Cornelius a Lapide

Jeremias XLVI


Index


Synopsis Capitis

Hucusque Judaeis prophetavit Jeremias: deinceps usque ad finem libri tonat et fulminat contra gentes varias, eisque praedicit excidium. Idem iisdem praedixit Isaias a cap. XIII usque ad XXIV, a quo multa sumpsit Jeremias; et Ezechiel a cap. XXV usque ad XXXIII, nimirum ut in ore trium horum testium stet omne verbum, et confirmetur hoc Dei onus. Hoc ergo cap. praedicit instantem cladem Pharaonis Nechao; quem juxta urbem Charcamis dictam, percussit Nabuchodonosor hoc eodem anno quarto Joakim, per quam Nabuchodonosor subegit sibi totam Syriam Pelusium usque, excepta Judaea, inquit Josephus. Inde ulterius, vers. 13, praedicit quod Nabuchodonosor ipsam Aegyptum et Aegyptios, quasi vitulos in sylva sua lascivientes, invadet et subjugabit, uti reipsa fecit post eversam Jerusalem. Ac denique, vers. 25, consolatur Aegyptios et Judaeos, quod Deus tandem eorum miserebitur, atque e captivitate reducet.

Nota: Jam inde a tempore Josiae regis fuit continua ambitio et concertatio de imperio et monarchia inter Chaldaeos et Aegyptios: sicut fuit post Alexandrum inter Antiochos reges Asiae, et Ptolemaeos reges Aegypti. Inter has media interjacebat Judaea, quae proinde fluctus hos bellorum sensit, nunc ab Aegyptiis, nunc a Chaldaeis subacta. Primo ergo Pharao movens castra contra Chaldaeos, occurrentem sibi Josiam cecidit, et Judaeam subegit ac Joachaz, mox Joakim regem constituit. Post varia Chaldaeorum et Aegyptiorum certamina, tandem anno quarto Joakim caesus est Pharao. Hanc stragem hic praedicit Jeremias. Ergo ante annum quartum Joakim haec prophetavit, cum utrinque praelium et acies pararetur. Lege caput XXIV lib. IV Regum.


Textus Vulgatae: Jeremias 46:1-12

1. Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes, 2. ad Aegyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiae regis Juda. 3. Praeparate scutum, et clypeum, et procedite ad bellum. 4. Jungite equos, et ascendite equites: state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis. 5. Quid igitur? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, fortes eorum caesos: fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait Dominus. 6. Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis: Ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt. 7. Quis est iste, qui quasi flumen ascendit: et veluti fluviorum, intumescunt gurgites ejus? 8. Aegyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebantur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores ejus. 9. Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Aethiopes et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas. 10. Dies autem ille Domini Dei exercituum; dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten. 11. Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Aegypti: frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi. 12. Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram: quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.

(1) Tertia haec est pars Jeremiae vaticiniorum... Praemissis videlicet vaticiniis quae ad populum Hebraeum spectabant, subjicientur nunc, veluti peculiari fasciculo, vaticinia contra varias gentes, seorsim scripta, cum generali hac inscriptione: Contra Gentes, quae vaticiniis jam sequentibus, usque ad cap. LII communis est.

13. Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Aegypti. 14. Annuntiate Aegypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis, dicite: Sta, et praepara te: quia devorabit gladius ea, quae per circuitum tuum sunt. 15. Quare computruit fortis tuus? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum. 16. Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum; et dicent: Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostrae, a facie gladii columbae. 17. Vocate nomen Pharaonis regis Aegypti, tumultum adduxit tempus. 18. Vivo ego (inquit rex, Dominus exercituum nomen ejus) quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet. 19. Vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti: quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit. 20. Vitula elegans atque formosa Aegyptus: stimulator ab aquilone veniet ei. 21. Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus, quasi vituli saginati versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt: quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum. 22. Vox ejus quasi aeris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei, quasi caedentes ligna. 23. Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus. 24. Confusa est filia Aegypti, et tradita in manus populi aquilonis. 25. Dixit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae, et super Pharaonem, et super Aegyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo. 26. Et dabo eos in manus quaerentium animam eorum: et in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manus servorum ejus: et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus. 27. Et tu ne timeas, serve meus Jacob, et ne paveas, Israel: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuae: et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur; et non erit qui exterreat eum. 28. Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus: quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas ejeci te: te vero non consumam, sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.


Versus 1: Contra Gentes

1. CONTRA GENTES — varias, de quibus hic incipit prophetare usque ad cap. LI. Ita Theodoretus, Rabanus, Hugo et Lyranus. Secundo, et melius, contra gentes, scilicet Aegyptios et alios qui iis juncti contra Nabuchodonosorem pugnaverunt, scilicet Aethiopes, Libyes et Lydos. Ita a Castro et Maldonatus.


Versus 2: In Charcamis

2. IN CHARCAMIS. — Urbs erat juxta Euphratem, quam obsedit Pharao Nechao, et volentem id impedire Josiam regem Juda, sibique occurrentem occidit, substituitque ei in regno filium Joachaz, deinde Joakim: supervenit tandem Nabuchodonosor, qui cecidit Pharaonem Nechao, IV Regum, cap. XXIII, 29.

Percussit, — fugavit, cecidit; nam Nechao rediit et obiit in Aegypto, regnumque tradidit Psammi vel Psammeticho filio. Ita Herodotus, lib. II. Unde Josephus tantum ait, in praelio coactum fuisse cedere Chaldaeis: multi tamen Aegyptiorum tunc caesi sunt, ut patet vers. 10.


Versus 3: Praeparate

3. PRAEPARATE. — Est sarcasmus, seu hostilis irrisio, q. d. O Aegyptii! armate vos, state galeati, loricati, lanceati, sed frustra: nam caedet vos Nabuchodonosor; nihil vobis proderit omnis ille tantus belli apparatus, omnis armorum fulgor et terror.


Versus 4: Jungite Equos

4. JUNGITE EQUOS, — ad trahendos currus, tum annonae, tum armorum, tum falcatos; in falcatis enim pugnabant.


Versus 5: Quid Igitur?

5. Quid igitur? — quorsum tot arma, tot currus, tot milites? cum per prophetiam videam eos trepidare et fugere.


Versus 6: Non Fugiat Velox

6. Non fugiat velox, — quia parum proderit Aegyptiis fuga: fugiens enim non effugiet, esto sit velox ut caprea, necem, aut certe servitutem.


Versus 7: Quis Est Iste

7. Quis est iste, qui quasi flumen ascendit? — Comparat Aegyptios flumini tum ob copiam militum, tum ob arrogantiam, quae flumini tumenti, exundanti, terramque operienti similes esse videbantur. Simile est Isaiae VIII, 7.

(1) Vers. 8. "Aegyptus fluminis instar ascendit," etc. Hic ad hunc et praecedentem versum notandum est, Nilum, a quo imago petita est, circa exitum (Bogas) mari...


Versus 9: Ascendite Equos

9. ASCENDITE EQUOS. — Est ironia, q. d. Ascendite, Aegyptii gloriantes in equis et curribus, in praelium cum Pharaone contra urbem Charcamorum: ascendite, inquam, ad macellum, ut ibi jugulemini. Assumite et auxiliares Aethiopes et Libyes, qui cominus clypeo et gladio, ac Lydios qui eminus sagittis confligunt: hi omnes vobiscum quasi victimae mactabuntur; ut gladius Chaldaeorum suo ore, id est acie, eorum sanguine inebriari et oppleri videatur. Est metaphora: gladio enim tribuitur os, saturitas et ebrietas.

LYDII — in Africa, ita dicti a Lud, filio Mesraim filii Cham; vel, ut S. Hieronymus in Ezech. cap. XXX, Lydi in Asia, quibus Croesus praefuit. Pharao enim toti Syriae dominabatur, et, ut videtur, Lydiae et Asiae, ut potuerit hos Lydos in auxilium advocare.


Versus 10: Victima Enim Domini

10. Victima enim Domini, — q. d. Impii Aegyptii mactabuntur, et quasi victima immolabuntur justitiae divinae. Vide dicta Isaiae XXIX, 1, et cap. XXXIV, 6. Utquid enim eadem repetam, mihique nauseam et lectori taedium creem?


Versus 11: Ascende In Galaad

11. ASCENDE IN GALAAD. — Pergit in ironia, q. d. Accipies multas incurabiles plagas, quae nulla resina aut medicamine curari poterunt. Galaad abundabat resina et opobalsamo, curandis vulneribus aptissimo, ut dixi cap. VIII, 22. Ita Theodoretus, Hugo, Vatablus. Ex his verbis liquet Aegyptios resinam potissimum terrae Galaad emere solitos. Idem liquet ex Genes. XXXVII, 25. Vide dicta cap. VIII, 22.

Virgo filia Aegypti, — q. d. O Aegypte, quae tuis divitiis et robore insolescis et exsultas instar pulchrae filiae et virginis! Alii virginem eam vocari putant, quod hactenus non fuerit debellata, nec subacta.


Versus 12: Fortis Impegit In Fortem, Et Ambo Pariter Conciderunt

12. FORTIS IMPEGIT IN FORTEM, ET AMBO PARITER CONCIDERUNT. — Notat victoriam hanc Chaldaeis ipsis, victoribus licet, fuisse tamen cruentam. Ita Theodoretus. Hanc prisci "Cadmaeam victoriam" vocabant, quando victus et victor mutuis vulneribus concidunt, qualis fuit in duello duodecim militum Joab et Abner, de quibus dicitur II Reg. II, 16: "Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul; vocatumque est nomen loci illius, Ager robustorum." Secundo et melius, significat quod Pharaonis milites, fugientes alter alterum prae trepida fuga impellebant, et sic ambo collisi simul corruebant, seque invicem obterebant: nam solius Aegypti cladem et ululatum hic audiendum praedicit. Ita Hugo, Lyranus et Sanchez.


Versus 13: Verbum Quod Locutus Est Dominus

13. VERBUM QUOD LOCUTUS EST DOMINUS. — Hoc versu transit Jeremias a prima clade Pharaonis Nechao, quam juxta Charcamos intulit ei Nabuchodonosor, anno primo regni sui, ad alteram Aegypti cladem, qua Aegyptum ipsam invadens idem Nabuchodonosor, anno regni sui 25, vel, ut alii volunt, 27, eamdem occupavit, victo ejus rege Pharaone Ephree, qui nepos erat Pharaonis hujus Nechao, tumque primum factus est monarcha.


Versus 14: Praepara Te

14. PRAEPARA TE, — scilicet ad excipiendum Chaldaeorum exercitum.

DEVORABIT GLADIUS EA, QUAE PER CIRCUITUM TUUM SUNT. — Septuaginta, germen tuum; Theodoretus, hederam tuam, id est urbes tuas vicinas, quibus circumdaris, niteris et augeris sicut salices hedera; ut, cum hanc hederam videris tibi abradi, cogites te brevi radendam. Si enim vicinos debiles, instar infirmae hederae, tibi quasi robustae arbori incumbentes et innixos, a Chaldaeorum rapina tutari non valuisti; agnosce te pariter debilem, et Chaldaeo imparem, ac proinde te in congressu cum eo succubituram, eique pariter praedae futuram.

Moraliter, sic, o juvenis, o adolescens! cum vermis morbi tuam hederam, id est tuas vires, florem et pulchritudinem arrodit, cogita te brevi corrodendum et moriturum: sicut sol aestuans hederam, quae umbram faciebat Jonae, corrosa a verme, percussit caput Jonae; ita et tuis viribus morbo aut senio arrosis, mors te percutiet.


Versus 15: Quare Computruit?

15. Quare computruit? — Id est, tanquam putrida concidit? Chaldaeus: Cur contritus est? Septuaginta: Cur fugit? Hebraeus: Cur impulsus, vel propulsatus est. Hebraice enim נסחף sachaph significat impellendo aliquid evertere, ut cum pluvia vehemens paleas, ligna et semina omnia evertit. Significat ergo hac voce Jeremias, quod Aegyptii, non sua imbecillitate, nec Chaldaeorum viribus, sed Dei judicio et impulsu vincentur.

FORTIS TUUS, — Septuaginta: Vitulus electus tuus, puta Apis tuus, scilicet idolum vituli quem colis; secundo, Lyranus, Vatablus, Rabanus, q. d. Pharao rex tuus fortissimus; tertio et simplicissime, q. d. Fortes tui milites, hi computruerunt, id est quasi putridi corruerunt, Deo illis vires, animos, consilium et mentem eripiente.

(1) Eo minus spernenda est ista interpretatio, quod compertissimum omnino est, Aegyptios taurum coluisse, multa religione selectum, quem Apis nuncupabant, et quem, ut praecipuum inter Deos habebant. Ingeniose sane, inquit J. D. Michaelis, et rebus Aegyptiis apte non poenitendae sententiae auctores septuaginta in ipsa Aegypto viventes, quibus nomina Deorum Aegyptiorum ignota esse non poterant hebraeum sic vertunt. Apis bos erat pro Deo cultus, אביר abir, ergo bovem verterunt, eaque acceperunt significatione, quam in אבירי בשן abire baschan, Psal. XXII, 13, habet. Nec insolita phrasis antiquis, Deos vinci aut fugere dicens, cum populi fugiunt, qui sub eorum praesidio sunt. Magnifice sane Apis diceretur stare non posse contra Jovam, sed fugere. (J. D. Michaelis, in Biblioth. Orient. vet. Test. tom. XVII, pag. 783.)


Versus 16: Multiplicavit Ruentes (Scilicet Dominus)

16. MULTIPLICAVIT RUENTES (scilicet Dominus), CECIDITQUE VIR AD PROXIMUM SUUM (q. d. Cadent Aegyptii in praelio caesi a Chaldaeis catervatim, ita ut unus alium in eamdem ruinam secum impellat): ET DICENT, — tum Aegyptii qui ex remotis Aegypti locis ad castra venerunt, tum eorum auxiliares Aethiopes, Libyes et Lydii, de quibus vers. 9.

A FACIE GLADII COLUMBAE, — id est Babyloniorum. Vide dicta cap. XXV, 38. Septuaginta vertunt: A facie gladii Graeci: videntur ipsi pro יונח iona, id est columba, legisse יוני ievani, id est Graecus: unde Theodoretus putat hic praedici Alexandri imperium: hic etiam subegit Aegyptum. Verum hic non agitur de Graecis, sed de Chaldaeis.


Versus 17: Vocate Nomen Pharaonis Regis Aegypti, Tumultum Adduxit Te...

17. VOCATE NOMEN PHARAONIS REGIS AEGYPTI, TUMULTUM ADDUXIT TEMPUS, — q. d. Tempus quod omnia mutat, adduxit tumultum, id est mutationem et cladem magnam in regno tuo, unde recte voceris hoc nomine: "Tumultum adduxit tempus:" hebraice מועד moed, id est, Tempus a Deo definitum et constitutum. Sic Isaias, cap. VIII, 3, de Christo ait: "Voca nomen ejus, Accelera spolia detrahere." Unde Septuaginta retinent hic voces Hebraeas, quasi sint nomen proprium Pharaonis, scilicet, cam ecces puril.

Nota: Hebraea jam aliis punctis notantur: praeteritum enim legunt קראו kurcu, id est vocaverunt, clamaverunt; et pro תו scem, id est nomen, legunt שם scam, id est ibi: unde ea sic vertit et explicat Maldonatus: Clamaverunt ibi, Pharao rex Aegypti transire faciet tempus, id est efficiet ut prophetia Jeremiae sit falsa, et Chaldaei non veniant eo tempore quo eos venturos praedixit Jeremias; unde hoc arguens subdit: "Vivo ego," etc.

Secundo, Chaldaeus, R. David et R. Salomon sic vertunt et explicant: Publice dicturi sunt illic, Pharao rex Aegypti, et tumultus, id est turbae multae, puta militum multorum, transgressus est tempus condictum, q. d. Chaldaei publice dicturi sunt ridendo Pharaonem: Permisit Pharao labi tempus quod constituerat Chaldaeis ad confligendum cum eis. Aut, q. d. Subsannabunt Pharaonem, ut timidum, quod, cum Chaldaeus offerret praelium, tempusque pugnae indiceret, ipse tantum tumultum excitaret in castris, quasi parans arma et aciem, sed eam non producens in campum, nec audens congredi cum Chaldaeo. Sic timidi milites lingua terribiles sunt, non manu: bullata enim in hostem jaciunt verba, non belli spicula. Hic sensus appositus est, licet potius tumultus hic intelligatur excisorum, quam parantium aciem.

Tertio, Vatablus sic vertit et explicat: Clamaverunt illic: Pharao rex Aegypti, designator temporum (id est Deus) circummisit vastitatem per regnum tuum. Verum haec longe abeunt a versione tam nostra quam Septuaginta.

Secundo, Theodoretus sic explicat, q. d. Vocate nomen Pharaonis, Perturbans et transferens tempora, id est Perturbator temporum et quietis regnorum et gentium. Tertio, ex Hebraeo aptissime sic explicant a Castro et Sanchez: nomen Pharaonis Vaphris vel Ephree, vocabitis Tumultum, id est Perturbatorem: quia superbe provocando Babylonium ad bellum, "adduxit tempus" conflictus, id est tumultus, perturbationis, cladis, suique extremi excidii. Hebraice enim est: Tumultus transire fecit, vel adduxit tempus, scilicet excidii; et sic accipi potest Noster: "Vocate nomen ejus, Tumultum (quem scilicet) adduxit tempus" belli, quo ipse provocavit Chaldaeum, hoc enim tempus pariter est tempus ejus cladis praestitutum a Deo. Sunt enim haec verba Aegyptiorum in hoc bello caesorum et fugientium, ut patet ex vers. praeced. Vult dicere Propheta: Veniet tempus, quod horrendum tumultum, perturbationem et perniciem afferet Pharaoni; unde Syrus vertit: Et vocate ibi nomen Pharaonis regis Aegypti, Tumultuantem (Perturbatorem) et transire facientem tempora; Arabicus Antiochenus: Et audierunt ibi nomen Pharaonis, Horam, et transire facientem tempora; Arabicus Alexandrinus: Et vocaverunt ibi nomen Pharaonis Claudi, regis Aegypti, calamitates inferentem, et tempora percurrere facientem.


Versus 18: Sicut Carmelus

18. SICUT CARMELUS. — Primo, Rabanus sic explicat: Sicut fertilissimi montes Carmelus et Thabor, si in mare projicerentur, amitterent suam fertilitatem; sic Aegyptus desinet esse fertilis.

Secundo, Hugo illud, in mari, conjungit cum veniet, q. d. Sicut verum est duos illos montes esse, ita vere Aegyptus veniet in mari, id est mergetur in mari eversionis et vastitatis.

Tertio et simplicissime: Sicut certum est Thabor eminere inter montes terrae, et Carmelum inter montes qui mari adjacent, sive Thabor eminere inter montes, Carmelum inter promontoria, quae in mare procurrunt: ita certo veniet Aegypti insignis, et prae aliis gentibus vastatis eminens clades. Ita Chaldaeus, Theodoretus, Vatablus et alii.

Huc accedit expositio Maldonati, quae talis est: Rex Babylonis, qui terra et mari potentissimus est, veniet sicut Thabor in continenti inter montes; et Carmelus in mari inter promontoria eminet: sic enim terra marique potens eminet et imminet aliis gentibus quasi vallibus Nabuchodonosor.

Nota: Carmelus dicitur esse in mari, non proprie, sed quia mari imminet.

Aliter explicat R. David, q. d. Sicut Thabor inter montes aptus est ad venandum, Osee, cap. V, 1: "Rete expansum est super Thabor," ita rex Babylonis veniet ad venandos homines in Aegyptum; et sicut ligna Carmeli per mare transferuntur, ita Chaldaei transferent Aegyptios in captivitatem.


Versus 19: Vasa Transmigrationis

19. VASA TRANSMIGRATIONIS, — q. d. Fac tibi vasa, id est instrumenta et sarcinas leves, baculum, penulam contra imbres, saccum, peram et cucurbitulam, qua bibas instar peregrinantis: transmigrabis enim vel fugitiva ad vicinas gentes, vel captiva Babylonem: Ita Theodoretus.


Versus 20: Vitula

20. Vitula, — q. d. Aegyptus est quasi vitula indomita, jugi expers, petulans, deliciosa, ideoque imbellis; veniet ergo Chaldaeus, qui quasi stimulator eam impellat, non ad sua laeta prata, sed ad fugam et captivitatem, ut transmigret in Babylonem. Simile est Osee X, 11, et Isaiae XV, 5. Alludit ad vitulum Apin, quem colebant Aegyptii, et cum quo vitulabatur; atque ad boves, quibus ob pascua fertilesque agros abundat Aegyptus. Unde Pharao vidit boves pingues e Nilo ascendentes, quae portendebant fertilitatem Aegypti, Genes. XLI, 2. Aliter Sanchez: Stimulator, ait, est aestrum, quo acti boves quasi furentes huc illucque discurrunt. Ita Chaldaei instar oestri exagitarunt Judaeos, ut quasi amentes discurrerent.


Versus 21: Mercenarii

21. MERCENARII, — scilicet milites mercede conducti ex vicinis provinciis, qui cum apud suos robusti et validi, jam cum diu otio et suis commodis vacassent in Aegypto, ejusque aere et deliciis molles et pingues effecti essent quasi vituli saginati; hi hoste adventante terga dederunt. Sic Asia Lucullum et Romanos, Capua Annibalem, India Europaeos molles effecit et effeminavit. Aliter Lyranus. Ipse enim per mercenarios accipit mercatores, aliunde in Aegyptum mercium et lucri causa confluentes, qui veniente Chaldaeo omnes diffugerunt.


Versus 22: Vox Ejus Quasi Aeris

22. Vox ejus quasi aeris. — Septuaginta et Chaldaeus: Vox ejus quasi serpentis. Hebraeum enim נחש nachas serpentem significat, et etiam aes, si addas litteram tau, notam feminini generis, ut ex nachas facias נחשת nechoset. Quaeres cujus sit haec vox? Respondent Hugo, Lyranus, Dionysius, esse Babyloniae, q. d. Vox exercitus Chaldaeorum, et fragor armorum, quasi tinnientis aeris sonus, aut quasi sibilus serpentum, dire et horride eminus resonabit. Secundo, melius Theodoretus, Rabanus, Vatablus, Maldonatus, Sanchez et alii censent hanc esse vocem Aegypti: de ea enim ejusque onere et clade hic continuus est sermo, q. d. Aegyptus et Aegyptii in tanta suorum strage tristem, raucum et funebrem edent ejulatum, qualem edunt siticines ferali tuba aenea, cum suorum cadavera efferunt ad sepulturam: aut qualem edunt serpentes, dum lethaliter sauciantur, vel in extremo discrimine versantur; tunc enim horrificum edunt sibilum. Similem edent Aegyptii in publico quasi totius Aegypti funere. Causam subdit: "Quoniam cum exercitu properabunt (Chaldaei) et cum securibus venient ei" (Aegypto), q. d. Sicut lignatores securibus caedunt ligna in saltu, ita Chaldaei caedent Aegyptios in Aegypto.


Versus 23: Succiderunt Saltum Ejus

23. Succiderunt saltum ejus, — id est succident Chaldaei sylvam Aegypti. Aegyptum comparat sylvae, habitatores arboribus, Chaldaeos caesoribus et lignatoribus, inquit Maldonatus.

QUI SUPPUTARI NON POTEST, — quasi dicat: Uti sylva arboribus, ita Aegyptus abundabat hominibus, ut eorum multitudo quasi innumerabilis supputari vix posset; sed tanta erit lignatorum, id est Chaldaeorum, copia, vis et fortia, ut universam brevi tempore succidat. Erant enim Chaldaei pariter innumeri, quasi locustae, quae quasi momento integram regionem depascuntur. Sicut ergo homines si sint plurimi, succidant maximum sylvam, eliamsi quisque tantum unam vel alteram arborem succidat: ita et Chaldaei succident totam Aegyptum, quia numero quasi innumero erunt pares, imo superiores Aegyptiis.


Versus 25: Ecce Ego Visitabo (Id Est Puniam Et Visitabo) Super Tumultum

25. Ecce ego visitabo (id est puniam et visitabo) super tumultum, — id est populum tumultuosum, vel multitudinem magnam, in qua solent esse murmur et tumultus; haec enim hebraice vocatur אמון amon, vel המון hamon, nam litterae א et ה saepe commutantur. Erat enim Alexandria potentia, opibus et numero civium non minor quam Ninive, ut patet Nahum III, 8.

Alii accipiunt Amon ut nomen proprium, putantque ita vocari Alexandriam a Jovis Ammonii templo, quod Liber pater sub Josue, ut docet Eusebius in Chronico, aedificavit in arena deserti, quae ab Aegyptiis vocatur Ammos, et regio Ammonia. Ita Theodoretus. Verum pro Alexandria hebraice est נא no; sic enim ipsa a Nahum, cap. III, 8, et Ezech. cap. XXX, 15, vocatur no; sic enim vocabatur tempore Jeremiae, quae postea ab Alexandro dicta est Alexandria. Hebraeum vero amon, quod praeponitur no, id est Alexandriae, Noster hic et alibi, aeque ac alii, vertit multitudinem vel tumultum; ubi enim est turba, ibi est et strepitus ac tumultus. Amon no ergo idem est quod turba Alexandriae, sive, ut ait Nahum: "Alexandria populorum." Sic Amona vocatur civitas "in valle multitudinis Gog," in qua scilicet sepelientur innumeri milites Antichristi, Ezech. cap. XXXIX, 16. Sicut ergo Augusta vocatur civitas a magnificentia, ita Amon, id est multa, vocatur ab incolarum copia. Rursum, sicut Augusta pluribus commune est nomen, quod proinde determinamus et contrahimus, dicendo Augusta Germaniae, Augusta Hispaniae, Augusta Galliae, etc., ita Amon commune est nomen populosarum urbium, quod proinde determinat Propheta, dicendo Amon no, q. d. Multitudo Alexandriae. Ita fere Sanchez. Pari modo dicta est Rabbath filiorum Ammon ob magnitudinem et multitudinem civium. Rabbath enim hebraice idem est quod Amon, id est multa, copiosa: unde et Rabbath dicta est Ammon, quae postea a Ptolemaeo Philadelpho subjugata, dicta est Philadelphia.

Alii denique putant Ammon esse nomen proprium regis Alexandriae, qui regi totius Aegypti vectigalis fuerit. Ita Chaldaeus, R. David et R. Salomon, et favent Septuaginta qui vertunt: Ecce ego ulciscor Amon filium ejus, sed ipsi perperam pro מנו minno, id est Alexandriae, legerunt בנו beno, id est filium ejus. Prior ergo sententia est verior.


Versus 26: Et In Manus Nabuchodonosor

26. Et in manus Nabuchodonosor. — Et significat id est: explicat enim qui sint qui quaerunt animam ejus.

Habitabitur, — scilicet Aegyptus, nam post 40 annos vastitatis suae Babylonicae, reversi sunt Aegyptii in terram suam, sed ita ut esset regnum humile, ut ait Ezechiel cap. XXIX, 13, et pro domestico rege Ephree sive Vaphres, Amasin exterum a Chaldaeis constitutum habuerint. Porro Amasis hic, victus a Cambyse filio Cyri, et deinceps Aegyptus a regibus non Aegyptiis, sed Persis, per 150 annos gubernata fuit, ut habet Eusebius in Chronico.


Versus 27: Ne Timeas

27. NE TIMEAS. — Si enim Aegyptios reducam, multo magis e captivitate liberabo te, o Jacob, qui es servus meus.

DE LONGINQUO, — q. d. Reducam te, o Israel, non ex Aegypto, ut Vatablus, sed e captivitate Babylonica (Babylon enim longe abest a Judaea) post 70 annos. Ita Theodoretus et Lyranus.

28. Castigabo te in judicio, — id est moderate, humaniter, clementer: opponitur enim judicium furori et irae. Vide dicta, cap. XXX, 11.

NEC QUASI INNOCENTI PARCAM TIBI, — q. d. Non prorsus impunem relinquam te, tanquam innocentem; sed castigabo, ut patet, non ut hostis.