Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hananias pseudopropheta falso prophetat pacem Hierosolymæ: quocirca vers. 12, tollit jugum et catenas a collo Jeremiæ, quibus ipse portendebat captivitatem Judæorum. Quamobrem Deus jubet Jeremiæ, ut pro catenis ligneis ferreas faciat, quibus durius jugum Judæis esse subeundum significet. Porro, vers. 15, Jeremias Hananiæ ex Deo mortem denuntiat, ac moritur ille eodem anno.
Textus Vulgatae: Jeremias 28:1-17
1. Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciæ regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur propheta de Gabaon, in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo, dicens: 2. Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Contrivi jugum regis Babylonis. 3. Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem. 4. Et Jechoniam filium Joakim regem Juda, et omnem transmigrationem Juda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus: conteram enim jugum regis Babylonis. 5. Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam in oculis sacerdotum, et in oculis omnis populi, qui stabat in domo Domini. 6. Et ait Jeremias propheta: Amen, sic faciat Dominus: suscitet Dominus verba tua, quæ prophetasti: ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum. 7. Verumtamen audi verbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis, et in auribus universi populi: 8. Prophetæ, qui fuerunt ante me et ante te ab initio, et prophetaverunt super terras multas, et super regna magna de prælio, et de afflictione, et de fame. 9. Propheta, qui vaticinatus est pacem: cum venerit verbum ejus, scietur propheta, quem misit Dominus in veritate. 10. Et tulit Hananias propheta catenam de collo Jeremiæ prophetæ, et confregit eam. 11. Et ait Hananias in conspectu omnis populi, dicens: Hæc dicit Dominus: Sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium. 12. Et abiit Jeremias propheta in viam suam. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, postquam confregit Hananias propheta catenam de collo Jeremiæ prophetæ dicens: 13. Vade, et dices Hananiæ: Hæc dicit Dominus: Catenas ligneas contrivisti: et facies pro eis catenas ferreas. 14. Quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei: insuper et bestias terræ dedi ei. 15. Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam: Audi, Hanania: non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio. 16. Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego mittam te a facie terræ: hoc anno morieris: adversum enim Dominum locutus es. 17. Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo. 1. ET FACTUM EST IN ANNO ILLO IN PRINCIPIO REGNI SEDECIÆ (id est) IN ANNO QUARTO. - Dices: Si in principio regni, quomodo anno quarto? Respondent Christophorus a Castro, Sanchez et alii, hæc verba: « Et factum est in anno illo, qui fuit in principio regni Sedeciæ regis Juda, » pertinere ad caput præcedens: to vero in anno quarto, pertinere ad sequentia; et inchoari hoc cap. XXVIII. Ab iis enim verbis hoc caput inchoant Septuaginta, S. Hieronymus, Theodoretus, Rabanus et S. Thomas.
Versus 1
17. ET MORTUUS EST HANANIAS IN ANNO ILLO, MENSE SEPTIMO, - in septembri, scilicet post bimestre ab hac prædictione, quæ facta est in mense quinto, id est in julio, ut patet vers. 1. Ita Hugo, S. Thomas, Lyranus et a Castro. Verum si annum sabbaticum hic accipiamus, uti dixi vers. 1, dicendum est mensem hunc septimum fuisse Nisan, sive martium: annus enim sabbaticus incipiebat a septembri, uti ostendi Levit. XXV, 9.
Secundo, Vatablus et Scaliger in Emend. temp., respondent annum quartum hic intelligi, non regni, sed hebdomadis, השמיטה hasscemita, sive sabbati, id est quietis et cessationis terræ, juxta legem Levit. XXV. Initium enim, sive annum primum regni Sedeciæ, fuisse annum quartum hebdomadis sabbaticæ, sive annorum sabbaticorum.
Hæc sententia planior et verior videtur. Addunt ipsi eam plane respondere chronologiæ. Annus enim decimus quintus, inquiunt, Ezechiæ fuit sabbaticus (licet id neget Torniellus), ut colligitur ex IV Reg. XVIII, 13, collato cum IV Reg. XIX, 29; ab illo enim anno 15 usque ad primum Sedeciæ, fluxerunt anni 116, qui, si dividantur per septem (septimus enim annus erat sabbaticus) invenies 16 annos sabbaticos, et insuper 4 annos, ita ut annus primus Sedeciæ fuerit annus quartus decimi septimi sabbatici currentis, et consequenter annus quartus Sedeciæ, fuerit annus sabbaticus decimus octavus. Solebant enim Judæi sua et suorum gesta, et annales consignare per annos sabbaticos et jubileos, uti Græci per Olympiades; esto Judæi sub hæc tempora avariores non dimitterent servos liberos, nec servarent ea quæ per legem hoc anno erant præscripta, ut patet cap. XXXIV.
Aliter respondent Lyranus et Maldonatus, scilicet annum quartum regni Sedeciæ vocari principium: quia non erat media pars temporis quo regnavit; regnavit enim undecim annis. Sed hoc est largum principium.
Versus 2
2. CONTRIVI, - statui conterere et destruere imperium Chaldæorum. Vide Can. XXIX; ita S. Thomas.
Versus 3
3. ADHUC DUO ANNI DIERUM, - postquam duo anni suis diebus decurrent et complebuntur. Chaldæus, in fine duorum annorum. Sic in Scriptura sæpe dies sumuntur pro tempore: hoc enim metimur per dies, sive parvum sit, sive magnum.
Versus 6
6. SUSCITET DOMINUS VERBA TUA, - faciat ea esse vera, q. d. Ego idipsum opto, sed scio non futurum.
Versus 7
7. AUDI. - Putant Hugo et Vatablus Jeremiam initio dubitasse an Hananias esset verus Dei Propheta, ideoque hic præstolari ejus prophetiæ eventum. Melius S. Hieronymus, Theodoretus, Rabanus censent Jeremiam scivisse Hananiam esse pseudoprophetam; quia sciebat ante 70 annos captivitatem non esse solvendam: falsum ergo esse quod dicebat Hananias, post biennium esse solvendam. Sed propter populum qui ei credebat, jubet Jeremias ut exspectent et videant rei eventum.
Versus 8
8. PROPHETÆ, etc., PROPHETAVERUNT, etc., DE PRÆLIO, - q. d. Prophetæ qui adversa, ut bella, famem, etc., denuntiarunt, subinde denuntiarunt ea quæ non evenerunt, eo quod ad ipsorum denuntiationem populus egerit pœnitentiam moresque mutarit: tunc enim Deus, qui pronus est ad miserendum, pariter sententiam suam mutavit et revocavit: Prophetæ vero qui prospera, ut pacem, denuntiant, sicut tu facis, o Hanania, nisi idipsum eveniat, judicabuntur esse pseudoprophetæ. Licet enim possit Deus etiam hic mutare sententiam, si populus mores mutet, fiatque deterior: tamen id rarum est; quia Deus pronior est ad clementiam quam ad vindictam, et si ob peccata illam in hanc mutare velit, illud utique per prophetam pariter edicet et prænuntiabit. Ita Vatablus et Maldonatus. Eventus ergo contrarius, scilicet bellum et vastitas Hierosolymæ, docebunt quod tu, o Hanania, sis pseudopropheta, falsoque ei pacem promiseris. Verum hæc expositio multa supplet quæ non sunt in textu, neque satis solida videtur. Nam si homines mores mutent, Deus æque retractat sua promissa ac minas. Unde noster Interpres hic inter prophetiam lætam et tristem non distinguit. Ita enim fecit Heli, I Reg. II: « Loquens, inquit, locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministrarent in conspectu meo in sempiternum; nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. » Simile vidimus cap. XVIII, vers. 10. Sensus ergo est, q. d. « Prophetæ qui fuerunt ante me, et ante te ab initio, et prophetaverunt, » etc. Subaudi, hoc signo, an veri essent an falsi, agniti et discreti sunt, nimirum: « Propheta, qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, scietur Propheta, quem misit Dominus in veritate, » q. d. Omnis prophetia, sive prospera, sive adversa, rerum probatur eventu: unde tua, o Hanania, ex eventu apparebit esse mendax. Ita S. Hieronymus et Dionysius Carthusianus.
Versus 13
13. CATENAS LIGNEAS CONTRIVISTI, ET FACIES PRO EIS CATENAS FERREAS. - Jeremias accepta injuria et contumelia ab Hanania, tacet et patiens abit. Unde Deus eum defendit loquens per os Jeremiæ, q. d. O Hanania, tu non vis jugum ligneum, quo ego suadeo, ut scilicet Judæi sponte dent se Chaldæis, et levem ferant servitutem: hinc facies, id est causa eris, ut fiant catenæ ferreæ; quia enim suades et persuades populo, ut excutiant jugum ligneum, et rebellent; hinc Deus imponet eis jugum ferreum, ut urbs cum templo vastetur, cives occidantur, vel in servitutem jure belli abripiantur. Ita Theodoretus et Lyranus.
Nota: « Facies, » id est creabis, et accerses tibi tuisque, o Hanania, jugum Babylonis ferreum.
Secundo et aptius, « facies, » scilicet tu, o Jeremia, ferreas catenas pro ligneis quas gestasti, quasque contrivit Hananias. Est enim apud Hebræos crebra enallage personæ. Unde Septuaginta et S. Hieronymus vertunt: Faciam pro eis catenas ferreas. Deus enim per Jeremiam eas faciebat: ipse etiam Hananias easdem faciebat, id est causa erat ut Deus et Jeremias eas facerent. Plane enim verisimile est Jeremiam jussu Dei reipsa fecisse et gestasse has catenas ferreas, pro ligneis, quas contriverat Hananias, idque ad hoc, ut per eas significaret et repræsentaret tales faciendas et imponendas esse Hananiæ (si superviveret) et Judæis a Chaldæis.
Nota hic modum, quo Deus duros et rebelles Judæos, qui suave Dei jugum excusserant, compulit ad illud resumendum, nimirum imponendo iis jugum durius, puta ferreum Chaldæorum. Nam, uti docet S. Paulus, duri dure sunt increpandi. Et de his ait Christus: « Compelle intrare. » Pulchre S. Bernardus in Sentent.: « Venientium, inquit, ad cœlum quatuor sunt classes. Cœlum enim rapiunt pauperes spiritu; mercantur divites; furantur misericordes; compelluntur miseri et afflicti. »
Tropologice, omnis hujus vitæ afflictio et mortificatio est jugum ligneum; qui hoc renuit, habebit ferreum in inferno. « Hic ergo ure, hic seca, Domine, ut in futuro parcas, » hoc est quod ait Job, cap. VI, vers. 19: « Qui timet pruinam, irruet super eum nix, » et cap. XX, vers. 24: « Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum. » Qui ergo sapis, subde te Deo, ejusque disciplinæ, injice pedem tuum in compedes illius. Egregie S. Bernardus, epist. ad Monachos S. Bertini: « Leve, inquit, Salvatoris onus, quo crescit amplius, eo portabilius est: portat potius, ut plumæ avem, quam portatur. »
Origenes per compedes ligneas accipiebat corpora aerea dæmonum, quorum molestiam quia pati nolebant animæ nostræ, hinc detrusas esse in corpora hæc crassa quæ quasi ferrea gravius easdem cruciant. Hic est error jam pridem explosus.
Versus 16
16. MITTAM, - ejiciam te de vita et terra hac in infernum. Ita S. Hieronymus.
ADVERSUM DOMINUM LOCUTUS ES. - Addunt Hebræa: Locutus es, סרה tsara, id est, ut Septuaginta, apostasiam et defectionem; Vatablus, prævaricationem; Pagninus, rebellionem, vel verbum perversum; ut scilicet a verbo Dei a me comminato et proposito recederent Judæi ad tuas mendaces spes.
Versus 17
17. ET MORTUUS EST HANANIAS IN ANNO ILLO, MENSE SEPTIMO, - in septembri, scilicet post bimestre ab hac prædictione, quæ facta est in mense quinto, id est julio, ut patet vers. 1. Ita Hugo, S. Thomas, Lyranus et a Castro. Si tamen hic cum me sumamus annum sabbaticum, ut dixi vers. 1, dicendum est mensem hunc septimum fuisse Nisan, sive Martium: annus enim sabbaticus incipiebat a septembri, ut ostendi Levit. XXV, 9.