Cornelius a Lapide

Jeremias XXXVII


Index


Synopsis Capitis

Jeremias Sedecia consulenti et roganti, ut pro se et urbe oret, prophetat Nabuchodonosorem, qui a Jerusalem recesserat pugnaturus contra Pharaonem, reversurum, et Jerusalem combusturum. Hinc quasi transfuga vellet ad Chaldaeos capitur, et in tetrum locum conjicitur; sed deprecans Sedeciam, ab eo commodiorem custodiam et quotidianam annonam impetrat.


Textus Vulgatae: Jeremias 37:1-20

1. Et regnavit rex Sedecias filius Josiae pro Jechonia filio Joakim: quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda. 2. Et non obedivit ipse, et servi ejus, et populus terrae, verbis Domini, quae locutus est in manu Jeremiae prophetae. 3. Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiae, et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, ad Jeremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum. 4. Jeremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Aegypto: et audientes Chaldaei, qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem. 5. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, dicens: 6. Haec dicit Dominus Deus Israel: Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum. 7. Et redient Chaldaei, et bellabunt contra civitatem hanc: et capient eam, et succendent eam igni. 8. Haec dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldaei; quia non abibunt. 9. Sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum, qui praeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati: singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni. 10. Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Jerusalem propter exercitum Pharaonis, 11. egressus est Jeremias de Jerusalem ut iret in terram Benjamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium. 12. Cumque pervenisset ad portam Benjamin, erat ibi custos portae per vices, nomine Jerias, filius Selemiae filii Hananiae, et apprehendit Jeremiam prophetam, dicens: Ad Chaldaeos profugis. 13. Et respondit Jeremias: Falsum est, non fugio ad Chaldaeos. Et non audivit eum: sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes. 14. Quam ob rem irati principes contra Jeremiam, caesum eum miserunt in carcerem, qui erat in domo Jonathan scribae: ipse enim praepositus erat super carcerem. 15. Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi Jeremias diebus multis: 16. mittens autem Sedecias rex tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Jeremias: Est. Et ait: In manus regis Babylonis traderis. 17. Et dixit Jeremias ad regem Sedeciam: Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris? 18. Ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant: Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc? 19. Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex: Valeat deprecatio mea in conspectu tuo: et ne me remittas in domum Jonathan scribae, ne moriar ibi. 20. Praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate: et mansit Jeremias in vestibulo carceris. 6. Ecce exercitus Pharaonis, etc., revertetur in Aegyptum. Narrant Rabbini quod, cum Aegyptii jam haberent classem in mari, nutu Dei apparuerint super mare utres inflati, ad speciem viscerum humanorum, per mare agitati, dixerintque Aegyptii inter se: «Hi sunt majores nostri Aegyptii, qui suffocati sunt in mari propter istos Judaeos; et nos nunc vadimus, ut auxiliemur eis? steterunt igitur, et redierunt retro.» Hae sunt fabellae R. Salomonis.


Versus 6

15. In domum laci, in carcerem, qui quia teter, tenebricosus, foetidus, coenosus, profundus erat et horridus, hinc similis erat laco, foveae, sepulcro et inferno. Sic Joseph dicitur descendisse in foveam, id est in lacum carceris, Sapient. x, 13, et Daniel, cap. vi, dicitur projectus in lacum leonum. Quocirca Jeremias, ne ejus squalore conficeretur, rogat inde eripi; unde in vestibulum quasi commodiorem locum translatus est, vers. ultimo. Sic apud omnes gentes carceres horridi longam mortem prae se ferebant; hinc Athenis carcer dictus est «barathrum,» et a Christo «tenebrae exteriores;» non quod esset extra urbem, sed «exteriores,» id est extremae et summe tenebricosus. Carcer quoque dictum est «ergastulum,» quasi dicas operatorium, quia in carcere servi vincti operari, ut molere, pinsere, et statum operis pensum persolvere debebant. Sed haec in laco fieri non poterant; is tamen communi voce et more vocatur hic «ergastulum.»

Nota: Haec prophetia contigit sub Sedecia, sub tempus obsidionis Jerusalem, ac proinde accidit diu post illam capitis praeced.; illa enim contigit sub Joakim. Est enim in Jeremia crebra hysterologia: quia prophetiae ejus in unum volumen compilatae sunt promiscue, non servato ordine, uti dixi initio in chronotaxi. Quae hic et sequentibus cap. scribuntur a Jeremia, historiae sunt adeo clarae, ut qui eis longa interpretatione lucem afferre velit, eas potius sit obnubilaturus et caliginem eis offusurus.


Versus 8

8. Nolite decipere animas vestras, id est, primo, nolite falso animis vestris persuadere, quod Chaldaei prorsus abibunt. Secundo, «animas,» id est vitas vestras: has enim redeuntes Chaldaei vobis eripient, aut ita affligent, ut malitis mori quam vivere. Tertio, «animas vestras,» id est vos ipsos, ut sit synecdoche.

Euntes abibunt, id est omnino abibunt ut amplius non redeant.


Versus 9

9. Sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum, q. d. Adeo fixum et certum est Dei decretum de Jerusalem excidio, ut, licet Chaldaei ab Aegyptiis, ut vos speratis, aut a vobis caederentur, ita ut pauci cladem hanc evaderent, iique graviter saucii; Deus tamen per illos Judaeorum agmina sterneret, urbemque concremaret. Tam durum est Deum habere adversarium, ac contra eum pugnare vel obniti, est contra stimulum calcitrare. Ita Sanchez.


Versus 11

11. Et divideret ibi possessionem, non filiis suis, ut vult Chaldaeus, nullos enim habuit; mansit enim virgo, ut dixi cap. xvi, vers. 2, sed fratribus et propinquis. Aut ut possessionem quae sibi forte obvenerat, vel agrum quem emerat ab Hanameel, cap. xxxii, vers. 9, ab aliis ejus et vicinis agris demetiretur et divideret. Ita S. Thomas, Lyranus et Dionysius.

Verum agro obstat, quod ager ille postea sit emptus, scilicet cum Jeremias incarceratus esset (qui hic vers. 4 dicitur fuisse liber, unde et urbe egredi voluit, vers. 10), scilicet anno decimo Sedeciae, cum paulo post expugnata est Jerusalem, ut patet cap. xxxii, vers. 1 et 2. Adde, pene frustra facta fuisset haec partitio bonorum, utpote quae in praedam cessura mox erant victori Chaldaeo: potuit tamen eam praetexere Jeremias fugae suae, ut mox dicam.

Secundo, Sanchez explicat, q. d. Egressus est Jeremias de Jerusalem, ut domum et habitationem a populo Solymitano divideret, id est, ut a populo jamjam vastando et perituro subtraheret: dividere autem in conspectu civium, nil est aliud quam spectantibus civibus fugam illam seu discessum moliri. Hic sensus in Hebraeo est planior; nam ex Hebraeo potest sic verti cum Vatablo et Pagnino, ut lubrificaret exinde in medio populi, id est ut more rei lubricae dilaberetur ex urbe in medio populi, qui turmatim soluta jam obsidione ex urbe egrediebatur. Aut, ut divideret se a populo, id est ut recederet ab urbe. Videns enim Jeremias Sedeciam et proceres sibi offensos, et parare carceres aliaque diriora; simul praevidens paulo post Jerusalem, et omnia quae in ea erant vastanda esse, mature voluit sibi consulere, ac occasione disponendi de rebus suis, abire in Anathoth, et ex Jerusalem se subducere, ut se excidio eriperet. Septuaginta vertunt: Ut emeret inde (aliquid) in medio populi, id est in mercatu, quod Theodoretus explicat, q. d. Ut emeret panes; erat enim fames in urbe paulo ante obsessa.


Versus 12

12. Jerias. Hic erat nepos, id est filius filii, Hananiae (ut hic dicitur), cui mortem intentavit Jeremias, cap. xxviii, vers. 16, ideoque nepos ejus Jerias, ut mortem avi vindicaret, Jeremiae infensus hic eum capit. Ita R. Salomon, Lyranus et alii.

14. Caesum, vel pugnis, vel, ut Rabanus, S. Thomas et Lyranus, flagellis, et sic Jeremias fuit typus Christi flagellati.

Nota hic, quam perniciosa sit temeraria suspicio, et praecipitatum judicium. Ex eo quod Jeremias urbe exiret, suspicax Jerias ait: «Ad Chaldaeos profugis.» Credunt et principes, insontemque Jeremiam caedunt et incarcerant. Peccavit in hoc Heli, qui Annam suspirantem ad Deum, quasi ebriam et temulentam increpavit; et Pharisaei qui Christum calumniati sunt, vocantes gulonem, vini potorem, daemoniacum, quod cum publicanis et peccatoribus accumberet, morbosque curaret.

Gravius deliquit Theodosius Junior Imperator qui, ob pomum ab Eudoxia uxore dono datum Paulino nobilissimo viro, suspicatus adulterium, eum innocentem interfici jussit, Eudoxiam a societate tori removit. Et Constantinus Magnus, qui Crispum filium falso incestus ab uxore accusatum, mox interfici jussit. Laborant hoc malo melancholici, quia ex umbra gravia mala mox ominantur. Est enim melancholia, utpote humor ater, tristis, timida, suspicax, maligna. Hi ergo contra eam ex professo pugnare debent, omniaque phantasmata suspicionum quae incidunt animo, mox elidere: nam, ut B. Dorotheus ait, «mendosa amussis etiam recta depravat.»

Narrat idem B. Dorotheus, custodem horti domestici suspicatum esse de quodam Religioso, quod poma ex horto furto sublegisset, itaque accessisset ad S. Synaxin; accusavit eum apud Antistitem. Ille, re examinata, cognovit Religiosi innocentiam, ac hortulanum suspiciosum publice coram omnibus gravissime increpuit et confudit. S. Franciscus incidens in pauperem mendicum, cum socius ei diceret: Forte hic inopiam simulat, et dives est; jussit mox illi ut flexis genibus a mendico veniam peteret, eumque nudum veste sua tegeret. Cassianus, lib. V De Instit. renunt. cap. xx, narrat Machatem virum sanctum, sed severi nimis et suspicacis judicii, ita a Deo punitum et correctum fuisse: «Machates, inquit Cassianus, cum institueret nos neminem dijudicare debere, intulit tria fuisse in quibus

inquit Cassianus, cum institueret nos neminem dijudicare debere, intulit tria fuisse in quibus discusserit vel reprehenderit fratres; primo, quod uvam sibi nonnulli paterentur abscindi; secundo, quod haberent in cellulis sagum; tertio, quod oleum benedicentes saecularibus exposcentibus darent. Unde justo Dei judicio haec omnia se incurrisse dicebat; nam aegritudinem uvae contrahens et tabescens, coactus sum, ait, eam abscindi permittere; cujus etiam infirmitatis obtentu, sagum quoque habere coactus sum; oleum etiam benedicere et supplicantibus dare, cum alia ratione eorum importunas preces evadere non possem.» Unde concludit: «Quibus mihi manifeste compertum est, iisdem causis ac vitiis monachum obligari, in quibus de aliis judicare praesumpserit.»


Versus 15

20. In vestibulo carceris, in atrio carceris communis; non ergo erat Jeremias in cellis vinctorum, ut vult R. David, qui 'in vestibulo carceris,' per hypallagen exponit, q. d. «In carcere qui erat in vestibulo,» sed in atrio, quasi in libera custodia, idque Dei providentia, ut eum ibi facilius cives adire et audire possent. Unde in hoc atrio emit agrum ab Hanameel, fecitque emptionis instrumenta, cap. xxxii.

Est haec tertia incarceratio Jeremiae. Primo enim in carcerem missus fuit, cap. xx, vers. 2, a Phassur filio Emmer, sed postridie eductus; secundo, incarceratus fuit, cap. xxxii, vers. 3, a Sedecia rege; tertio hic. Hanc foveam sive lacum Jeremiae Constantinum Imperatorem mirifica fabrica exornavisse scribit Nicephorus, lib. VIII, cap. xxx.


Versus 16

16. Putasne est sermo a Domino? q. d. A temetipso dicis urbem comburendam, an a Deo inspiratus? Ita Hugo et Vatablus. Vel potius, quia sciebat eum esse Prophetam Domini, q. d. Estne sermo aliquis novus a Deo? cupiebat enim Sedecias mitius aliquid, et favens suae pertinaciae oraculum novum audire. Ita ex Hebraeo et Septuaginta, Theodoretus, S. Thomas, Lyranus et a Castro. Unde respondet Jeremias: De novo mihi revelatum est, quod in manum regis Babylonis traderis.


Versus 18

18. Ubi sunt, q. d. Ex eventu videte me esse verum Prophetam, qui praedixi adventum Chaldaeorum, uti jam eos advenisse videtis, falsos vero et mendaces Prophetas esse, qui id negarunt. Ita Theodoretus, S. Thomas et Lyranus.


Versus 19

19. Valeat deprecatio mea in conspectu tuo, sine te, mi rex, a me exorari; acquiesce deprecationi meae.


Versus 20

20. In vestibulo carceris, in atrio carceris communis; non ergo erat Jeremias in cellis vinctorum, ut vult R. David, qui 'in vestibulo carceris,' per hypallagen exponit, q. d. «In carcere qui erat in vestibulo,» sed in atrio, quasi in libera custodia.

Torta, hebraice ככר kickar, id est panis rotundus et orbicularis, quae dicitur torta quasi tracta, et in orbem contorta. Hinc et talentum, quia orbiculatum, vocatur kickar.

Excepto pulmento, id est obsonio, vel cibo qui pulti vel pani additur. Veteres enim temperantes, pulte pro pane utebantur, ut dixi Genes. cap. xxv, 29, q. d. Sedecias liberalis fuit in Jeremia alendo; jussit enim in publica fame ei dari tortam panis, pulmentum vero sine mensura.

Aliter Septuaginta, Chaldaeus, Pagninus et Vatablus vertunt, scilicet: Et dedit ei tortam panis (scilicet emptam) de vico aut platea pistorum, id est dedit ei tortam panis communis, quem pistores coquebant quotidie servis regiis, stata quantitate et pondere. Hoc enim est kickar sive torta.

Mansit (usque ad expugnationem urbis) Jeremias in vestibulo carceris. Merito potuit, potestque nunc maxime Jeremias cum S. Paulo gloriari in crebris continuisque carceribus ac vinculis, cumque eo dicere: «Ego vinctus in Domino,» Ephes. iv, 1. Et: «In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter,» II Cor. xi, 23.

Ita nuper in Japone martyr iisdem glorificabatur Michael anno Domini 1609, uti sic ait: «Quadriennio fui in carcere, ita laetus et alacer, ut uno tantum die mihi fuisse videar. Non possum Dei in me beneficentiam verbis exaequare, quod pro ejus fide captus sim; nimirum dignatam esse augustissimam illam Majestatem ex illo die, animae et corporis mei velut adire et capere possessionem. Exinde semper in summa pace fui. Aestuabat cor meum inaestimabili desiderio, sive ad omnem Dei nutum, in prosperis et adversis ad unguem conformandi.» Et rursum: «Quantumcumque me mundus despiceret, premeret, vexaret, affigeret, statui nihil me ista pensi facturum. Satis enim sero irrisiones, contemptus, fastidia, et quaslibet injurias pro Dei amore aequo animo toleratas, omnium regum et imperatorum sceptris ac diadematibus esse infinitis partibus anteponenda.»