Cornelius a Lapide

Jeremias XXXV


Index


Synopsis Capitis

Exemplo obedientiæ Rechabitarum, arguit Judæorum inobedientiam, atque his pœnam, scilicet captivitatem: illis præmium, scilicet posteritatem perpetuam et suum patrocinium, promittit.


Textus Vulgatae: Jeremias 35:1-18

1. Verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino, in diebus Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens: 2. Vade ad domum Rechabitarum: et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum. 3. Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiæ filii Habsaniæ, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum: 4. et introduxi eos in domum Domini ad gazophylacium filiorum Hanan, filii Jegedeliæ hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiæ filii Sellum, qui erat custos vestibuli. 5. Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices: et dixi ad eos: Bibite vinum. 6. Qui responderunt: Non bibemus vinum; quia Jonadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis, dicens: Non bibetis vinum vos, et filii vestri, usque in sempiternum: 7. et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris. 8. Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quæ præcepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos, et mulieres nostræ, filii, et filiæ nostræ: 9. et non ædificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus: 10. sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus, juxta omnia quæ præcepit nobis Jonadab pater noster. 11. Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus: Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldæorum, et a facie exercitus Syriæ: et mansimus in Jerusalem. 12. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: 13. Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vade, et dic viris Juda, et habitatoribus Jerusalem: Numquid non recipietis disciplinam ut obediatis verbis meis, dicit Dominus? 14. Prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab, quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum: et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt præcepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi. 15. Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo, mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos: et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me. 16. Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab præceptum patris sui, quod præceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi. 17. Idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Juda, et super omnes habitatores Jerusalem, universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos: eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt: vocavi illos, et non responderunt mihi. 18. Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias: Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Pro eo quod obedistis præcepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa, quæ præcepit vobis: 19. propterea hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.


Versus 2

2. Vade ad domum, — ad hospitium, ad quod in urbe se receperant, ut patet vers. 11; nec enim Rechabitæ domos habebant, sed tabernacula, ut patet vers. 7.


Versus 4

4. Hominis Dei, — Prophetæ Domini. Ita Chaldæus, Vatablus, Lyranus. Unde homo Dei vocatur Moses, Josue xiv, 6, et Samuel, I Reg. ix, 7, et David et alii. Vide dicta I Timoth. vi, 11. Juxta gazophylacium principum, — in quo principes sua dona et oblationes recondebant, quas Domino erant oblaturi. Ita Hugo et Lyranus. Aut potius, in quo dona a principibus oblata servabantur; illa enim, utpote pretiosa, seorsum et arctius custodiebantur.

Super thesaurum, — super gazophylacium: in Hebræo enim eadem est vox, quam Interpres nunc exedram, nunc gazophylacium, nunc thesaurum vertit. Exedram. — Cubicula hæc erant, sive cellæ ædificatæ in appendicibus templi, ubi sedere et quiescere poterant sacerdotes et Levitæ. Unde exedræ græce dicebantur a sessione, atque ibi supellex et opes templi recondebantur. Unde vers. 4, exedra vocatur gazophylacium. Exedræ ergo erant, sicut subsellia Canonicorum in choro.


Versus 6

6. Jonadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis, dicens: Non bibetis vinum. — Nota, ait Theodoretus, hic mirum patris præceptum, et constantem filiorum obedientiam in re tam dura, atque illustrem perfectionem in lege veteri tam imperfecta. Nam Rechabitæ vitam curis vacuam, et prædiis carentem, vinique abstinentiam adamarunt, imo cum haberent proles et familias, spernebant agros et possessiones, quin et domos, in tabernaculis habitantes, quasi exsules hic et hospites, totique spe in Deum defixi; itaque vixerunt per 300 annos; tot enim fluxerunt a Jehu (cum quo vixit Jonadab pater Rechabitarum, qui eis has sanctiones dedit) usque ad ultimum annum Sedeciæ, sive usque ad eversionem Hierosolymæ.

Unde apte Rechab, id est equitem vel ascendentem, et Jonadab, id est spontaneum Domini, patrem habent, ut notat S. Augustinus Præfat. in Psalm. lxx. Moraliter, qualis debeat esse Rechabitarum, id est Religiosorum, vita, graphice describit Eusebius Emissenus (vel potius Eucherius) hom. 9 ad Monachos: "Contentione laudabili certate; sit unusquisque vestrum in opere Dei promptior, in oratione ferventior, in lectione sollicitior, in castitate sit purior, in sobrietate parcior, in lacrymarum largitate profusior, in corpore honestior, in corde sincerior, in ira mitior, in mansuetudine moderatior, in risu rarior, in compunctione ferventior, in gravitate fundatior, in charitate jucundior."

Et S. Bernardus, serm. 9 in Cana Domini: "Cum, ait, videris monachum ad contumeliam humilem, ad opprobria patientem, suis devotum Prioribus, in moribus mansuetum, tacitum ad loquendum, assiduum ad silentium, in claustro attente legentem, in Ecclesia suis vocibus Christum cum omni devotione laudantem, si non continuo, tamen quotidie lacrymantem, parcum in refectione, ad obedientiam promptum, ubique proclivum, ubique inclinatum, ubique verecundum, ore columbam pulsantem, semper ad Dominum corde clamantem, cultorem proximi, et contemptorem sui, cunctos diligentem, seipsum odientem, tunc dicere poteris: Monachus iste sui Creatoris servat mandatum. O quam felix, o quam beatus est monachus talis!"

Audi et Nazianzenum, Iambic. 15, uno carmine totum monachi officium complectentem: Quid est monachus? Est qui vivit et legi et Deo. Monasterii est monachorum cœtus, ut patet. Perperam ergo Lewenklavius μοναστήριον vertit, solitudo.

Hoc est enim quod alter Nazianzenus, puta S. Basilius, ait in serm. De Instit. monachi: "Monasticæ vitæ institutum nihil aliud sibi propositum habet, quam animæ salutem, atque ut quidquid ad eum finem prodesse potest, tanquam Dei mandatum cum timore observet." Hac de causa Nazianzenus monachos vocat Rechabitas.

monachi. Secundo, domos non habebant, sed habitabant in tabernaculis, quasi peregrini terræ, non cives. Tertio, vino et deliciis abstinebant, unde Rechabitarum posteri, sive successores, fuerunt Essæi sive Esseni, de quibus Philo, Eusebius et alii. Hi enim æque temperantes et continentes fuerunt. Ita ex S. Nilo et Suida docet Serarius, lib. III Trihær. cap. ix. Quarto, non negotiabantur, non serebant, non metebant, non quærebant opes, esto haberent uxores et liberos, sed vivebant ex pecoribus, et arte pastoritia, victu et vestitu simplici contenti. Quinto, erant Scribæ, id est sapientes, legis studiosi, Deique contemplationi, laudibus et hymnis vacabant: unde ab iis scriptus dicitur psalmus lxx, ut habet ejus titulus. Ita Hebræi et S. Hieronymus supra.

Objicit Calvinus hic non patris consilium et præceptum, sed tantum filiorum obedientiam laudari. Respondeo, IV Reg. x, 15 et 23, satis patrem patrisque actus et vitam laudari. Secundo, si tam sancta fuit hæc filiorum per 300 annos in re tam ardua et alias libera obedientia, utique et præceptum patris sanctum fuit, nec frivolum aut illicitum quid præcepit; vix enim ei non fuisset obediendum. Ita S. Hieronymus et Augustinus supra.

Objicit secundo. Hoc præceptum, uti et Ecclesiæ de jejunio, politicum est, nec ligat conscientiam. Respondeo: Hoc falsum est: si enim de Ecclesia hoc dicas, pari jure dicam præceptum de honorandis parentibus, de obediendo magistratui et principibus, politicum esse, nec ligare conscientiam, quod nemo nisi impius dixerit. Vide S. Augustinum supra. Respondeo secundo, parentem tam ardua non posse præcipere filio, sicut non potest præcipere Religionis ingressum. Præceptum ergo hoc Jonadab consilium fuit, non politicum, sed religiosum: vel certe ipse filios tam bonos et morigeros sciebat, ut ultro illud sibi imponi sinerent.


Versus 7

7. Ut vivatis diebus multis, — ut vivatis vita longa, felici, pacifica et quieta: quia cum essent pauperes carentes possessionibus, litibus quoque quæ circa eas moventur, carebant. Atque dignum erat ut vita eis prolongaretur, qui vitæ largitorem, puta patrem, debito honore prosequebantur. Unde Exodi xx, 12, dicitur: "Honora patrem, etc., ut sis longævus super terram." Peregrinamini, — tum quia Rechabitæ, utpote posteri Jethro, erant peregrini in Israel: erant enim Madianitæ, non Israelitæ; tum quia terram sibi hospitium et exsilium, cœlum vero patriam æstimabant. Vide dicta Hebr. xi, 9.

Moraliter hoc sibi dicat quisque Religiosus, imo omnis fidelis, cujus cum S. Paulo spes et conversatio in cœlis est: Memento te in terris peregrinari: es enim conscriptus a Deo ab omni ævo civis sanctorum, hæres cœli, et domesticus Dei. In omni ergo studio, labore, prandio, somno, loco, gradu, dic: "Peregrinus sum," per hæc omnia instar peregrini mihi pertranseundum est, nusquam immorandum: ita prægustabis cœlestis patriæ opes et delicias, quas Deus tibi præparavit, ac reipsa post mortem in illas quasi hæres deduceris: amittes vero, si his terrenis animum affixeris, et obnubilaveris. Quare merito exclamat S. Bernardus, epist. ad Monachos S. Bertini: "O quantam internæ consolationis dulcedinem et gratiam visitationis divinæ præpedit nugarum vapor ad modicum parens!" Et rursum: "Præsertim nos monachi, quorum velimus nolimus in labore vita est, plane miserabiliores sumus omnibus hominibus, si pro tam exiguis tanta patimur detrimenta. Quid enim insipientiæ, imo quid insaniæ est, ut qui majora reliquimus, minora cum tanto discrimine teneamus."


Versus 11

11. Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldæorum. — Rechabitæ, ait S. Hieronymus ad Paulinum, "in tabernaculis semper habitantes, propter irruptionem Chaldaici exercitus Hierosolymam intrare compulsi, hanc primi captivitatem sustinuisse dicuntur, quod post solitudinis libertatem, urbe quasi carcere sunt reclusi." Unde et psalmus lxx hoc titulo inscribitur: Psalmus David filiorum Jonadab priorum captivorum. Quare licet non peccarint Rechabitæ, ob hostis periculum, intrando urbem; tamen melius egissent, si morem suum secuti, longius a Jerusalem in montes et sylvas secessissent: evasissent enim captivitatem, uti fecerant majores eorum in vastatione Amalec, I Reg. xv, 6.


Versus 14

14. Prævaluerunt. — Hebraice קומו hukumu, id est stabilita, hoc est, observata et impleta sunt verba Jonadab, q. d. Rechabitæ in re dura patri obediverunt: vos, o Judæi, in re et lege facili Deo vestro non obedietis! 16. Firmaverunt, — firmiter et constanter observarunt. Subditus enim observans legem patris aut Prælati, sua obedientia confirmat et quasi obsignat eam.


Versus 19

19. Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo. — Syrus et Arabicus, stans coram me. Putant Hebræi filios Rechabitarum nupsisse Levitis, id est feminis e tribu Levi, et liberos ex illis procreatos ministrasse Deo in templo. Unde Chaldæus vertit: Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab ministrans coram me.

Et Hegesippus, lib. II Histor. xxii, de Jacobo fratre Domini loquens, sic ait: "Cum eum lapidarent, unus ex sacerdotibus de filiis Rechab, qui sunt Jeremiæ testimonio commendati, dixit: Quid agitis? justus pro vobis Deum precatur." Verum hoc non videtur esse verum; nam nemo nisi ex patre Levita natus, poterat esse Levita aut sacerdos. Secundo, Theodoretus et Hugo sic explicant, q. d. Non deerunt Rechab filii, non generatione, sed imitatione: scilicet posteri christiani, qui Rechabitarum abstinentiam, obedientiam et religionem imitentur. Tertio, Dionysius censet promitti hic Rechabitis liberationem ab exercitu Chaldæorum, in communi Judæorum clade. Quarto, aliqui putant ex Rechabitis electos fuisse judices. Qui simplicius dicunt alii hic Rechabitis promitti continuam posteritatem, quam Deus semper amet, protegat, et præ oculis habeat. Verum, quia stare coram Domino in Scriptura significat Domino ministrare, uti faciebant Levitæ et sacerdotes in templo; et quia "maximum et pulcherrimum hominis munus est, Deo ministrare," ut ait Aristides, tom. II Orat. 3 Platonica; hinc sexto, aptius censent alii, quod Rechabitæ ob tantam obedientiam et abstractionem a curis sæcularibus, electi hic fuerint a Deo ad aliquod Dei et templi ministerium, cujus ipsi erant capaces, seu quod eis committi poterat, sicut Gabaonitis commissa fuit cura aquæ et lignorum templi, Josue ix, 23. Censet Sanchez hoc ministerium fuisse cantandi, et Rechabitas factos esse cantores in templo. Hoc enim videtur dicere Scriptura, I Paral. ii, 55, unde et psalmus lxx eis quasi cantoribus inscribitur. Sic Anna prophetissa et virgines Deo dicatæ (inter quas educata fuit B. Virgo) templo ministrabant, vestes sacras reficiendo, lavando, aptando, etc.

Septimo et certissime, ipsa Rechabitarum pia vita et observantia et quasi nazaræatus, vocatur hic statio sive ministerium Domini; ipsi enim æque

ut Nazaræi vino abstinebant. Sicut ergo Nazaræi olim, et nunc Religiosi, dicuntur stare coram Deo, illique ministrare: ita idem dici poterat de Rechabitis. Duo ergo hic eis promittit Deus, primo, quod eorum stirps non deficiet; secundo, quod posteri eorum in pia ista patrum observantia perstabunt, ideoque Deo cordi et curæ erunt, imo quasi familiares amici in conspectu ejus jugiter cum eo versabuntur. Ita S. Benedictus, S. Franciscus, S. Ignatius, aliique illustres Sancti et Ordinum fundatores a Deo audierunt, quod Ordo eorum non deficeret, quodque Deus semper viros insignes ei suggereret, qui disciplinam et sanctitatem Ordinis tuerentur, fulcirent, restaurarent et perficerent.

Celebre fuit olim oraculum S. Benedicti, cujus fama totum orbem pervagata est, scilicet, quod Ordo ab ipso institutus duraturus esset usque ad finem mundi, atque in fine mundi pro Romana Ecclesia staturus fidelissime, et plurimos in fide confortaturus, quodque nullus in eo moriturus esset nisi in statu salutis, uti narrat Arnoldus Wion in Chronicis Ordinis S. Benedicti, quæ vocat Lignum vitæ, lib. I, cap. i, sub finem.

Simile exstat de Ordine S. Francisci, in ejus Vita apud S. Bonaventuram, et in Chronicis Ordinis. Cum enim S. Franciscus audiens aliquos apostatare, vel opponere se Ordini suo, valde affligeretur, audivit a Deo: "Quid turbaris, Francisce? quis hunc Ordinem plantavit, nisi ego? Ego retinebo, ego illis cadentibus alios substituam, iique si nondum nati fuerint, faciam ut nascantur, quod si tres tantum in eo permanserint, eos ipsos nunquam deseram, sed erit hæc semper familia mea."

Audi et memorabilem visionem S. Pachomii, qui ab Angelo regulam monasticam accepit, quam refert Dionysius Exiguus in ejus Vita: "Astiterunt, inquit, super eum (Pachomium) angeli lucis, et juvenis in medio eorum ineffabili pulchritudine atque claritate resplendens, qui instar solis ex se fulgoris radios emittebat, habens super caput coronam spineam. Et levantes a terra Pachomium angeli, dicunt ei: Quoniam petiisti a Domino misericordiam, ecce veniet tibi misericordia tua, Deus gloriæ Jesus Christus Filius Dei Patris unigenitus, qui missus est in hunc mundum, et pro salute generis humani crucifixus est, spineam ferens in capite coronam. Et Pachomius

ait: Oro, Domine, numquid ego te crucifixi? Et Dominus placidior ait ad eum: Non tu quidem crucifixisti, sed parentes tui." Deinde subjungit promissionem: "Verumtamen animæquior esto, et confortetur cor tuum, quia posteritas tua manebit in sæculum, nec usque in finem mundi deficiet; ipsique qui post te futuri sunt, de profunda illa caligine liberabuntur, quotquot vixerint abstinenter, et curam salutis propriæ gesserint. Modo namque qui præsentia tua se continent, tuarum sequentes exempla virtutum, maxima gratiæ luce resplendent; post te vero qui in hujus sæculi caligine fuerint immorati, quia prudenter intelligent quæ petenda sunt, quæve fugienda et spontanea voluntate nullo humanitus utentes exemplo, de tantis exsilierint tenebris, omnemque justitiam servantes, æternam vitam toto corde dilexerint; amen dico tibi, quia cum istis erunt qui nunc tecum in summa continentia et sanctitate præclari sunt, eamdemque salutem ac requiem sortientur. Hæc dicens Dominus ascendit in cœlum. Sic autem illustratus aer est, ut splendor lucis illius non possit humanis sermonibus explicari."

Tropologice Rechab est Christus, filii ejus sunt viri religiosi, qui ejus obedientiam usque ad mortem imitantur: hi stant coram Domino, parati ad omnem ejus nutum, horum progenies est perpetua. Illi sunt filii Rechab, id est equites Christi triumphantis, et cum triumpho ascendentis in cœlum: Christi enim exemplo superant et calcant omnia terrena, et quasi equites super ea equitent, scandantque in cœlum. Quocirca recte B. Petrus Damianus Cardinalis, epist. 18 ad Desiderium Cardin. et Abbat.: "Cœnobium, inquit, est vivarium animarum, captabulum cœlestium pecorum, aviarium volucrum." Captabulum, vel per euphoniam elisa littera p, catabulum (ad quod damnatus S. Marcellus Pontifex ut pasceret bestias, ibi labore et pædore confectus martyr obiit) est septum vel locus, ita dictus, quod capiat animalia. Sicut enim a venor dicitur venabulum, ita et a capto captabulum, indeque catabulum, ut videtur, licet Etymologicum Græco-Barbarum velit esse Græcam vocem a καταβάλλω, id est demitto, profundo, abjicio, negligo, ut catabulum sit locus demissus, profundus, abjectus, vilis, qualis est stabulum pecorum. Vide de catabulo Cardinalem Baronium in Martyrologio 19 januarii.

Mors, saluti quæ studet soli cohors. Monasterii est monachorum cœtus, ut patet. Perperam ergo Lewenklavius μοναστήριον vertit, solitudo.