Cornelius a Lapide

Jeremias XLV


Index


Synopsis Capitis

Jeremias consolatur et animat ad constantiam Baruch scribam suum afflictum ob iras et minas Joakim regis, promittendo ei incolumitatem in communi Judæorum strage. Hæc contigerunt anno quarto Joakim. Est hysterologia; hoc enim caput subnectendum est capiti XXXVI.


Textus Vulgatae: Jeremias 45:1-5

1. Verbum, quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriæ, cum scripsisset verba hæc in libro ex ore Jeremiæ, anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens: 2. Hæc dicit Dominus Deus Israel ad te Baruch: 3. Dixisti: Væ misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni. 4. Hæc dicit Dominus: Sic dices ad eum: Ecce quos ædificavi, ego destruo: et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc. 5. Et tu quæris tibi grandia? noli quærere: quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus: et dabo tibi animam tuam in salutem, in omnibus locis, ad quæcumque perrexeris.


Versus 1

1. Verba hæc, — non hujus capitis, sed quæ cap. XXXVI scripta fuisse dicuntur: eo enim hæc pertinent, ut patet conferenti utrumque caput. Unde vers. 1 dicuntur facta anno quarto Joakim.

Quæres, cur ita doluerit Baruch? Respondet primo, R. Salomon, eo quod tamdiu ministrans Jeremiæ prophetæ, adhuc non recepisset donum prophetiæ, uti recepit Josue ministrans Mosi, et Elisæus ministrans Eliæ. Sed nil est quod significet eam ambitionem in viro sancto.

Secundo, Theodoretus et Rabanus censent eum doluisse ob cladem populo imminentem, cui ipse esset involvendus.

Tertio et optime, Hugo et Lyranus ex vers. 1, et ex cap. XXXVI, vers. 10, putant eum doluisse, eo quod discisso et combusto a Joakim libro quem scripserat dictante Jeremia, rursus eumdem a Deo jussus scribere, et legere coram populo, eumdem majoribus minis plenum, timebat (quod accidit) ne scilicet a furibundo rege Joakim quæreretur ad carceres, aut potius ad atrocem mortem. Erat ergo causa doloris pusillanimitas timorque carceris et mortis. Unde, gemens, ait: « Addidit Dominus dolorem dolori meo, » puta scriptionem scriptioni, periculum periculo. Ex periculo enim prioris scriptionis fuga elapsus evaseram; nunc ad utrumque revocor, a requie scilicet ad agonem, eumque extremum.


Versus 5

5. Quæris tibi grandia? — scilicet munus prophetandi, aiunt Vatablus et Hebræi; secundo et melius, « grandia, » scilicet requiem et vitam prosperam sine dolore, molestia et periculo. Ita Theodoretus. « Grandia » ergo vocat raram, exquisitam et superfluam quietem: ut solus Baruch, populo toto afflictissimo mox futuro, evellendo et in captivitatem ituro, otio frueretur, nec se exponeret periculo, legendo librum populo, sed solus in Jerusalem miserrima, omni malo metuque liber viveret, q. d. Ignavus es miles, qui pro salute populi non audes vitam exponere, solus vis otiari, nil vis pati pro conversione et salute populi. Et esto quod parum apud populum proficias; tenta saltem, et quod tui est muneris facito atque cogita: si populares mei tam dira passuri sunt, quidni et ego leve aliquid patiar cum eis et pro eis? Nam, ut ait Sapiens: Sicut avis ad volatum, ita homo ad laborem et dolorem natus est, ut scilicet multa dura agat et patiatur.

Præclare Aristides, tom. II Orat. Rhodiaca: « Solum, ait, calamitates reddit leviores exemplum. » Idem ibidem: « Sicut index, ait, aurum probat, sic viros fortes examinant calamitates. »

Ita Hildebrandus Cardinalis et Archidiaconus S. R. E., qui postea Pontifex creatus, dictus est Gregorius VII, objecit B. Petro Damiano volenti relinquere Cardinalatum, et Episcopatum Ostiensem, ac se recipere ad monasterii quietem: « Ecce Petrus, inquit, latibulum quærit, et sub colore pœnitentiæ, Romæ subterfugere quærit accessum: lucrari machinatur de inobedientia otium, et, cæteris in bella ruentibus, hic sibi degeneris umbræ quærit opacum. » Cui quid Petrus responderit, videre est epistola ejus decima ad Alexandrum II Pontif., et Hildebrandum Archidiaconum, ubi inter cætera ait, sibi pro refutato Episcopatu a Pontifice injunctam fuisse centum annorum pœnitentiam, quæ erat, ut quotidie recitando psalmum Miserere continenter faceret disciplinam, id est seipsum flagellaret, idque per centum annos, si tot viveret: quam pœnitentiam ipse uno anno redemit, nimirum per singulos dies toties, puta centies, disciplinam per spatium psalmi Miserere iterando, ut in fine anni numerum prædictum exæquaret, ut idem alibi de se scribit.

Joannes Fredericus, Saxoniæ Dux, cupiebat imperium a familia Austriaca auferre. Lutherus ei consilium dedit, ut, si imperium mutatum vellet, religionem mutaret. Lutheri ergo perfidiam et consilium secutus Dux, contra Carolum V arma movit, sed stulte: nam a Carolo victus et captus, Ducatu et Electoris potestate privatus est, quam in Mauritium Ducem Joannis Frederici patruclem, ejusque familiam imperator transtulit, in qua etiamnum perseverat.

Ex adverso, Clotharius rex Chilperici filius, secutus sanum S. Columbani consilium, duobus regnis auctus est. Cum enim Theodebertus et Theodoricus reges et fratres disceptarent de regni terminis, et uterque adversus alterum a Clothario opem peteret, petiit ille consilium a S. Columbano, qui prophetico spiritu ei dixit et suasit: Neutri opem præstes; nam intra triennium utriusque regnum sub tuam potestatem veniet. Paruit rex, et, ut dixerat vir Dei, ita factum est, uti refert Jonas in Vita S. Columbani, et ex eo Baronius, anno Domini 612.

Ita Flacitheus, Rugorum rex, secutus consilium S. Severini, insidias hostium evasit, uti narrat Eugypius in ejus Vita, et ex eo Baronius, anno Domini 473.

Ita Christus Apostolos eorumque sequaces vocavit, non ad otium, sed ad agones; non ad honores, sed ad contemptus; non ad securitatem, sed ad pericula terra marique ubivis locorum subeunda. Fixum hoc certumque sibi præstituerat Pater Gonsalvus Sylveira e Societate nostra, nobilis genere (fuit enim filius Comitis de Sortella in Lusitania), sed nobilior assiduis laboribus, et tandem glorioso martyrio, quod in Monomotapa obiit. Hic enim in litteris ad P. Cotinium datis ita scribit: « Desidero mendicare, et nil centuriam nisi ostiatim emendicatum; audire confessiones perpetim, donec nullus supersit pœnitens quem audiam; vigilare usque dum nil operis restet; concionari usque ad ravim; mortificare me usque ad mortem. Nam ego in horum exsecutione mori possum; sed cum gratia Dei non refrigescam, nunquam lassabor, sed jugiter quæram media modosque, quibus semper crucifixus sim cum Christo Jesu. »

Sic S. Teresa audivit didicitque a Christo: « Filia, meritum non consistit in fruendo; sed in operando, patiendo, amando. Paulus dicitur semel raptus in paradisum, sed multoties passus. Mater mea audivit a Simeone: Tuam ipsius animam pertransibit gladius. Majoribus Sanctis Deus majores dat cruces. » Quocirca ipsa assidue orabat: « Domine, da pati aut mori. »

Sapienter dixit B. P. Franciscus Borgia, tertius Societatis nostræ Præpositus Generalis, tria hæc conservatura esse et promotura Societatem nostram: primo orationem, hæc enim nos jungit Deo; secundo, obedientiam, hæc enim omnes unit capiti, ac consequenter omnes unit inter se; tertio, persecutiones, hæ enim a mundo nos avellunt, nosque nobis uniunt, ut actus nostros ita componamus, ne hostes vel æmuli nostri habeant quod carpant. Sicut ergo in hieme arbores se contrahunt, succumque et calorem a ramis ad radicem revocant; itaque eam magis in terra figunt, muniunt et roborant: sic et homo in persecutione a solatio hominum revocatur ad se et ad cor, illudque magis in virtute et Deo defigit et roborat. Hæ tria pariter conservant et promovent virtutem cujusque fidelis et Sancti.

Celebre est emblema: « Præmium ex labore. » Audi Claudianum in Epithalam. Honorii:

Nec quisquam fruitur veris odoribus, Hyblæis apibus aut spoliat favos, Si fronti caveat, si timeat rubos. Armat spina rosas, mella tegunt apes, Crescunt difficili gaudia jurgio.

Dabo tibi animam tuam in salutem — salvam; Hebræus, in spolium; Septuaginta, in lucrum. Vers. Æschylus:

Huic qui laborat numen adesse solet.