Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Occiso Godolia, Johanan aliique principes timentes, ne Chaldæi ulciscantur necem Godoliæ, consulunt Deum per Jeremiam, an in Ægyptum fugere, an in Judæa manere debeant? Jeremias respondet ut maneant in Judæa, et obediant Chaldæis: ita salvos fore; si enim fugiant in Ægyptum, ibi interituros Chaldæorum gladio, fame et peste.
Textus Vulgatae: Jeremias 42:1-9
1. Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Johanan filius Caree, et Jezonias filius Osaiæ, et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum: 2. dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo: et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis; quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur: 3. et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus. 4. Dixit autem ad eos Jeremias propheta: Audivi: ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra, omne verbum, quodcumque responderit mihi, indicabo vobis; nec celabo vos quidquam. 5. Et illi dixerunt ad Jeremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non juxta omne verbum, in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus. 6. Sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus: ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri. 7. Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam. 8. Vocavitque Johanan filium Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, et universum populum a minimo usque ad magnum. 9. Et dixit ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israel, ad quem misistis me, ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus. 10. Si quiescentes manseritis in terra hac, ædificabo vos, et non destruam; plantabo, et non evellam: jam enim placatus sum super malo quod feci vobis. 11. Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: nolite metuere eum, dicit Dominus: quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus. 12. Et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra. 13. Si autem dixeritis vos: Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri, 14. dicentes: Nequaquam, sed ad terram Ægypti pergemus: ubi non videbimus bellum, et clangorem tubæ non audiemus, et famem non sustinebimus: et ibi habitabimus. 15. Propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiæ Juda: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Ægyptum, et intraveritis ut ibi habitetis: 16. gladius, quem vos formidatis, ibi comprehendet vos in terra Ægypti: et fames, pro qua estis solliciti, adhærebit vobis in Ægypto, et ibi moriemini. 17. Omnesque viri, qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Ægyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste: nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali, quod ego afferam super eos. 18. Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sicut conflatus est furor meus, et indignatio mea super habitatores Jerusalem: sic conflabitur indignatio mea super vos, cum ingressi fueritis Ægyptum, et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium: et nequaquam ultra videbitis locum istum. 19. Verbum Domini super vos, reliquiæ Juda: Nolite intrare Ægyptum: scientes scietis quia obtestatus sum vos hodie, 20. quia decepistis animas vestras: vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus. 21. Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri, super universis pro quibus misit me ad vos. 22. Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco, ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.
Versus 10
10. Ædificabo vos. — Comparat metaphorice Judæos domui, id est familiæ in Judæa quasi in suo loco exstructæ, cujus fundamentum est Abraham et Jacob; parietes sunt variæ familiæ ex variis lapidibus, id est filiis, coagmentati, et in altum surgentes.
Versus 2
2. Cadat oratio nostra. — Id est sit tibi placita et accepta, ut exaudiatur a te oratio nostra quæ est, ut ores pro nobis Deum; unde vers. 4 respondet Jeremias:
4. Audivi, — id est exoratus sum, vel obedivi, obsecutus sum vestræ petitioni.
3. Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei. — Est formula jurandi, q. d. Sit Dominus testis verax et fidelis. Ita Septuaginta, Chaldæus et Vatablus. Hoc est, testamur Deum testem verum et fidelem: vel potius, juramus et testamur Deum, qui est testis et vindex veritatis et fidei, nos vere et fideliter facturos quidquid ore Dei jusseris, sive bonum sive malum, id est sive felix sive calamitosum id fuerit; et nisi id faciamus, optamus ut Deus nos puniat.
Præclare Aristides, tom. II Orat. Sicula poster.: « Debent, ait, uti qui orant, maxima quæque a diis et jucundissima petere: ita qui deliberationem instituunt, tutissima quæque eligere, nisi post vel hi sese, vel illi deos velint culpare. » Tutissima autem sunt quæ Deus suggerit. Idem, tom. II Orat. Rhodiac.: « Non, ait, tam rerum copia, quam consilio, fiducia, et patientia pleræque res geruntur. »
In quo (ad quod denuntiandum) miserit te Dominus.
Versus 7
7. Decem dies. — Nota: Decem dies perstitit Jeremias in oratione ut Dei voluntatem intelligeret circa fugam Judæorum in Ægyptum: idque tamdiu factum est, ut populus intelligeret se indignum esse qui exaudiretur a Deo, et ut Jeremiæ charitas magis patesceret.
Versus 10
15. Si posueritis faciem, — id est, si firmiter statueritis fugere in Ægyptum; ubi enim est cor, eo respicit et facies intenta: ubi oculi, ibi amor: ubi manus, ibi dolor.
Secundo, comparat eos horto, in quo pulchræ arbores, id est filii, sunt consiti. Utramque metaphoram sequitur Apostolus, I Cor. III, vers. 9: « Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. » Utraque significatur tum firmitas Synagogæ et Ecclesiæ solide fundatæ et radicatæ, tum ejusdem incrementum et propagatio, ut quasi basilica in altum ædificetur, et quasi arbor in frondes et fructus luxuriet, fiatque quasi ingens sylva.
Placatus sum super malo quod feci vobis, — q. d. Jam satis pænarum de vobis sumpsi, ideoque jam placatus et vobis reconciliatus sum. Hebraice est: Pænitet me mali quod vobis intuli, id est auferam flagella quibus vos cecidi. Alludit ad id quod promisit cap. XVIII, 8: « Si pœnitentiam egerit gens, etc., agam et ego pœnitentiam. »
Versus 14
14. Nequaquam, — scilicet audiemus vocem Domini, ut maneamus in Judæa, sed fugiemus in Ægyptum.
20. Decepistis animas vestras, — q. d. Decepistis me, fingentes vos velle acquiescere Dei voluntati; jam enim cum intelligitis eam esse, ut maneatis in Judæa, vultu ipso tristi et averso ostenditis vos nolle acquiescere. Itaque non tam me decepistis quam animas vestras: quia pro habitione, inobedientia et perjurio Deus vos puniet, et animas a vobis tollet, vosque occidet in Ægypto. Unde Septuaginta et Chaldæus vertunt: Malefecistis animabus vestris. Præstitisset enim Deum non rogare, nec ejus voluntati se resignare, idque cum jurejurando, quam rogato et respondenti rebellare. Hoc enim est ridere Deum: vel enim finxistis vos parituros Deo; vel si seriam tunc parendi habuistis voluntatem, eamque inter decem hosce dies, qui a vestra petitione et jurejurando effluxerunt vers. 7 mutastis, chamæleonte estis leviores et inconstantiores, mendaces et perjuri; itaque cum Deo agitis, ac si puer esset, scurra vel morio. Quid indignius? quibus plagis id expiandum?
16. Fames, etc., adhærebit vobis, — sive quia Deus inseret et includet perpetuam famem in visceribus vestris, esto panis copiam habeatis. Sicut enim Deus febrim aliosque morbos, ita et bulimum caninamque famem hominibus immittit, ut quidquid comedant, semper tamen esuriant, Psalm. LVIII, 7: « Famem patientur ut canes. » Sive potius, quia sterilitatem Ægypto, ac consequenter famem inducet, præsertim cum Nabuchodonosor eam invadet, totamque vastabit.
18. Conflatus est. — Hebraice נתך nittach, id est effusus est. Est metaphora a metallis, quæ dum conflantur et liquefiunt, magno impetu instar torrentis ignei erumpunt et effunduntur, q. d. Sicut subito furore meo, instar ferri aut plumbi liquati, obruti sunt et adusti cives Jerusalem: ita vos eodem obruemini in Ægypto. Septuaginta vertunt: Sicut stillavit furor meus, instar atræ et densæ nubis, quæ a sole resoluta, gurgites aquarum depluit et effundit.
Nota: Causa cur ita vetaret Deus Judæos ire in Ægyptum, cum tamen eos permiserit duci in Babylonem, erat, quia Ægyptii idolis multiplicibus colendis deditissimi, facile pronos Judæos ad eadem colenda, moresque suos erant conversuri, uti sane illico converterunt, ut patet cap. XLIV, vers. 19, 23. Melius enim erat Judæis ferreis vinculis astringi in Babylone, quam in Ægypto idolis addici.
Moraliter, disce hic quam cavenda sint impiorum consortia, ne nobis suam impietatem affricent. Saul rex inter Prophetas prophetavit; inter improbos vero improbe egit, I Reg. XIX. S. Petrus cum Christo constans fuit: at in atrio versans cum satellitibus, Christum negavit.
Audi quid Deus dicat Josaphat confœderato cum Ochozia impio rege Israel: « Quia habuisti fœdus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritæque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis, » II Paral. XX, 37. Et rursum, cap. XIX, 2: « Impio (Achab) præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris: sed bona opera inventa sunt in te. »
S. Ambrosius, serm. De Calendis Januariis, Judæorum consortia prohibens, sic ait: « Non solum Gentilium, sed Judæorum consortia vitare debemus, quorum etiam confabulatio est magna pollutio. Hi etenim arte insinuant se hominibus, domos penetrant, ingrediuntur prætoria, aures judicum et publica inquietant, et ideo magis prævalent, quo magis sunt impudentes. »
S. Augustinus ex malo consortio se pejorem effectum docet, lib. II Confess. cap. III, VIII, IX et X: « Præceps, inquit, ibam tanta cæcitate, ut inter coætaneos meos puderet me minoris dedecoris, quam audiebam ipsos jactantes flagitia sua, et tanto gloriantes magis, quanto magis turpes essent; et libebat facere non solum libidine facti, verum etiam laudis. Quid dignum est vituperatione nisi vitium? Ego ne vituperarer, vitiosior fiebam, et ubi non suberat quo admisso æquarer perditis, fingebam me fecisse quæ non feceram, ne viderer abjectior, quo eram innocentior; et ne vilior haberer, quo eram castior. » Deinde subdit: « Ecce cum quibus comitibus iter agebam platearum Babyloniæ, et volutabar in cœno ejus, tanquam in cinnamomis et unguentis pretiosis. Et in umbilico ejus quo tenacius hærerem, calcabat me inimicus invisibilis, et seducebat me, quia ego seductilis eram, etc. O nimis inimica amicitia, seductio mentis investigabilis ex ludo et joco nocendi aviditas, et alieni damni appetitus, nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine; sed cum dicitur: Eamus, faciamus, et pudet non esse impudentem. »
Idem Augustinus ibidem fatetur se non fuisse pellectum ad furtum pomorum, nisi ut placeret sociis: « Quem fructum, inquit, habui miser aliquando in iis, quæ nunc recolens erubesco, maxime in illo furto; in quo ipsum furtum amavi, nihil aliud, cum et ipsum esset nihil, et eo ipso ego miserior? Et tamen solus id non fecissem, sic recordor animum tunc meum, solus omnino id non fecissem. Ergo amavi ibi etiam consortium eorum, cum quibus id feci. »
Nebridius, condiscipulus Augustini, licet inter aulicos non mutarit mores, ab aula tamen exiit, ne mutaretur. Audi S. Hieronymum de eo, epist. 9 ad Salvinam: « Oblitus, inquit, dignitatis suæ, omne consortium cum monachis et clericis postea habuit. Quis enim fornacem regis Babylonii sine adustione ingressus est? Cujus adolescentis Ægyptia domina pallium non tenuit? Quæ uxor eunuchi nullos creat liberos voluptate transacta? »
Amasias rex centum argenti talentis centum millia militum conduxerat: sed propheta eum monuit ut eos dimitteret; impios enim esse, et infelices fore, II Paral. cap. XXV.
Scribit noster Maffæus, lib. XVI Hist. Indic., nihil ita Sinensium conversionem ad Christum impedivisse, ac christianorum quorundam vitia et scandala. Idem de Brasiliensibus scribit lib. XV.
« Accidebat, inquit, indomitum ac late patens malum, et quo valentius nihil aditum atque iter obsepserat Evangelio: veterum christianorum, indigna tali nomine ac professione, licentia procacitasque cum anxia cupiditate sordibusque conjuncta, ut eorum adventus in barbarorum vicos, vivendique consuetudo, cum graviter cunctos offenderet, tum ingentem nomini christiano invidiam infamiamque conflaret. »
Gordiana Gregorii Magni amita, ut ipse deplorat in lib. IV Dialogorum, cap. XVI, licet sanctissimo sororum suarum, Tharsillæ et Æmilianæ, exemplo frueretur; tamen quia plus æquo gaudebat puellarum laicarum, et huic mundo addictarum consuetudine, post mortem sororum misere seducta est.
Eritis in jusjurandum, — eritis in אלה ala, id est in juramentum exsecratorium, ut qui aliquem exsecrari velit, dicat: Deus te perdat, sicut perdidit Judæos, qui contra Domini voluntatem fugerunt in Ægyptum.
Versus 19
19. Nolite intrare Ægyptum (alioqui enim si eam intraveritis): scientes scietis (id est scitote et mementote) quia (quod) obtestatus sum vos hodie, — q. d. Cum in Ægypto perdemini, mementote me id vos prædixisse et obsecrasse ne id faceretis. Secundo et melius, scitote quod « obtestatus, » id est protestatus sim, vosque ipsos fidemque vestram, et jusjurandum vers. 5 a vobis præstitum, in testes vocarim, uti de facto hic voco; « quia, » id est quod, « decepistis animas vestras, » quodque in exitium vestrum sponte ruitis, ac in Ægypto gladio et fame morituri sitis.
20. Decepistis animas vestras, — q. d. Decepistis me, fingentes vos velle acquiescere Dei voluntati; jam enim cum intelligitis eam esse, ut maneatis in Judæa, vultu ipso tristi et averso ostenditis vos nolle acquiescere. Itaque non tam me decepistis quam vosipsos; imo non tam decepistis, quam vestras animas (id est vos) in extremum periculum et discrimen adducitis, dum Deo in re tanta reluctamini.
Aliter Vatablus: Decepistis, inquit, me in animabus vestris, quia cogitatio animi vestri, verbis et promissis vestris mihi factis non respondit: simulastis enim vos Deo per omnia velle parere; et tamen firmum habuistis propositum fugiendi in Ægyptum, etiamsi ego et Deus id dissuaderemus.
Moraliter, disce hic inobedientes sibi periculum creare, et suo laqueo capi. Sicut enim Jonas, Deum fugiens, in ventrem ceti incurrit: sic Judæi, consilium Dei et Jeremiæ fugientes, in ventrem magni illius draconis, puta Nabuchodonosoris, inciderunt. Cogitent ergo illud Poetæ:
Quo fugis, Encelade? quascumque accesseris oras, Sub Jove semper eris.
Hic finitur Commentarius D. Thomæ in Jeremiam: quia morte præventus eum absolvere non potuit.