Cornelius a Lapide

Jeremias XLI


Index


Synopsis Capitis

Ismahel dolose occidit Godoliam, eique adhærentes Judæos et Chaldæos, populum reliquum captivum abducit; insequitur eum, vers. 11, Johanan, fugatque, et populum liberat, cum quo, veritus ne Chaldæi necem Godoliæ ulciscantur, cogitat fugam in Ægyptum.


Textus Vulgatae: Jeremias 41:1-17

1. Et factum est in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ, filii Elisama de semine regali, et optimates regis, et decem viri cum eo, ad Godoliam filium Ahicam in Masphath: et comederunt ibi panes simul in Masphath. 2. Surrexit autem Ismahel filius Nathaniæ, et decem viri qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio, et interfecerunt eum, quem præfecerat rex Babylonis terræ. 3. Omnes quoque Judæos, qui erant cum Godolia in Masphath, et Chaldæos, qui reperti sunt ibi, et viros bellatores percussit Ismahel. 4. Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente, 5. venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria octoginta viri, rasi barba, et scissis vestibus, et squallentes: et munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. 6. Egressus ergo Ismahel filius Nathaniæ in occursum eorum de Masphath, incedens et plorans ibat: cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam filium Ahicam. 7. Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismahel filius Nathaniæ circa medium laci, ipse et viri qui erant cum eo. 8. Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismahel: Noli occidere nos: quia habemus thesauros in agro, frumenti, et hordei, et olei, et mellis. Et cessavit, et non interfecit eos cum fratribus suis. 9. Lacus autem, in quem projecerat Ismahel omnia cadavera virorum, quos percussit propter Godoliam, ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel: ipsum replevit Ismahel filius Nathaniæ occisis. 10. Et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi, qui erant in Masphath; filias regis, et universum populum, qui remanserat in Masphath: quos commendaverat Nabuzardan princeps militiæ Godoliæ filio Ahicam. Et cepit eos Ismahel filius Nathaniæ, et abiit ut transiret ad filios Ammon. 11. Audivit autem Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniæ. 12. Et assumptis universis viris, profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniæ, et invenerunt eum ad aquas multas, quæ sunt in Gabaon. 13. Cumque vidisset omnis populus, qui erat cum Ismahel, Johanan filium Caree, et universos principes bellatorum, qui erant cum eo, lætati sunt. 14. Et reversus est omnis populus, quem ceperat Ismahel, in Masphat: reversusque abiit ad Johanan filium Caree. 15. Ismahel autem filius Nathaniæ fugit cum octo viris a facie Johanan, et abiit ad filios Ammon. 16. Tulit ergo Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, universas reliquias vulgi, quas reduxerat ab Ismahel filio Nathaniæ de Masphath, postquam percussit Godoliam filium Ahicam; fortes viros ad prælium, et mulieres, et pueros, et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon. 17. Et abierunt, et sederunt peregrinantes in Chamaam, quæ est juxta Bethlehem, ut pergerent et introirent Ægyptum. 18. A facie Chaldæorum: timebant enim eos, quia percusserat Ismahel filius Nathaniæ Godoliam filium Ahicam, quem præposuerat rex Babylonis in terra Juda. 1. Et decem viri. — Et, id est scilicet. Simile fuit cap. præced. vers. 8. Hi decem viri pugnaces et audaces, qui italice bravi vocantur, Ismahelem comitati sunt ad cædem Godoliæ et cæterorum, uti et optimates eorumque famuli. Nec enim soli decem tot tantosque bellatores occidere potuissent. Ita Lyranus, Abulensis et Sanchez: licet Maldonatus et S. Thomas a solis decem id factum putent. 2. Quem præfecerat rex. — Vatablus, quia præfecerat. Hæc ergo fuit causa cædis, quod Ismahel, utpote ex semine regio oriundus, invideret Godoliæ principatum, quasi sibi debitum. Ob cædem Godoliæ indixerunt Judæi statum jejunium mense septimo, cujus meminit Zacharias, cap. VIII, 19, uti testantur Menologia Hebræorum.


Versus 1

8. Habemus thesauros, — scilicet frumenti, olei et mellis in agro, quos tibi dabimus, si non occideris nos.


Versus 2

12. Ad aquas multas. — Chaldæus, juxta stagnum sive piscinam Gabaon, de qua II Reg. II, 13.

Moraliter, vide hic quam verum sit illud Senecæ in Thebaid.:

Simul ista mundi conditor posuit Deus, Odium atque regnum.

Ita regnum Godoliam odit et occidit Ismahel. Et istud ejusdem in Agamemn.:

Nec regna socium ferre, nec tædæ (nuptiæ) sciunt.

Scribit Josephus, lib. X Antiq. XI, Godoliam ab Ismahele occisum in ipsa cœna ad quam eum invitaverat, cum jam mero esset gravis ipse et convivæ. Additque: « Quibus necatis, adjuvante nocturno tempore, per totum oppidum grassati sunt promiscuis cædibus tam in Judæos quam in Babylonios milites securos, et passim dormientes. »

Insuper vide hic in Ismahele, quam crudelis æque ac cæca et præceps sit libido dominandi. Nam se totumque populum stragi Chaldæorum exposuit.

Vere S. Bernardus in Psalm. XC, serm. 6: « Ambitio, ait, subtile malum, secretum virus, pestis occulta, doli opifex, mater hypocrisis, livoris parens, vitiorum origo, criminum fomes, virtutum ærugo, tinea sanctitatis, excæcatrix cordium, ex remediis morbos creans, generans ex medicina languorem. »


Versus 4

4. Nullo adhuc sciente. — Hoc addit, ut det causam cur Sichimitæ, post cædem Godoliæ, venire sint ausi: quia scilicet postridie post stragem noctu peractam, ideoque necdum per vicina loca fama sparsam, venerunt.


Versus 5

5. Squallentes, — מתנודדים mitgodedim, id est incisi, lacerati, vel lacerantes se unguibus in facie et manibus. Septuaginta vertunt, plangentes; in planctu enim lacerabant vestes et corpus, barbam crinesque radebant. Plangebant autem hi octoginta viri, ob eversionem urbis et templi.

In domo Domini. — Licet enim urbem combustam audissent, cum domo egrederentur, non tamen audierant de templo incenso, sed in via illud intellexerunt: unde lugentes raserunt se. Ita Vatablus et R. Salomon. Sed cum templum combustum sit mense quinto, et hi venerint mense septimo ex loco vicino, puta ex Sichem, non video quomodo rem tam famosam non audierint.

Respondent ergo Christophorus a Castro et Sanchez: Licet ipsi templum combustum audissent, tamen eodem templi loco quem Deus elegerat offerre volebant sua munera. Adde, non sciebant ipsi templum ita concrematum, quin parietes, altare et partes aliæ remansissent salvæ; aut, si concremata sciebant omnia, altare restauratum aut a se restaurari posse credebant.

Aliter respondet Maldonatus, scilicet hos octoginta viros non venisse in Jerusalem, sed in Masphath, ubi audierant collectas fuisse sub Godolia reliquias Judæorum, ibique erectum fuisse altare Domino, uti olim factum fuisse colligitur, I Reg. cap. VII, vers. 5 et 6.

Verum prior sententia est verisimilior, tum quia domus Domini proprie vocatur templum, jussu Domini in Hierosolyma constitutum; tum quia hi viri veniebant ut lugerent excidium sanctæ civitatis et templi, in suo quasi busto jacentis. Huc enim eos vocabat tum illius commiseratio; tum prisca loci religio, tum tantæ stragis novitas, quam videre et oculis conspicere cupiebant. Sic Judæi post excidium Titi quotannis Hierosolymam venire solebant, ut lugerent urbis et templi excidium ipso ejus excidii die anniversario. Audi S. Hieronymum in cap. I Sophon.: « Congregatur turba miserorum (Judæorum, ut præcessit), et patibulo Domini coruscante, ac radiante anastatica ejus, de Oliveti quoque monte crucis fulgente vexillo, videas plangere ruinas templi sui populum miserum, et tamen non esse miserabilem. Adhuc fletus in genis, et livida brachia, et sparsi crines, et miles mercedem postulat, ut illis flere plus liceat. »


Versus 6

6. Plorans, — fingens se plorare ob eamdem urbis et templi cladem, ut illis imponeret simulata specie pietatis.

Tropologice S. Gregorius, I Moral. XXXVIII: « Ismahel plorans, inquit, est Satanas, qui ut devotas mentes interimere feriendo prævaleat, semetipsum quasi sub velamine virtutis occultat: et dum concordare se vere lugentibus simulat, ad cordis intima securius admissus, hoc quod intus de virtute latet, occidit: qui plerumque spondet se ad altiora provehere, unde et dixisse perhibetur: Venite ad Godoliam, atque dum majora promittit, etiam minima subtrahit. Unde et recte dictum est: Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos. Viros ergo ad offerenda Deo munera venientes, in medio civitatis interfecit; quia divinis deditas operibus mentes, nisi magna se circumspectione custodiant, hoste surripiente, dum devotionis hostiam portant, in ipso itinere perdunt vitam. »

Venite ad Godoliam, — ad quem vos pariter perrecturos, ut eum pro duce Israelis agnoscatis, ideoque ei munera offeratis, plane suspicor. Dixit hoc Ismahel tentans eos, ut videret an verum esset, quod de eis suspicabatur. Cumque iis annuentibus et pergentibus ad Godoliam, id verum esse comperisset, occidit eos, quia videbat eos conspirare cum Godolia, quem sibi prælatum dolebat et invidebat, ut patet vers. 9.


Versus 8

10. Filias regis, — vel Joakim, vel Joachin, vel potius Sedeciæ, quas parvulas cum vulgo reliquit Nabuchodonosor, et commendavit Godoliæ; nil enim sibi ab eis timebat.

Tropologice S. Gregorius supra: « Thesaurus in agro, inquit, est spes in pœnitentia, quæ quia non cernitur, quasi in terra cordis suffossa continetur: qui ergo thesauros in agro habuere, servati sunt: quia qui post incautelæ suæ vitium, ad lamenta pœnitentiæ redeunt, nec capti moriuntur. »


Versus 9

9. Propter Godoliam. — Hebraice, in manu Godoliæ, id est in plaga et percussione Godoliæ. Sic Exodi IX, 3, dicitur: « Ecce manus (id est plaga) mea erit super agros. » Vel in manu, id est quos ad manum habebat Godolias. Noster optime sensum vertit, dicens: « Propter Godoliam. » Ismahel enim uti Godoliam, ita et omnes ejus fautores occidit.

Propter Baasa. — Id est contra excursiones Baasa et Israelitarum, tulit Asa lapides et ligna, quibus se in Rama muniebat Baasa, et ex iis munivit Gabaa, Masphath, fecitque huc lacum seu puteum aut cisternam, ut incolæ haberent aquam, itaque Baasæ et aliorum obsidionem sustinere possent. Ita Rabanus, Hugo, S. Thomas, Lyranus. Vide III Reg. XV, 17.


Versus 10

10. Filias regis, — vel Joakim, vel Joachin, vel potius Sedeciæ, quas parvulas cum vulgo reliquit Nabuchodonosor, et commendavit Godoliæ; nil enim sibi ab eis timebat.


Versus 12

12. Ad aquas multas. — Chaldæus, juxta stagnum sive piscinam Gabaon, de qua II Reg. II, 13.


Versus 16

16. De Masphath, — id est quas Ismahel captivas duxerat de Masphath, has eo fugato ex Gabaon reduxit in Chamaam.


Versus 17

17. In Chamaam. — Hebraice: In loco quo peregrinatus est Chamaam, id est in loco quem David dedit Chamaam filio Berzellai, eo quod se, cum fugeret Absalonem, secutus esset, II Reg. cap. XIX, 37. Ita Chaldæus, Vatablus, Pagninus. Erat hic locus juxta Bethlehem, ut hic dicitur. Unde et S. Hieronymus in Locis Hebraic., Chamaam villam ponit juxta Bethlehem.


Versus 18

18. Quia percusserat Ismahel. — Timebant enim Chaldæos, ne, quia fugitivi erant, cum Ismahele in eadem causa et cæde Godoliæ involverentur. Secesserunt ergo in Chamaam, ut inde in vicinam Ægyptum transfugerent, si supervenirent Chaldæi necis Godoliæ ultores.