius et a Castro.

7. Sanctificabo, — id est publica auctoritate sanciam, ait Maldonatus. Sic dicitur: « Sanctificate bellum, » Joel. iii, 9; et: « Sanctificate jejunium, » Joel. i, 14; et: « Sanctificate super eam gentes, » infra cap. li, 27, id est facite, ut Gentes illi bellum inferant. Secundo, « sanctificabo, » id est segregabo et praeparabo eos ad bellum. Ita Chaldaeus, Theodoretus, Vatablus, ut justam et sanctam Dei sententiam et vindictam exsequantur, aiunt S. Hieronymus, Rabanus, Hugo. Tertio, « sanctificabo: » quia, sicut bellum et belli jura erant sancta, et a Domino praescripta, Deuter. xx, 1; ita et milites sacramento, id est sancto jurejurando, bello ascribebantur, sine quo sacramento nefas erat militare, ait Plutarchus, Probl. 38. Quarto, « sanctificabo, » id est consecrabo eos quasi sacerdotes, ut vos impios quasi victimas pro piaculo justitiae meae immolent et interficiant, Jerem. xlvi, 10; Sophon. i, 7. Vide dicta cap. vi, 4.


Versus 10

Interficientem — Nabuchodonosorem. Hebraice est משחתים maschitim, id est vastatores, scilicet Chaldaeos. Virum (id est viros) et arma ejus, — q. d. Qui viros quantumvis armatos interficiat, ait Maldonatus. Secundo et melius, to et arma ejus refer ad sanctificabo, q. d. Inducam interficientem, « et arma ejus; » Septuaginta, et secures ejus, ut scilicet electas cedros, id est magnificas domos, quae eminent in te, uti cedri in Libano, suntque factae ex cedro succidant, et in ignem mittant.

10. Nolite flere mortuum. — Vatablus, mortuos homines, puta Judaeos, quasi dicat: Judaeis durius est carere patria quam vita, malunt mori quam a Jerusalem exsulare. Sed Hebraice hic est למת lemet, id est mortuum, non Joakim, ut vult Pagninus, non Sedeciam, ut volunt S. Hieronymus, Rabanus, Hugo; non Joachaz, ut vult Lyranus, sed Josiam regem optimum, cujus adhuc mors et funus celebrabantur communi omnium luctu. Ita Theodoretus, S. Thomas, Castrius et Sanchez, q. d. Nolite lugere Josiam a Pharaone caesum, utpote pie et gloriose defunctum; flete potius ejus filium, qui longe miserior erit in miserrima captivitate, ad quam egredietur et ducetur; flete, inquam, Sellum.


Versus 11

Tropologice, felicior est qui mortuus est, quam qui e Jerusalem, id est e sancta Religione et congregatione egreditur, et apostatat nunquam eo reversurus. Hic ergo magis lugendus est quasi fatuus, Eccli xxii, 10. Ita a Castro. Moraliter S. Thomas: Non multum, inquit, plorandum est super mortuum. Primo, propter planctus inutilitatem. Eccli. xxxviii, 21: « Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te. » Secundo, propter mortis communitatem. II Reg. xiv, 14: « Omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur. » Tertio, propter culpae immunitatem. Sap. iv, 11: « Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. » Quarto, propter laboris quietem. Apocal. xiv, 13: « Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. » Quinto, propter gloriae consecutionem. II Corinth. v, 1: « Scimus enim, quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis. » Hucusque S. Thomas.

11. Sellum. — Quaeres, quis est hic Sellum? Nota Josiam quatuor habuisse filios: primogenitus Josiae, ait Scriptura, I Paral. iii, 15, fuit Johanan; secundus Joakim, qui et Eliakim et Jechonias est dictus, qui filium habuit Joachin, sive Jechoniam regem post se; tertius Sedecias, qui et Mathanias; quartus Sellum. Respondet ergo Vatablus, Sellum hic esse Joachin filium Joakim. Secundo, S. Hieronymus et Lyranus putant esse Sedeciam, qui dicatur Sellum, id est consummatio, scilicet regni Judaici; quia in eo desiit sceptrum et regnum Judaeorum: simili modo Hebraei in fine librorum scribunt שלום schalom, q. d. Consummatus est et finitus hic liber. Sicut ergo schalom libri, sic Sellum regni fuit corona et finis. Tertio, S. Thomas ex vers. 18, putat esse Joakim sive Eliakim. Sed dico cum Theodoreto, Jansenio, Prado, a Castro, Sanchez et aliis, Sellum esse Joachaz, qui tertio genitus fuit Josiae filius, et proxime illi a populo suffectus est in regnum, sed post tres menses a Pharaone in Aegyptum abductus est, ibique mortuus, ut hic dicitur: vide IV Reg. xxiii et xxiv.

Probatur: nam Joachaz ille non est Johanan, primogenitus Josiae, qui juvenis obiit, nec unquam regnavit: fuit enim Joachaz junior Johanan et Joakim. Rursum Joachaz non est Joakim, aut Sedecias, ut patet IV Reg. xxiv; Joachaz ergo est Sellum. Vide Jansenium in cap. vi Concordiae Evangelicae. Dices: Quomodo ergo I Paral. iii, 15, ponitur Sellum quartus Josiae filius? Respondeo poni quartum, licet sit tertius: quia tribus tantum mensibus regnavit, cum alii duo singuli undecim annis regnarint.

Genes. xxxvii, 25, in quo Jacob cum Laban percussit foedus, statuens acervum lapidum quasi testem perennem foederis: inde dictus est mons hic Galaad, id est acervus testimonii; inde Galaad significat hic vel templum, ut vult Hugo; vel Jerusalem, uti volunt S. Thomas et Vatablus; vel potius, ut patet ex vers. 1 et 6, domum et stirpem regiam, cujus arx et domus instar Galaad montis erat edita in monte Sion, juxta templum, in quo erant tabulae decalogi, arca et alia monumenta foederis percussi (hoc enim est Galaad) inter Deum et populum. Adde, sicut in Galaad et Basan ob sylvarum densitatem erant leones et bestiae ferocissimae: ita et in domo hac regia reges erant feroces instar leonum, Ezechiel. cap. xix, vers. 1 et seq.

Consequenter per Libanum, ut docent S. Hieronymus, Rabanus, Chaldaeus, Theodoretus, Castrius, intelligit Jerusalem, indeque totam Judaeam, q. d. O domus regia, quae nobilitate, auctoritate, imperio, pulchritudine, altitudine caput es Hierosolymae, sicut Galaad caput est Libani, non habear verax, nisi te redegero in solitudinem una cum tota Jerusalem, et domibus ejus cedrinis, ex Libano excisis, ut fias desolata, sicut urbes inhabitabiles.


in eo desiit sceptrum et regnum Judaeorum: simili modo Hebraei in fine librorum scribunt שלום schalom, q. d. Consummatus est et finitus hic liber. Sicut ergo schalom libri, sic Sellum regni fuit corona et finis. Tertio, S. Thomas ex vers. 18, putat esse Joakim sive Eliakim. Sed dico cum Theodoreto, Jansenio, Prado, a Castro, Sanchez et aliis, Sellum esse Joachaz, qui tertio genitus fuit Josiae filius, et proxime illi a populo suffectus est in regnum, sed post tres menses a Pharaone in Aegyptum abductus est, ibique mortuus, ut hic dicitur: vide IV Reg. xxiii et xxiv. Probatur: nam Joachaz ille non est Johanan, primogenitus Josiae, qui juvenis obiit, nec unquam regnavit: fuit enim Joachaz junior Johanan et Joakim. Rursum Joachaz non est Joakim, aut Sedecias, ut patet IV Reg. xxiv; Joachaz ergo est Sellum. Vide Jansenium in cap. vi Concordiae Evangelicae. Dices: Quomodo ergo I Paral. iii, 15, ponitur Sellum quartus Josiae filius? Respondeo poni quartum, licet sit tertius: quia tribus tantum mensibus regnavit, cum alii duo singuli undecim annis regnarint.


13. Vae qui aedificat domum suam in injustitia. — Loquitur de Joakim, qui successit Joachaz. Ita S. Hieronymus et caeteri praeter Theodoretum qui de Joachaz intelligit. Taxat ergo Propheta Joakimi injustitiam et ambitionem in nimia aedificandi cupiditate ex tributis, et aliis injuste acceptis. Unde ait: « Amicum opprimet frustra; » hebraice, proximum servire, vel operari faciet gratis, et sine pretio. Taxat ergo ejus injustitiam; quod proximos, sive amicos, sive pauperes cogeret laborare in suis structuris, nec eis mercedem solveret, contra legem, Levit. xix, 13. Rursum taxat ejus ambitionem. Primo, cum ait: « Aedificabo mihi domum latam, » hebraice מדות middot, id est mensurarum, scilicet magnarum, id est regiam amplissimam, ait Vatablus. Septuaginta vertunt, domum moderatam, id est ut Theodoretus, proportionatam in longitudine, latitudine, altitudine.


Versus 13

Ita Nero suum hic Romae palatium tam vastum et splendidum exstruxit, ut domus ejus Roma, et Roma tota domus ejus esse videretur. Cernimus adhuc ejus ruinas et parietinas vastas admodum. Audi Suetonium in ejus Vita, xxxi: « Non alia in re damnosior, quam in aedificando. Colossum posuit sua effigie centum viginti pedum. Tanta aedium laxitas, ut porticus triplices millenarias haberet: item stagnum maris instar circumseptum aedificiis ad urbium speciem. In caeteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis, unionumque conchis erant. Caenationes laqueatae tabulis eburneis versatilibus, ut flores; et fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur. Praecipua caenationum rotunda, quae perpetuo diebus ac noctibus vice mundi circumageretur. » Sed quis exitus illius ambitionis? tandem « exhaustus et egens calumniis rapinisque intendit animum. » Nam, ut ait Poeta: Aedificare domos, et pascere corpora multa, Ad paupertatem protinus est aditus. Rursum vulgo dicitur: « Rex egens magnus est calumniator. »

Similis Neroni fuit Caius Caligula, de quo Suetonius in Vita, cap. xxxvii: « Nihil tam efficere concupiscebat, quam quod posse effici negaretur. Jactae itaque moles profundo mari, excisae rupes durissimi silicis, et campi montibus aggere aequati, et complanata fossuris montium juga, incredibili quidem celeritate, cum morae culpa capite lueretur. Ac ne singula numerem, immensas opes, totumque illud Tiberii Caesaris vicies ac septies millies H. S. non toto vertente anno absumpsit. Ergo ad rapinas convertit animum. »

Eadem insania laboravit Tarquinius Priscus rex Romanorum, qui longiori et periculoso opere plebem ita vexavit, ut fere omnes taedium fugientes sibi ipsi manus afferrent. Ita Plinius, lib. xxxvi cap. v. Ita hi: Aedificant auro, sedesque in sidera mittunt. Prorsus vani, et nescii quam vulgo ingrati, cui demum is probatur, « qui suae pecuniae parcus, publicae avarus, et privatis aedificationibus modicus, » ait Tacitus, lib. I et VI.

Ita in hac re, uti et in aliis continens fuit Augustus Caesar, qui, ut ait Suetonius, cap. lxxii: « Habitavit aedibus modicis, et neque laxitate, neque cultu conspicuis: ut in quibus porticus breves essent Albanarum columnarum, et sine marmore ullo, aut insigni pavimento conclavia; quin et neptis suae Juliae profuse ab ea exstructa, diruit ad solum. » Nam Romae in tantam magnitudinem aedificia processerant, ut in quatuor aut quinque contignationes exsurgerent, maximasque domos maximis domibus imponerent, ut aiebat Aristides. Quare Augustus Caesar, ne urbs ruinis laboraret magna mole aedificiorum, inhibuit ne quis ultra septuaginta pedes in altum aedificaret. Idem sanxit Nero post incensum urbem.

« Populus Romanus, ait Valerius Maximus, lib. viii, cap. 1, M. Aemilium Percipanam a L. Cassio accusatum crimine nimis sublime exstructae

villae in Alsiensi agro, gravi mulcta affecit. » Exstat notanda Constantini Imperatoris constitutio, lib. vi, cap. De aedific. priv.: « Si quis post legem hanc civitate spoliata, ornatum, hoc est marmora, vel columnas ad rura transtulerit, privetur ea possessione. » Sapiens ergo effrenatam hanc aedificandi cupiditatem (« quae aedificando non tollitur, » ait S. Bernardus) coerceat.

Vere S. Hieronymus, epist. 17 ad Marcellam, invitans eam in Bethlehem: « Ubi, ait, sunt latae porticus? ubi aurata laquearia? ubi domus miserorum poenis, et damnatorum laboribus vestitae? ubi instar palatii, opibus privatorum exstructae basilicae, ut vile corpusculum hominis pretiosius inambulet, et quasi mundo quidquam possit esse ornatius, tecta magis sua velint aspicere quam coelum? Ecce in hoc parvo terrae foramine (in spelunca Bethlehem) coelorum conditor natus est: hic involutus pannis, hic visus a pastoribus, hic demonstratus a stella, hic adoratus a Magis. Et hic, puto, locus sanctior est Tarpeia rupe, quae de coelo saepius fulminata ostendit, quod Domino displiceret. »

Denique de Agrigentinis et Megarensibus dixit Plato: « Illi aedificant ut semper victuri, epulantur ut morituri. » Christiani vero in coelis aedificent, non in terra; ac proinde sequantur illud S. Hieronymi praeceptum: « Sic stude tanquam semper victurus, sic vive tanquam semper moriturus. » Meminerint Praelati gravis sententiae Pii V Pontificis: « Fabrica Ecclesiae materialis est ruina Ecclesiae formalis; » dum nimirum Praelati nimis intenti fabricae templorum, in illam omne tempus, curas et opes consumunt, quas in pauperes, et in animas Deo lucrandas expendere deberent. De his ingemiscens ait S. Bernardus, serm. 4 super Missus est: « Video alios cum magna cura erigere muros, et negligere mores. »

Secundo, ex coenaculis spatiosis, et, ut Septuaginta, perflatilibus, quae, ut Vatablus vertit, erant ventis pervia, et refrigerantia: hoc enim est Hebraeum מרוחים meruchim, a radice רוח ravach, id est spirare, perspirare, scilicet erant haec aestiva coenacula ad auram captandam: haec « non » fecit Joakim « in judicio, » id est aequitate, sed oppressione subditorum et pauperum.

Tertio, ex laquearibus cedrinis, sive quod parietes obduceret tabulis ex cedro. Quarto, quod picta essent sinopide, id est rubrica et minio, quod optimum circa Sinopem Ponti urbem effoditur, ait Plinius, lib. xxxv, cap. vi. Unde Sinopis dicitur.

Nota: Minium apud veteres magnae, imo sacrae erat auctoritatis; erat enim non tantum principum, sed et deorum color, uti docet Plinius, lib. xxxiii, cap. vii, ubi scribit Jovis ipsius simulacri faciem diebus festis minio illini solitam, triumphantumque apud Romanos corpora, et sic Camillum triumphasse; Aethiopum etiam proceres, totos eo tingi. Homerus quoque naves, apud Trojanos, rubrica tinctas commendat. Hac de causa minio usus fuit Joakim. Minium enim colore sanguinem refert: quare mixtum cum cerussa, roseum carnis humanae colorem ad vivum repraesentat. Hinc deos et homines minio cum cerussa pingebant.

Hinc juste Joakim, qui tot domos injuste parat, carebit domo et loculo in morte; quia, ut dicitur vers. 19, sepultura asini sepelietur. Notent hoc principes, qui pauperes vectigalibus, laboribus aliisque oneribus opprimunt, ut hortos, fontes, palatia, exstruant ad suam curiositatem, voluptatem, ostentationem magis quam ad necessitatem vel utilitatem. Audiant Eccli. xxi, 9: « Qui aedificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligit lapides suos in hieme, » ut hieme scilicet aedificet, tempore importuno: unde talia aedificia non diu durant, uti nec illa, quae fiunt ex sumptu alieno et injusto. Recte Poeta de Alexandro Magno: Unus Pellaeo juveni non sufficit orbis: Sarcophago contentus erit. Ita Roboam, cum populum nimiis tributis gravare vellet, dimidia regni parte excidit.

Christiani vero in coelis aedificent, non in terra; ac proinde sequantur illud S. Hieronymi praeceptum: « Sic stude tanquam semper victurus, sic vive tanquam semper moriturus. » Meminerint Praelati gravis sententiae Pii V Pontificis: « Fabrica Ecclesiae materialis est ruina Ecclesiae formalis; » dum nimirum Praelati nimis intenti fabricae templorum, in illam omne tempus, curas et opes consumunt, quas in pauperes, et in animas Deo lucrandas expendere deberent. De his ingemiscens ait S. Bernardus, serm. 4 super Missus est: « Video alios cum magna cura erigere muros, et negligere mores. »

et ex eo Baronius anno 540, narrat Injuriosum Turonensem Episcopum hac de causa reprehendisse Clotharium: Clotharius, inquit, rex indixerat, ut omnes Ecclesiae regni sui tertiam partem fructuum fisco solverent: quod licet inviti sancti Episcopi consensissent ac conscripsissent, viriliter hoc B. Injuriosus respuens, subscribere dedignatus est, dicens: « Si volueris res Dei tollere, Dominus regnum tuum velociter auferet; quia iniquum est ut pauperes, quos tuo debes alere horreo, ab eorum stipe tua horrea repleantur. » Et iratus contra regem, nec valedicens abscessit. Tunc commotus rex, timens etiam virtutem B. Martini, misit post eum cum muneribus veniam petens, et hoc quod fecerat damnans, simulque rogans, ut per virtutem B. Martini antistitis veniam exoraret.

Theodosius Imperator fisco ob bella exhausto, tributum novum praeter solitum civitatibus imposuit. Hinc orta est Antiochiae seditio, adeo ut populus statuam Placillae uxoris Theodosii dejecerit, et contumeliis affecerit. Quare fremens Theodosius urbi incendium minatus est: sed Flaviani episcopi Antiocheni oratione placatus iram remisit. Ita Nicephorus, lib. xii, cap. xiii.

Quare sapienter Tiberius Caesar, suadentibus praesidibus et quaestoribus, onerandas tributo provincias, respondit: « Boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere. » Et Darius pater Xerxis dimidiam tributi soliti partem populo remisit, itaque mire sibi omnium animos conciliavit, ait Plutarchus in Apophthegm. Reg. et Imper. Alexander Severus (ait Lampridius) « aurum et argentum raro cuiquam, nisi militi divisit: nefas esse dicens, ut dispensator publicus in delectationes suas suorumque converteret, quod provinciales dedissent. » Quam turpis ille Homeri δημοβόρος βασιλεύς, poplivorus princeps? Populo enim pecuniam eripere, idem est quod vitam. Nam, ut ait Comicus: « Pecunia, anima, et sanguis est mortalibus. »

Avaris ergo principibus aerarium est « spoliarium civium, cruentarumque praedarum receptaculum, » ait Plinius in Panegyr. Dicebat Alexander, teste Plutarcho: « Hortulanum odi, qui a radice olera exscindit: » et populus sane principem, « qui pennas ita incidit, ut nequeant renasci, » ut ait Cicero lib. iv ad Attic. epist. 2. Hinc saepe fit ut « pacem exuat tua magis avaritia, quam obsequi impatientia, » inquit Tacitus lib. iv Annal.; nam, ut ait Sapiens, Proverb. xxx: « Qui nimis emungit, elicit sanguinem. » Ita de Vespasiano ex rebus etiam sordidissimis lucrum et vectigal aucupante, dictum fuit: « Morboniam Flavius cum vectigali suo urinario abeat, » testis est Suetonius in ejus Vita. Praeclare Maecenas monuit Augustum: « Magnae opes non tam capiendo, quam non multa perdendo (non profundendo) quaeruntur; » testis est Diodorus, lib. lii.

Eduardus III, Anglorum rex, cum exactores tributi populo impositi, aliquando ingentem acervum pecuniae ex eo tributo collectae, delectandi ipsius gratia, coram adduxissent; ille subito daemonem circa ipsum acervum ludentem videre visus est, et ob id hujusmodi pecuniam, ut rem funestam abhorrens, illico auferri ab oculis, restituique populo jussit. Ita Polydorus, lib. viii Histor. Angl.

Chilpericus Francorum rex, anno Domini 510, descriptiones novas per consilium Fredegundis in omni regno suo fecit, ut unusquisque possessor de propria terra, de uno arpenne unam amphoram vini ad partem daret, et de jugero modium unum. Unde populus valde oppressus vociferabatur ad Dominum. Misit autem Dominus plagam in domum regis, et ipse aegrotare coepit, et duo filii ejus mortui sunt. Rex perterritus descriptiones combussit, et tributum indulsit. Ita Annal. Regin. monachi Prumiensis lib. I, anno 510.

Anno Domini 1441, conchae (vulgo messelen) apud Slusam, postquam earum collectioni impositum asset quoddam genus vectigalis, non comparuerunt, sed cessarunt affluere. Quae res loco certi miraculi habita est. Nam postquam sublatum est tributum, rursus advenerunt. Ita Jacobus Meyerus Annal. Flandric. lib. xvi, anno 1441.

Guilielmus Junior Anglorum rex, transacta tributi pactione cum fratre Roberto natu majore, cui Normandiae principatus obtigerat, quique contra eum jam exercitum ducebat, patri in regno successit. Avaritiae maxima laboravit infamia, ut quod vectigalia Praesulum, templorumque plurimorum usurparet. Ex quo decedentis spiritus ab Encelino viro sanctissimo dicitur visus coram S. Albano Angliae protomartyre poenas dare, inquit Volaterranus, lib. iii Geograph. pag. 86.

Quare S. Ludovicus, Gallorum rex, gravissime cuidam ex suis succensuit, quod illi auctor esset, ut a regno nova tributa exigeret: timebat enim Numinis vindictam, juxta illud Michaeae: « Audite, principes Jacob, etc., qui violenter tollitis pelles eorum, » etc. Ob quod scelus poenam subjungit: « Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit. » Quare idem rex in testamento suo Philippum filium suum et haeredem ita monet: « Ne subditis tuis tributa imperes, aut imponas onera, nisi necessitas urgeat, teque manifesta regni utilitas compellat, idque non ultro, sed gravi de causa facias; si secus faxis, non rex, sed tyrannus habeberis. »

Refert Baronius ex gestis S. Niconis, anno Christi 969, cubicularium Nicephori Phocae Imperatoris extorquentem pecunias tributi nomine a civibus, et a monasterio S. Niconis, a S. Nicone nocte verberibus fuisse mulctatum; quin et S. Niconem mortem ei minatum esse ni desisteret: unde ipse reddito auro quod corraserat, conscenso equo, protinus abscessit.

15. Numquid regnabis, quoniam confers te cedro? — Pagninus vertit: Quoniam misces te cedro,


Versus 15

Gregorius Turonensis, lib. iv Hist. Franc. cap. ii,

id est, num cedrinis domibus regnum tuum stabilies? vel, num cedro imputribili te involvis, quasi perpetuo duraturus? Nam, ut ait Plinius, lib. xiii, cap. v, loquens de cedro: « Ex hac resina laudatissima; materiae vero ipsi aeternitas. Itaque et simulacra deorum ex ea factitaverunt. Cedrinus est Romae in delubro Apollo Sosianus. » Et lib. xvi, cap. xxxix: « Cedri, ait, oleo peruncta materies nec tineam, nec cariem sentit. » Et cap. xl: Cariem vetustatemque non sentiunt cupressus, cedrus, ebenus. In templo Dianae Ephesiae, quod tota Asia exstruente quadringentis annis peractum est, tectum fuit e cedrinis trabibus. Memorabile est Uticae templum Apollinis, ubi Numidicarum cedrorum trabes durant, ita ut positae fuere prima urbis ejus origine, annis 1188. »

Secundo, Chaldaeus vertit: Num censes te esse regem primum? quasi dicat: Visne te conferre regi Davidi, qui sanctitate et potentia fuit quasi cedrus altissima? Ita Isidorus, vel, ut Lyranus, q. d. Visne te conferre Salomoni, qui aedificiis et gloria ac opibus, quasi cedrus inter omnes reges excelluit? Sed optime S. Hieronymus, Theodoretus, Rabanus, Hugo, S. Thomas, exponunt; q. d. Num vis te conferre Josiae patri, qui cedrus fuit in gloria et celsitudine regni, parta ex sanctitate et justitia, non ex expilatione subditorum, ut tu facis, o Joakim. Sic Persius ait: « Et cedro digna locutus. »

Comedit et bibit, — annona, deliciis, bonis omnibus, dives fuit et felix Josias, quia exercuit justitiam. 16. In bonum suum. — Vatablus: Tunc bene ei erat, q. d. Propterea fortunatus fuit, q. d. Cum Josias juste judicavit pauperi, non tam pauperis commodis consuluit, quam suis. Justitia enim firmatur thronus regis, injustitia et rapina evertitur.

Secundo, ex Hebraeo pro suum verti potest, ejus, scilicet pauperis, q. d. Josias in judicanda causa pauperis, non suam spectavit utilitatem, uti faciunt tyranni, sed pauperis. Ita Sanchez. Numquid non ideo quia cognovit me? — non tantum speculative, sed et practice me amando, colendo, obediendo, q. d. Causa, cur Josias adeo justitiae et pauperum fuit studiosus, est, quia me dilexit, mihi studuit placere, cui sciebat justitiam et pauperes cordi esse et curae.

17. Cursum mali operis, — q. d. Pater tuus Josias ad bonum, tu vero Joakim ad malum praeceps curris et ruis. Pro cursum hebraice est מרוצה merutsa, quod etiam oppressionem significat, qua a subditis exigebat immoderatas operas. Ita Vatablus.


Versus 17

Quaeritur, an Joakim mortuus sit in Babylone, an Hierosolymis? Respondent S. Hieronymus hic et Rabanus, Seder Olam et Prado in cap. xix Ezech. Joakim mortuum esse in Babylone, et probant ex II Paral. xxxvi, 6, ubi Joakim dicitur ductus in

18. Non plangent eum. — Justa poena superbi tyranni, puta Joakimi, fuit ut mortuus et sepultura careret et planctu, tum privato, quo fratres et cognati sororem, vel fratrem mortuum plangere solent, dicentes: Heu! frater mi, heu! soror mea! tum publico, quo subditi suum dominum et regem plangunt, dicentes: Heu! Domine, heu! rex noster inclyte! vel, ut hebraice est, heu! gloria ejus! quasi dicant: Fuit Ilium, et ingens gloria Teucrorum, gloria Josiadarum.


Versus 18

19. Sepultura asini sepelietur. — Arabicus vertit: In sepulcro asinae sepelietur, quod majorem contemptum significat. Hugo per sepulturam asini accipit primo, infernum in quo sepultus est dives Epulo, Lucae xvi; secundo, infamiam, quia, inquit, malorum memoria post mortem faetet instar cadaveris. Sed haec mystica sunt. Tale est et illud Olympiodori in cap. vi Eccles.: Doctor, inquit, qui bene docet, sed male vivit, sepultura asini sepelietur; vixit ut equus et mulus sine intellectu, morietur et sepelietur ut equus et mulus. Ad litteram ergo sensus est quem expressit Chaldaeus: Sicut projiciunt cadaver asini, sic projicient cadaver ejus, quod Cicero, Philip. 1, dixit: « Insepulta sepultura efferri; » et Suidas: « Instar equi alicujus sepulcrum in voragine habebis. » Loquitur de Joakim, q. d. Joakim rex non sepelietur, sed occisus projicietur extra urbem in agrum aut sterquilinium, uti projicitur asinus mortuus, ut patet cap. xxxvi, vers. 30. Ita sepultus est Baltasar, Pompeius aliique principes gloriosi. An non vere dixit Sapiens: « Super his quatuor via lubrica: super glacie: super loco humido et fimo: super gloria et ambitione: super forma muliebri? » Rarum et memorabile est quod scribit Plinius, lib. xxxvi, cap. xii, justo judicio Dei factum esse, ut ignoretur quinam fuerint pyramidum Aegyptiarum auctores, eo quod ipsi in insanis hisce fabricis (quae Romam translatae, etiamnum intuentibus sunt stupori) regum opes exhauserint, et nominis aeternitatem apud posteros quaesierint. Ita et Romae magnifica illa palatia Augusti, Tiberii, Decii, Diocletiani, etc., subversa sunt, ut vix sciatur quo


Versus 19

Babylonem: unde quod hic dicitur extra portas Jerusalem projectus; tantum est ac si dicat, foris, non in urbe, non in sepulcro patrum; sed in aliena regione mortuus projicietur, inquit Prado. Sed respondeo Joakim mortuum esse Hierosolymae. Probatur primo, quia id hic satis significatur; secundo, id expresse asserit Josephus, X Antiq. viii; tertio, ita sentiunt Jeremias, Theodoretus, Hugo, S. Thomas, Lyranus, Abulensis et a Castro. Ad locum Paral. respondet Lyranus Nabuchodonosorem duxisse, id est cogitasse, destinasse et coepisse ducere Joakim in Babylonem; sed, mutato consilio, eum reduxisse in Jerusalem, ibique eum occidisse; secundo et melius, respondeo Joakim ductum esse in Babylonem anno 3 regni sui, cum abductus est Daniel, idque ex Hebraeo colligi potest Daniel. 1, 1; sed mox Joakim componens cum Nabuchodonosore, eique tributum promittens, ab eo remissus est in Jerusalem: ubi rursum rebellans anno undecimo regni sui, a latrunculis Chaldaeorum, ut dicitur IV Reg. xxiv, 1 (qui erant pars exercitus et militum Nabuchodonosoris, quos ipse contra Pharaonem miserat) Jerusalem intercepta, in ea occisus est, et extra portas protractus, insepultus, instar asini in sterquilinium projectus est, ut ab avibus et feris laniaretur, Jeremiae xxxvi, 30.

Putrefactus et projectus. — Nota: Pro putrefactus (ut etiam vertunt Septuaginta), hebraice est, סחוב sachob, id est raptatus; Vatablus et Chaldaeus vertunt, laceratus, scilicet ex raptatione, indeque putrefactus, ut vertit Noster. Ex raptatione enim sequitur laceratio et dilaniatio, ex laceratione putrefactio. Unde Septuaginta alibi vertunt, διασπᾶν, id est divellere, discerpere, dilaniare. Non ergo Joakim ex sepulcro putridus extractus est, ut vult S. Thomas, sed omnino mansit insepultus, projectus in agrum, ibique putrefactus. Unde Sanchez censet hic esse histeron proteron: prius enim projectus fuit Joakim, deinde putrefactus. Symmachus vertit: Quasi stercus projectus est; Theodotion: Abjectus quasi stercus.

Nota secundo: Tam indigna et infami poena mulctatus est rex Joakim, tum ob alia scelera, tum quia ipse indigne tractavit Jeremiam, ejusque prophetias exussit: hanc enim causam ei assignat Jeremias, cap. xxxvi, vers. 29 et 30. Addit historia Scholastica, et ex ea Abulensis et Sanchez, Joakim ejurasse Deum Deique cultum; ideoque in cadavere ejus inventum esse stigma idoli Codonazar, quod colebat; sed priscum et certum hujus historiae non citant auctorem; quare Rabbinicum hoc videtur esse commentum.

Rursum, disce hic quam principes impii, Deo puniente, miseros habeant exitus. Primus ex imperatoribus haereticus fuit Constantius: is sacro igne percussus interiit, ait Pomponius Laetus; post eum Julianus, qui in praelio adversus Persas sagitta confossus occubuit, teste Aureliano Victore; Valens a Gothis fusus, in tugurium abditus, ab hostibus est concrematus; Zeno morbo comitiali correptus, ab Ariadna uxore vivus est sepultus, teste Cedreno; hunc secutus Basiliscus, qui una cum uxore et liberis fame interiit, ait Procopius, lib. I Wandal. Anastasius Imperator haereticus, cum ex oraculo didicisset igne sibi pereundum, cisternam in palatio effodit, in quam, orto incendio, recipere se posset: verum fulmine improviso ictus interiit, ut ex Pomponio Laeto et aliis narrat Baronius.

Quid de Heraclione dicam? is haeresi et libidine contaminatus, ita a Deo punitus est ut, inguine sursum converso et semper tento in faciem suam, perpetuo meieret; sed quo urinam averteret, tabellam ventri apponere consueverat, ait idem Pomponius. Taceamne Heracleonem Heraclii filium, et impietatis haeredem? ei nasus praesectus fuit: Martinae vero uxori praesecta fuit lingua: ambo tandem imperio privati, et in exsilium sunt missi, ait idem Pomponius. Quid de Constante et Philippico commemorem? ille a servo domestico in balneo necatus; hic a senatoribus imperio et luminibus privatus est, ait idem Pomponius. Arnolphus Carlomanni filius, cum ad rapinas et templorum spoliationes animum convertisset, a Deo pediculari morbo percussus interiit, ait Luitprandus, lib. I, cap. ix. Hunericus Wandalorum rex in Africa, cum in orthodoxos saeviret, similiter a vermibus ubique scatentibus corrosus exspiravit, teste Victore Uticensi lib. III Wandal. Omitto Leonem, Constantinum Copronymum, Nicephorum, Leonem VIII, Michaelem, Theophilum aliosque Imperatores Orientis, quos haereticos et impios Dei ultionem sensisse narrant historiae. Vide Thomam Bosium, lib. xxii De Signis Eccles.

20. Ascende Libanum. — Sermo est non ad Joakim, ut vult Dionysius; sed ad Jerusalem (to enim ascende hebraice est femininum) cui ironice dicitur, ut montes altissimos, scilicet Libanum et Basan, conscendat, indeque transeuntes inclamet, eorumque opem imploret, ut ipsi extremum quod Judaeae et Hierosolymae imminet excidium, avertant, eo quod amici eorum Aegyptii a Chaldaeis pariter sint contriti, ut Judaeis opem ferre non possint. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Theodoretus, Hugo, Lyranus et Vatablus. Nam Pharao Nechao, rex Aegypti, regem Judaeae constituerat Joakim: unde tunc Pharao Syriae et Judaeae dominabatur, sed mox anno 4 Joakim, superveniens e Chaldaea Nabuchodonosor cum Pharaone juxta Euphratem conflixit, eumque profligavit, ut patet Jerem. xlvi, 2; ac mox eidem Syriam et Judaeam ademit, atque Joakim regem ab eo constitutum abduxit, quem post 8 annos rursum rebellantem occidit. Hoc enim est quod dicitur IV Reg. xxiv, 7: « Et ultra non addidit rex Aegypti, ut egrederetur de terra sua: tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Euphratem, omnia quae fuerant regis Aegypti. » Quare Judaei ab Aegyptiis opem amplius sperare non potuerunt: quinimo Nabuchodonosor in dies victoriis crescens, post


Versus 20

captum Sedeciam, postque excidium Hierosolymae Aegyptum ingressus eam subegit, et Pharaonem occidit, ut patebit cap. xliv. Pari modo Judaea, utpote intermedia, particeps fuit bellorum inter reges Asiae et Aegypti, puta inter Seleucidas et Ptolemaeos tempore Machabaeorum, uti dixi Daniel. cap. xi.

Clama ad transeuntes. — Hebraice מעברים meabarim, id est clama de Abarim, monte Moab, in quem conscendit moriturus Moses, Deut. xxxii, 49; Chaldaeus, clama ad vada; Theodotion, clama ad mare; Vatablus, inclama transfluvianos, id est Aegyptios, qui trans Jordanem et mare Rubrum habitant; Symmachus, clama e contra; Noster: « Clama ad transeuntes; » עבר abar enim significat transire, et מ min, id est a, saepe pro ad, et quavis alia praepositione sumitur.

21. In abundantia, — in prosperitate. Septuaginta pro בשלות bescalot legerunt בשלות kescalot; vertunt enim: In casu tuo, in ruina tua. Haec est via tua ab adolescentia. — « Via, » id est consuetudo, q. d. Sub Mose cum coepisti esse Synagoga mea, coepisti pariter mihi esse rebellis. Ita S. Hieronymus et alii. Vide dicta cap. xxii, 2. Hoc est quod ait Isaias, cap. xlviii, 8: « Transgressorem ex utero vocavi te. »


Versus 21

22. Omnes pastores (nomine tenus, sed revera praedones) tuos pascet ventus. — Nota primo, per pastores intelligit reges, praesides, doctores, sacerdotes; per amatores, Aegyptios, ut dixi; secundo, pasci vento est res frivolas, vanas et inanes moliri, q. d. Principes tui spe sua et ope Aegyptiorum, quam sperant, frustrabuntur. Ita Hugo et Lyranus, quare ipsi frustra hac spe se lactabunt et oblectabunt; quasi vento vanitatis, et quasi chamaeleontes aere pascentur. Huic simile est proverbium, sed alio casu: Venari aut pascere ventum, Proverb. x, 4: « Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos, » id est vane, frustra et instabiliter laborat.


Versus 22

Potest secundo, cum S. Hieronymo et Chaldaeo, sic explicari, q. d. Principes tui huc illucque dispergentur in omnem ventum. Tertio, מרעם tirem verti potest, depascet: rursum pro tirem legi potest תרעם teroem, id est conteret, q. d. Cito conterentur, perinde ac si ventus eos expulisset. Quarto, alii vertunt: Omnes pastores tui cogitabunt, vel, diligent ventum. Nam רעה raa, quod Hebraeis significat pascere, Syris significat cogitare et amare.

Symbolice, Pastores Ecclesiae pascit quandoque ventus elationis. Isaiae lvii, 13: « Omnes eos auferet ventus, tollet aura. » Ab omni malitia tua, — propter omnem malitiam tuam.

23. Quae sedes in Libano; — o gens, quae habitas in Jerusalem, quasi in Libano, quia ex cedris Libani tibi nidos, i. e. domos et palatia, facis, quaeque quasi cedrus Libani inter alias gentes excellis et celebraris, q. d. Tu quae jam affluis, gloriaris, superbis in deliciis et divitiis tuis, quomodo gemes, cum acerbus tibi finis et excidium veniet?


Versus 23

Nota: Sedere in Libano, est superbe, secure, opulenter vivere; perinde ac si in Libano, alto et fertili monte habitaret. Idem significat in cedris nidificare. Est metaphora ab avibus, quae sibi tutae videntur, cum in altis arboribus nidificant; hinc cap. xxx, 16; ait Jeremias: « Cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te. »

Quomodo congemuisti? — Ita vertunt et Septuaginta. Hebraice est נחנת nechant in niphal, id est quomodo deprecaberis, quomodo gratiam et misericordiam postulabis? חנן chanan enim in cal significat misereri, in niphal vero passivo significat misericordiam postulare, orare, suspirare, gemere: forte etiam Interpres cum Septuaginta pro nechant, legit נהית nahit, id est quomodo lamentaberis? נהה nacha, enim significat lamentari: aut, ut vult Maldonatus pro nechant, legerunt מאנחת neenacht per metathesim: אנח anach enim significat suspirare. Jam nechant Pagninus et alii vertunt: Quam gratiosa eris? vel qua gratia erit tibi? scilicet ex pulcherrimis tuis palatiis, cum illa comburentur, aut, ut Vatablus, quam grata, vel accepta eris? (scilicet Deo), cum venerint tui dolores, ut scilicet iis te eripiat. Verum hi sensus frigidi minusque apti et commodi sunt.

24. Vivo ego, dicit Dominus: quia si fuerit Jechonias. — A Joakim patre impio transit ad filium impium, puta Joachin. Unde ait: Jechonias filius Joakim, — ejusque in regno successor, qui hebraice hic per contemptum vocatur Conias: detrahitur enim ei prima littera iod, ut significetur ejus dejectio et captivitas; sicut Abram additur littera h, vocaturque Abraham, ut significetur ejus exaltatio, quod erit pater magnae multitudinis: secundo, Conias, id est praeparatio Dei, significat eum destinatum et praeparatum esse ad poenam et captivitatem. Ita S. Hieronymus.


Versus 24

Annulus in manu dextera mea. — Nota: Annulos gestabant veteres, primo, ad obsignandum; secundo, ad ornatum; tertio, ad amorem mutuum, uti sponsi et sponsae, Cant. viii, 6; hinc gestabant eum in digito quarto sinistrae manus. Sic etiamnum solet annulus inseri digito qui proximus est minimo, indeque annularis vocatur, eo quod hic sit digitus cordis, ideoque ab Aegyptiis statutum est, ut is annulo quasi corona ornetur. Eumdem sacerdotes sacrificaturi odoribus illinebant. Causa erat quod anatomici tradant nervulum a corde natum, per dorsum eo tendere, in eoque desinere. Ita Pierius, hierogl. 36. Sensus ergo est, q. d. Si Jechonias mihi fuerit tam conjunctus quam est annulus, et digitus annularis et cordialis, eum tamen a me evellam et abjiciam. Rursum, etiamsi Jechonias mihi ita necessarius et conjunctus, charus et pretiosus esset ac annulus signatorius, qui nunquam de manu gestantis ac sigillantis aufertur (quod revera non est); tamen ob ejus scelera a me evellam illum, atque in Babylonem cum matre et principibus traducam, ibique morietur,

IV Reg. cap. xxiv. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo. Putant aliqui Jeremiam alludere ad amicos, qui eos quos amant aut venerantur, in pala annuli exsculpunt, uti de Epicuro narrat Cicero, lib. De Finibus: « Ejus, ait, imaginem non modo in tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis et annulis habent. » Ita noster Sanchez in Isaiae xlix, 16, et hoc loco: Annulus, inquit, metonymice ponitur pro imagine palae annuli insculpta. Haec autem imago erat eorum quos impensius amabant, ut per eam ipsos quasi semper in oculis haberent.

Tropologice, Praelati et sacerdotes quasi annuli obsignant fideles imagine Christi: hi si malo exemplo eos obsignent imagine daemonis, in infernalem carcerem aeternum detrudentur: « Quia quem perdit vita, non potest salvare doctrina, » aiunt Hugo et a Castro.

25. Et in manu Nabuchodonosor. — Et significat, id est; patet ex praecedentibus. Simile est, Actor. vii, 20; Daniel. xiv, 13, et alibi.


Versus 25

27. In terram, ad quam ipsi levant animam suam, — in terram, scilicet in Judaeam patriam suam, quam avent, totaque anima expetunt, et ad quam summe anhelant, non revertentur; morientur enim in Babylone Jechonias, ejusque mater et propinqui. Nota: In spe et desiderio levatur anima; quia anima per desiderium quasi ad rem optatam, et ad ejus consecutionem, atque per spem ad ipsam rem quasi erigi videtur. Ita S. Hieronymus. Tropologice, captivitas Babylonica est captivitas gehennae, in qua gravissimum supplicium est non posse inde egredi, sed in aeternum esse extorrem coelo et terra, in aeternum habitare cum igne devorante, cum draconibus et daemonibus.


Versus 27

28. Numquid vas fictile? — Hebraice est עצב etseb, id est sculptile, vel potius idolum (ita dictum, quod dolorem et turbationem suis afferat) contemptibile et fractum; Vatablus, truncus; Symmachus, purgamentum, sive quisquiliae, q. d. Numquid Jechonias, qui a suis adorabatur quasi idolum, jam in captivitate vilis, abjectus, contritus est quasi vas, vel idolum fictile si confringatur? tribus enim mensibus tantum regnavit Jechonias.


Versus 28

Notent principes, nisi opes, gloriam, regnum fundent in timore Dei, non fore ea stabilia, sed se cum iis quasi vilia et inutilia vasa conterendos et abjiciendos esse: sic et sacerdotes, si desipiant, et suo gradui non satisfaciant, in sterquilinium projicientur, quasi sal infatuatum.

29. Terra, terra, terra. — Nota: Ter repetit vocem terra; quia ter Judaea monita est a Deo, puta in trina trium regum clade, scilicet Joachaz, Joakim et Joachin. Repetit autem to terra, ut magis eos moveat doceatque, quod jam desolandi sint, et carituri rege: nam licet Jechoniae successerit Sedecias, is tamen sceleratus fuit, ideoque infelix, ita ut cum eo Judaeis pejus fuerit, quam si omnino caruissent rege. Jam terram proprie accipit Theodoretus; ex eo enim, inquit, quod non audiant Dei voces Judaei, qui participes sunt rationis et sermonis: hinc terram alloquitur anima carentem, de quo dixi Isaiae i, 2. Secundo, et potius per terram, accipe habitatores terrae; hos enim vocat terram, ut notet, primo, eos esse terrenos: non coelum, sed terrena cogitare; secundo, voce terrae monet eos, ut cogitent se e terra hac in Babylonem, et post mortem in abyssum inferni sub terram praecipitandos. Prudenter dixit Sapiens: « Tribus hisce paruisse nunquam te poeniteat: Veritati, potissimum divinae: consilium danti bonum: gallo gallinaceo e somno excitanti. »


Versus 29

Scribe. — Nota Prophetas non tantum verbo, sed et scripto prophetavisse, maxime ad servandam prophetiae memoriam; nam Isaias, cap. viii, 1, et Habacuc, cap. ii, 2, jubentur scribere suas prophetias, cum prophetant de rebus longe post futuris; secundo, ut notat Capella, Prophetae aliquas prophetias pro foribus templi omni populo legendas proponebant, ut innuit Oseas, cap. viii, 12; tertio, « scribe, » id est scribite, q. d. Vos, o Judaei, qui in libro genealogiae soletis scribere familiarum vestrarum seriem, et proles maxime si regiae sint, scribite in eo Jechoniam, sed sterilem.

Sterilem. — Hebraice ערירי ariri, id est orbum liberis, qui solus sit, uti in deserto myrica, quae hebraice arar dicitur. Ita Chaldaeus, Vatablus, a Castro. Hinc Symmachus vertit, vacuum; Septuaginta et Theodotion, abdicatum; Aquila, non crescentem: quia licet Jechonias sit habiturus filium Salathiel, et alios septem gignet in Babylone captivus, ut patet I Paral. iii, 15; tamen nec hos, nec alios habebit, qui ei in regno succedant: ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo; Zorobabel enim filius Salathiel non fuit rex, sed dux populi redeuntis e Babylone, idque tantum in itinere, et ut summum in reaedificatione urbis, templi et domorum, nam paulo post ipse rediit Babylonem, ibique mortuus est; principatus vero Judaeorum fuit penes Jesum filium Josedec, et alios Pontifices sibi invicem succedentes, usque ad Herodem, ut diserte docent Eusebius, lib. I Histor. v; Josephus, XI Antiq. iv, et alii. Sic hodie multis principibus et nobilibus improbis dicit Deus: Scribe virum istum sterilem; unde plurimae nobilissimae familiae intereunt.

Aliter ex S. Hieronymo explicat Sanchez: Jechonias, inquit, vocatur sterilis et infortunatus; quia in illis, nempe diebus vitae suae, nullum suscipiet filium, qui sceptrum habeat, aut potestatem in terra Juda. Unde ait: « Scribe virum istum sterilem: virum qui in diebus suis non prosperabitur. Nec enim erit de semine ejus vir, qui sedeat (in diebus nempe illius) super solium David. » Verum prior expositio communis est, magisque plana et seria.

Dices: Christus descendit ex Jechonia, et regnavit in domo David, Lucae i, 32; ergo Jechonias non fuit rex sterilis. Respondeo, Christi regnum non temporale fuit, de quo loquitur Jeremias, sed spirituale. Dices secundo: Jechoniae successit Sedecias rex. Respondeo, Sedecias non fuit de semine, id est proles Jechoniae, sed patruus nepote pejor. Unde brevissimo post tempore, et rex, et regnum sub eo funditus interiit. Ita S. Hieronymus.

quia in illis, nempe diebus vitae suae, nullum suscipiet filium, qui sceptrum habeat, aut potestatem in terra Juda. Unde ait: « Scribe virum istum sterilem: virum qui in diebus suis non prosperabitur. Nec enim erit de semine ejus vir, qui sedeat (in diebus nempe illius) super solium David. » Verum prior expositio communis est, magisque plana et seria.

Moraliter nota hic, insignem libertatem Prophetae ad increpandum etiam reges et principes. Ita Nathan libere increpavit David ob homicidium Uriae, II Reg. xii, 1, et Elias Achab regem, III Reg. xviii, 18: « Non ego, inquit, turbavi Israel, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim. » Deinde accedens ad totum populum jussu Achabi congregatum: « Usquequo, inquit, claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum: si autem Baal, sequimini illum, » vers. 21. Idem ad Ochoziam regem: « Quia, inquit, misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, etc., ideo morte morieris, » IV Reg. i, 16. Ita Eliseus ad Joram regem: « Quid mihi et tibi est? vade ad Prophetas patris tui, et matris tuae; » et: « Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Juda erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem. » IV Reg. cap. iii, 13 et 14. Ita Jehu propheta ad Josaphat, alias pium regem: « Impio (Achab), inquit, praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris; et idcirco iram quidem Domini merebaris; sed bona opera inventa sunt in te, » etc., II Paral. xix, 2.

Ita Zacharias filius Joiadae increpavit Joas regem, et principes: « Quare transgredimini praeceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum, ut derelinqueret vos? » ideoque ab eis lapidatus est, dicens: « Videat Dominus, et requirat, » II Paralip. xxiv, 20. Ita Propheta missus ad Amasiam regem: « Cur, inquit, adorasti deos? » etc., cui rex: « Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te; » tum ille: « Scio quod cogitaverit Deus occidere te, quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo, » II Paral. xxv, 15. Ita Azarias increpavit Oziam regem thurificantem: « Non est, inquit, tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum: egredere de sanctuario; » cumque rex ei minaretur, percussus est lepra, IV Reg. xxvi, 18.

Ita Isaias increpavit Ezechiam, quod thesauros suos ostendisset Babyloniis, Isaiae xxxix, 3, et Manassen ob idololatriam; ideoque ab eo serra dissectus est. Ita Joannes Baptista increpavit Pharisaeos: « Progenies, inquit, viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? » Matth. iii, 7; et Herodem: « Non licet tibi habere uxorem fratris tui; » ideoque decollatus est. Ita Christus reprehendit Scribas et Pharisaeos, Matth. xxiii, toto cap., et alias saepe. Ita Paulus ad pontificem jubentem eum percuti: « Percutiat, inquit, te Deus, paries dealbate, » Actor. xxiii, 3. Ita S. Stephanus cum populo eos increpavit: « Dura, inquit, cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis, etc. Patres vestri occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis, » Actor. cap. vii, 51. Ita S. Ambrosius Theodosium, S. Bernardus Guilielmum ducem Aquitaniae increparunt et emendarunt. Ita Babylas Episcopus Antiochiae Numerianum Imperatorem venientem ad ecclesiam, et volentem inspicere arcana ejus mysteria, repressit, dicens: « Non licet tibi idolorum sacrificiis polluto, ecclesiam ingredi, et divina mysteria contaminatis oculis spectare. » Qua re offensus Imperator eum excruciatum necavit, sed et ipse Imperator paulo post a socero suo occisus est. Ita Nicephorus, lib. vi, cap. xxxiii.

Denique apposite, aeque ac libere haec Jeremiae de Joachin oracula et minas, B. Petrus Damianus adaptat Cadiloo Episcopo Parmensi antipapae, qui se Honorium II vocabat: « Cur, inquit, per ambitionem adipiscendi culminis, inaccessibilisque fastigii, totum fere mundum in condemnationis tuae jurgium concitasti? ut illud Jeremiae exclament: Terra, terra, terra, audi sermonem Domini. Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. Et tu e contra ejusdem Prophetae verbis apte valeas respondere: Vae mihi, mater mea, quare me genuisti virum rixae, virum discordiae in universa terra? Enimvero, cum religiosus quisque vir subire tam laboriosae Sedis onus abhorreat, illicque constitui nullis hominum precibus acquiescat, cur te onus onerum, ut S. Leo Papa dicebat, non modo non paras aufugere, sed ultro etiam preces et pretium offerendo, anxie te conaris intrudere? recte Cadalous, quasi casus laou, id est populi, vocaris. O coelum! o terra, o tragoedia omnibus ante nos saeculis inaudita, ut alienus Episcopus, propria sede contempta, ignorante Deo, nesciente Petro, nesciente Romana Ecclesia, super Romanam consiliatur Ecclesiam! In Babylonia Apostolica Sedes possessionem habebat, unde tantum balsami per annos singulos capiebat, quod indeficienti fomite sufficeret lampadi, quae ante altare B. Petri rutilabat appensa. Quam possessionem, accepta pecunia, Papa distraxit, canonemque aromatis, quem recipere solebat, amisit. Aliquanto post, cum idem Papa praedicto sancto altari quasi devotus assisteret et oraret, ecce quidam terribilis et grandaevus senex colaphum ei vehementer incussit, et ait: Tu exstinxisti lucernam meam ante me, et ego exstinguam lucernam tuam ante Deum. Ille vero protinus corruit, et paulo post diem clausit extremum. Quis, oro, duorum Paparum duriori tibi videtur austeritate plectendus? utrum ille qui sancti altaris lucernam praesumpsit exstinguere; an tu, qui totam universalem Ecclesiam per furtivae promotionis exordium niteris obscurare? »

Denique, his versibus concludit, mortemque celerem ei praedicit: Fumea vita volat, mors improvisa propinquat, Imminet expleti praepes tibi terminus aevi. Non ego te fallo, coepto morieris in anno. Ita ipse ad Cadiloum, libro I, epist. 20, et ad eumdem, epist. 21: « Per Jeremiam dicitur, cap. v: Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? Enimvero, sicut per auxesin dicitur: Sancta Sanctorum;

torum; sic Romanam Ecclesiam venaliter distrahi, peccatum est peccatorum. Defuncto Caesare Augusto, moerens populus Romanus clamabat: Utinam aut non nasceretur, aut non moreretur! De te autem, Cadiloë, merito dicimus: Utinam aut non nascereris, aut illico morereris! Diocletianus Imperator, teste Eutropio, lib. ix, regalis fastigii insigne deposuit, et non procul a Salonis per novem fere annos usque ad obitum, privatus in amoena virentis hortuli cultura permansit. Qui dum ab Herculio atque Galerio ad recipiendum obnixe rogaretur imperium, tanquam pestem aliquam perhorrescens dixit: Utinam Salonae possetis olera visere nostris manibus insita, nunquam profecto judicaretis hanc sarcinam nostris iterum cervicibus imponendam. Reges gentium imperialium dignitatum apices fugiunt, et sacerdotes Dei, non sacerdotalem, sed regalem, imo tyrannicam ferulam super humanum genus anhelant. »

Finally, he concludes with these verses and predicts his swift death: Smoke-like, life flies away; unforeseen death draws near; The swift end of your completed life hangs over you. I do not deceive you — you will die within the year you began. So he himself writes to Cadalus, book 1, epistle 20, and to the same, epistle 21: "Through Jeremiah it is said, chapter 5: 'Shall I not visit upon these things, says the Lord?' For indeed, just as by way of augmentation we say: 'the Holy of Holies';

so the Roman Church being sold for a price — that is the sin of sins. When Caesar Augustus died, the grieving Roman people cried out: 'Would that he had either not been born, or not died!' But of you, Cadalus, we rightly say: 'Would that you had either not been born, or had died at once!' The Emperor Diocletian, as Eutropius testifies (book 9), laid aside the insignia of imperial dignity and, not far from Salona, for nearly nine years until his death, lived as a private citizen in the pleasant cultivation of a green little garden. When he was earnestly pressed by Herculius and Galerius to resume the empire, shuddering at it as at some plague, he said: 'If only you could see at Salona the vegetables planted by our own hands, you would certainly never judge that this burden should be placed on our shoulders again.' Kings of the nations flee the pinnacles of imperial dignities, and the priests of God pant after — not the priestly rod, but the royal, nay the tyrannical rod — over the human race."