Cornelius a Lapide

Jeremias XLIV


Index


Synopsis Capitis

Eamdem Ægypti et Judæorum qui eo fugerant, per Chaldæos cladem confirmat, monetque Judæos, ne colant idola et deos Ægyptiorum. Secundo, vers. 15, viri et mulieres ei Deoque obstrepunt, asseruntque se reginam cæli in Ægypto, æque ac in Judæa, culturos. Hinc tertio, Jeremias, vers. 24, eis omnibus, uti et Pharaoni, gladium et famem intentat. Hæc omnia reipsa evenerunt anno 35 Nabuchodonosor: tum enim ipse subegit Ægyptum, factusque est monarcha. Unde inde capit æra monarchiæ ejus, qua utitur Daniel. Biennio enim post eversam Ægyptum, vidit Nabuchodonosor statuam auream, ut dixi Daniel. cap. II, vers. 1.

Nota: Hæc est ultima Jeremiæ prophetia, quæ exstat. Nam quæ sequentur, cap. XLV et sequent. ante hoc tempus editæ sunt, ut patet ex eorum titulis.


Textus Vulgatae: Jeremias 44:1-9

1. Verbum, quod factum est per Jeremiam ad omnes Judæos, qui habitabant in terra Ægypti, habitantes in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatures, dicens: 2. Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vos vidistis omne malum istud, quod adduxi super Jerusalem, et super omnes urbes Juda: et ecce desertæ sunt hodie, et non est in eis habitator: 3. propter malitiam, quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent, et irent ut sacrificarent, et colerent deos alienos, quos nesciebant et illi, et vos, et patres vestri. 4. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens, mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis hujuscemodi, quam odivi. 5. Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis, et non sacrificarent diis alienis. 6. Et conflata est indignatio mea et furor meus, et succensa est in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem: et versæ sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc. 7. Et nunc hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Quare vos facitis malum grande hoc contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactens de medio Judæ, nec relinquatur vobis quidquam residuum: 8. provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra Ægypti, in quam ingressi estis ut habitetis ibi, et dispereatis, et sitis in maledictionem, et in opprobrium cunctis gentibus terræ? 9. Numquid obliti estis mala patrum vestrorum, et mala regum Juda, et mala uxorum ejus, et mala vestra, et mala uxorum vestrarum, quæ fecerunt in terra Juda, et in regionibus Jerusalem? 10. Non sunt mundati usque ad diem hanc: et non timuerunt, et non ambulaverunt in lege Domini, et in præceptis meis, quæ dedi coram vobis et coram patribus vestris. 11. Ideo hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego ponam faciem meam in vobis in malum: et disperdam omnem Judam. 12. Et assumam reliquias Judæ, qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Ægypti, et habitarent ibi: et consumentur omnes in terra Ægypti: cadent in gladio et in fame: et consumentur a minimo usque ad maximum, in gladio et in fame morientur. 13. Et erunt in jusjurandum, et in miraculum, et in maledictionem, et in opprobrium. 13. Et visitabo super habitatores terræ Ægypti, sicut visitavi super Jerusalem, in gladio, et fame, et peste. 14. Et non erit qui effugiat, et sit residuus de reliquiis Judæorum, qui vadunt ut peregrinentur in terra Ægypti: et revertantur in terram Juda, ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur, et habitent ibi; non revertentur nisi qui fugerint. 15. Responderunt autem Jeremiæ omnes viri, scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universæ mulieres, quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Ægypti in Phatures, dicentes: 16. Sermonem, quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te: 17. sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus. 18. Ex eo autem tempore, quo cessavimus sacrificare reginæ cæli, et libare ei libamina, indigemus omnibus, et gladio et fame consumpti sumus. 19. Quod si nos sacrificamus reginæ cæli, et libamus ei libamina: numquid sine viris nostris fecimus ei placentas, ad colendum eam, et libandum ei libamina? 20. Et dixit Jeremias ad omnem populum, adversum viros, et adversum mulieres, et adversum universam plebem, qui responderant ei verbum, dicens: 21. Numquid non sacrificium, quod sacrificastis in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem, vos et patres vestri, reges vestri et principes vestri, et populus terræ, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor ejus? 22. Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes quas fecistis: et facta est terra vestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies hæc. 23. Propterea quod sacrificaveritis idolis, et peccaveritis Domino, et non audieritis vocem Domini, et in lege, et in præceptis, et in testimoniis ejus non ambulaveritis: idcirco evenerunt vobis mala hæc, sicut est dies hæc. 24. Dixit autem Jeremias ad omnem populum, et ad universas mulieres: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui estis in terra Ægypti: 25. Hæc inquit Dominus exercituum Deus Israel, dicens: Vos et uxores vestræ locuti estis ore vestro, et manibus vestris implestis, dicentes: Faciamus vota nostra quæ vovimus, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina; implestis vota vestra, et opere perpetrastis ea. 26. Ideo audite verbum Domini, omnis Juda, qui habitatis in terra Ægypti: Ecce ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus; quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Judæi, dicentis: Vivit Dominus Deus in omni terra Ægypti. 27. Ecce ego vigilabo super eos in malum, et non in bonum: et consumentur omnes viri Juda, qui sunt in terra Ægypti, gladio et fame, donec penitus consumantur. 28. Et qui fugerint gladium, revertentur de terra Ægypti in terram Juda viri pauci: et scient omnes reliquiæ Juda ingredientium terram Ægypti, ut habitent ibi, cujus sermo compleatur, meus, an illorum. 29. Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto: ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum. 30. Hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam Pharaonem Ephree regem Ægypti in manu inimicorum ejus, et in manu quærentium animam illius: sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui, et quærentis animam ejus.


Versus 10

10. Non sunt mundati. — Hebraice, non sunt fracti, contriti, humiliati post tot flagella et verbera; sed sicut scoria in fornace, ita ipsi in obstinatione, æque ac in servitute et fornace Babylonia perdurant.

11. Ponam faciem, — deinceps aspiciam vos vultu non benigno, sed maligno, sævo ac minaci, intentans vobis pænas et clades; in eoque vultu et aspectu truci me obfirmabo.

12. Erunt in jusjurandum (erunt in exsecrationem) et in miraculum, — in stuporem. Ita Hebræi, ut omnes qui audient vestras calamitates obstupescant.


Versus 14

14. Ad quam ipsi elevant animas suas, — ad quam ipsi anhelant avide, quasi se et animum suum attollentes ad Judæam patriam, ut ad eam redeant. Vide cap. XXII, 17.

Nisi qui fugerint, — ex Ægypto, sequentes consilium Jeremiæ, et timentes imminentem Ægypto gladium Chaldæorum, patet ex vers. 28; unde hebraice est, nisi qui evaserint.

17. Sed facientes faciemus (omnino faciemus) omne verbum quod egredietur de ore nostro, — faciemus quidquid voluerimus, quidquid libuerit: simile est Deut. VIII, 3; Matth. IV, 4; vel quidquid voverimus reginæ cæli, id est lunæ, hoc offeremus. Vide dicta cap. VII, 18.

Et saturati sumus. — Et, id est idcirco, saturati sumus, quia scilicet coluimus reginam cæli.

19. Numquid sine viris, — q. d. Nos feminæ imitamur maritos nostros. Vide cap. VII, 18.

Ad colendum eam. — Hebraice להעציבה lehaatsiba, id est ad elaborandum idolum in ea. Unde videtur, quod in suis placentis efformabant vel imprimebant effigiem idoli sui, scilicet reginæ cæli, puta lunæ, ad colendum eam. Ita Lyranus, Vatablus, Sanchez et alii. Sic Turcæ colentes lunam, ejus effigiem in vexillis, mensis, cibis præferunt. Causa fuit, quod luna influat et dominetur rebus sublunaribus; hinc illam velut earum reginam colebant. Hinc vetus fuit Ægyptiorum et Chaldæorum error, fatum ex siderum cursu ac dispositione constitui. Hinc Horus Apollo, lib. I Hierogl. cap. XIII, ait sidus esse hieroglyphicum fati. Et Orpheus, in hymno astrorum, stellas vocat « fatales fatorum omnium indices, » quem secutus Juvenalis, satyr. 7, ait:

Sidus et occulti miranda potentia fati.

Vide dicta cap. X, vers. 2.


Versus 21

21. Numquid non sacrificium (q. d. Numquid non recordamini, quod Dominus non sit oblitus sacrificiorum, quæ idolis obtulisse vos dicitis in Judæa, quæ scitis Deum non potuisse ferre, sed propterea Judæam Chaldæis vastandam dedisse? Nota:

Ascendit super cor ejus, — id est irritavit animum ejus, sicut accepta injuria bilis ascendit in caput viri nobilis.

26. Juravi (juro) in nomine meo magno, — id est per nomen meum magnum, puta per immensam meam Majestatem; alii, per nomen meum proprium, quod est Jehova.

Quia nequaquam ultra vocabitur, — quod non permittam, ut quisquam ex Judæis in Ægypto juret per nomen meum, quia occidam eos, vel captivos ducam in Babylonem, paucis exceptis, qui refugient in Judæam: prorsus enim indigni sunt qui ore impuro nominent nomen meum sanctum, q. d. Nolo illud ab iis nominari et pollui. Ita Lyranus, Hugo, Dionysius, Castrius et alii passim.

Secundo, apposite Sanchez: Non putabant, inquit, neque cupiebant Judæi apud exteros Ægyptios longam moram trahere; sed id agebant, ut, quando meliorem statum habere videretur res Judaica, in patriam redirent, ubi sicut parentes olim, sic ipsi verum colerent Deum, et per ejus nomen sancte et legitime de more jurarent. Id ergo negat Deus, edicitque fore, ut neque in patriam redeant, neque religionem unquam repetant, quam impie prodiderunt, sed in Ægypto a Chaldæis conficiantur. Verba ergo textus sic ordinat, q. d. Nequaquam nomen meum vocabit, jurabitque per me vir Judæus, qui est in tota terra Ægypti.

29. Visitem, — id est puniam et perdam.

30. Pharaonem Ephree. — Chaldæus, Pharaonem claudum, quasi hic Pharao fuerit qui cognominatus est Nechao, id est claudus, ut vult Maldonatus. Sed videtur falli: tam enim Hebræi quam Septuaginta et Noster habent Pharaonem Ephree, non Nechao. Ephree autem non significat debilem et claudum, uti patebit paulo post. Hic ergo Pharao fuit is, qui cognominatus est Vaphres, ut vertunt Septuaginta, sive Apries, qui, teste Herodoto lib. II, fuit filius Psammis filii Nechao, qui Nechao Josiam regem Juda occidit. Fuit ergo Nechao avus Ephree, vel Apries. Cœpit Apries regnare anno 18 Nabuchodonosoris, sive 10 Sedeciæ; nam anno Apries 2, capta est Jerusalem, teste Clemente, lib. II Strom. Rursum, hic Ephree fuit Pharaonum postremus: nam Amasis, qui ei successit, nusquam Pharao vocatur, forte quod non esset absolutus rex, sed Nabuchodonosoris vasallus et tributarius, uti opinantur Genebrardus et Torniellus.

Herodotus, lib. II, et Diodorus, lib. II, narrant hunc Apries fuisse captum et strangulatum ab Amasi successore suo in regnum, cum antea fuisset omnium ea ætate hominum fortunatissimus, ait Herodotus, et eam haberet persuasionem, quod nullus nec hominum, nec deorum sibi posset regnum adimere, quod a Deo sibi videbatur stabilitum.

Unde ad hanc ejus blasphemiam et superbiam alludens, Ezech. XXIX, 3: « Ecce ego, inquit, ad te, Pharao rex Ægypti, draco magne, qui dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum. Et ponam frenum in maxillis tuis, » etc. Ubi adverte errare Herodotum et Diodorum, dum narrant Apries ab Amasi captum, et suis hostibus traditum ad strangulationem. Apries enim non ab Amasi, sed a Nabuchodonosore captum et occisum esse patet tum ex Jeremia hic, tum ex Ezechiele, cap. XXIX, 19, et cap. XXXI, 11, 15 et 18, tum ex Josepho, lib. X Antiq. cap. XI, atque ex S. Hieronymo in cap. IV Thren. Fieri tamen potuit, ut Nabuchodonosor Amasin ei in regno substituerit, ideoque eum ab Amasi captum et cæsum Herodotus et Diodorus opinati sint.

Notant R. David et R. Salomon, in Hebræo nomen Pharao, idem esse cum Ephree, nisi quod in Ephree præponatur littera chet. Pharao enim hebraice scribitur פרעה Pharo: Ephree vero חפרע Chophra; chet enim, quia durum est, liquescit in e, tam apud Septuaginta quam apud Latinos: hinc Chophra vertunt Ephree, sicut pro Hebræo pesach, vertunt phase, pro Corach Core, pro Therach Thare.

Ludit ergo Deus similitudine dictionum, dicens: Tradam Pharaonem Cophra, faciam chophra, id est foveam (alludit enim ad foveas et fossas, quibus ob Nilum abundat Ægyptus) nudam et spoliatam bonis omnibus: sicuti si latine diceres: Faciam Claudium esse claudum, Cæsarem esse cæsum, Julium jugulo jugulabo: chophra enim componitur ex חפה chaphar, id est fodere, et פרע para, id est nudare, spoliare. Alii censent chet in Chophra positum pro he, quæ est ultima in Pharao, ac chophra esse participium passivæ conjugationis Hophal, ac significare nudatus est, debilitatus est, claudus effectus est, q. d. Faciam ut Pharao juxta nomen suum sit Chophra, id est nudus, debilis, claudicans. Sed prius est concinnius et verius.

Scribit S. Epiphanius in Vita Jeremiæ, eum in Ægypto prophetavisse et exhibuisse sacerdotibus Ægypti signum, atque dixisse, oportere cuncta eorum simulacra concidere, simulque manufacta omnia (scilicet idola, eorumque templa et aras), quando in Ægyptum veniret cum suo infante Virgo mater. Idem prædixit Isaias cap. XIX, 1, uti explicant S. Hieronymus et Procopius ibidem, S. Chrysostomus in Matth. II; Athanasius, De Incarn. Verbi; Eusebius, lib. VI Demonstr. cap. XX; Cyrillus Hierosolymitanus, Catech. X; Origenes, homil. 3 in Diversos; Palladius in Lausiaca, cap. LII in Vita Apollon.; Rabanus in Eccles. cap. XXIV; Anselmus, Lyranus, Abulensis et alii.

Denique ob hanc prophetiam, Jeremiam in Taphnis paulo post a Judæis lapidatum fuisse, et martyrem occubuisse tradunt Epiphanius, Dorotheus, Torniellus et alii. Addit Epiphanius Ægyptios tantum huic vaticinio Jeremiæ tribuisse, ut solemnem induxerint morem, virginem quamdam in lecto, et infantem in præsepio passim collocandi, simulque adorandi; rogatos postea a rege quodam, quid sibi vellet hic ritus? respondisse hoc esse mysterium, quod majores ipsorum a sancto Propheta traditum jampridem accepissent. Idem habet Chronicum Alexandrinum.

Disce hic quam noxium sit non acquiescere sanis prudentum et justorum consiliis. Noluit rex et principes acquiescere consiliis Jeremiæ; hinc perierunt principes, rex et regnum.

Roboam, quia stulta juvenum consilia prætulit sapientibus senum monitis, hinc potiore parte regni privatus est, III Reg. XII.

Clotharius, Gallorum rex, Radegundi piæ uxori permisit, ut sibi monasterium Pictavis construeret. Quidam mali consiliarii suaserunt regi, ut reginam repeteret. Sensit illa periculum; scripsit ergo ad S. Germanum Episcopum Parisiensem, ut regem ab hac mente deduceret. Fecit ille, et regem flexit, ita ut a regina et ab Episcopo veniam peteret, ac conatus suos malis consiliariis imputaret. Quos ultio divina persecuta est: sicut enim Arius, Catholicam fidem oppugnans, intestina sua omnia in cloacam effudit, ita et istis accidit sanctam reginam infestantibus, ut habet ejus Vita.

Anno Domini 723, Hebræus quidam impostor in Tiberiade persuasit Ezido regi, ut sacras imagines everteret; si hoc faceret, eum vitam commodam acturum, et regnaturum feliciter per triginta annos. Acquievit rex; et iconoclasmum indixit: sed ultra annum cum dimidio non vixit, in ignemque æternum descendit; et post ejus mortem imagines in suum locum restitutæ sunt. Filius autem illius Ulidus nomine, indignatus Hebræo tanquam interfectori patris, eum turpissima morte mori coegit. Ita is sui impii consilii præmium accepit, ut refert Damascenus, lib. De Imagin.

Vitiza rex Hispaniæ impurus et impius, timens ne subditi contra eum ob tyrannidem insurgerent, secutus malum cujusdam consilium, muros urbium et munitiones regni, specie pacis dirui jussit. Sed male ei cessit: nam regno et oculis privatus, misere mortuus est, regnumque debile Roderico successori reliquit, ut Mauris facile fuerit illud subjugare. Ita Rodericus Archiepiscopus Toletanus, lib. V, cap. XVI, et Mariana, lib. VI, cap. XIX.

Ludovicus Sfortia, Mediolani Dux, cum Ducatum Joanni Galeatio fratris filio per scelus abstulisset, timens Alfonsum regem Neapolis, incitavit contra eum Carolum VIII, Gallorum regem, qui veniens Alfonsum regno exuit. Ludovicus inde timens potentiam Gallorum, facti pœnitens, contra regem cum principibus Italiæ conjurat; sed a Gallis cæsus et captus, ac caveæ ferreæ inclusus, miserrime interiit. Ita Guicciardinus, lib. III et IV Hist. Ital., et Jovius, lib. IV Elog. milit.