Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hic incipit quarta sectio sive quartus liber Jeremiæ; scilicet gesta et dicta ab eo post excidium Hierosolymæ, tum in Judæa, tum in Ægypto. Historia est facilis et clara, quam si quis multis explicare velit, tenebras ei offundet. Quocirca brevis hic ero. Hoc ergo capite Nabuzardan dat munera Jeremiæ, qui Babyloni patriam præferens, cum reliquis Judæis quiete degit in Judæa sub Godolia. Secundo, vers. 13, matiantur Godoliæ insidiæ Ismahel, sed is nuntiantibus fidem non adhibet.
Textus Vulgatae: Jeremias 40:1-16
1. Sermo, qui factus est ad Jeremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiæ de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium, qui migrabant de Jerusalem et Juda, et ducebantur in Babylonem. 2. Tollens ergo princeps militiæ Jeremiam, dixit ad eum: Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum. 3. Et adduxit: et fecit Dominus sicut locutus est, quia peccastis Domino, et non audistis vocem ejus, et factus est vobis sermo hic. 4. Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quæ sunt in manibus tuis: si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, veni: et ponam oculos meos super te; si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside: ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris, et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge. 5. Et mecum noli venire: sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem præposuit rex Babylonis civitatibus Juda: habita ergo cum eo in medio populi: vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militiæ cibaria, et munuscula, et dimisit eum. 6. Venit autem Jeremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphath, et habitavit cum eo in medio populi, qui relictus fuerat in terra. 7. Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et socii eorum, quod præfecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terræ, et quod commendasset ei viros, et mulieres, et parvulos, et de pauperibus terræ, qui non fuerant translati in Babylonem: 8. venerunt ad Godoliam in Masphath: et Ismahel filius Nathaniæ, et Johanan et Jonathan filii Caree, et Sareas filius Thanehumeth, et filii Ophi, qui erant de Netophati, et Jezonias filius Maachati, ipsi et viri eorum, 9. et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan, et comitibus eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldæis, habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. 10. Ecce ego habito in Masphath, ut respondeam præcepto Chaldæorum, qui mittuntur ad nos: vos autem colligite vindemiam, et messem, et oleum, et condite in vasis vestris, et manete in urbibus vestris, quas tenetis. 11. Sed et omnes Judæi, qui erant in Moab, et in filiis Ammon, et in Idumæa, et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Judæa, et quod præposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan: 12. reversi sunt, inquam, omnes Judæi de universis locis, ad quæ profugerant, et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphath: et collegerunt vinum, et messem multam nimis. 13. Johanan autem filius Caree, et omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Masphath. 14. Et dixerunt ei: Scito quod Baalis rex filiorum Ammon misit Ismahel filium Nathaniæ percutere animam tuam. Et non credidit eis Godolias filius Ahicam. 15. Johanan autem filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphath, loquens: Ibo, et percutiam Ismahel filium Nathaniæ nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Judæi, qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiæ Juda. 16. Et ait Godolias filius Ahicam ad Johanan filium Caree: Noli facere verbum hoc: falsum enim tu loqueris de Ismahel. 1. Sermo, qui factus est ad Jeremiam a Domino, id est, ut Rabanus et Hugo, res quæ facta est a Domino, scilicet liberatio Jeremiæ, quæ sequitur; sic et Vatablus qui vertit: Actio quam gessit Dominus cum Jeremia; et Sanchez, q. d. Tunc impletus est sermo Dei, quo Jeremiæ promisit libertatem.
Versus 1
1. Verbum, quod factum est per Jeremiam ad omnes Judæos, qui habitabant in terra Ægypti, habitantes in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatures, dicens: 2. Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vos vidistis omne malum istud, quod adduxi super Jerusalem, et super omnes urbes Juda: et ecce desertæ sunt hodie, et non est in eis habitator: 3. propter malitiam, quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent, et irent ut sacrificarent, et colerent deos alienos, quos nesciebant et illi, et vos, et patres vestri. 4. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens, mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis hujuscemodi, quam odivi. 5. Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis, et non sacrificarent diis alienis. 6. Et conflata est indignatio mea et furor meus, et succensa est in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem: et versæ sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc. 7. Et nunc hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Quare vos facitis malum grande hoc contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactens de medio Judæ, nec relinquatur vobis quidquam residuum: 8. provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra Ægypti, in quam ingressi estis ut habitetis ibi, et dispereatis, et sitis in maledictionem, et in opprobrium cunctis gentibus terræ? 9. Numquid obliti estis mala patrum vestrorum, et mala regum Juda, et mala uxorum ejus, et mala vestra, et mala uxorum vestrarum, quæ fecerunt in terra Juda, et in regionibus Jerusalem? 10. Non sunt mundati usque ad diem hanc: et non timuerunt, et non ambulaverunt in lege Domini, et in præceptis meis, quæ dedi coram vobis et coram patribus vestris. 11. Ideo hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego ponam faciem meam in vobis in malum: et disperdam omnem Judam. 12. Et assumam reliquias Judæ, qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Ægypti, et habitarent ibi: et consumentur omnes in terra Ægypti: cadent in gladio et in fame: et consumentur a minimo usque ad maximum, in gladio et in fame morientur.
Secundo, S. Thomas explicat, q. d. Liberatio Jeremiæ quæ sequitur, fuit ei ante revelata a Domino. Sed utrique huic expositioni repugnat, quod hic sermo factus sit ad Jeremiam, postquam eum dimisit Nabuzardan, id est post ejus liberationem. Respondeo ergo: Sermo hic est prophetia quam habet cap. XLII, 7, qua admonet Dominus per Jeremiam reliquias Judæorum, ne fugiant in Ægyptum. Sed ante hanc prophetiam, hic per parenthesin interserit Jeremias longam historiam præambulam illi prophetiæ; scilicet quomodo Godolias a Nabuzardan præpositus fuerit Judææ, eumque occiderit Ismahel, atque, eo occiso, fugere voluerint Judæi in Ægyptum, quod sua prophetia vetuit eis Jeremias, cap. XLII. Ita Hebræus, Lyranus, Maldonatus et alii. Hic enim est quasi titulus novi libri, qui continet omnia gesta Jeremiæ post excidium urbis: unde Judæi hic incipiunt tertium librum Jeremiæ, nos melius quartum inchoamus.
Quando tulit eum vinctum. — Dices: Ex cap. præced. vers. 14, videtur quod Jeremias Hierosolymis captis statim fuerit solutus vinculis et liber dimissus; quomodo ergo hic in Rama iis solutus dicitur? Respondet Lyranus, fuisse Jeremiam solutum Hierosolymis; sed, cum videret alios Judæos duci vinctos ad Nabuchodonosorem, se sponte eorum catenis colligasse. Verum obstat, quod ipse hic dicitur inter cæteros captivos et vinctos, quasi æque adhuc vinctus esset, ductus in Rama, ubi cogebantur in unum vincti Judæi Babylonem ducendi.
Respondeo ergo: Quod breviter dicitur cap. præced. vers. 14, idipsum hic fuse et enucleate describitur; scilicet quod Jeremias carcere eductus cum aliis vinctis, vinctus ductus sit in Ramam: sed ibi e medio aliorum eum tollens Nabuzardan solvit catenis, et remissum in Jerusalem commendavit Godoliæ. Ita Vatablus.
Versus 3
3. Et factus est vobis sermo hic, q. d. Evenit vobis malum, quod eis ex ore Dei locutus et minatus est. Est metonymia: sermo sive verbum ponitur pro re per verbum vel sermonem significata.
Versus 4
4. Ponam oculos meos super te, — favebo et prospiciam tibi.
Versus 5
5. Et mecum noli venire. — Ex Hebræo Vatablus vertit: Nondum responderat Jeremias quod reverti vellet, cum dixit illi: Revertere ad Godoliam, q. d. Ex ipso vultu et silentio Jeremiæ Nabuzardan advertens Jeremiæ voluntatem, cum modestiæ causa, vel cogitabundus, Deique oraculum hac de re exspectans, nondum eam verbis explicuisset, scilicet se malle reverti in Jerusalem, ut voluntati ejus morem gereret, sicut ei præceperat Nabuchodonosor, dixit ei: Revertere, et noli venire mecum in Babylonem. Nisi ita explices, dicendum est Hebræa hic esse corrupta, nec inter se apte cohærere, uti cohæret versio Latina, quæ proinde hic verior et germanior est; unde videtur quod in Hebræo pro ישוב iascub, legendum sit תשוב tascub; et pro עודנו odennu, legendum sit עודני odenni. Ita legit noster Interpres.
Sed habita apud Godoliam. — Godolias hic, Judæus erat potens et prudens qui secutus oracula Jeremiæ transfugerat ad Chaldæos, eisque utilis et fidelis exstiterat: quocirca eum Chaldæi reliquiis populi remanentis præfecerunt. Ita Hebræi et Lyranus.
Cibaria. — Hebraice, viaticum, ad redeundum in Jerusalem.
Versus 7
7. Principes exercitus, — qui fugiente Sedecia huc illuc fugerunt et evaserunt. Rursum ii quos capta urbe, hi qui effugerant, in agris sibi constituerant, ut se contra hostes tuerentur: priores enim principes plerique fuerunt occisi a Chaldæis, ut patet cap. XXXIX, 6. Ita Josephus, X Antiq. cap. XI.
Versus 8
8. Et Ismahel, — scilicet Ismahel; etenim in exegeticum et enumerativum, capiturque pro id est, vel scilicet.
Versus 10
10. Ecce ego habito in Masphath. — Hunc locum elegit Godolias, quia erat in finibus Chaldæorum, eratque via euntibus e Judæa in Babylonem, ut ibi facilius ageret tam cum Babyloniis quam cum Judæis; unde sequitur:
Ut respondeam præcepto Chaldæorum qui mittuntur ad nos, — ut præsto sim ad respondendum et exsequendum ea quæ mihi a Chaldæis fuerint imperata.
Aliter Lyranus et Isidorus: Cum venerint Chaldæi, ego illis respondebo pro vobis: vivite ergo securi, ego quasi pastor bonus pro vobis animam meam ponam.
Hinc tropologice S. Bernardus, lib. De Natura amoris, cap. IX, hæc adaptat Religiosis: « Hanc, inquit, Apostolicæ institutionis formam quidam æmulantes, non habent domos vel diverticula, nisi domum Dei, domum orationis. Omnia quæcumque faciunt, in nomine Domini faciunt, simul habitantes uno ordine, una lege viventes, nil habentes proprium: nec ipsa corpora sua, nec voluntates in potestate sua habentes, simul dormiunt, simul surgunt, simul orant, simul psallunt, simul et legunt: fixum et immobile eorum propositum obedire præpositis suis, et subjacere eis. Ipsi vero pervigilantes pro eis, quasi rationem reddituri pro animabus eorum, reipsa ipsis prædicant, quod in Jeremia populo Israel Godolias legitur prædixisse. »
Hinc ex Hebræo Godolias legitur prædixisse: Ego pro vobis respondebo Chaldæis, qui veniunt ad vos. Vos autem colligite frumentum, vinum et oleum in vasis vestris, et habitate in urbibus vestris securi.
Versus 11
11. In filiis. — Ita legendum cum Hebræo et Romanis, non in finibus; jam in filiis, id est inter filios Ammon.
Dedisset, etc., reliquias, — id est aliquos reliquos reliquisset in Judæa.
Versus 12
12. Messem. — Hebraice קיץ kaits, id est, ut Septuaginta, Chaldæus, Vatablus, Pagninus, æstivos fructus, scilicet ficus qui siccantur, id est caricas: nam messis jam erat finita. Verum kaits proprie significat æstatem et messem æstatis, quæ hoc anno propter obsidionem Hierosolymæ post eam captam in julio, fieri potuit in augusto, saltem messis frumenti serotini, vel ejus quod in agris intactum a Chaldæis remanserat. Adde loqui Godoliam de messe omnium sequentium annorum.
Versus 13
13. Johanan autem filius Caree, et omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam. — Jam ante venerant ad Godoliam, uti dictum est vers. 8; sed dimissi fuerant a Godolia ad peragendam messem et vindemiam: dimissi per iter audiunt conjurationem regis Ammon et Ismahelis contra Godoliam: propere ergo redeunt, scelusque Godoliæ detegunt. Causa conjurationis fuit, tum innatum et perenne dissidium inter Judæos et vicinos Ammonitas et Idumæos; tum ambitio Ismahelis, qui Godoliæ præfecturam invidebat; tum quod ad Chaldæos quasi proditor transfugisset; tum quod sibi utpote prognato ex semine regio, et Sedeciæ cognato, eam deberi censeret. Ita Hebræi, Abulensis, Lyranus, S. Thomas et alii.
Versus 14
14. Percutere animam tuam. — « Animam, » id est vitam, q. d. Occidere te. Sic dicitur vers. seq.: « Ne interficiat animam, » id est vitam, « tuam. »
Versus 16
16. Falsum enim tu loqueris de Ismahel. — Nimia fides et confidentia perdidit Godoliam. Esto enim non debeat esse suspicax princeps, tamen Argus sit oportet, præsertim si novus sit, ut centum habeat oculos, et centum aures; ac esto exploratoribus non semper fidem adhibeat, tamen indaget ea quæ nuntiant, sibique interim caveat, ac bene armatus stipatusque incedat. Principatus enim et imperium plurimos habet æmulos et insidiatores.