Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Capitur Jerusalem, fugit Sedecias; sed ex fuga retractus, videt coram se filios suos trucidari; ipse excaecatur et in Babylonem abducitur; nobiles Judaei occiduntur; Jeremias, vers. 11, liberatur et a Chaldaeis benigne tractatur, atque, vers. 15, Abdemelech incolumitatem promittit, quod in Deum sperasset.
Textus Vulgatae: Jeremias 39:1-17
1. Anno nono Sedeciae regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus ad Jerusalem, et obsidebant eam. 2. Undecimo autem anno Sedeciae, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas. 3. Et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media: Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis. 4. Cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt: et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam, quae erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti. 5. Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum: et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontiniae, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha, quae est in terra Emath: et locutus est ad eum judicia. 6. Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha, in oculis ejus: et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis. 7. Oculos quoque Sedeciae eruit: et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem. 8. Domum quoque regis, et domum vulgi succenderunt Chaldaei igni, et murum Jerusalem subverterunt. 9. Et reliquias populi, qui remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem. 10. Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in terra Juda: et dedit eis vineas et cisternas in die illa. 11. Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan magistro militum, dicens: 12. Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias: sed, ut voluerit, sic facias ei. 13. Misit ergo Nabuzardan princeps militiae, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis, 14. miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo. 15. Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens: 16. Vade, et dic Abdemelech Aethiopi, dicens: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum: et erunt in conspectu tuo in die illa. 17. Et liberabo te in die illa, ait Dominus: et non traderis in manus virorum, quos tu formidas: 18. Sed eruens liberabo te, et gladio non cades: sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus. 1. Venit Nabuchodonosor; sed durante obsidione per octodecim menses, secessit Epiphaniam urbem Syriae amoenissimam; unde eo ductus est ad ipsum Sedecias, ibique, trucidatis ejus filiis, excaecatus est, IV Reg. xxv, 6. 2. Quinta mensis. Ita legendum cum Hebraeo, Septuaginta et Romanis, non nona mensis, uti legunt aliqui: tunc ergo capta est urbs; sed post mensem, scilicet mense quinto, septima die mensis incensa est, ut patet IV Reg. xxv, 8. Mensem enim quartum impenderunt Chaldaei in expilanda urbe, et perscrutandis Judaeis. Hoc est quod praedixit Sophonias, cap. i, 12: «Scrutabor Jerusalem in lucernis;» et Josephus, lib. VII Belli, xvi et xx, ait Romanos extraxisse Judaeos latitantes in sepulcris et cavernis.
Versus 1
Nota: Lib. II Machab. ii, citantur commentarii sive descriptiones Jeremiae, quibus ipse conscripsit ea quae statim post eversam urbem evenerunt, antequam populus captivus in Babylonem abduceretur, scilicet primo, de legibus quas Jeremias populo in Babylone commoraturo praescripsit; secundo, de igne perpetuo quem sacerdotes de altari sublatum in ignoto puteo absconderunt, quem postea nepotes e Babylone redeuntes re-
8. Domum vulgi, domos vulgares sive populares. Ita Vatablus. Aut potius domus vulgi erat domus publica, in qua celebrabantur publici ludi, nuptiae, convivia, jaculationes, etc. Ita Adrichomius et ex eo Sanchez.
Aperta est civitas. Hebraice הבקעה hobkea, id est rupta est urbs, id est urbis muri, ita ut per rupturam hanc urbem invaserint et occuparint Chaldaei. Rupta, inquam, est crebris ictibus arietum, quos Chaldaei in muros intorquebant. Ita Abulensis et Vatablus, licet Cajetanus, IV Reg. xxv, velit ruptum esse murum a Sedecia et civibus, ut viam sibi aperirent ad fugam longae famis et belli.
3. Sederunt in porta media, occupaverunt portam mediam, scilicet quae erat inter duas portas, puta inter portam muri extimi et portam templi. Cingebatur enim urbs duobus muris, et Chaldaei per primum penetrarant ad portam secundi, quae erat inter portam primi, et portam templi. Ita Maldonatus.
Sereser. Putat Vatablus quaedam horum nomina esse officiorum, ut quae incipiunt a rab vel ser, id est dominus, ut primus fuerit Neregel Sereser, id est Neregel, qui est dominus vel praefectus thesaurorum: otsar enim etiam hebraice thesaurum significat, sar vel ser vel sir dominum; secundus, Semegarnabu Sarsachim, id est Semegar-nabu, qui erat praefectus unguentariorum, et idem erat Rabsares, id est, praefectus eunuchorum; tertius, Neregel, qui erat Sereser, id est princeps thesauri aeque ac primus, et idem erat Rebmag, id est princeps liquoris: ut tropologice videas, qui sint qui sacram urbem et templum profanent, videlicet praefecti deliciis hujus mundi; et in iis principatum gerentes.
Verum alii accipiunt haec nomina ut propria: possunt tamen utroque modo accipi, scilicet ut propria ex officio, vel officium cujusque significantia, uti cum dicimus Comestabilis, Admiralius, Marescalcus Franciae, etc., certum principem ex officio designamus et describimus.
Versus 4
4. Cumque vidisset eos non jam ingressos, sed jam ingressuros urbem. Patet IV Reg. xxv, 4.
Per viam horti regis. Hortus regis erat inter duos muros urbis jam dictos, perque portam horti quae videtur fuisse in muro extimo urbis, rex aufugit.
Versus 5
5. Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum, qui ex excubitorum vel civium, aut transfugarum indicio, eum fugisse cognoverant.
Tradit, vel potius fabulatur R. Salomon, Sedeciam cum suis fugisse per subterraneam quamdam viam, quae ab urbe longe extra urbem producebatur: ubi alterum erat ostium, per quod in apertum campum egrediebantur. Cum autem Deus eum jam Chaldaeorum servituti et ludibrio devovisset, excitasse ex mediis eorum castris sylvestrem capram, quae fuga supra terram eodem spatio, quo subter Sedecias cum suis, ferebatur; quae contenta fuga ad alterum usque speluncae ostium eodem tempore ad illud pervenit, quo ex lateribus emergebat rex, atque ita eum a Chaldaeis venatoribus captum fuisse. Haec R. Salomon, quae fuse refellit Abulensis, lib. IV Reg. cap. xxv, Quaest. xlix, et Lyranus ibidem. Atque, ut alia taceam, satis ea refellit Scriptura, quae
dicit Chaldaeos, cognita fuga Sedeciae, eum insecutos esse; ac diserte Josephus, lib. X Antiq. xi, ubi asserit Chaldaeos fugam regis cognovisse ex perfugarum indicio.
Reblatha. Est provincia Syriae, in qua erat urbs Emath Minor, quae postea Epiphania est dicta ab Antiocho Epiphane. Ita S. Hieronymus in Amos vi, 2. Ibi ergo consedit Nabuchodonosor, ut eminus spectaret belli Judaici successum, ac vicinior esset Chaldaeae, indeque suis contra Judaeos subsidia submittaret.
Nota: Sedecias a Nabuchodonosore est excaecatus Epiphania, et quasi fera caveae inclusus, ductus est Babylonem, eamque ingressus, licet non viderit, quia jam excaecatus erat, uti praedixerat Ezechiel cap. xii, 13.
Locutus est ad eum judicia, id est, Nabuchodonosor acriter et juste pro meritis Sedeciam infidelitatis et ingratitudinis arguit, scilicet quod a se constitutus rex pro Joachin, foedus secum initum violasset. Ita Theodoretus, Josephus et alii. Addit Lyranus Sedeciam per Deum jurasse fidelitatem Nabuchodonosori, qui proinde pro Mathania vocavit eum Sedeciam, id est justitiam Dei, ut eum nomine suo moneret, de fide et justitia sancte et constanter servanda, quodque non tantum sibi, sed et Deo esset injurius, perfidus et perjurus, si eam violaret. Hoc ergo ei exprobravit Nabuchodonosor.
Hinc primum in oculis ejus filios occidit: deinde oculos illi ademit, quibus suspiciens in caelum Deum in testem suae fidelitatis invocaverat, et quia caeca suorum consilia secutus erat, eum excaecavit. Pupugit hoc probrum Judaeos: quocirca annuum indixerunt jejunium die sexto octavi mensis, puta octobris, ob excaecatum Sedeciam, ut patet ex Menologio Hebraeo.
Tropologice B. Petrus Damianus, lib. ii, epist. 4 ad Hildebrandum, qui postea Pontifex, dictus est Gregorius VII: «Babylonis rex, inquit, est antiquus hostis, possessor intimae confusionis, qui prius filios ante intuentis oculos trucidat: quia saepe sic bona opera interficit, ut haec se amittere is qui captus est, dolens cernat. Inde Sedeciae oculos eruit; quia malignus spiritus subductis prius bonis operibus, post intelligentiae lumen tollit. Id Sedecias patitur in Reblatha, quae interpretatur multa haec. Ei namque rationis lumen merito clauditur, qui sanctae quietis rigore postposito, per negotia mundana raptatur, cum contempto uno, per multa vagus et impatiens animus dissipatur.»
Versus 8
9. Superfluos Judaeos, qui supererant gladio, fami et pesti. Melius Sanchez censet hic poni tres Judaeorum classes, quae abductae sunt in Babylonem: prima reliquiarum populi, qui cladi superstes in civitate remanserat; secunda eorum qui jam ante timentes excidium, transfugerant ad Chaldaeos; tertia eorum qui belli tempore ad arma inepti, ex urbe emissi, vel non ferentes belli strepitum sponte exeuntes, in locis vicinis degebant: hi vocantur superflui vulgi.
Anno Domini 776, Saxones iterum Carolo Magno ruptis sacramentis rebellarunt, capto Eresburgo castro. Sed, cum ulterius bellum parant, apparuit gloria (gladius legunt alii) Dei supra ecclesiam, videntibus cunctis, ex quibus multi manent adhuc, qui dicunt vidisse se instar duorum scutorum colore rubeo flammantium, et sese agitantium super ipsam ecclesiam. Cum hoc signum vidissent Pagani, qui a foris erant, statim confusi sunt, et magno timore perterriti, fugere coeperunt ad castra, et omnis multitudo eorum fugam arripiens, alii ab aliis invicem interficiebantur, et qui retro respiciebant, propter pavorem ab antecedentibus lanceis confodiebantur, et diversos ictus inter se perpessi sunt omnes, et divina ultione vindicati. Quare animati Franci persecuti sunt Saxones, eosque interfecerunt usque ad flumen Lippiam. Ita ex Annal. Franc. Baronius, tom. IX Annal. ad annum Domini 776.
Magister militum. Hebraice רב חטבחים rab hattabbachim, quod Septuaginta vertunt, praefectus coquorum, quia erat praefectus culinae regiae, ait Theodoretus. Pagninus vertit, praefectus lanionum; Vatablus, praefectus occisorum aut rerum capitalium; sed aptissime Josephus vertit, praefectum militum. Ad verbum rab hattabbachim, idem est quod princeps mactantium, quales sunt, primo, laniones; secundo, coci; tertio, milites: illudque tertium optime hic congruit, agitur enim de bello; fieri tamen potuit ut idem Nabuzardan esset et praefectus militum et oeconomus, sive mayordomo, ut vulgo dicimus, qui praeest culinae. Unde S. Gregorius mystice per eum intelligit gulam et gulosos.
Versus 10
10. Et cisternas, id est agros aut hortos, qui ex cisternis irrigari poterant. Ita Hebraeus, Septuaginta et alii. Has enim Judaei effodiebant, ut in iis aquam, cujus inopia laborabant, colligerent. Illos ergo pauperes in Judaea reliquit Nabuzardan, eisque agros et vineas divitum attribuit, ut eos colerent, indeque vectigal Chaldaeis penderent. Inter hos pauperes relictos quoque fuisse Rechabitas, censent Historia Scholastica et Abulensis, lib. IV Regum xxv, Quaest. xix, qui et testem citat Josephum.
Versus 12
12. Pone super eum oculos, fave illi, curam illius habe, prospice illi.
14. Godoliae. Erat hic vir primarius Judaeus, qui ad Chaldaeos ante captam urbem juxta monita Jeremiae transfugerat; unde ab eis Judaeae praepositus fuit, sed mox a Judaeis aemulis occisus.
Ut intraret in domum, et habitaret in populo, ut libere versaretur in medio populi et domo sua. Nota: Jeremias a suis neci destinatus, sed a Chaldaeis susceptus, typus fuit Christi, quem Judaei occiderunt, sed Gentes susceperunt.
16. Dic Abdemelech, qui liberavit Jeremiam e lacu, cap. xxxviii, 12, cujus misericordiae mercedem ab eo recipit.
Et erunt (scilicet sermones, id est oracula mea de excidio Jerusalem) in conspectu tuo, q. d. Videbis et intueberis reipsa cladem quam ego minatus sum urbi.
Nota: Lib. II Machab. ii, citantur commentarii sive descriptiones Jeremiae, quibus ipse conscripsit ea quae statim post eversam urbem evenerunt, antequam populus captivus in Babylonem abduceretur, scilicet primo, de legibus quas Jeremias populo in Babylonem proficiscenti dedit; secundo, de igne sacro a se in puteo occulto; tertio, de Arca et Tabernaculo a se in monte Nebo abditis: vide ibidem dicta.
quirentes, non ignem, sed aquam crassam invenerunt, quae in victimas effusa miraculo versa est in ignem, uti dicitur lib. II Machab. i, 21 et seq.; tertio, de tabernaculo, arca foederis et altari incensi, quae Jeremias ex urbe extulit, seposuitque in specu montis Nebo, dicens: «Quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi,» etc.
Disce hoc cap. quam fides etiam hosti sit servanda, quamque ejus violatae vindex sit Deus. Sedecias enim se suamque stirpem ac regnum evertit; quia fidem Chaldaeo datam fefellit, ut patet vers. 5. Sic familia Saul suspensa et exstincta est ob Gabaonitas, quibus licet fraudulentis Josue fidem dederat et servaverat, ab eo caesos, I Reg. cap. xxi.
Accipe similia, sed rara, omnium aetatum et gentium exempla, a Deo fidei vindice edita.
Justinus Imperator, cum bellum contra Persas gereret, Hunnos gentem bellicosam armorum socios sibi adjungere cupiens, auxilium ab eorum rege petiit: qui, acceptis stipendiis et muneribus ab Imperatore submissis, opem promisit; sed, cum a Persa etiam Hunnorum rex ad amicitiam, societatemque coeundam, commaque communiter inferenda invitaretur, ad illum adiit spe majoris commodi incitatus. Hoc ubi comperit Justinus, Persarum regem de re tota certiorem factum, ne barbari promisso fideret, commonefecit. Persa, veritate facti diligenter investigata compertaque, regem ejusque milites interfici jussit; illum, ut hominem perfidiosissimum; istos, ut socios consciosque perjurii. Ita Joannes Zonara, V part. Annal. Constantin. in Justino.
Justinus Imperator, cum bellum contra Persas gereret, Hunnos gentem bellicosam armorum socios sibi adjungere cupiens, auxilium ab eorum rege petiit: qui, acceptis stipendiis et muneribus ab Imperatore submissis, opem promisit; sed, cum a Persa etiam stipendia accepisset, utrique auxilio venit, ut neutra parte staret, sed utrique placeret, utriusque pecuniam sibi retineret. Ita faciunt qui inter duos litigantes neutri sincere favent, sed utrique se insinuant, ut suam rem faciant.
Compositis inter regem Uladislaum et Amuratem Turcarum imperatorem rebus omnibus, rex Hungariae, violato foedere, prior in Turcam bellum movit, initoque praelio, Turca, cum suos in pugna non sine magna caede fugari conspiceretur, ad expianda fidei violatae piacula, ad ulciscendam christianorum perfidiam, et ad vindicandum jus rescissae pacis, depromptum e sinu codicem initi sanctissime foederis explicat, intentisque in caelum oculis: «Haec sunt, inquit, Jesu Christe, foedera, quae christiani tui mecum percusserunt, per numen tuum sancte jurarunt, datamque sub nomine tuo fidem violarunt, perfide Deum suum abnegarunt: nunc, Christe, si Deus es (ut aiunt), et nos hallucinamur, tuas measque injurias, te quaeso, ulciscere: his, qui sanctum tuum nomen nondum agnovere, violatae fidei poenas ostende.» Vix haec dixerat, qui ultimum in se impetum exspectabat, cum praelium quod anceps ac dubium diu fuerat, inclinare coepit: nam camelorum onerariorum interventu a caede ad praedam Hungari animos converterant. Tandem, trucidato rege Uladislao, Hungari in fugam conjecti, nobilem victoriam Amurathi reliquerunt. Ita Antonius Bonfinius, lib. XXV De Rebus Hungar. dec. 3, et Chron. general. Hispan. part. IV. Plura vide apud Fulgosium, lib. VI, et P. Ribadeneiram, lib. II De Principe Christ. cap. xv et xvi.
Vere ergo dixit Seneca in Thyeste:
Ubi non est pudor, Nec cura juris, sanctitas, pietas, fides, Instabile regnum est.
Ubi vero haec adsunt, regnum licet debile, stabile evadit. Sane Romani fide, quam tam hostibus quam amicis jugiter integram praestabant, omnes gentes ad se traxerunt. Celebre inter alios fuit exemplum M. Attilii Reguli consulis, qui post multas de Poenis victorias et triumphos, arte Xantippi captus, in carcerem missus, legatus de permutandis captivis Romam missus, dato jurejurando, ut, si non impetrasset, ita demum rediret: in senatu conditionem dissuasit, rejectisque a se conjuge et liberis, Carthaginem regressus est: ubi in arcam ligneam conjectus, clavis introrsum adactis, vigiliis ac puncturis excruciatus duram mortem subire maluit, quam fidem hosti datam fallere. Ita Plinius, lib. De Viris illustribus.