Cornelius a Lapide

Jeremias XLIII


Index


Synopsis Capitis

Judæi Deo et Jeremiæ inobedientes, ac Jeremiam mendacii arguentes, contra fidem Deo datam perjuri fugiunt, secumque Jeremiam pertrahunt in Ægyptum, qui vers. 8, ibi in Taphnis Ægypti unaque Judæorum excidium per Nabuchodonosorem prædicit.


Textus Vulgatae: Jeremias 43:1-13

1. Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba hæc: 2. Dixit Azarias filius Osaiæ, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illic. 3. Sed Baruch filius Neriæ incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldæorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem. 4. Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut manerent in terra Juda. 5. Sed tollens Johanan filius Caree, et universi principes bellatorum, universos reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda; 6. viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam, quam reliquerat Nabuzardan princeps militiæ cum Godolia filio Ahicam, filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Neriæ. 7. Et ingressi sunt terram Ægypti, quia non obedierunt voci Domini: et venerunt usque ad Taphnis. 8. Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens: 9. Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta, quæ est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judæis: 10. et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego mittam, et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum: et ponam thronum ejus super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos. 11. Veniensque percutiet terram Ægypti; quos in mortem, in mortem; et quos in captivitatem, in captivitatem; et quos in gladium, in gladium. 12. Et succendet ignem in delubris deorum Ægypti, et comburet ea, et captivos ducet illos: et amicietur terra Ægypti, sicut amicitur pastor pallio suo: et egredietur inde in pace. 13. Et conteret statuas domus Solis, quæ sunt in terra Ægypti: et delubra deorum Ægypti comburet igni. 3. Sed Baruch filius Neriæ incitat te, — quia Baruch videbatur eis audacior et animosior Jeremia miti, et tot carceribus ærumnisque exhausto: sciebant enim Baruch coram principibus legisse prophetiam, quam Jeremias ipse legere iis non audebat, cap. XXXVI, vers. 6. Rursum viderant Baruch, æque ac Jeremiam, a Chaldæis in excidio urbis, dimissum, et benigne habitum. Ad hæc eum scripsisse ad Judæos in Babylonem, ne cogitent de reditu, sed ibi sedes figant, orentque pro vita Nabuchodonosoris, ejusque filii Baltassar, Baruch I, 11. Censent ergo homines suspicaces et temerarii Baruch a Chaldæorum partibus stare, ac suggerere Jeremiæ ut vaticinetur Judæis hisce reliquis remanendum esse in Judæa, ut ita eos Chaldæorum jugo subjiciat. Sequuntur humanam prudentiam: hæc enim dictabat tutius esse fugere in Ægyptum, quam in Judæa exponere se periculo Chaldæorum. Sed secus erat in consilio Dei, qui prudentes sibi rebelles comprehendit in sua prudentia.


Versus 3

3. Sed Baruch filius Neriæ incitat te, — quia Baruch videbatur eis audacior et animosior Jeremia miti, et tot carceribus ærumnisque exhausto: sciebant enim Baruch esse a secretis Jeremiæ, eumque dictata Jeremiæ coram populo perlegisse, et librum Jeremiæ exscripsisse; unde eum putabant esse ejus consilium, eumque per Baruch loqui, eorumque consilia ab eo Chaldæis prodere.


Versus 7

7. Taphnis. — Metropolis erat Ægypti, et regia Pharaonis, ubi Moses sua fecit prodigia, scilicet in campo Taneos, id est Tanis vel Taphnis, Psalm. LXXVII, 43. Vide dicta Numer. XIII, 23.

9. Sub muro latericio. — Nota: Ægyptus quia lutosa est ex Nili inundatione et oblimatione, hinc abundat latericium: inde aliqui primariam urbem Ægypti dictam volunt Pelusium, quasi πηλεύσειν, id est latericium: licet alii Pelusium dictum putent a Peleo Achillis patre, quod is urbem hanc condiderit.

Symbolice ergo, murus hic significat Ægyptum: sub eo jubetur hic Jeremias ponere lapides grandes, ut iis in terram infossis, calceque et cæmento compactis, quasi sternat fundamentum solii regalis, quod ibi collocaturus est Nabuchodonosor. Quo symbolo significat Nabuchodonosorem suum solium et sceptrum impositurum Ægypto, eamque sibi subjugaturum, q. d. O Judæi prudentes, Deoque increduli et rebelles, putatis Deo invito abscondi et tuti esse sub muro latericio Ægypti; sed fallimini: veniet enim Nabuchodonosor, qui murum hunc capiet, sibique et solio suo substernet et subjiciet, vosque primos interficiet. Secundo, alludit ad servitutem Ægypti sub Mose, q. d. Fugitis in Ægyptum; sed recolite vos ibi servivisse in fornace dura et quasi ferrea, faciendo ex luto lateres, atque scitote simili modo vos ibi a Nabuchodonosore vel morte vel servitute mulctandos.

In porta domus Pharaonis, — q. d. Regia porta et domus quæ nunc est Pharaonis, erit regia Nabuchodonosoris; idque propter vos, ipse enim vos persequetur in Ægyptum usque: itaque vos eritis causa, cur Ægyptii pariter in manus ejus veniant: vos enim peccatorum vestrorum pœnam, calamitatem et captivitatem quocumque pergatis, vobiscum trahetis.

10. Ecce ego mittam — nuntios, qui Nabuchodonosorem accersant: nuntii hi fuerunt cogitationes et inspirationes de persequendis Judæis, et occupanda Ægypto, menti Nabuchodonosoris injectæ, inquit Maldonatus.


Versus 11

11. Quos in mortem (scilicet destinavi, tradet ipse Nabuchodonosor) in mortem. Quos in captivitatem (destinavi, tradet ipse) in captivitatem. — Vide dicta cap. XV, 2.

12. Et captivos ducet illos, — deos aureos et argenteos Ægyptiorum traducet in Babylonem; vel « illos, » scilicet Ægyptios: hi enim in voce Ægypti quæ præcessit, implicite continentur.

Amicietur terra Ægypti. — Vox terra non est nominativi casus, q. d. Terra Ægypti amicietur et vallabitur munitionibus suis, ut vult Hugo; aut militibus Nabuchodonosoris, ut vult Lyranus; sed est ablativi casus. Sensus ergo est, q. d. Nabuchodonosor vestiet se omnibus spoliis et opibus Ægypti, sicut pastor cum educit oves ad pabulum in pluvia et frigore, se vestit pallio suo, præter quod non habet alias opes aut vestes, sed secum portat tectumque laremque, quod de Scythis ait Virgilius, q. d. Pari modo ex Ægypto egredietur Nabuchodonosor spoliis onustus, omnesque opes Ægypti abducet. Rex enim regno suo vel a se subacto se operit et vestit; atque cum rex idem sit et pastor, induit se regno, velut pastor pallio. Ita Hebræi. Unde et Chaldæus vertit: Amiciet terram Ægypti (scilicet rex Babylonis), sicut amicitur pastor veste sua.

Aliter Septuaginta, vertunt scilicet: Scrutabitur terram Ægypti, sicut pediculis purgat pastor vestimentum suum, ita scilicet curiose et studiose, ut ne unum relinquat. Pastores enim raro vestes exuunt; hinc vermes contrahunt, quos in agris scrutantur: otio enim abundant, ait Theodoretus.


Versus 13

13. Et conteret statuas domus Solis. — Septuaginta, statuas Heliopoleos: Heliopolis enim græce ita dicta est, q. d. Urbs solis: quia in ea Sol in suo templo colebatur, cujus sacerdos fuit Putiphar, Genes. XLI, 45. Nota: Phœnices et Ægyptii, primi omnium solem, lunam et stellas, ut deos venerati sunt, quasi gignendarum abolendarumque rerum omnium causas. « Nam, ut ait Catullus, plantas » et omne vivens, « mulcent auræ, firmat sol, educat imber. » Pingebant autem Ægyptii Solem juvenili forma, rotunda facie, stantem in navi, quam crocodilus ferebat, ut notat Pierius; Hieroglyph. XLIX. Per navim significabant motum Solis in aquis, id est cœlis ex aqua factis; per crocodilum, aquam pluviam, cujus causa est sol. Heliopolis autem proprie uni devota Soli fuit, et quia sol est unicus, hinc phœnicem, qui in ea urbe primo visus dicitur, eamque habitare fertur, quasi unicum unico Soli hieroglyphicum attribuerunt, perinde ac sol hieroglyphicum est unius Dei: et forte hinc ab iis confictus est phœnix, avis non vera, sed symbolica, ut hoc hieroglyphico significarent cœlestem et celerem motum Solis unici, uti dixi Genes. VII, 2.