Cornelius a Lapide

Jeremias XXX


Index


Synopsis Capitis

Promittit e captivitate Babylonica liberationem per Cyrum, et mystice e captivitate peccati et diaboli redemptionem per Christum.


Textus Vulgatae: Jeremias 30:1-8

1. Hoc verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: 2. Hæc dicit Dominus Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quæ locutus sum ad te, in libro. 3. Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus: et convertam conversionem populi mei Israel et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum: et possidebunt eam. 4. Et hæc verba, quæ locutus est Dominus ad Israel et ad Judam: 5. Quoniam hæc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax. 6. Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem? 7. Væ, quia magna dies illa; nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur. 8. Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni: 9. sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis. 10. Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israel: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet: 11. Quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te: faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius. 12. Quia hæc dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. 13. Non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi. 14. Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua. 15. Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua feci hæc tibi. 16. Propterea omnes qui comedunt te, devorabuntur: et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant, vastabuntur; cunctosque prædatores tuos dabo in prædam. 17. Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te Sion: Hæc est quæ non habebat requirentem. 18. Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor, et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur. 3. CONVERTAM CONVERSIONEM. - Hæc tria, scilicet conversio, aversio, captivitas, apud Prophetas idem significant; scilicet captivos revertentes, q. d. Captivos Israelitas convertam et reducam ex Babylone in Jerusalem, duce Zorobabel sub Cyro. Nam non tantum ex Juda, sed etiam ex Israelis aliis tribubus, multi cum tribu Juda permixti redierunt: hoc enim promittitur Israeli, Isaiæ X, 22; ideoque dicit: « Convertam conversionem, » id est eos qui convertendi et redituri sunt, scilicet pauci e multis remansuris in captivitate Assyriaca et Babylonica. Ita Maldonatus.


Versus 10

UT NON VIDEARIS TIBI INNOXIUS. - Hebræus, mundans non mundabo te, q. d. Putas te, o Judæe, quia Dei es cultor, præ gentibus esse purum et sanctum; sed ego puniendo ostendam te immundum et noxium. Aliter Chaldæus, perdendo non perdam te; Vatablus, non ad purum putum te excoquam; quia sic deberem te perdere, abstergere, et tollere de mundo hoc; etsi omnes tuas sordes defricare vellem, citius te frangerem quam corrigerem. Ita Maldonatus et Sanchez.


Versus 3

18. CONVERTAM CONVERSIONEM TABERNACULORUM JACOB. - q. d. Reducam tabernacula Jacob, quæ hinc translata sunt: tabernacula vocat familias Judæorum, qui in Babylone quasi peregrini habitabant in casis et tabernaculis: inde sequetur Judæorum e Babylone in Judæam redeuntium jubilus, Dei laus, etc., ut sequitur.

Sub hoc tamen allegorice et potius intelligit reductionem Israelis et Judæorum ad Christum et Ecclesiam, juxta Can. VI, q. d. Reducam per Christum omnes tribus ad Ecclesiam, quæ prima eorum mater est et terra; et inde ad terram viventium, id est ad cœlestem patriam, quam patribus eorum promisi, Hebr. XI, 13. Nam ad Christum hæc pertinere patet ex sequentibus tam magnificis promissis, quæ tam hoc capite tum potius sequenti proponuntur; et ex eo quod Israel, sive decem tribus proprie nunquam redierint ex Assyriaca captivitate; unde et Propheta ea scribere jubetur pro tempore novissimo, vers. 2 et 24.

Ergo sub captivitate Assyriaca et Babylonica, intelligit captivitatem Judæorum extremam factam per Romanos, et maxime per Titum (ut patet vers. 7, 11, 12), in pœnam occisi Christi, qua Judæi dispersi sunt toto orbe, eruntque vagi donec Antichristo se subdant: ex qua liberari cœperunt per Apostolos, sed plene liberabuntur per Christum in fine mundi, cum omnis Israel ad eum convertetur et salvabitur per Eliam et Henoch; tunc enim ad regnum Christi adducetur, et Hierosolymitana, id est Ecclesiæ, civitate donabitur. Ita passim omnes Interpretes Catholici. Loquitur enim Propheta non tam de temporali, quam de spirituali reditu e captivitate diaboli et peccati, quam figuravit captivitas, uti Babylonica, ita et Romana. Inchoate ergo a captivitate peccati et diaboli liberavit Judæos Christus in primo suo adventu, quia paucos liberavit; et de eo intelligunt hæc S. Hieronymus, Rabanus, Hugo et Vatablus, sed complete id faciet sub secundum adventum, cum omnes salvabit; unde tunc plene implebitur hæc prophetia. Ita Lyranus.

S. Hieronymus vult hæc dicta esse a Jeremia, anno I Sedeciæ, scilicet eodem quo dicta sunt illa quæ continentur duobus præced. capitibus. Vide chronotaxin.


Versus 5

5. VOCEM TERRORIS (scilicet Chaldæorum invadentium Jerusalem) AUDIVIMUS. - Ita Theodoretus.

Mystice, vocem accipe tyrannorum, qui tempore Apostolorum Ecclesiam, et Judæos ad eam conversos persecuti sunt, ut patet Act. VIII, 1. Rursum, vocem Titi et Romanorum, et maxime vocem Antichristi (Gog et Magog) qui acerrime persequetur Judæos a se ad Christum, per Eliam et Henoch desciscentes. Ita Lyranus, Vatablus, Dionysius. Hæc enim erit dies tribulationis, cui nunquam fuit, nec erit similis. « Prædicit Propheta, inquit S. Hieronymus, tempus miseriæ ingentis, ut lætioris gaudii tempus inferat. »

FORMIDO, ET NON EST PAX. - Hebraice clarius vertas in genitivo, formidinis, et non pacis; supple, vocem audivimus.

6. SI GENERAT MASCULUS, - si mas parit, ut femina, q. d. Cum viri non experiantur dolores partus, ut feminæ; quid est tamen quod Judæi jam dicti, muliebri dolore oppressi, manus non ad arma, sed ad renes lumbosque tenendos, quasi parturientes conferunt, ad comprimendum dolorem? Est metalepsis, significans acerbitatem doloris. Ita S. Hieronymus.

CONVERSÆ SUNT UNIVERSÆ FACIES IN AURUGINEM, - in pallorem auri. Est enim aurugo, sive ærugo, vel rubigo, vitium segetum, et quasi morbus earum regius, quo scilicet culmi pallescunt in modum auri vel æris, itaque paulatim arescunt, et quia hic color est in ictericis, puta in morbo regio: hinc Septuaginta, Aquila et Symmachus vertunt, icteros; Theodoretus, ωχρίασιν, id est pallor. Hinc etiam Cornelius, Celsus et Apuleius: « Morbus ictericus, inquiunt, dicitur aurugo, a colore auri quem efficit; » et quia idem color ex timore et pavore oritur, hinc est quod Jeremias hic dicit: « Et conversæ sunt universæ facies in auruginem. »


Versus 7

7. MAGNA DIES ILLA. - « Magna, » id est terribilis, et mire calamitosa, instar diei judicii, quæ proinde vocatur « dies magna, » Sophon. I, 14; Judæ vers. 6; Apocal. V, 12, et VI, 17.

EX IPSO. - Hebræus ex ipsa, scilicet ipsa tribulatione, salvabitur Israel; quia Deus conteret jugum ejus, scilicet tyranni, tum Nabuchodonosoris, tum potius diaboli et Antichristi, ut nulli amplius serviat Israel, nisi Deo et Davidi, id est Christo filio Davidis, tum in hac vita, tum maxime in cœlo. Vide Can. XXI. Ita S. Hieronymus, Theodoretus et passim alii cum Chaldæo. Sic Christus vocatur David, Ezech. XXXVII, 25; Theodoretus tamen et S. Thomas per Davidem intelligunt quoque Zorobabel, et Simonem, Machabæum posteros Davidis. Verum hi non fuerunt reges, imo tunc servierunt Judæi alienis regibus et principibus, scilicet Persis, Græcis et Romanis. Miscet ergo hic Propheta typum cum antitypo: hæcque magis antitypo quam typo conveniunt. Vide Can. IV et V.

Sensim ergo Propheta a Cyro avolat ad Christum, ipsumque intelligit, non allegorice, sed litteraliter.


Versus 11

11. FACIAM CONSUMMATIONEM IN GENTIBUS (funditus perdam alias gentes; te vero, o Israel, nequaquam; sed) IN JUDICIO (id est cum moderamine et æquitate quadam) CASTIGABO, - non summo jure, et rigida justitia; ita tamen, ut, quia gravia sunt peccata tua et dura, non possint sanari nisi mordacissimo pulvere, et ardenti cauterio, quo putidas carnes et insanabiles amputem; videlicet longa et dura captivitate, ut sequitur. Ita S. Hieronymus. Secat carnifex, secat et chirurgus: ille ut occidat, hic ut sanet. Deus secat ut chirurgus, non ut carnifex.

17. OBDUCAM ENIM CICATRICEM TIBI, - Vulnus præteritæ tuæ desolationis et calamitatis reparabo et reducam, ut nulla appareant vel remaneant ejus signa. Patet ex seq., q. d. Jerusalem desolatam civibus; templum Dei laude et psalmodia; pauperes opibus; populum sobole replebo et resarciam tunc, cum non erit qui de eo cogitet aut requirat.

Moraliter significat hic Propheta, ait S. Hieronymus: « Quod omnis mundus indigeat misericordia Dei, et nullus, quamvis sanctus sit, securus pergat ad judicem. » Et S. Augustinus, teste Possidonio, in ejus Vita, dicebat neminem quamvis justum, sine pœnitentia debere ex hac vita discedere. Unde ipse moriens volvebat et recitabat Psalmos Pœnitentiales, magno doloris et contritionis sensu.


Versus 12

12. INSANABILIS FRACTURA TUA. - « Fractura, » id est pœna et plaga tua; puta vastatio Jerusalem et captivitas Babylonica, aiunt S. Hieronymus et Theodoretus, q. d. Infligam tibi plagam quæ ab humana manu sanari non possit: ego tamen post septuaginta annos eamdem sanabo; secundo, « fractura » hæc est desolatio Judæorum sub Tito, eorumque dispersio: hæc « insanabilis » est, quia ex decreto Dei durabit usque ad Antichristum, a cujus, uti et diaboli jugo liberabit eos Christus, et ex eis civitatem, id est Ecclesiam, ædificabit, vers. 18. Ita Lyranus et Vatablus. Tertio, S. Hieronymus per fracturam intelligit quoque plagas et persecutionem Ecclesiæ primitivæ, quam ipsa passa est a gentilibus Imperatoribus per trecentos annos. Verum hic sensus non congruit huic loco: illa enim persecutio non fuit pœna peccati fidelium, sed fuit gloria et incrementum Ecclesiæ; quia tunc ipsa maxime per martyria crevit et floruit.


Versus 13

13. NON EST QUI JUDICET, - nullus est chirurgus, qui judicium morbi tui habeat, aut sciat quo medicamine curari possit plaga tua.

19. Et egredietur de eis laus, voxque ludentium: et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur. 20. Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit: et visitabo adversum omnes qui tribulant eum. 21. Et erit dux ejus ex eo: et princeps de medio ejus producetur et applicabo eum, et accedet ad me; quis enim iste est, qui applicet cor suum ut appropinquet mihi, ait Dominus? 22. Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. 23. Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens, in capite impiorum conquiescet. 24. Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea.


Versus 14

14. OMNES AMATORES TUI OBLITI SUNT TUI. - « Amatores » hic vocantur, primo, Ægyptii et aliæ gentes ad quas soles, o Judæa, confugere et opem petere; secundo, idola eorum et tua; tertio, sacerdotes tui et principes; quarto, mystice, q. d. Angeli præsides, quibus chara, et curæ eras antequam Dominum offenderes, te deserent. Ita S. Hieronymus. Quinto, tropologice, q. d. Divitiæ, voluptates, amici, et omnia bona quæ contra Deum amasti, te deserent, teque non quærent, non invisent, non rogabunt quomodo valeas, quid habeas, quo loco sint res tuæ. Ita Chaldæus et Vatablus. Cogita hoc qui voluptuaris, et moriturus es brevi. Vide dicta Thren. I, 2 et 19. Causam subdit dicens: PLAGA ENIM INIMICI (qualem solet infligere inimicus, etsi ego quasi pater castigans filium, amico animo et paterno eam tibi inflixerim) PERCUSSI TE. - Reipsa enim erat acerba, dura et crudelis, ut sequitur; quia talem poscebat tua dura, obstinata et inflexibilis cervix.

DURA (hebraice עצמו atsemu, id est roborata et obfirmata sunt, invaluerunt) PECCATA TUA, - et numero, et magnitudine: quia antiquis peccatis nova addidisti; secundo, « dura, » id est gravia et incurabilia, q. d. Ideo non in judicio, sed in misericordia castigavi te, quia si in judicio castigassem, ob peccata tua gravissima debuissem te occidere: quod facere nolui propter meam promissionem, cap. IV, vers. 27, et cap. V, 10.


Versus 16

16. PROPTEREA, - id est verumtamen, porro. Est enallage adverbii: vide Can. XVI; vel « propterea, » q. d. Ne conqueraris te puniri; hostes vero tuos non puniri, gravius eos puniam quam te. Vide Isaiæ XXXIII, 1. Tertio, Sanchez hæc refert ad vers. 10, q. d. Ut illa compleam quæ tibi promisi, propterea efficiam ut commutata fortuna devorentur, et in servitutem abducantur Chaldæi, qui te captivarunt et devorarunt.


Versus 17

17. OBDUCAM ENIM CICATRICEM TIBI, — Vulnus præteritæ tuæ desolationis et calamitatis reparabo et reducam, ut nulla appareant vel remaneant ejus signa. Patet ex seq., q. d. Jerusalem desolatam civibus; templum Dei laude et psalmodia; pauperes opibus; populum sobole replebo et resarciam tunc, cum non erit qui de eo cogitet aut requirat.


Versus 18

18. CONVERTAM CONVERSIONEM TABERNACULORUM


Versus 19

19. ET ÆDIFICABITUR CIVITAS (Jerusalem) IN EXCELSO SUO (in monte Sion), ET TEMPLUM JUXTA ORDINEM SUUM, - q. d. Templum in pristinum statum restituetur; secundo et potius, q. d. Ædificabitur a Christo excelsa Ecclesia, ex Judæis conversis ad Christum collecta, sua habens Christiana templa, maxime post Antichristum, quæ mox in cœlo civitatem et templum perenne constituet, ubi glorificabo eos, ut sit eis perennis laus, id est gratiarum actio, « voxque ludentium, » id est gaudentium, Apocal. XXI, 12.


Versus 21

21. ET ERIT DUX, - non tam Zorobabel, ut volunt S. Thomas et Theodoretus, licet ad eum typice alludant, quam Christus. Ita omnes Hebræi et Latini. Unde Chaldæus vertit, et ungetur rex eorum ex illis, et Christus de medio eorum revelabitur.

Nota: Pro dux hebraice est אדיר addir, id est magnificus, gloriosus, præpotens, scilicet dux.

APPLICABO EUM (ducem Christum), ET ACCEDET AD ME - per unionem hypostaticam humanitatis ad Verbum, aiunt S. Hieronymus, Rabanus et Hugo; secundo et melius, Lyranus et Vatablus, per unionem voluntatum, q. d. Conjungam eum mihi amicitia perfectissima, dicamque: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. » Unde sequitur:

QUIS ENIM ISTE EST? - q. d. Quis Angelorum vel hominum tam eximius est, ut Filius meus? qui mihi conjunctissimus per fiduciam, amorem et obedientiam, mihi applicabit; Vatablus, pelliciet, vel devovebit, cor suum, ut meam semper perficiat voluntatem, et vicissim pro mortalibus me placet et exoret: unde Isaiæ XLVI, 11: Pater vocat eum virum voluntatis meæ. Vide Hebr. X, 5. Septuaginta et Chaldæus hæc verba referunt ad populum, scilicet Christi. Unde de eo sequitur: « Et eritis mihi in populum. » Præclare S. Augustinus in Sent., num. 91: « Deo, inquit, qui ubique est, non locis, sed actionibus, aut longinqui aut proximi sumus: quia sicut nos separat dissimilitudo, ita nos illi conjungit imitatio; » et num. 123: « Non locorum intervallo acceditur ad Deum, vel receditur ab eo; sed similitudo facit proximum;

Non invisunt nec quærant quomodo valeas; perstat enim, recte monente Kimchio, in similitudine ægrotæ et graviter vulneratæ feminæ. Solent, inquit, ægrotum amici invisere et de ejus statu quærere; sed cum vident morbum invalescere et ad mortem vergere, de eo desperantes haud amplius quærant.

dissimilitudo longinquum. Et nimia miseria est, ab eo bono longe esse, quod ubique est. »


Versus 23

23. ECCE TURBO (scilicet sententiæ vindictæ et damnationis, non tam temporalis in capite Chaldæorum, quam æternæ) IN CAPITE (Antichristi et) IMPIORUM (ejus, qui Ecclesiam et populum Dei persecuti sunt) CONQUIESCET.


Versus 24

24. IN NOVISSIMO DIERUM (tempore Christi, et maxime in fine mundi) INTELLIGETIS EA. - Ita Lyranus et Dionysius.