Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jeremias dictat Baruch librum suorum oraculorum et minarum, jubetque ut eum in templo coram omni populo legat. Rex Joakim librum comburit, et Jeremiam cum Baruch occidi jubet: fugit Jeremias, et mox Dei jussu secundum librum minaciorem conscribit.
Textus Vulgatae: Jeremias 36:1-32
1. Et factum est in anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda: factum est verbum hoc ad Jeremiam a Domino, dicens: 2. Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi adversum Israel et Judam, et adversum omnes gentes, a die qua locutus sum ad te, ex diebus Josiae usque ad diem hanc: 3. si forte audiente domo Juda universa mala, quae ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima: et propitius ero iniquitati et peccato eorum. 4. Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriae: et scripsit Baruch ex ore Jeremiae, omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum, in volumine libri: 5. et praecepit Jeremias Baruch, dicens: Ego clausus sum, nec valeo ingredi domum Domini. 6. Ingredere ergo tu, et lege de volumine, in quo scripsisti ex ore meo, verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die jejunii: insuper et audiente universo Juda, qui veniunt de civitatibus suis, leges eis: 7. si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima: quoniam magnus furor et indignatio est, quam locutus est Dominus adversus populum hunc. 8. Et fecit Baruch filius Neriae, juxta omnia quae praeceperat ei Jeremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini. 9. Factum est autem in anno quinto Joakim filii Josiae regis Juda, in mense nono: praedicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem, et universae multitudini, quae confluxerat de civitatibus Juda in Jerusalem. 10. Legitque Baruch ex volumine sermones Jeremiae in domo Domini, in gazophylacio Gamariae filii Saphan scribae, in vestibulo superiori, in introitu portae novae domus Domini, audiente omni populo. 11. Cumque audisset Michaeas filius Gamariae filii Saphan omnes sermones Domini ex libro: 12. descendit in domum regis ad gazophylacium scribae: et ecce ibi omnes principes sedebant: Elisama scriba, et Dalaias filius Semeiae, et Elnathan filius Achobor, et Gamarias filius Saphan, et Sedecias filius Hananiae, et universi principes. 13. Et nuntiavit eis Michaeas omnia verba, quae audivit legente Baruch ex volumine in auribus populi. 14. Miserunt itaque omnes principes ad Baruch, Judi filium Nathaniae, filii Selemiae, filii Chusi, dicentes: Volumen ex quo legisti audiente populo, sume in manu tua, et veni. Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua, et venit ad eos. 15. Et dixerunt ad eum: Sede, et lege haec in auribus nostris. Et legit Baruch in auribus eorum. 16. Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum, et dixerunt ad Baruch: Nuntiare debemus regi omnes sermones istos. 17. Et interrogaverunt eum, dicentes: Indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus. 18. Dixit autem eis Baruch: Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos: et ego scribebam in volumine atramento. 19. Et dixerunt principes ad Baruch: Vade, et abscondere tu et Jeremias, et nemo sciat ubi sitis. 20. Et ingressi sunt ad regem in atrium: porro volumen commendaverunt in gazophylacio Elisamae scribae: et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones. 21. Misitque rex Judi ut sumeret volumen: qui tollens illud de gazophylacio Elisamae scribae, legit audiente rege, et universis principibus qui stabant circa regem. 22. Rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono: et posita erat arula coram eo
Versus 1
1. Et factum est in anno quarto (regni) Joakim, postquam Joakim, re cum Nabuchodonosore composita, Babylone redierat, sed non ita secure, quin adhuc Judaei metuerent Nabuchodonosoris reditum; unde ad eum avertendum indixerunt jejunium, vers. 6.
Versus 2
2. Volumen, Hebraice מגלד megilla, significat convolutionem; olim enim liber instar mappae geographicae erat quasi una membrana, ex variis membranis consuta, quae in cylindrum convolvebatur; hoc enim est Hebraeum megilla, et Latinum volumen.
Dices: Quomodo ergo paginas sive pagellas habebat, ut dicitur vers. 23?
Respondeo primo: Paginae vocantur vel ipsae membranae partiales invicem assutae, ut fiat una membrana longa et lata; vel singulae circumvolutiones, aut partes cylindro convolutae, quae singulae seorsim ordine explicabantur et evolvebantur ut legi possent. Unde pro paginae hebraice est דלתות delatot, id est ostia, fores, id est aperturae, explicationes, explicati gyri.
Secundo, per paginas accipi possunt paragraphi, vel capita, in quae distinctus erat liber, juxta distinctionem et diversitatem materiae, puta oraculorum in eo descriptorum.
Tertio, Sanchez opinatur librum hunc aliam habuisse formam, quam volumen olim communiter habebat, nempe quadratam, ut in ea distincte essent pagellae, uti fit in nostris libris. Horum enim etiam tunc usum fuisse colligitur ex eo quod scribit Josephus, lib. XII Antiq. v, de litteris Lacedaemonum datis ad Oniam pontificem in quibus
ad calcem haec leguntur: «Demoteles est, qui has vobis reddidit litteras in pagina quadrangula scriptas, et obsignatas aquilae sigillo draconem tenentis in unguibus.» Verum hae litterae erant instrumenta publica amicitiae et foederis.
Summa scripturae hujus libri erat, ut patet, vers. 29: «Festinus veniet rex Babylonis, et vastabit terram hanc, et cessare faciet ex illa hominem et jumentum.» Erat ergo hic liber, vel compendium prophetiarum Jeremiae omnium, vel certe ipse liber prophetiae Jeremiae a cap. 1, hucusque. Ita Sanchez. Hoc enim plane significant verba Dei dicentis: «Scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi, etc., ex diebus Josiae usque ad diem hanc.» Unde patet Jeremiam ab anno 13 Josiae, quo coepit prophetare, usque ad annum quartum Joakim, qui hic nominatur, per annos 22, oracula sua non scripsisse, aut potius scripsisse quidem ea in variis schedis, sed in unum librum et volumen ea non digessisse. Quare Deus hic ei jubet, ut id faciat: quia hoc anno quarto Joakim, coepit regnare Nabuchodonosor, qui impleturus erat haec oracula, et vastaturus Judaeos aliasque gentes.
Versus 4
4. Vocavit ergo Jeremias Baruch, ut ipse quasi scriba scriberet hoc volumen dictante Jeremia, sive quia Jeremias minus polite scribebat, et malos formabat characteres, ut vult Sanchez: sive quia Jeremias totus concipiendae et dictandae prophetiae erat intentus: sive quia clausus in carcere obscuro, videre non poterat ut scriberet: sive quia longum erat hoc opus; tota enim Jeremiae prophetia describenda erat.
Versus 5
5. Ego clausus sum — in carcere a Joakim rege timente, ne, si liberum me sinat, meis tristibus oraculis percellam et frangam animos populi. Ita Theodoretus, Rabanus, Thomas, Lyranus. Aut quia volui librum eis legere, hinc ab eis incarceratus sum. Ita Lyranus et Dionysius. Inde tamen, ne rex eum occideret, a principibus emissus est, ut se absconderet, vers. 19.
Secundo, planius alii, Hebraeum עצור atsur, vertunt, detentus sum, prohibitus sum, scilicet vel a rege Joakim, ut vult Sanchez; vel a Dei spiritu, ingredi templum et legere librum, ne ibi occidar. Ita Vatablus, Pagninus, a Castro et Maldonatus.
Hinc patet Prophetas aliquando verbo, aliquando scripto, aliquando et communiter utroque modo prophetasse. Littera enim scripta occidi nequit, rursum non erubescit, denique ad absentes et posteros transmittitur. Qua de re exstat elegans aenigma Antiphanis poetae Graeci:
Natura infantes servans est femina in ulnis. Illi muti, genitam sed possunt sistere vocem Per cunctas terraeque vias, perque aequoris undam, Cui volet absenti mortali audire licebit: Cuique etiam sensus auditus surdus habetur.
Quod Sappho poetria ita exponit: Feminea natura est epistola, quae infantes circumfert litteras, quae cum mutae sint, iis tamen qui longe absunt, loquuntur, quibus ipsa vult: legentem vero eam nemo, ne proximus quidem, audit: quocirca litterae aeque surdae ac mutae esse videntur: mutae legenti, surdae astanti.
Rursum ex hac scriptura Baruch liquet, quam antiquus fuerit usus scribendi calamo et atramento apud Hebraeos.
Versus 6
6. In die jejunii. — Nota, vers. 9, indictum est hoc jejunium ante hanc Jeremiae jussionem, idque ad placandum Deum, et avertendum Chaldaeos; erat enim mense nono, ut dicitur vers. 9, quo hactenus nullum nec a Deo, nec a Synagoga indictum erat jejunium, ut patet ex Menologio Hebraeorum apud Genebrardum. Post tamen ob combustum hunc Jeremiae librum, indixerunt Judaei annuum jejunium, die septima mensis noni, ut patet ex dicto Menologio. Quare minus recte aliqui per diem jejunii intelligunt festum expiationis, quo jejunium omnibus indictum erat sub poena mortis, quod celebrabatur die decimo mensis septimi, Levit. xxiii, 27.
7. Si forte cadat. — Nota: Cadere orationem in conspectu Domini, est eam acceptam esse Domino, eaque Deum exorari. Unde cap. seq. vers. 19, Noster Interpres Hebraeam hanc phrasim vertit: «Valeat in conspectu tuo deprecatio mea.» Ita Chaldaeus, S. Thomas et Dionysius.
Sed quia liber hic legitur populo ut convertatur et Deum oret, itaque placet: hinc melius Maldonatus, Sanchez, Hugo et Vatablus sic explicant, si cadat, id est si forte Judaei minis excidii quod Deus per Chaldaeos intentat, territi et compuncti convertantur ad Dominum, ut humilient, prosternant et profunde demittant se et preces suas, ut supplices a Deo veniam petant. Simili phrasi ait Jeremias, cap. xxxviii, 26: «Prostravi ego preces meas coram rege.» Unde sequitur hic: «Et revertatur unusquisque a via sua pessima.» Simile est Daniel. ix, 17. Vide hic quid facere soleant minae Jeremiae et concionatorum: nimirum minae sunt quasi pharmaca, quibus exciti peccatorum humores expelluntur.
Versus 9
9. In anno quinto Joakim, etc., praedicaverunt jejunium (publica praeconis voce indixerunt jejunium) in conspectu Domini, id est in templo, videlicet ut omnes jejunarent «in conspectu Domini,» id est inclinantes se, et orantes ante conspectum Domini, sicut dixit vers. 7: «Si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini.» Ita Maldonatus.
Nota: Hoc jejunium indictum est anno quinto Joakim, uti hic dicitur. Ergo indictum est post obsidionem Hierosolymae, ejusque vastationem, quae contigit anno quarto Joakim, in qua ipse Joakim rex cum multis Hierosolymitis, captus, abductus est in Babylonem; sed promittens Nabuchodonosori fidelitatem et tributum in posterum, mox eodem, ut videtur, anno liber in Jerusalem est dimissus: ubi statim ad ingenium rediit, et Chaldaeorum jugum excussit. Hac de causa, Dei monitu Jeremias jussit Baruch librum oraculorum suorum describere, regique et proceribus legere, ut modeste se gererent, subderentque ex fide data se Chaldaeis; alioqui ipsos sibi, urbi et regno excidium allaturos, uti reipsa contigit.
Porro indictio jejunii hujus praecessit lectionem libri, qua nimirum Baruch legit principibus oracula et minas Jeremiae, ut patet ex sequentibus. Quocirca hoc jejunium non est indictum ad avertendas hasce minas, et Chaldaeos; sed potius in signum publici luctus; eo quod anno praecedenti urbs capta et spoliata esset a Chaldaeis, ac multa vasa templi cum rege et proceribus abducta essent in Babylonem. Hanc ergo cladem luxerunt publico et solemni hoc jejunio; quo tamen simul precabantur ut Deus deinceps talem cladem ab eis averteret, nec sineret amplius urbem cum templo suo ab incircumcisis ita pollui et vastari.
Versus 12
12. Ad gazophylacium (id est cubiculum: vide dicta cap. praeced. vers. 2 et 4) scribae, id est secretarii, vel, ut Vatablus, cancellarii regii.
16. Obstupuerunt unusquisque ad proximum suum, obstupentes se invicem respiciebant.
Versus 18
18. Ex ore ejus loquebatur quasi legens. Prompte et expedite mihi dictabat, ac si ea ex libro legisset. Significat Baruch haec verba non fuisse a Jeremia praemeditata, nec quaesita, sed a Spiritu Sancto suggesta, ut posset dicere cum Davide, Psal. xliv, 2: «Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.» Ita Maldonatus. Jeremias ergo hic omnia sua oracula sine libro dictavit et quasi reparavit; sicut multi putant, licet falso, Esdram dictasse et reparasse S. Scripturam in excidio combustam.
Versus 19
19. Vade, et abscondere tu et Jeremias. Suadent hoc eis proceres quia sciebant ingenium et consilium Joakim regis, qui arrogans, nec ferens se subjici Chaldaeo, oderat Jeremiam suadentem, imo ex ore Dei jubentem, ut ei se subderet. Ergo ne eis rursum subjectionem occinentibus indignetur Joakim, eosque carcere vel morte mulctet, consulunt eis fugam et latebras.
Versus 22
22. Rex autem sederat, Hebraice יושב iosheb, id est habitabat, in domo, in qua per hiemem commorari solebat: erat enim mensis nonus, id est november.
Et posita erat arula, foculus, vel receptaculum prunarum, quo se calefaciebat rex. Ita Septuaginta et Chaldaeus.
Versus 23
23. Pagellas, hoc est, gyros explicatos in explicatione voluminis, sive libri convoluti, ut dixi vers. 2. Porro dicit «tres vel quatuor,» quia legerat tres, et coeperat quartam; et quia loquitur uti vulgo homines loqui solent.
Scidit illud (scilicet ipse rex Joakim, ut patet vers. 27 et 29, furore correptus) scalpello scribae, id est cultello pennario. Ita Hugo, S. Thomas, Lyranus et Vatablus. Falluntur Hebraei, putantes hunc librum fuisse Threnos Jeremiae; hic enim liber continebat minas excidii futuri: Threni vero continent lamentationes excidii praeteriti.
Versus 24
24. Et non timuerunt, neque sciderunt vestimenta sua (q. d. Timorem et horrorem non ostenderunt scindendo vestimenta sua: est hendiadys): rex (qui sciderat et combusserat librum: hunc enim maxime facti et furoris sui poenitere debebat) et omnes servi ejus. Moris enim erat apud Hebraeos, ut in blasphemia Deique injuria, omnes audientes scinderent vestimenta, ut hoc ipso Dei injuriam detestarentur et exsecrarentur. Gravis enim erat Dei injuria, scindere et comburere ejus librum et oracula; quocirca posteri ob conscissum hunc librum, publicum et annuum indixerunt jejunium, uti superius dixi. Sic Josias, pater Joakim, «cum audisset verba libri legis Domini, scidit vestimenta sua,» IV Reg. xxii. Quin et impius Achab idem fecit, III Reg. xxi.
Versus 26
26. Abscondit autem eos Dominus, scilicet in eodem loco, ad quem fugerant ut laterent: verbi gratia, in domo viri alicujus boni et pii: ibi enim Deus eos protexit, et quaerentium eos phantasiam aut oculos divertit et avertit alio, ut ad eum locum non accederent, et Jeremiam cum Baruch non invenirent. Ita Chaldaeus, Rabanus et Hugo. Sic Christus abscondit se, Joan. viii, non fugiendo, sed faciendo se invisibilem, aiunt ibidem Theophylactus, Euthymius, Lyranus, Maldonatus et alii.
Aliter, D. Thomas, qui censet Deum hic per miraculum abscondisse Jeremiam et Baruch, vel transferendo eos in latebras, uti Eliam transtulit; vel oculos eorum tenendo aut excaecando, ne Jeremiam et Baruch viderent. Jeremias fuit hic typus Christi, qui a Judaeis quaesitus ad mortem, abscondit se, et transiens per medium illorum ibat, imo sub finem vitae secessit in civitatem Ephrem, Joan. xi, 54, quia nondum venerat hora ejus.
non Juda; ac consequenter non fuerunt ex stirpe Joakim.
Et cadaver ejus projicietur ad aestum per diem, et ad gelu per noctem, q. d. Joakim occidetur a Chaldaeis, et cadaver insepultum projicietur, ut loco publico putrescat. Haec est infamis sepultura asini, quam ei praedixit cap. xxii.
Praeclare Aristides, orat. in Eteonem, tom. I: «Dum, ait, mors omnibus aeque est proposita, illud certe, ut quis praeclarissima quaeque consecutus, gloriose obeat, nec diis nec hominibus invisus, non omnibus est, sed paucis admodum concessum.» Subdit ad id stimulum: quia vita nostra brevis est, ut etiamsi Nestoris annos computes, minima sit pars aeternitatis, imo nulla.
Versus 29
29. Festinus veniet. Hebraice בא יבא bo iabo, id est veniendo veniet, id est veniens in via non tardabit; sed cito instar aquilae advolabit, adventu suo rumorem praecurret, aderit ante portas vestras, antequam audiatis illum e Babylone discessisse. Vatablus vertit, certissime veniet.
Cessare faciet, occidet vel auferet homines et jumenta.
Versus 30
30. Non erit ex eo qui sedeat, scilicet diu et absolute: nam filius ejus Joachin tantum tribus mensibus regnavit, ideoque aestimatur ac si non regnasset. Ita Theodoretus. Posteri vero Joachin non fuerunt reges, sed duces populi. Machabaei aliqui fuerunt reges; sed hi fuerunt ex tribu Levi, non Juda; ac consequenter non fuerunt ex stirpe Joakim.
Versus 31
31. Et non audierunt, id est, quia non audierunt, hoc est, obedierunt jussis et oraculis Dei editis per Jeremiam.
32. Additi sunt sermones multo plures, quam antea fuerant. Hebraice, additi sunt sermones multi, similes illis prioribus, id est minaces. Ita Septuaginta, Chaldaeus, Vatablus et alii.