Cornelius a Lapide

Jeremias XXIX


Index


Synopsis Capitis

Jeremias scribit Judæis, in Babylonem cum Joachin rege traductis, ut domos ædificent, quasi ibi mansuri ad 70 annos, nec credant duobus falsis prophetis Sedeciæ et Achab (quos, quia adulteri erant, a Nabuchodonosor igne frigendos prædicit) contrarium promittentibus, vers. 21. Hinc Semeias tertius pseudopropheta apud Judæos in Babylone captivos, inde rescribit in Jerusalem, vers. 25, ut capiatur Jeremias, cui Jeremias exitium intentat, vers. ultimo.


Textus Vulgatae: Jeremias 29:1-15

1. Et hæc sunt verba libri, quem misit Jeremias propheta de Jerusalem ad reliquias seniorum transmigrationis; et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum, quem traduxerat Nabuchodonosor de Jerusalem in Babylonem: 2. Postquam egressus est Jechonias rex, et domina, et eunuchi, et principes Juda et Jerusalem, et faber et inclusor de Jerusalem: 3. in manu Elasa filii Saphan, et Gamariæ filii Helciæ, quos misit Sedecias rex Juda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem, dicens: 4. Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel omni transmigrationi, quam transtuli de Jerusalem in Babylonem: 5. Ædificate domos, et habitate, et plantate hortos, et comedite fructum eorum. 6. Accipite uxores, et generate filios et filias, et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias: et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero. 7. Et quærite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci: et orate pro ea ad Dominum: quia in pace illius erit pax vobis. 8. Hæc enim dicit Dominus exercituum Deus Israel: Non vos seducant prophetæ vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri: et ne attendatis ad somnia vestra, quæ vos somniatis. 9. Quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo; et non misi eos, dicit Dominus. 10. Quia hæc dicit Dominus: Cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos; et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. 11. Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis, et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam. 12. Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos. 13. Quæretis me, et invenietis: cum quæsieritis me in toto corde vestro. 14. Et inveniar a vobis, ait Dominus: et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus, et de cunctis locis, ad quæ expuli vos, dicit Dominus: et reverti vos faciam de loco, ad quem transmigrare vos feci. 15. Quia dixistis: Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone. 16. Quia hæc dicit Dominus ad regem, qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis hujus, ad fratres vestros, qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem. 17. Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce mittam in eos gladium et famem, et pestem: et ponam eos quasi ficus malas, quæ comedi non possunt, eo quod pessimæ sint. 18. Et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia: et dabo eos in vexationem universis regnis terræ, in maledictionem et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas ego ejeci eos: 19. eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quæ misi ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens, et mittens: et non audistis, dicit Dominus. 20. Vos ergo audite verbum Domini omnis transmigratio, quam emisi de Jerusalem in Babylonem. 21. Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel ad Achab filium Coliæ, et ad Sedeciam filium Maasiæ, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris. 22. Et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda, quæ est in Babylone, dicentium: Ponat te Dominus sicut Sedeciam, et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne: 23. pro eo quod fecerint stultitiam in Israel, et mœchati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis: ego sum judex et testis, dicit Dominus. 24. Et ad Semeiam Nehelamiten dices: 25. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum, qui est in Jerusalem, et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens: 26. Dominus dedit te sacerdotem pro Joiade sacerdote, ut sis dux in domo Domini super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem. 27. Et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothiten, qui prophetat vobis? 28. Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens: Longum est: ædificate domos, et habitate; et plantate hortos, et comedite fructus eorum. 29. Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiæ prophetæ. 30. Et factum est verbum 1. VERBA LIBRI, - id est verba epistolæ. Hebræum enim ספר sepher significat librum, epistolam, catalogum et enarrationem quamvis: radix enim ספר supher significat enarrare, recensere. Sic Matth. I, 1, dicitur, « liber (id est catalogus) generationis Jesu Christi. » Simile est hic vers. 25. 2. AD RELIQUIAS - Judæorum, qui in Babylonem, tum cum Joachin sive Jechonia, ut volunt S. Hieronymus, Rabanus et Hugo; tum ante cum Joakim, anno ejus quarto; fuerant abducti; hi enim jam octo annis fuerant in captivitate, et præ tædio anhelabant ad reditum in Judæam. Scripta enim est hæc epistola a Jeremia anno Sedeciæ primo.


Versus 16

16. AD REGEM, QUI SEDET SUPER SOLIUM DAVID, - ad Sedeciam qui nunc regnat.


Versus 1

UT MITTAS EUM IN NERVUM, - in cippum, id est in manicas ligneas vel ferreas: ita Vatablus. Vide dicta cap. XX, vers. 2. Syrus vertit: Ut injicias eum inter vinctos in carcerem.


Versus 2

21. AD ACHAB ET AD SEDECIAM. - Hebræi, teste S. Hieronymo, et ex eis Rabanus, Hugo, S. Thomas et Lyranus tradunt hos duos, scilicet Sedeciam et Achab fuisse senes illos qui Susannæ pudicitiam tentarunt et vitam, Daniel. XIII; utrique enim erant in Babylone tempore Nabuchodonosoris, et Astyagis Medi; utrique mendaces; utrique cæsi ob adulteria; utrisque dicit Deus: « Ego sum judex et testis. » Aliis tamen videtur hæc esse fabula. Ita Africanus, Maldonatus et alii, quin et S. Hieronymus subinde fabulam vocat, idque primo, quia hi Jeremiæ fuerunt Prophetæ; illi Danielis, fuerunt Judices. Rursum hos Jeremiæ Nabuchodonosor: illos Danielis populus occidit.

DOMINA, - regina, scilicet mater Jechoniæ: hæc enim cum filio rege ducta est in Babylonem. Ita Lyranus, Hugo et Vatablus.

EUNUCHI, - id est aulici: quia enim aulici qui gynecæis præficiebantur, ne de fide continentiæ suspecti essent, castrabantur, et fiebant eunuchi, erantque tum intimi regi et reginæ; hinc eunuchus significat omnem aulicum, vel regi familiarem: nam alioquin eunuchi non poterant esse inter Judæos, juxta legem Deuter. XXIII, 1.

INCLUSOR, - gemmarius. Vide dicta cap. XXIV, 1.


Versus 3

3. IN MANU ELASA, - per Elasa. Nota: Sedecias rex videns Hananiam pseudoprophetam immunitatem a Chaldæis, et prospera omnia Judæis promittentem, esse morte punitum, timore correptus, cœpit credere Jeremiæ, ideoque juxta ejus monita misit hos legatos ad Nabuchodonosorem, qui ei ferrent tributum, et pacem fœdusque cum eo renovarent, Judæosque illi fore subditos et vectigales promitterent. Ita Hugo, Lyranus et S. Thomas. Per hos ergo legatos misit pariter epistolam hanc Jeremias, dicens, id est scribens, vel nuntians populo captivo hanc suam prophetiam.


Versus 5

5. ÆDIFICATE - q. d. Diu eritis in Babylone; ædificate ergo ibi domos, plantate hortos, familiam instruite, quasi ibi futuri perpetui cives, non autem quasi advenæ brevi in patriam reversuri.


Versus 10

10. CUM CŒPERINT IMPLERI IN BABYLONE (in regno Babyloniorum: unde hebraice est Babyloni, puta quoad imperium in Judæos) SEPTUAGINTA ANNI, - q. d. Non redibitis ex Babylone ante 70 annos. Hi enim sunt 70 anni imperii, vel potius captivitatis Babylonicæ.

Quæres, ubi hi anni incipiant, ubi finiantur? Certum est apud omnes eos finiri et terminari anno 1 Cyri, et patet II Paral. XXXVI, 22. Verum unde incipiant, magna est lis: quatuor sunt probabiles sententiæ.

Primo, aliqui eos inchoant ab anno 13 Josiæ regis Juda: nam hoc anno videtur Ninive esse eversa, et monarchia ab Assyriis translata ad Medos et Babylonios per Cyaxarem, et Nabuchodonosorem seniorem, uti ex S. Hieronymo et Eusebio dixi Jeremiæ I, 2. Hoc posito, probatur hæc sententia: primo, quia hi 70 anni videntur dati monarchiæ Chaldæorum; atqui illa cœpit statim, eversa monarchia Assyriorum; hæc autem eversa est anno 13 Josiæ, ut dixi: ergo hi 70 anni inde inchoandi sunt.

Secundo, quia S. Augustinus, S. Hieronymus, Isidorus, Theodoretus, Eusebius, Clemens Alexandrinus et alii, quos citat Pererius, in cap. IX Daniel. vers. 2, ab 11 anno Sedeciæ usque ad 1 Cyri, tantum numerant annos 30; et sic desolatio Judæorum, et captivitas Babylonica proprie duravit tantum 30 annos: atqui a 13 anno Josiæ usque ad 11 annum Sedeciæ, fluxerunt tantum anni 40; ergo 70 tantum anni intercedunt ab anno 13 Josiæ usque ad 1 Cyri (30 enim et 40 si jungas, habebis 70): cum ergo constet hos 70 annos finiri in anno 1 Cyri, sequitur eos inchoandos esse anno 13 Josiæ.

Tertio, quia Daniel (ut dixi Daniel. V, 1) docet Nabuchodonosorem Magnum fuisse patrem Balsasaris, ultimi regis Chaldæorum, non avum: atqui plerique omnes consentiunt hos duos non regnasse junctim 70 annis: ergo hi 70 anni non a Nabuchodonosore Magno, sed ab ejus patre, qui cœpit regnare anno 13 Josiæ, inchoandi sunt. Sic ergo hi 70 anni computandi videntur. Nabuchodonosor Magnus cœpit regnare anno 3 Joakim, et regnavit 45 annis: deinde Balsasar regnavit annis tribus, qui juncti 45 faciunt 48 annos: his adde annos 22 Nabuchodonosoris senioris, qui supersunt ab anno 3 Joakim, ascendendo usque ad 13 Josiæ, habebis hos annos 70 captivitatis.

Quarto, quia Jeremias hoc anno 13 Josiæ cœpit prophetare, viditque sceptrum Assyriorum, et post illud alia omnia regna contrita per virgam et sceptrum Chaldæorum, ut dixi cap. I, 12; unde ipse hanc virgam toto hoc libro Judæis et omnibus gentibus intentat, ejusque vim, robur et tempus describit, scilicet quod durabit 70 annis, puta ab anno 13 Josiæ usque ad 1 Cyri.

Verum huic sententiæ obstat: primo, quod Jeremias semper hos annos numeret a Joakim, vel a Joachin, non a Josia, ut patet cap. XXV, 1 et 11; cap. XXVII, 1 et 7; cap. XXIX, 1 et 10. Secundo, quod hi anni passim a Jeremia, Zacharia, et ab Interpretibus vocentur anni desolationis et captivitatis Judaicæ: juxta sententiam autem jam recensitam, Judæorum servitus non duravit 70, sed tantum 30 annis: ergo hæc sententia non consentit sensui Scripturæ et Interpretum, qui est, Judæos fuisse captivos, non 30, sed 70 annis. Tertio, quia anno 13 Josiæ, nec Judæi, nec eorum vicini servierunt Chaldæis, quod tamen de 70 hisce annis dicitur cap. XXV, 11.

Secundo, Lactantius, Severus Sulpitius, Beda, Abulensis, Lyranus, et ex iis Pererius in Daniel. cap. IX, hos 70 annos inchoant ab 11 anno Sedeciæ: tunc enim plane eversa fuit Jerusalem cum templo, omnisque populus fuit abductus. Verum difficile est invenire et computare 70 annos ab anno 11 Sedeciæ usque ad 1 Cyri, sive ab anno 48 Nabuchodonosoris (hic enim concurrit cum 11 Sedeciæ et eversione Jerusalem) usque ad ultimum Balsasaris. Secundo, Daniel et alii multi, qui erant viri tempore Sedeciæ, prorogarunt vitam usque ad tempus solutæ captivitatis, imo usque ad restaurationem templi, quæ facta est sub Dario Hystaspis, ut patet Aggæi II, 4. Jam si captivitas duravit 70 annis, sequitur eos diutissime vixisse; et longe superasse annum centesimum: quis hoc credat?

Tertio, Hebræi, Eusebius, Theodoretus, Clemens Alexandrinus, Berosus, quos sequitur Ribera et Castro, hos 70 annos inchoant ab anno 4 Joakim, qui fuit annus 1 Nabuchodonosoris, quo ipse Phœnices et Judæos subegit, atque Joakim cum Daniele et aliis Judæis abduxit. Probatur id: primo, quia cap. XXV, 1, hunc annum consignat Jeremias, quasi initium horum 70 annorum, ut videtur. Secundo, quia, cap. XXVII, 7, dicitur quod « omnes gentes servient ei, » scilicet Nabuchodonosori, qui regnavit 44 annis, « et filio ejus, » puta Evilmerodach, qui 23 annis; « et filio filii ejus, » scilicet Balsasari, qui tribus annis regnavit: qui anni juncti faciunt 70. Huic sententiæ obstant tum alia, tum illud quod hoc anno 4 Joakim, parva vel nulla, ut vult R. Saadias, Maldonatus et alii, videatur fuisse publica et communis Judæorum captivitas. Solus enim Daniel, et pauci alii cum Joakim abducti sunt, qui mox reducti videntur: nam Joakim mox regno est restitutus. Unde diserte Jeremias, cap. LII, 28, primam captivitatem Judæorum consignat anno, non tertio, sed septimo Nabuchodonosoris, qui fuit annus Joakim undecimus et ultimus.

Quarto ergo, alii valde probabiliter censent hos 70 annos inchoandos esse a transmigratione Joachin, sive Jechoniæ, aut a clade et morte Joakim, quæ facta est anno regni ejus 11; una enim eademque censetur hæc clades et captivitas facta sub Joakim, et facta sub Joachin. Inter utramque enim tantum intercesserunt tres menses. Probatur hæc sententia: Primo, quia prima notabilis vastitas, communis captivitas facta fuit hæc anno Joakim et Joachin, uti paulo ante ostendi, idque patet IV Reg. XXIV, 12. Secundo, quia Jeremias hoc cap. post transmigrationem Joachin dicit vers. 10: « Cum impleti fuerint in Babylone septuaginta anni; » ergo ab ea illi videntur inchoandi. Tertio, quia ab hac transmigratione Jechoniæ, quasi ab æra communi captivitatis, et sæculi illius, prophetias suas numerat et consignat Ezechiel, cap. I, vers. 2, et deinceps. Quarto, quia S. Matthæus, cap. I, 11, hanc captivitatem vocat transmigrationem Babylonis: quia scilicet Jechonias sponte se dedidit Chaldæis, et non vi abductus est, sed ultro transmigravit in Babylonem. Quinto, quia hi 70 anni statuti sunt non proprie et directe imperio Babylonis, sed captivitati Judæorum, ut patet ex hoc loco, et ex cap. XXV, 8 et 11. Unde et Daniel, cap. IX, 2, et Zacharias, cap. I, 12, hos annos 70 vocant servitutis et desolationis Jerusalem, idque in pœnam peccatorum ejus: quia enim ipsa ab anno 13 Josiæ usque ad 11 Joakim, noluit audire Prophetas, præsertim Jeremiam, per 31 annos concionantem; hinc Jeremias in pœnam tantæ contumaciæ minatur ei pœnam et pœnitentiam 70 annorum in Babylone, ut tempus pœnæ esset duplum (et amplius) temporis culpæ. Desolatio autem Judæorum cœpit hoc anno 11 Joakim: ergo inde inchoandi sunt hi 70 anni; indeque facile eos computabis hoc modo: annus 11 Joakim fuit 8 Nabuchodonosoris, qui regnavit 44 annis: ab anno ergo ejus 8 ad 44 habes annos captivitatis 36; his adde annos 34 Evilmerodach et Balsasaris, habebis annos 70 captivitatis, uti dixi Daniel. V, 1. Quare hanc sententiam multi moderni chronologi valde probabilem judicant: unde eam proposui in tabula chronologica, quam initio Pentateuchi exhibui.

Dices: Anno 4 Joakim dicitur cap. XXV, 1 et 14, quod « omnes gentes istæ servient regi Babylonis septuaginta annis: » ergo ab anno quarto Joakim hi anni inchoandi sunt. Respondeo negando consequentiam: prophetia enim non est de tempore præsenti, sed futuro. Prædicit ergo ibi Jeremias anno 4 Joakim inchoante, quod post annos octo, scilicet anno 11 Joakim, incipient Judæi et aliæ gentes servire Chaldæis per 70 annos. Certum enim est Ammonitas, Moabitas, Cœlesyrios, Ægyptios, et alias gentes, quæ post ultimam vastationem Hierosolymæ subactæ sunt a Chaldæis, teste Josepho, lib. X Antiq. cap. XI, eis non servivisse 70 annis. Vide dicta cap. XXV, 11, et XXVII, 7. An hi anni 70 servitutis sint iidem cum annis 70 desolationis, de quibus Zachar. cap. I, vers. 12, ibi dicam.

Tropologice: Tamdiu, ait S. Hieronymus, in Babel, id est in hujus sæculi confusione, versamur, donec per patientiam et pœnitentiam requiem septenarii numeri mereamur accipere. Rursum, ut ait Psaltes, Psalm. LXXXIX: « Dies annorum nostrorum

Cf. annotat. ad vers. 11 cap. XXV Jerem.

in ipsis septuaginta anni: » hi sunt ergo 70 anni vitæ, æque ac exsilii et captivitatis nostræ, qui cum fuerint expleti, tunc ad Dominum revertemur, atque finem laboris nostri et patientiæ accipiemus patriam cœlestem.

Hac de causa Deus Judæis in captivitate tempus 70 annorum, quod est mensura vitæ humanæ, præfixit, ut plerique qui in vitiis suis consenuerant, in ea morerentur, ideoque eos ibi ædificare domos jubet: ac post eos nova filiorum soboles succresceret, quæ patrum plagis erudita saperet, quamque Jerusalem redeuntem Deus per Esdram aliosque pædagogos sibi formaret et discipulos et asseclas: pauci enim ex senibus qui 70 annos superarunt, cum Esdra redierunt in Judæam. Nam, ut ait Macrobius, lib. I in Somn. Scipion. cap. VI: « Septies deni anni a physicis creditur meta vivendi, et hoc vitæ humanæ perfectum spatium terminatur; quod quisquis excesserit, ab omni officio vacuus, soli sapientiæ et studio vacat. » Idem faciunt prudentes Prælati, dum collapsam disciplinam in monasterio aliave Congregatione restituere volunt: nimirum sinunt senes in suis habitibus inveteratos et incorrigibiles emori, aut eos alio traducunt: atque in eorum locum novitios suscipiunt juvenes bonæ indolis et spiritus, quos quasi teneras plantas ad Religiosæ vitæ normam flectunt et formant.

SUSCITABO SUPER VOS VERBUM MEUM BONUM, - q. d. Stare faciam, efficiam et complebo promissum meum lætum, quod vobis promisi cap. XXV, 12, scilicet, quod post 70 annos vos e Babylone reducam in Judæam.


Versus 11

11. PATIENTIAM, - id est constantiam et tolerantiam in sufferendis exsilii et captivitatis incommodis: ita S. Hieronymus et S. Thomas. Secundo, Sanchez: Dat, inquit, Deus « patientiam, » cum doloris ac molestiæ levamenta præbet, uti facit hic Judæis, jubens eos in Babylone ædificare domos, plantare hortos, instruere familiam, etc. Tertio et congruentius, S. Hieronymus, « patientiam, » inquit, hoc est mercedem patientiæ, vel objectum patientiæ, id est id quod patienter et avidissime exspectatis: unde Hebraice et Chaldaice est תקוה ticva, id est spem vel exspectationem, puta id quod avide speratis, scilicet libertatem et reditum in patriam, quæ est patientiæ et longanimitatis vestræ fructus, et merces, atque finis omnis miseriæ vestræ.


Versus 12

12. ET IBITIS, - scilicet, gaudentes vos exorasse vestram liberationem, læti redibitis domum, et in patriam vestram ab hoc exsilio: unde Symmachus vertit, et invenietis, scilicet fructum invocationis vestræ, finem ærumnæ et captivitatis vestræ.


Versus 13

13. ET EGO EXAUDIAM VOS, QUÆRETIS ME, ET INVENIETIS: CUM QUÆSIERITIS ME IN TOTO CORDE VESTRO. - Est hæc promissio facta Judæis æque ac Christianis: ergo certa et indubitata. Qui ergo colit Deum, eumque toto corde quærit, impetrabit ab eo quæcumque volet (modo ei salutaria sint) aut meliora iis quæ petit. Audi ex Sophronio quam Sanctorum suorum votis occurrat et satisfaciat Deus.

Narravit, ait, nobis Abbatissa Damiana solitaria, mater Abbatis Athenogenis Episcopi Petrensis, dicens: « Erat quidam Abbas in sancta monte Sina, nomine Georgius, miræ virtutis et abstinentiæ vir. Huic magno sabbati die in cellula sua venit desiderium faciendi sacrum diem resurrectionis in sancta civitate, et sumere veneranda mysteria in sancta Christi Dei nostri Resurrectione. Per totum ergo diem senior hujusmodi cogitatione sollicitabatur. Cum itaque sero factum esset, venit discipulus ejus dicens: Jube, Pater, ut eamus ad synaxim. Senex autem respondit ei: Vade, et tempore sanctæ communionis veni ad me, et pergam. Mansit itaque senex in cellula. Cum autem advenisset tempus sanctæ communionis in sancta civitate, inventus est senex prope Archiepiscopum beatum Petrum, qui præbuit tum illi, tum presbyteris sanctam communionem. Videns igitur eum Patriarcha, dixit Mennæ assessori suo: Quando venit Abbas montis Sinai? Respondit ille: Per orationes vestras, Domine, non vidi illum, nisi nunc solummodo. Tunc ait Patriarcha: Dic illi ut non recedat; volo enim ut mecum sumat cibum. Ille vero profectus id dixit seni. Qui ait: Voluntas Dei fiat. Cum ergo salutasset synaxes, adorato sancto monumento, inventus est in cellula sua. Ecce discipulus ejus pulsavit et dixit: Pater, veni ut communices. Senex vero profectus in ecclesiam cum discipulo suo, iterum sumpsit veneranda mysteria. » Ita Sophronius, Prat. spirit. cap. CXXVII.

Theodoretus in Philotheo, cap. II, narrat adolescentem quemdam molliter educatum petiisse a sene Asterio, ut illi comes esset eunti in solitudinem, cui senex objecit mollitiem, et eremi duritiem ac siccitatem. Institit adolescens. Victus ejus precibus cessit senex. Adolescens igitur eum sequebatur primo quidem alacriter: cum autem primus, secundus et tertius dies præteriisset, et a radiis solis exureretur (erat enim æstas: urgente autem æstate, est utique flamma solis ardentior) perpetuo siti laborabat. Et primum quidem eum morbum aperire pudebat, memoria reputans ea quæ sibi prædicta fuerant a magistro. Tandem autem victus, et plane omnino deficiens, oravit senem, ut sui misereretur. Is autem cum quæ ei prædixerat, revocasset in memoriam, jussit eum reverti. Cum autem diceret adolescens, nec se scire viam, quæ ducit ad antrum; nec si sciret, ire posse, cum sint vires siti consumptæ. Misertus homo divinus casus adolescentis, et ignoscens imbecillitati corporis, genibus flexis, oravit Dominum, et callidis lacrymis solum irrigavit, et viam salutis petiit adolescenti. Qui autem facit voluntatem eorum qui ipsum timent, et eorum exaudit orationem, stillas lacrymarum, quæ pulverem attigerant, effecit fontem aquarum: et sic fluento repletum adolescentem jussit abire protinus. Fons autem mansit usque in hodiernum diem.

Audi aliud de monachis Cluniacensibus, quod habetur in Vita S. Odonis Abbatis Cluniacensis. Anno Domini 938, inquit Vitæ auctor, Albericus princeps contulit nobis monasterium Sancti Elii, cujus beatus Gregorius in Dialogis meminit. Cum sit autem durum (ut idem beatus Gregorius ait) in mente veteri nova meditari, monachos, quos illic invenimus, ab esu carnium retrahere non potuimus. Constituit autem ibidem Pater noster Propositum unum e fratribus nostris, Theodoardum nomine. Is ut vidit se virtute et sanctitate ab eo vitio eos retrahere non posse, cœpit in finitimis regionibus pisces emere, ut vel sic eorum satisfaceret voluntati. Jam enim penitus defecerant equi, quos ei Pater Odo reliquerat, huc illucque discurrentes. Eam vero illorum improbitatem suumque laborem Præpositus Patri nostro identidem significavit. Illo igitur Dominum deprecante, vallis cui monasterium præeminet, non ita procul, conjunctis inter se collibus ita conclusa est, ut exiguo torrenti per eam mananti aditus præcluderetur. Inde igitur paulatim magna aquarum collecta vis, lacum effecit: nec deinceps opus fuit Præposito pisces emere, lacu illo eos suppeditante. Cui vero hoc tribuendum esset, quidam imperiti homines minime adverterunt, eo quod ejus preces, quas ea de causa beatus Odo ad Dominum fuderat, auribus suis non percepissent, non attendentes illud Psalmographi: « Desiderium pauperum exaudivit Dominus, præparationem cordis eorum audivit auris tua. » Item illud: « Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet. » Ita Vita S. Odonis, et ex ea Baronius, tom. X Annal., ad annum Christi 938.

Gregorius Magnus, lib. III Dialogorum, cap. XV, narrat Deum ad suorum implenda desideria, tonitru sereno cœlo misisse, iis verbis: Cum Florentii magna opinio longe lateque crebresceret, quidam diaconus longe positus ad eum pergere studuit, ut ejus se orationibus commendaret: qui ad ejus cellulam veniens (non procul a Nursia) omnem locum per circuitum invenit innumeris serpentibus plenum; cumque vehementer expavisset, clamavit dicens: « Serve Dei, ora, » erat autem mira serenitas. Egressus vero Florentius ad cœlum oculos et palmas tetendit, ut illam pestem, sicut sciret Dominus, auferret. Ad cujus vocem subito cœlum intonuit, atque idem tonitru omnes illos, qui eumdem locum occupaverant, serpentes interemit; quos cum vir Dei Florentius interemptos aspiceret, dixit: « Ecce illos occidisti, Domine, quis eos hinc levabit? » Mox ad ejus vocem tantæ aves venerunt, quanti serpentes occisi fuerant, eosque mundato loco extulerunt.

Non absimile legitur in Vita S. Abercii Hierapolitani 22 octobris. Cum etenim locus egeret balneis ad ægrotorum solatium, apud fluvium constitutus Abercius flexis Deo genibus humi procidit. Et ecce erumpit quidem tonitru sereno cœlo; emittit autem terra fontes aquarum calidarum, et per omnia laudatur Deus, qui sic justos exaudit.


Versus 15

15. QUIA DIXISTIS: SUSCITAVIT, etc., - q. d. Sed quia sunt e vobis qui dicunt habere vos in Babylone Prophetas, qui promittant celerem e captivitate reditum; audiant hi quid dicat Dominus: « Quia hæc dicit Dominus. » To quia respondet Hebræo כי ki et redundat, tantumque est nota inchoationis sermonis. Hæc ergo dicit Dominus: Tantum abest is a celeri reditu, ut potius regem Sedeciam, qui sedet in solio David, cum suis qui Judæam incolunt, peste, fame et gladio sim consumpturus, et paucos qui huic cladi supererunt, captivos ducturus sim in Babylonem.


Versus 16

31. MITTE, - scribe litteras. AD OMNEM TRANSMIGRATIONEM, - ad omnes Judæos qui in Babylonem migrarunt cum Jechonia.


Versus 17

17. FICUS MALAS. - Hebraice, ficus fœdas: vide de ficubus dicta cap. XXIV.


Versus 18

18. IN VEXATIONEM. - לזעוה lezavah, id est in commotionem; ut scilicet moveantur et dispergantur per universa regna.

Cum Andronicus Comnenus Imperator tyrannorum moribus imbutus in Christianos sæviret Constantinopoli, Disypatum Georgium magni templi lectorem in carcerem quoque conjecit, propterea quod de ejus sævitia liberius questus esset; habebatque subinde in animo verubus transfixum, et pinguem hominem instar porcelli supra carbones assatum, uxori ejus mittere; ac omnino fecisset, nisi Monasteriota Leo socer ejus, qui ob dicendæ sententiæ prudentiam, Senatus os ab Andronico vocabatur, tyranni furorem auctoritate sua repressisset. Disypatus igitur in carcere manus ad Deum extendebat, et cum Davide precabatur: « Educ e custodia animam meam, ut nomen tuum prædicem, » et illa verba sæpe repetebat: « Numquid amplius sanctum tuum templum respiciam? » Quid vero precabatur? « Dele me, Domine, ex Andronici memoria, sim ignotus apud eum omni tempore, ne recordetur nominis mei, donec ex libro viventium deletus fuerit. » Itaque Numen non cunctatum est, nec preces ejus aspernatum, sed illæsum eduxit e carcere. Andronico paucis diebus post exstincto. Ita Nicetas Choniates in Annal. de Imperio Andronici Comneni.


Versus 21

25. PRO EO QUOD MISISTI. - Supple: « Visitabo super te et super semen tuum, » uti dicitur vers. ultim. Ibi enim expletur sententia hujus versus, quæ eousque per narrationem prophetiæ Semeiæ interrumpitur.

Respondent Lyranus et D. Thomas Nabuchodonosorem, cui in Babylone suberant Judæi, sententiam mortis in eos tulisse, maxime quia casus enormis erat, ipsique judices Judæorum erant rei; populum autem sententiam hanc laudasse et exsecutum esse.

Secundo, hanc esse fabulam probatur ex eo quod Nabuchodonosor dicitur hic eos frixisse igne; Daniel autem innuit suos esse lapidatos.

Respondent alii id Danielem non dicere; sed tantum, quia criminatores erant, asserere eos lege talionis, quæ Deuter. XIX, 19, habet: « Animam pro anima, » etc., scilicet morte, licet dispari, esse punitos. Aliter respondent Delrio, adagio 861, et Lyranus, scilicet, quod ipsi, primo, ut adulteri lapidibus sint obruti, ut innuit Daniel: deinde, ut ait Jeremias, igne sint combusti, quia erant falsi prophetæ. Simile contigit Achan, Josue VII, 15 et 25.

Hæc dicuntur, sed non probantur: nihil enim tale habet Daniel in longa et particulari rei gestæ narratione, quæ ab hac Jeremiæ valde dissonat. Quocirca hos prophetas Jeremiæ alios fuisse ab illis senibus Danielis, merito censent Maldonatus, Pererius, Sanchez et alii.


Versus 22

22. QUOS FRIXIT. - Hebraice קלם kalam, id est assavit vel torruit. Sic frixi sunt Machabæi, II Machab. VII, 3, et Judæi, Amos IV, 2.


Versus 23

23. PRO EO QUOD FECERINT STULTITIAM. - Stultitia in Scriptura significat facinus insigne contra honestatem publicam, viro cordato et sapiente indignum, quale hic est adulterium.

EGO SUM JUDEX ET TESTIS, DICIT DOMINUS, - q. d. Nemo me potest fallere aut latere; quia ego ipse qui judicaturus sum, sum etiam testis oculatus omnium; unde ait Malach. III, 5: « Accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris. » Dum ergo ad peccatum te socii aut concupiscentia sollicitant, cogita hunc oculum te tuaque omnia intuentem, qui tuus judex erit, æque ac testis. Ita cogitabat S. Job, cap. XVI, 20: « Ecce, inquit, in cœlo testis meus, et conscius meus in excelsis. »


Versus 24

24. ET AD SEMEIAM. - Nota: Hic Semeias audiens epistolam Jeremiæ scriptam ad Judæos in Babylone captivos, in qua quasi falsus propheta arguebatur, eo quod pacem promitteret Judæis (unde et apte Nehelamites dicebatur, id est somniator, ut vertit R. David: licet proprie esset oriundus de Nehelam), iratus scripsit libros, id est epistolas, ex Babylone in Jerusalem, ut Jeremiam quasi pseudoprophetam caperent et punirent.


Versus 25

28. QUIA SUPER HOC, - q. d. Ex eo quod audet Jeremias, te connivente, falsa prophetare in Jerusalem, audet quoque falsa sua figmenta perscribere ad nos in Babylonem, nosque turbare et percellere.

SOPHONIAM SACERDOTEM. - Non pontificem, hic enim erat Saraias, sed ejus vicarium; unde IV Reg. XXV, 18, hic Sophonias vocatur « sacerdos secundus, » cujus erat de prophetiis judicare, et falsos prophetas punire.


Versus 26

26. DEDIT TE SACERDOTEM PRO JOIADE. - Adulatur Semeias Sophoniæ, q. d. Tuum est, o Sophonia, ut sanctissimi olim pontificis Joiadæ sacerdotii, sanctitatis et zeli sis hæres, præstare quod peto, ut scilicet quasi alter Joiada, qui Mathan sacerdotem Baal interfecit, IV Reg. XI, 18, interficias Jeremiam falsum prophetam. Comparat enim adulator Sophoniam sacerdotem Joiadæ pontifici, ob similem zelum et officium. Ita S. Hieronymus, Maldonatus et alii.

Quanquam aliqui, ut a Castro, putant hunc Joiadam non fuisse pontificem illum jampridem defunctum, sed sacerdotem adhuc viventem, cujus absentis vices gerebat Sophonias.

ARREPTITIUM. - Hebraice משגע mescugga, id est insanum, furiosum; Chaldæus, stultum; Septuaginta, insanientem, id est fanaticum, qui se fingit prophetam; aut qui a dæmone arreptus, ejus instinctu ita prophetat, ut furere et insanire videatur. De his vere dixit Cicero, lib. III De Divinat.: « Quid habet auctoritatis furor iste, quem divinum vocatis, ut quæ sapiens non videt, ea videat insanus; et is qui humanos sensus amiserit, divinos assecutus sit? »

UT MITTAS EUM IN NERVUM, - in cippum, id est in manicas ligneas vel ferreas: ita Vatablus. Vide dicta cap. XX, vers. 2. Syrus vertit: Ut injicias eum inter vinctos in carcerem.


Versus 28

28. QUIA SUPER HOC, - q. d. Ex eo quod audet Jeremias, te connivente, falsa prophetare in Jerusalem, audet quoque falsa sua figmenta perscribere ad nos in Babylonem, nosque perturbare et territare.

LONGUM EST, - scilicet tempus, quo futuri estis captivi in Babylone, nimirum 70 annorum.


Versus 29

29. LIBRUM, - litteras Semeiæ.

31. MITTE, - scribe litteras. AD OMNEM TRANSMIGRATIONEM, - ad omnes Judæos qui in Babylonem migrarunt cum Jechonia.


Versus 32

32. NON ERIT EI VIR, - nullus erit ex posteris Semeiæ, qui sit civis Jerusalem eo tempore, quo alii læti redibunt e captivitate, q. d. Semeias non redibit cum aliis in Jerusalem, sed cum suis peribit in exsilio Babylonis; quia falso prædixit hoc brevi finiendum esse; ut in quo peccavit, in eodem et puniatur. Sic Elisæus promittens in fame triticum, cum rideretur a duce quodam, ait ei: « Videbis oculis tuis, et inde non comedes, » IV Reg. VII, vers. 2.

QUIA PRÆVARICATIONEM (id est falsa oracula) LOCUTUS EST ADVERSUS DOMINUM. - Hisce enim Dei oracula, per Jeremiam edita, evertere conatus est, atque efficere ut illis obediens populus, inobediens esset Jeremiæ et Deo.