Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jeremias vaticinatur Jerusalem tradendam Chaldæis eam obsidentibus. Sedecias ergo rex ut Deum placaret, fœdus cum populo iniit de servanda Dei lege, atque edixit ut juxta legem Exod. xxi, 1, quisque dimitteret servos et ancillas liberos anno septimo (qui inde olim dictus est annus libertatis, idque in memoriam et gratitudinem liberationis ex Ægypto). Populus id promisit et fecit: mox soluta fuit obsidio; recessit enim Nabuchodonosor ut occurreret Ægyptiis, qui contra se veniebant in opem Judæorum, ut dicitur cap. xxxvii, vers. 4. Judæi jam metu liberi, rursus stimulante avaritia, servos quos dimiserant, in servitutem redigunt, contra legem et promissum suum. Hinc reprehendit eos Jeremias, et minatur Chaldæorum reditum: fugatis enim Ægyptiis redierunt Chaldæi anno 9 Sedeciæ, et anno 11 expugnaverunt Jerusalem.
Textus Vulgatae: Jeremias 34:1-22
Ita Theodoretus, Hugo, Lyranus, S. Thomas et alii. Vulgo dicitur: Dæmon languebat, monachus tunc esse volebat: Ast ubi convaluit, mansit ut ante fuit. Sic hic Judæi et alii multi, cum virgam Dei sentiunt, omnia promittunt; ea aversa, redeunt ad pristina vitia. Rursum, notent hoc urbes et respublicæ bello, fame aut peste a Deo afflictæ, quomodo hoc flagellum avertere debeant; nimirum pœnitendo, peccata ob quæ immittitur corrigendo, vitam mutando, ac præsertim dedendo se operibus charitatis et misericordiæ. Ita enim Hebræi hic obsessi, servos donando libertate, obsidionem et servitutem Chaldæorum evaserunt: at ubi rursum in servitutem eos revocarunt, ipsi mox in Chaldæorum servitutem et jugum tyrannicum inciderunt. Hoc fidelibus in publica calamitate suggerant et inculcent concionatores.
Versus 1
1. Verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, universaque regna terræ, quæ erant sub potestate manus ejus, et omnes populi bellabant contra Jerusalem, et contra omnes urbes ejus, dicens: 2. Hæc dicit Dominus Deus Israel: Vade, et loquere ad Sedeciam regem Juda: et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni. 3. Et tu non effugies de manu ejus: sed comprehensione capieris, et in manu ejus traderis: et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os ejus cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis. 4. Attamen audi verbum Domini, Sedecia rex Juda: Hæc dicit Dominus ad te: Non morieris in gladio, 5. sed in pace morieris, et secundum combustiones patrum tuorum regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te: et væ, Domine, plangent te: quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus. 6. Et locutus est Jeremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba hæc in Jerusalem. 7. Et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Jerusalem, et contra omnes civitates Juda, quæ reliquæ erant, contra Lachis, et contra Azecha: hæ enim supererant de civitatibus Juda, urbes munitæ. 8. Verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias fœdus cum omni populo in Jerusalem prædicans: 9. ut dimitteret unusquisque servum suum, et unusquisque ancillam suam, Hebræum et Hebræam, liberos: et nequaquam dominarentur eis, id est in Judæo et fratre suo. 10. Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum, et unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur eis: audierunt igitur, et dimiserunt. 11. Et conversi sunt deinceps: et retraxerunt servos et ancillas suas, quos dimiserant liberos, et subjugaverunt in famulos et famulas. 12. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam a Domino, dicens: 13. Hæc dicit Dominus Deus Israel: Ego percussi fœdus cum patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de domo servitutis, dicens: 14. Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebræum, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis; et dimittes eum a te liberum: et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam. 15. Et conversi estis vos hodie, et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut prædicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum: et inistis pactum in conspectu meo, in domo in qua invocatum est nomen meum super eam. 16. Et reversi estis, et commaculastis nomen meum: et reduxistis unusquisque servum suum, et unusquisque ancillam suam, quos dimiseratis ut essent liberi et suæ potestatis: et subjugastis eos ut sint vobis servi et ancillæ. 17. Propterea hæc dicit Dominus: Vos non audistis me, ut prædicaretis libertatem unusquisque fratri suo, et unusquisque amico suo: ecce ego prædico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium, ad pestem, et ad famem: et dabo vos in commotionem cunctis regnis terræ. 18. Et dabo viros, qui prævaricantur fœdus meum, et non observaverunt verba fœderis, quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter divisiones ejus: 19. principes Juda et principes Jerusalem, eunuchi et sacerdotes, et omnis populus terræ, qui transierunt inter divisiones vituli: 20. et dabo eos in manus inimicorum suorum, et in manus quærentium animam eorum: et erit morticinum eorum in escam volatilibus cœli, et bestiis terræ. 21. Et Sedeciam regem Juda, et principes ejus, dabo in manus inimicorum suorum, et in manus quærentium animas eorum, et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis. 22. Ecce ego præcipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc, et præliabuntur adversus eam, et capient eam, et incendent igni: et civitates Juda dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator.
1. Quando Nabuchodonosor. — Videtur prima hæc obsidio Jerusalem contigisse anno 8 Sedeciæ, nam anno 9 rediit Nabuchodonosor, et continuavit eam ad annum 11 Sedeciæ, quo eam cepit, Jerem. xxxix, 1, et cap. lii, 4; ergo annus octavus Nabuchodonosoris fuit annus septimus libertatis et remissionis, ut patet vers. 9 et 14. Dices: Annus primus Sedeciæ fuit annus quartus hebdomadis annorum sabbaticorum, ut dixi cap. xxviii, 1; ergo septimus annus, sive sabbaticus, fuit annus quartus regni Sedeciæ, non octavus. Respondeo: Verum id est secundum rectum et legitimum computum, sive secundum stylum veteris Calendarii, non autem novi: quia enim hi anni septimi, multis lustris et forte sæculis fuerant neglecti, nec observati; hinc Sedecias eos hic revocans, inchoavit eos ab initio regni sui, accedente præsertim necessitate instantis captivitatis, uti dicam vers. 14.
Versus 5
5. In pace, — non violenta, sed naturali morte, alioqui in pace non est mortuus qui in captivitate obiit. Secundum combustiones patrum tuorum, etc., comburent te. — Sic Gentiles cadavera suorum comburebant, ut de Miseno habet Virgilius, libro VI Æneid. Idem Judæi fecerunt Sauli, I Reg. xxxi, 12, et Sedeciæ hic, uti verba textus significant. Secundo et melius, alii ex Hebræo vertunt, comburent tibi, scilicet aromata. Ita Hugo, Lyranus, Vatablus, Isidorus et a Castro: aromata enim regum cadaveribus imponi et comburi solita fuisse patet II Paralip. cap. xvi, 14, et cap. xxi, 19. Nimirum aromata significabant regis vitam laudabilem fuisse, et gratæ famæ odore omnes recreasse. Sic jam flores et serta dantur virginibus et doctoribus mortuis, eorumque sepulcris imponuntur. Atque juxta hunc sensum videtur explicandus Noster Interpres, q. d. "Comburent te," id est super te; id est sufficient te aut tibi, inquit Maldonatus. Vel te: quia corpus tuum in aromatum adustione etiam igne attingetur, et quasi aduretur, atque hoc ipso censebitur combustum, quo aromata super funus ejus combusta sunt. Sic Hispani, ait Sanchez, dicunt, comedi mortuum cum ex funereo mortui convivio comederunt. Nam David, Salomon, et alii reges mortui non leguntur combusti, sed sepulti: ita Hebræi et Latini.
Sic ex adverso Asa rex, II Paralip. xvi, 14, dicitur sepultus, sed ante positus in lecto cum aromatibus et unguentis, quæ "combustion busserunt super eum ambitione nimia." Ubi R. Kimchi aliique Hebræi tradunt, non tantum aromata, sed et lectos, vestes aliaque supellectilia fuisse de more combusta, ne in usum cujusquam, qui e regia prosapia non esset, assumerentur. Idem annotavit Hieronymus Magius, lib. III Miscellan. cap. xi. Videntur Judæi hac in re imitati Gentiles qui aromata, arma, vestes resque charissimas in rogum defuncti injiciebant, uti Cæsari milites parentasse scribit Suetonius. Esto Judæi ob fidem et spem resurrectionis, aromata et supellectilem tantum cremarent, non corpora.
Audi Plutarchum de Catone Minore in funere Copionis fratris: "Cum jam fratrem mortuum comperisset, gravius ferre visus est, quam philosopho conveniret. Nam non solum lamentis et planctu, sed sumptu funeris immodico, exquisitisque vaporibus et pretiosis vestibus corpus cremavit." Et Tacitum, lib. III Annal. de funere Germanici: "Atque ubi colonias transgrederentur, atratæ plebes, trabeati equites, pro opibus loci, vestem, odores, aliaque funerum solemnia cremabant." Ex eodem ritu Periandrum in gratiam suæ uxoris mortuæ, vestes omnium mulierum Corinthiarum cremasse, tradit Herodotus, lib. III.
Cicero, lib. II De Legib., hanc odorum in rogum conjectionem vocat "sumptuosam respersionem," ac lege XII Tabularum prohibitam asserit. Plinius, lib. XII, cap. xviii: "Periti, ait, rerum asseverant non ferre (Arabiam) tantum odorum annuo fœtu, quantum Nero novissimo suæ Poppææ die concremaverit." Valerius Maximus, libro V, cap. I: "Caput etiam (Pompeii) plurimis et pretiosissimis odoribus cremandum curavit Cæsar." Cynthia apud Propertium, lib. IV: Cur nardo flammæ non oluere meæ? Statius, lib. II Sylv., de rogo Glauciæ: Quid ego exsequias et prodiga flammis Dona roquar? mœstoque ardentia funera luxu? Quod tibi perpetuo tristis rogus aggere crevit? Quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi, etc. Ibidem de psittaco Melioris: Assyrio cineres adolentur amomo, Sicaniisque crocis: senio nec fessus inerti Scandit odoratos phœnix felicior ignes. Ibidem in Epicedio Pileti Ursi: Odoriferos exhausit flamma Sabæos, Et Cilicum messes, Phariæque exempta volucri Cinnama, et Assyrio manantes gramine succos.
Væ, Domine, plangent te. — Plangentes reges et principes dicebant, אדון hoi adon, id est heu, Domine: plangentes vero privatos dicebant, הוי אח hoi ach, heu, frater, vel heu, soror, ut patet IV Reg. cap. iii, vers. 10. Esto enim reges ob parem regalem dignitatem se invicem vocarent fratres, uti recte probat hic Sanchez; tamen in funere regum vix aderant reges, qui eos plangerent, fratresque compellarent.
Porro formulam planctus Sedeciæ ita describunt Hebræi in sua chronologia, quam ipsi vocant Seder Olam, id est Series, sive Historia sæculi: "Interiit Sedecias, et de ipso hunc instituerunt planctum: Heu! quia mortuus est rex Sedecias, bibens fæces omnium ætatum," id est luens peccata priorum sæculorum: fuit enim ipse ultimus rex Juda. Ita exponit Genebrardus ibidem.
funcre regum vix aderant reges, qui eos plangerent, fratresque compellarent. 8. Percussit rex Sedecias fœdus, — inter se suumque populum et Deum, promittens quod Deum colerent, ejusque legem servarent. Nominat vero præ aliis legem remissionis anni septimi, tum quia ille annus erat præsens; tum quia magis ad rem pertinebat. Servos enim manumittebant juxta legem, ut ipsi in servitutem Chaldæorum non inciderent. Prædicans, — voce præconis denuntians.
Versus 14
14. Cum completi fuerint septem anni. — "Completi," id est compleri cœpti: nam septimo anno ineunte aut certe currente, et necdum completo, servi dimittendi erant liberi; unde Septuaginta vertunt: "Cum completi fuerint sex anni." Sic Luc. ii, 21, dicitur: "Postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer," id est cum completi sunt dies, et perventum fuit ad diem octavum circumcisioni præstitutum.
Versus 15
15. Ut prædicaretis libertatem unusquisque ad amicum (id est proximum) suum, — id est proximis suis, puta servis et ancillis Hebræis: Gentiles enim hac lege et libertate non gaudebant. Ita Pagninus, Vatablus et alii, qui proinde vertunt: Ut prædicaret libertatem unusquisque fratri suo; alii, ad proximum suum, puta ad heros, q. d. Heri invicem se hortabantur ad manumissionem servorum juxta Dei legem.
Versus 16
16. Commaculastis nomen meum, — dedecore affecistis, violantes legem et pactum meum, quasi rem vilem et ad nutum mutabilem et violabilem. Præclare S. Bernardus in Sententiis: "Coram Deo nec leprosa valet obedientia, nec canina patientia.
Ut essent liberi et suæ potestatis. — Hebræus: Dimisistis eos in animam suam, id est sum anima, id est libertati, eos reliquistis et restituistis.
Versus 17
17. Prædico vobis libertatem. — Ironice ludit, q. d. Vos liberos dimisistis servos libertati suæ, sed eam revocastis et violastis; hinc ego vos manumittam, ut non sitis amplius servi mei, sitisque liberi, non ut eatis quo vultis; sed deserens vos et hostibus exponens, permittam ut abeatis in gladium, pestem et famem, utque hæc, quasi novi heri dominique vestri libere in vos grassentur. Ita D. Thomas, vide cap. xv, 2. Secundo, R. David explicat, q. d. Prædico vobis, id est contra vos, libertatem hostibus, ut vos servituti subjiciant. Tertio, Maldonatus: Prædico libertatem, id est servitutem et captivitatem, ut sit antiphrasis. Sed primus sensus planus est et genuinus.
In commotionem. — Hebræus et Septuaginta, in dispersionem, ut vagi, instabiles, timidi et trepidi instar Cain vagemini, totoque orbe spargamini quasi errones. Ita Theodoretus, Lyranus, Hugo, Maldonatus. Aliter Vatablus et Dionysius, q. d. Ut omnes commoveantur, vel metu, vel commiseratione, visa vestra clade. Aliter alii, q. d. "In commotionem," scilicet capitis, id est in derisum.
Versus 18
18. Vitulum quem conciderunt. — Dupliciter hæc accipi possunt. Primo, "dabo viros, etc., vitulum," id est tanquam vitulum, ut, sicut hic vitulus divisus fuit, ita ipsi per varia regna dividantur et dispergantur. Ita Maldonatus. Addit Sanchez, q. d. Dabo te vitulum quem concidisti, id est faciam te apparere ea specie, qua vitulus concisus et discerptus. Subjicieris hostili cultro, et late per varia regnorum spatia dispergeris. Patet ex vers. 20. Secundo et aptius, ut vitulum referatur ad "non observaverunt," et per vitulum intelligatur pactum cum Deo initum, et occisione vituli confirmatum, tum hic, tum Exod. cap. xxiv, 5, ut sit metonymia et catachresis. Ita D. Thomas, Lyranus, Dionysius. Unde Vatablus vertit, cæso in duas partes vitulo.
Nota hic cum Theodoreto, D. Thoma et aliis, priscum tum Hebræorum, tum aliarum gentium ritum sanciendi fœdera per victimam, puta vitulum: eum enim mactando, et in duas partes dividendo, ac per medium transeundo, imprecabantur sibi mortem et similem dissectionem, si fœdus violarent. De qua re plura dixi Genes. xv, 10, et Exodi xxiv, 8. 20. Et dabo, — dabo, inquam. Et erit morticinum, — id est cadaver occisum: alioqui morticinum proprie est cadaver, quod sine vi, sponte et naturaliter mortuum est.
Versus 22
22. Præcipio — Chaldæis, ut ad obsidionem redeant: "præcipio," id est permitto, ordino, dirigo, ut redeant ad excidium Hierosolymæ. Nam Hebræum צוה tsava significat omnem Dei ordinationem et providentiam, sive imperativam, sive ordinativam, sive permissivam. Sic Deus hic præcepit, id est, primo, ordinavit omnia, verbi gratia, fortunando res Chaldæorum, dando eis facilem et celerem victoriam contra Ægyptios, per quam animati reverterentur ad obsidionem Hierosolymæ; secundo, impulit eos ad reditum, dando eis instinctum expugnandæ Hierosolymæ, et vindictæ de Judæis exercendæ; tertio, permisit regressum et victoriam Chaldæorum; quarto, non obstans, non impediens, non divertens eos alio.
Sic Deus dicitur præcepisse corvis ut alerent Eliam, præcepisse, id est ordinasse et dedisse eis instinctum afferendi panem ad Eliam. Sic Deus dicitur præcepisse, id est directe permisisse, maledictionem Semei, eamque ordinasse ad punitionem adulterii Davidis.
Simili, et æque justa antithesi dixit S. Chrysostomus, hom. 2 in Joan.: "Ridiculum est, ut servulos nostros in nostris semper negotiis occupatos velimus, nos vero nullum Dei exhibere servitium, præsertim cum nostra omnis servitus nihil ei conferat." Et Seneca lib. I De Benef. cap. 1: "Non damus beneficia, sed projicimus: nemo habetur debitor eorum. Soli omnium otiosi sumus ad Deum: ideo male vivimus, quia semper de Deo tantum cogitamus, cum ab illo nobis timendum est."