Cornelius a Lapide

Jeremias XLVIII


Index


Synopsis Capitis

Prophetat excidium Moab non per Sennacherib, ut vult Lyranus et favet S. Hieronymus, hic enim diu praecessit Jeremiam; sed per Nabuchodonosorem, ita Theodoretus, Rabanus, Hugo et Vatablus. Unde vers. 11, Moabitas ait instar vini ex uno dolio in aliud, id est, ex Moab in Chaldaeam, transferendos esse. Tertio, vers. 26, comparat eos ebriis et vomentibus prae dolore, idque quia ipsi Judaeis cognatis suis non tulerunt opem, cum a Chaldaeis impeterentur, imo eos superbe irriserunt. Quarto, vers. 27, describit planctum Moabitarum. Videtur haec prophetasse Jeremias initio regni Sedeciae, ut colligitur, cap. XLIX, vers. 34, cum venientibus regum legatis ad Sedeciam, per eos ad reges et ad gentes eis subditas, has prophetias suas ipse transmisit, cap. XXVII, vers. 1. Unde hoc caput et sequens subnectendum est capiti XXVII.


Versus 1: Ad Moab Haec Dicit Dominus Exercituum Deus Israel: Vae Super Nabo

1. Ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vae super Nabo, quoniam vastata est, et confusa: capta est Cariathaim: confusa est fortis, et tremuit...


Textus Vulgatae: Jeremias 48:2-16

2. Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum. Venite et disperdamus eam de gente; ergo silens conticesces, sequeturque te gladius. 3. Vox clamoris de Oronaim: vastitas, et contritio magna. 4. Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus. 5. Per ascensum enim Luth plorans ascendet in fletu: quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt: 6. Fugite, salvate animas vestras; et eritis quasi myricae in deserto. 7. Pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis, et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus, et principes ejus simul. 8. Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur: et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus: 9. Date florem Moab, quia florens egredietur; et civitates ejus desertae erunt, et inhabitabiles. 10. Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter: et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. 11. Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in faecibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. 12. Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus: et mittam ei ordinatores, et stratores laguncularum, et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident. 13. Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam. 14. Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad praeliandum? 15. Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt: et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem: ait rex, Dominus exercituum nomen ejus. 16. Prope est interitus Moab ut veniat: et malum ejus velociter accurret nimis.

1. AD MOAB, — scilicet dirigitur sequens prophetia. Moab, regio est et urbs, hebraice dicta Ar, et graece Areopolis; hic agitur tam de urbe, quam de tota provincia, quae pars est Arabiae Petraeae: haec enim Moabitidem, Idumaeam, Amalecitidem et Cedar ambitu suo complectitur, ait Adrichomius.

NABO. — Erat civitas Moab in tribu Ruben, Numer. XXXII, 37; est etiam nomen montis et idoli Chaldaeorum, Isaiae XLVI, 1. Nabo hebraice significat oraculum, quod quia erat in hac urbe, ideo dicta videtur Nabo; ideoque eam primo loco in clade ponit, q. d. Tu Nabo ex falso tuo oraculo promisisti tibi caeterisque urbibus Moab pacem et immunitatem a Chaldaeis; ideo falsitatis arguo te, tuumque idolum; ac te primum tradam Chaldaeis, deinde caeteras urbes Moab. Ita Sanchez.

Vastata est, — vastabitur: omnia enim haec praeterita, prophetice pro futuris capiuntur.

CARIATHAIM. — Urbs est Moab in tribu Ruben; Num. XXXII, 37, ubi gigantes habitarunt, Genes. XIV, 5. Tempore S. Hieronymi (uti ipse testatur in Locis Hebr.) christianis omnibus florens vocabatur Corajatha, eratque in decimo militario juxta Medabam urbem Arabiae. Dicta est Cariathaim in duali, q. d. Duae urbes: videtur enim duplex fuisse civitas, uti est Roma, Praga, Cracovia, aliaeque multae. Sic Cariathiarim dicta est, quasi civitas sylvarum: Cariath-Sepher, quasi civitas litterarum, puta Academia Palaestinae, Josue XV, 15. Sic Hebron dicta est Cariath-Arbe, quasi civitas quatuor, scilicet Patriarcharum, puta Adae, Abrahae, Isaac et Jacob, qui ibidem sepulti sunt, ait ex Hebraeis S. Hieronymus in cap. XXVII Matth., et Lyranus, Hugo, Abulensis in Josue, cap. XIV, 15.

CONFUSA EST FORTIS. — Hebraice, confusa est refugium, scilicet urbs Cariathaim, ad quam tempore belli, vicini confugere solebant, ob ejus munitionem.

(1) Nabo ac pleraeque quae mox memorantur, urbes Moabitarum Cariathaim, Hesebon, Dibon, Aroer, Bethmaon, Jazer, Sabama, Rubenitarum, Gaditarumve olim fuerunt (vid. Num. XXXII, 2, 34-38); iis vero per Assyrios deportatis, a Moabitis occupatae...

17. Consolamini eum omnes, qui estis in circuitu ejus; et universi, qui scitis nomen ejus, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus? 18. Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiae Dibon: quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas. 19. In via sta, et prospice, habitatio Aroer: interroga fugientem: et ei qui evasit, dic: Quid accidit? 20. Confusus est Moab, quoniam victus est: ululate, et clamate, annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab. 21. Et judicium venit ad terram campestrem: super Helon, et super Jasa, et super Mephaath, 22. et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim, 23. et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon, 24. et super Carioth, et super Bosra; et super omnes civitates terrae Moab, quae longe, et quae prope sunt. 25. Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus. 26. Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. 27. Fuit enim in derisum tibi Israel, quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es, captivus duceris. 28. Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. 29. Audivimus superbiam Moab: superbus est valde; sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus. 30. Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus: et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere. 31. Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes. 32. De planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama: propagines tuae transierunt mare, usque ad mare Jazer pervenerunt: super messem tuam, et vindemiam tuam, praedo irruit.


Versus 2: Non Est Ultra Exsultatio In Moab Contra Hesebon

2. NON EST ULTRA EXSULTATIO IN MOAB CONTRA HESEBON. — Hebraice, de Hesebon, quod scilicet olim fuerit urbs celeberrima Seon regis Amorrhaeorum, quia destruetur; unde de ea Moab gloriari non poterit. Ita Septuaginta et Vatablus.

Secundo et potius, cum Pagnino, Chaldaeo, Lyrano, Hugone et Sanchez, aliter haec dispungenda sunt, scilicet hoc modo: Non est exsultatio in Moab: contra Hesebon cogitaverunt malum, scilicet Chaldaei. Hesebon enim erat urbs in Moab: unde de ejus malo et clade Moabitae exsultare non poterant, sed dolere et lugere. In Hebraeo est pulchra paronomasia, contra Hesebon, id est cogitationem, machinationem, חשבו chasebu, id est cogitaverunt malum, sese invicem ad excidium et spolia Hesebon excitantes, et dicentes: "Venite, et disperdamus eam de gente," id est de gentibus, ut scilicet amplius inter gentes non existat, ut non sit ipsa gens inter alias gentes. Haec eadem de Moab praedixit Isaias, cap. XV et XVI, ex quo multa hic deprompsit Jeremias, vel potius per ejus os iteravit Spiritus Sanctus, ut prophetiam suam et Isaiae confirmaret.

ERGO SILENS CONTICESCES, — scilicet tu, o Hesebon: ita Theodoretus, Rabanus et Lyranus; sed Chaldaeus, Vatablus et Pagninus accipiunt silens, ut nomen proprium alterius urbis, quae hebraice vocatur Madmen, id est silens, q. d. Tu quae a silentio vocaris Madmen, ad silentium et solitudinem redigeris.


Versus 4: Annuntiate Clamorem Parvulis Ejus

4. ANNUNTIATE CLAMOREM PARVULIS EJUS, — id est praedicite pueris ejus fore ut clament: pueri enim in adversis et excidiis ejulant et clamant prae aliis omnibus, praesertim cum vident parentes occidi, vel a se in captivitatem abduci.


Versus 5: Per Ascensum Enim Luth

5. Per ascensum enim Luth, — q. d. Moabitae qui fugiunt Chaldaeos, ascendent flentes in Luth locum excelsum, ut ibi tuti esse possint. Ita Lyranus et Vatablus. Aliter S. Hieronymus, Rabanus et Hugo, q. d. Per Luth clivum, Moabitae flentes captivi abducentur in Chaldaeam: hi enim putant esse oppidum. Ita Eusebius.


Versus 6: Fugite

6. Fugite, — o Moabitae!

ERITIS QUASI MYRICAE, — id est humiles, abjecti, steriles, maesti et solitarii: vide dicta cap. XVII, vers. 6. Sic S. Antonius, Paulus, etc., fugerunt in desertum ob persecutiones vel Decii et tyrannorum, vel amicorum et mundi, ibique latuerunt quasi myricae.


Versus 7: Et Ibit Chamos In Transmigrationem

7. ET IBIT CHAMOS IN TRANSMIGRATIONEM. — "Chamos" idolum fuit Moab, cui Salomon rex fanum aedificavit, III Reg. XI, 7. A Chamos multi deducunt Graecum κῶμας, qui deus fuit temulentiae, scilicet Bacchus apud Philostratum; unde κωμάζειν significat lascivire, et κώμαι vocantur cantiones et saltationes lascivae; et Latinum comessari, et comaedia, atque tragoedia, inventa sunt in Icario urbe Atticae, idque ipsius vindemiae tempore: unde et trygoedia ab initio fuit appellata. Τρύγη enim significat vindemiam, et τρυγᾶν vindemiare. Forte Chamos, ut notat Stuckius, lib. I Convival. cap. X, a Syrochaldeo כמש kemas, id est occultare, latitare, deducitur, ut intelligatur Bacchus νυκτέλιος, sive cui noctu sacra faciebant per comessationes, et consequentes effrenes libidines, teste Plutarcho et Pausania, quo alludit Apostolus Rom. XIII, 13: "Non in comessationibus, et ebrietatibus, sed sicut in die honeste ambulemus." Hinc quoque κωμάζειν dicebantur, qui coronati e bene poti in alienum convivium irruebant non sine tibicine.

Secundo, Christophorus a Castro, Chamos idem vult esse cum Beelphegor, id est deo apertionis vel nuditatis, qui voce nonnihil detorta Priapus dicitur, dicique Chamos, id est quasi palpans aut contrectans. Erat Beelphegor imago viri nudi, qui habebat pellem mortui in ore; quo significabat non esse remedium mortalitatis; nec naturam fugientem retineri posse, nisi per os cibo et potu materia libidini et generationi subministretur, per quam natura fugiens quasi tenetur et propagatur in prole. Hujus cultus erat in comessationibus et effreni libidine, et exercebatur per sacerdotes meretrices, Osee, cap. XIV, quarum princeps fuit Maacha mater Asa, quam Asa amovit, et Priapum evertit, III Reg. XV, 13. Verum de Beelphegor fuse egi Numer. XXV, 3.

Nota: In Hebraeo pro Chamos scribitur Chamis, quasi per contemptum decurtetur et resecetur ejus nomen, quod jam captus sit et confusus, et, ut Galli dicunt, Cami utpote cui imperium, vires et opes sint ademptae.


Versus 9: Date Florem Moab

9. DATE FLOREM MOAB — Est ironia, q. d. Videte ut Moab floreat opibus et gloria; floribus ergo eam redimite, coronamque floridam capiti ejus imponite, imo ipsa genio et ventri indulgens coronet se rosis: sed scitote eam cum suo flore desolandam, capiendam et egressuram in captivitatem. Ita Rabanus, Hugo et Lyranus. Vel date florem Moab, ut sciat tam brevi se ad nihilum redigendam, quam brevi marcescit flos. Isaiae cap. XL, vers. 6: "Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est foenum, et cecidit flos." Talis nimirum est omnis terrae splendor, pompa et gloria: nam in coelo duntaxat est solida, constans et perennis decor, voluptas et gloria. Huc accedit expositio Sanchez, quae talis est: Quantumcumque in amoeno et irriguo loco sit Moab, floreatque ac niteat ab ubertate patria, florens tamen et nitidus abripietur in alienum solum: "et civitates ejus" prius florentes et lautae, "desertae erunt," squalentes et vastae, ut nullus illas prorsus inhabitet. Nimirum in rebus et opibus humanis verissimum est illud Senecae, epist. 39: "Sic segetem nimia sternit ubertas; sic rami onere franguntur; sic ad maturitatem non pervenit nimia fecunditas. Idem animis quoque evenit, quos immoderata felicitas rumpit." Hic sensus congruus est et plausibilis. Ex eo enim dicimus, tunc maxime vicinas esse urbes cladi, et homines tribulationi et cruci, cum maxime gloria, opibus et deliciis florent: sicut Moab florens et rosis se coronans, vicinissima erat excidio. Nimirum "fortuna vitrea est: dum splendet, frangitur."

Ratio est, quia rota fortunae similis est rotae naturae, quae ab auctore suo ita instituta est, ut semper gyret in orbem, cumque in culmine est et summa perfectione, tunc rotando descendat, et tendat ad finem. Ita poma cum maturissima sunt, putrescunt; flores cum plenissimi, marcescunt; animalia cum justam habent staturam et aetatem, ad senium et interitum declinant. Sol cum in meridie est altissimus, mox declinat ad occasum; cum est in solstitio aestivo, declinat ad hiemem. Idem ergo est imperiorum, regnorum, principum, hominum circulus, periodus, terminus et occasus.

Secundo, R. Kimchi, Pagninus et Vatablus sic vertunt: Date alam Moab, quia volando volabit, scilicet in captivitatem; aut ut eam evadat, celerrime fugiet, et quasi avolabit.

Tertio, Chaldaeus vertit: Auferte coronam a Moab, et scilicet date eam Chaldaeo. Hebraeum enim ציץ tsits, primo, florem; secundo, alam; tertio, coronam significat. Noster optime cum Aquila et Symmacho vertit, florem.

Quarto, Septuaginta vertunt: Date signa Moab, scilicet imminentis excidii, q. d. De eo monete eam, atque ut credat, ejus signa proferte: vel, ut Theodoretus, date, id est ponite signa per solitudinem, ut sciat Moab qua via per eam fugere debeat.

Quinto, alii sic explicant, q. d. Sicut sponsa floribus coronata ducitur ad sponsum, ita tu, o Moab, orna te marito tuo, scilicet Chaldaeo, sed hosti immani.

Sexto et melius, a Castro sic explicat, q. d. Coronis floridis et odoribus, o Moab! te et tuum funus adorna, quia in Chaldaea sepelieris et morieris: solent enim divites coronis et omni pompa suorum funera exornare. Hic sensus, uti et primus, caeteris aptior est et planior. Unde Syrus et Arabicus vertunt: Date coronam Moab, quia destructione destruetur, et omnes civitates ejus in desertum erunt, prae inopia incolae.

Ubi nota: Solebant Gentiles mortuorum corpora floribus et coronis redimire; imo si quis virtute sibi coronam aliquam peperisset, eadem etiam mortuus solebat condecorari, idque ex permissu legis duodecim tabularum, quae exstat apud Plinium, lib. XXI, cap. III, et Ciceronem, lib. II De Legibus; atque ita in funere Scipionis factum esse testatur ibidem Plinius: "Populus, inquit, funus locavit, quaque praeferebatur, flores e prospectu omni sparsit." Idem factum in funere filiae Virginii, tradit Halicarnassus, lib. XI. Idipsum de funere Bruti narrat lib. V. Unde Clemens Alexandrinus, lib. II Strom. cap. VIII: "A turba, inquit, et negotio remotae securitatis signum est corona: quare et mortuos coronant." Pluribus idipsum ex Livio, Capitolino, Ovidio, Herodiano et Virgilio probat Lipsius ad cap. XIV Taciti.

Verum hunc ritum coronandi mortuos repudiarunt primi et prisci christiani, eo quod nihil cum gentilibus commune habere vellent. Unde contra eum Tertullianus scripsit librum De Corona militis, et Minutius Felix in Octavio: "Nec mortuos, inquit, coronamus. Ego vos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis exanimi aut non sentienti coronam; cum et beatus non egeat, et miser non gaudeat floribus." Ita ipsi in odium gentilismi, et ad vitandum periculum relapsus in idololatriam: quod quia jam cessat, hinc solemus funera Doctorum, Virginum, Martyrum, etc., coronare floribus. Ita narrat Palladius in Lausiaca, cap. XXXIX, de mulieribus religiosis Tabennesiotis viventibus secundum institutum S. Pachomii: "Si virgo, inquit, obierit, reliquae virgines cum eam ad sepulturam concinaverint, efferunt, et eam ponunt ad ripam fluvii. Trajicientes autem fratres cum palmis et ramis olivae, et psalmodiis, eam transmittunt, et in suis monumentis sepeliunt."


Versus 10: Maledictus

10. MALEDICTUS. — Est astysmus: festive enim per exaggerationem vocat eos benedictos, qui operi sancto et benedicto justitiae divinae, puta excidio impiorum Moabitarum, quoquo modo, etiam materialiter tantum, cooperabantur; renuentes vero et pigros in hoc opere, vocat maledictos. Loquitur enim in genere, abstrahendo ab hujus vel illius Chaldaei tyrannide, tantumque spectat opus hoc in se, prout est opus justitiae divinae: sic enim in se sanctum est, et quicumque illi cooperantur, sancti sunt et benedictione digni: milites vero et lictores qui ei cooperari renuunt, iniqui sunt et maledictione digni. Sic Cyrus puniens et evertens Babylonem, itaque peragons reipsa justum Dei contra eam judicium, vocatur beatus, Psalm. CXXXVI, 8: "Filia Babylonis misera: beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. Beatus, qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram." Vide cap. XXXVI.

Secundo, proprie et particulatim, "maledictus est," scilicet si sciat hanc esse Dei voluntatem, uti Chaldaei potuerunt scire ex hac prophetia Jeremiae et aliorum: "qui facit opus Domini," id est vastationem Moab, quam Dominus decernit et imperat (sic caedem Chaldaeorum vocat opus Domini, cap. L, 25) "fraudulenter" (ita legendum cum Romanis, Hebraeo et Chaldaeo, non negligenter, licet ita vertant Septuaginta, sed idem significant: miles enim vel servus, qui negligenter opus a duce vel hero praeceptum peragit, fraudulenter agit: defraudat enim herum suo jure et lucro), ut scilicet fingat se velle occidere Moabitas, et interim ob lytrum vel aliam causam eis parcat, unde explicans subdit: "Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine." Praeclare Aristides, hymno in Jovem: "Ignavia, ait, in rebus divinis est nefaria. Sin opere tanto erimus inferiores, facile per argumenti naturam excusabimur, ut qui non ultro destiterimus, sed necessario victi sumus; praestat autem rideri a diis si opus sit, quam reprehendi."

Hinc patet quod, si Chaldaei cognita hac Dei voluntate bona fide totos se ei conformassent, studuissentque illam tantum exsequi, non peccassent, imo recte et pie egissent, vastando Moabitas: verum quia ipsi non tam Deo, quam suae ambitioni et avaritiae servierunt, in ejus et aliarum gentium excidio: hinc tyranni fuerunt, ideoque pariter et ipsi traditi sunt gladio Cyri et Persarum, ut audiemus cap. L.

Tropologice maledictus est, qui hostes suos, scilicet affectus pravos, mortificationis gladio non insequitur, non caedit; sed vivere patitur et dominari. Illi enim sunt hostes Dei, aeque ac animae propriae, quam, nisi occidantur, occident. Maledictus ergo est qui caede pravarum cupiditatum (quae crudeliores sunt hostes, bellumque crudelius gerunt, quam Moabitae) mortificationis gladium minime cruentat. Hic enim gladius cupiditates truncans, non solum de illis ipsis, sed etiam de daemone triumphum agit. Daemones enim per cupiditates nostras nos oppugnant; unde S. Augustinus, lib. De Agone Christiano, cap. II: "Ibi, inquit, vincuntur inimicae potestates, ubi vincuntur cupiditates."

Rursum S. Gregorius, III part. Pastor. admon. 26: "Maledictus, inquit, qui prohibet gladium suum a sanguine: gladium quippe a sanguine prohibere, est praedicationis verbum a carnalis vitae interfectione retinere, de quo rursum gladio dicitur: Et gladius meus manducabit carnes." Notent hoc concionatores, qui vitia populi non castigant, sed dissimulant aut etiam palpant.

Denique proprie judicibus, magistratibus et praelatis dicitur: "Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine." Nam, ut ait B. Petrus Damianus, epist. II, cap. III: "A sanguine gladium suum prohibet, qui se ab inferenda reprobis ultione digna coercet: facti siquidem culpam habet, qui quod potest, negligit emendare." Idque probat exemplo Heli, qui morte a Deo punitus est, eo quod non satis severe castigasset peccata filiorum.

Audi sapientem morionis sententiam. Superiori seculo ad Ludovicum XI, regem Franciae, venit quidam perpetrati homicidii reus, veniam criminis petens. Rex facti enormitatem considerans, quodque jam tertio impune caedem commisisset: "Ecquid, ait, tu rursus veniam postulas? jam tertium homicidium perpetrasti." Id audiens regis morio: "Quid, inquit, Domine, tertium? imo primum duntaxat est, quod hic perpetravit; secundum et tertium tuum est: quia si primum non condonasses, reliqua non perpetrasset." Praeclarius ergo fecit alter, scilicet S. Ludovicus, rex Franciae; postulaverat ab eo quispiam homicida facitoris condonationem: rex annuerat; at paulo post orans, incidensque in illum versum psalmi CV: "Beati qui faciunt justitiam in omni tempore;" protinus eam remissionem revocavit, dicens: Princeps, qui cum crimen punire possit, illud non punit, non minus coram Deo reus est, quam si ipse perpetrasset. Memorabile quoque est quod legimus in Vita Jacobi Carreriensis principis Patavini. Hic moriturus quosvis admisit, qui queri de se vellent. Venit cum aliis unus, qui arroganter pecuniam quam ob remissam capitis damnationem acceperat, sibi restitui postulavit, tanquam contra justitiae ordinem datam. Cui princeps generosa voce: "Si tunc justitia in te reddita fuisset, nunc, quod injuste facis, queri de me non posses. Nullius ergo peccati mihi conscius sum, nisi quod mitius quam merueras, fueris mulctatus."


Versus 11: Fertilis Fuit

11. FERTILIS FUIT. — Hic causam cladis assignat, scilicet fertilitatem, indeque lasciviam omnemque luxum. Eamdem causam calamitatis Belgicae jam per quinquaginta annos scimus et vidimus. Comparat Moabitas vino, terram eorum dolio, pacem et abundantiam rerum faecibus, mores eorum sapori et odori vini, q. d. Sicut vinum, praesertim forte, quale est in regionibus calidis, quamdiu in suis residet faecibus, suum fortem, austerum et feculentum saporem retinet et odorem; sed ut eum mutet, et fiat purius, suavius et delicatius, de vase in vas aliud transfunditur; sic Moabitae in sua regione hactenus resederunt in summa pace et opulentia, nunquam capti vel abducti, ac consequenter in germana sua superbia, solitisque peccatis, praesertim Sodomae et Gomorrhae, cui vicinissimi sunt, remanent quasi faecibus; faeces enim sunt otium et tranquillitas, ait Vatablus; et, ut Hugo, vitia et deliciae; et, ut Chaldaeus et Lyranus, divitiae, quia sicut vinum faece, sic regna divitiis conservantur. Proprie vero, ut Sanchez, faeces sunt locus ipse natalis, sive patria, quae mater appellatur, aeque ac faeces vini. Hic enim locus Sodomae vicinus, tot flagitiis infectus aliquid tetrum et Sodomiticum exhalabat in Moabitarum mores.


Versus 12: And (therefore) I will send him pourers (who are accustomed to arrange flagon...

12. Et (ideo) mittam ei ordinatores (qui lagunculas aut dolia ordine solent disponere, puta victores, ut vertit Vatablus), ET STRATORES, — non qui lagenas confringunt, et fragmenta calcant et sternunt, uti volunt aliqui; sed "stratores," id est qui solent prosternere aut inclinare dolia, ut vinum ex uno in aliud fundant. Unde Septuaginta vertunt: Declinatores qui eum declinabant; et Hebraea habent: transmigratores, et transmigrare facient eum; id est transfusores, et, ut ita dicam, transvasatores, qui transfundant eum ex uno vase in aliud. Per hos intelligit Chaldaeos, qui Moabitas ex Moab in Chaldaeam, quasi in aliud dolium traduxerunt, ut ipsi ibi humiliati et afflicti, novum saporem, id est novos mores, novam animi demissionem, novum Dei cultum induerent; unde sequitur: "Et vasa ejus exhaurient," id est urbes Moab, incolis in captivitatem abductis, evacuabunt.

ET LAGUNCULAS EORUM COLLIDENT. — Id est urbes eorum destruent; pro eodem enim capit vasa et lagunculas, q. d. Postquam vinum transfuderint, vasa in quibus erat confringent, hoc est, postquam Moabitas ex urbibus abduxerint, urbes ipsas vastabunt ac diruent, inquiunt Maldonatus et Vatablus.

Sic tropologice, ut quis innovetur, subinde domum, urbem, regionem mutare debet, ut cum concubinam, socium, aut aliam proximam peccandi illecebram domi habet, quam deserere debet. Apte quoque haec transferas ad innovationem, quae fit transeundo ad Religionem.


Versus 13: Et Confundetur Moab A Chamos

13. Et confundetur Moab a Chamos, — quia videbit se a Chamos non posse defendi, quin cum eo trahatur ignominiose ad ludibrium in Babylonem: sicut Israelitas a captivitate Assyriorum tutari non potuerunt vituli aurei, quos erexerant et colebant in Dan et Bethel. Meminit Bethel prae Dan; quia Bethel celebrior et sanctior erat locus, consecratus a Jacobo patriarcha, Genes. XXVIII, 18; ideoque peccatum et idololatria ibidem commissa a Judaeis, erat sceleratior; faciebant enim ex Bethel, id est domo Dei, Bethaven, id est domum idoli et diaboli, uti ait Osee, cap. IV, 15, uti et faciunt haeretici et apostatae nostri.


Versus 15: Civitates Illius Succiderunt

15. CIVITATES ILLIUS SUCCIDERUNT. — Ita Romana; alii, ut Plantinus, legunt succenderunt, itaque legendum videtur. Hebraice enim est ascenderunt, scilicet per ignem et fumum in coelum, id est evanuerunt in favillas et auras. Nota: Hebr. pulchra est antithesis, "civitates" ejus quasi cherem et anathema, id est quasi hostia piacularis justitiae divinae, oblata et succensa ascendit in coelum; "juvenes" vero superbi et fumidi descenderunt ad lanienam et mortem, indeque ad sepulcrum et infernum.

Aliter Maldonatus: "Civitates," inquit, id est populus imbellis, ascendet in captivitatem; "juvenes" vero militares et bellicosi descendent ad gladium.


Versus 17: Consolamini Eum Omnes

17. Consolamini eum omnes. — Ex consolatione praevium luctum intelligit, q. d. Tanta erit Moab vastitas et luctus, ut omni omnium consolatione indigeat. Est metalepsis.

Qui scitis nomen ejus, — qui habetis cum eo notitiam et amicitiam. Sic Christus ait: "Ego cognosco," id est amo et curo, "oves meas;" et vice versa, "nescio vos," id est sperno, negligo vos. Porro consolationis formam praescribit, dicens:

DICITE: QUOMODO CONFRACTA EST VIRGA FORTIS, BACULUS GLORIOSUS? — Idem est baculus et virga, q. d. Quomodo confractum est sceptrum, id est regnum gloriosum Moab? In voce fortis, latet ironia, q. d. Moab jactabat se fortem et invictum, sed levi Chaldaeorum flatu prostratus, ostendit quam fuerit debilis et infirmus.


Versus 18: Habitatio (O Popule

18. Habitatio (o popule, qui habitas in) Dibon! — Quod interpretatur fluens, ait S. Hieronymus, vel sufficienter intelligens, q. d. O popule Dibon, qui ante gloriabaris de copia aquarum et sapientiae! jam luge ac sede in siti et summa desolatione ac oblivione, quasi myricae in deserto, uti dixit vers. 6. Addit Isaias, cap. XV, aquas Dibon foedandas esse civium sanguine.

Sic Deus irrogat poenam culpae congruentem, atque glorianti de litteris, earum ignorationem; diviti paupertatem; superbo contumeliam; lascivo carceres; guloso et luxurioso morbos et cruciatus infligit.

Vastator Moab, — id est Nabuchodonosor, qui vastavit Moabitas.

20. Confusus est Moab. — Haec est responsio Moabitarum fugientium, ad interrogationem civium Aroer, quae praecessit.

21. Judicium. — Vindicta Dei veniet ad urbes non tantum montanas, sed et campestres Moab. Quae enim sequuntur usque ad vers. 25, nomina sunt urbium Moab.

25. CORNU MOAB, ET BRACHIUM, — id est fortitudo, potentia, gloria et regnum; quia robur et imperium animalium est in cornibus et armis sive brachiis. Hisce enim pugnant et manus conserunt milites.


Versus 26: Inebriate Eum

26. INEBRIATE EUM, q. d. — O Chaldaei! propinate Moab calicem furoris Domini, quasi lictores et exsecutores justae Dei vindictae; vino irae et ultionis Dei eum implete et inebriate, hoc est afflictionibus ita eum opplete, ut quasi ebrius vomere cogatur omnes opes et gloriam suam, utque volutet se in suo vomitu, prae afflictione et dolore manus pedesque terrae allidendo, itaque aliis sit risui, uti ebrii et vomentes a sobriis rideri solent. Forte perstringit Moabitarum crapulam usque ad vomitum. Alludit ad Job XX: "Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus, et erunt in derisum." Causam subdit: "Fuit enim in derisum tibi, Israel," q. d. Quia tu, o Moab! derisisti Israelitas cognatos et vicinos tuos, cum ab hostibus vastarentur, "quasi inter fures reperisses eum" (Israelem), id est instar furis...

qui cum in furto deprehenditur, ridetur et ostentui habetur: ita tu risisti Israelem. Ita Chaldaeus, Vatablus et alii.

Nota: "Allidet manum," id est, inquiunt Hugo, Rabanus et Lyranus, habebit colligatam manum, id est potestatem et dominatum. Alii, q. d. Prae nimio dolore manum ad manum complodet. Sed aptius est quod dixi, scilicet allidet manus pedesque terrae, volutando se in suo vomitu, id est in sua terribili clade et punitione, in sua horribili afflictione et cruciatu: solent enim ebrii et vomentes prae angustia, manus non tantum complodere, sed et allidere terrae, pulsare lectum aut sedem, versare se in omnem partem, et alia angoris et doloris signa edere, juxta illud Job XX, 22: "Cum satiatus fuerit, arctabitur, aestuabit, et omnis dolor irruet super eum."


Versus 28: Relinquite Civitates

28. RELINQUITE CIVITATES, — q. d. Cogemini, o Moabitae! relinquere civitates, et habitare in rupibus et cavernis, easque profunde ingredi, ut ibi lateatis quasi columbae: hebraice enim est, trans os foveae, id est in ulterioribus cavitatibus cavernae.

Secundo, "habitate in petra," sic accipi potest, q. d. Fugite ad urbem Moab, quae petra dicitur; quia in petra et altissimo monte sita, ideoque munitissima et ab hoste tutissima est.

Sic tropologice, e mundo fugiendum est ad Petram, id est ad Christum. Aliter, tertio, apposite explicant Sanchez et Christophorus a Castro, ut sit ironia, q. d. Licet, o Moab! fugias ad rupes et speluncas quibus abundas; inde tamen te extrahent Chaldaei, qui ut feroces praedaeque inhiantes canes venatici, te quasi leporem undequaque scrutabuntur.


Versus 30: Ego Scio

30. Ego scio, etc., jactantiam ejus. — Hebraice עברתו ebrato, id est iracundiam ejus. Superbia enim facit homines iracundos et contumaces. Ita Vatablus.

QUOD NON SIT JUXTA EAM (scilicet jactantiam) VIRTUS (id est fortitudo et vires) EJUS, — q. d. ait Theodoretus: Plus se jactat Moab quam possit facere. Tales et hodie multos videmus, qui "in pace sunt leones, in praelio cervi." Vide Isaiae XVI, 6.

R. Joseph Kimchi vertit, novi transgressionem, id est impraegnationem et incestum, ejus, scilicet quod natus sit Moab ex Lot per incestum cum filia: videre enim suum ortum, vitia et miserias, est remedium ad retundendam superbiam.

NEC JUXTA QUOD POTERAT CONATA SIT FACERE, — q. d. Non consideravit quid posset, quid ferrent humeri; sed plus conata est facere quam praestare poterat.


Versus 31: Muri Fictilis

31. MURI FICTILIS. — Hebraice קיר חרש kir cheres, videtur esse nomen proprium urbis in Moab dictae Kir, id est paries vel murus, de qua Isaiae XVI, 7; ita Septuaginta, Vatablus, Pagninus et alii: cui appositum est cheres, id est fictilis, quia muros habebat fictiles, et, ut Isaias ait, coctiles, id est latericios, quales paucae urbes in ea regione, utpote saxosa, habuerunt. Unde et IV Reg. III, captis caeteris urbibus, dicuntur soli intacti mansisse muri fictiles, id est kir cheres, urbs habens muros latericios, q. d. Quantumcumque fortis sis et latericia, evertenda tamen es a Deo, cui nihil, quantum forte, resistere potest.

Alii censent Moabitas in genere vocari viros muri fictilis, quia latericiis muris cingebantur. Ita Maldonatus.


Versus 32: De Planctu Jazer

32. De planctu Jazer, — q. d. Fletu simili fletu isto facto super Jazer, deflenda est fertilis vitibus, et metaphorice hominibus, Sabama; quia aeque ac Jazer vastata est, id est vastabitur a Chaldaeis. Unde Septuaginta vertunt: Juxta planctum Jazer plangam te, vinea Sabama, ut sint verba Prophetae. Chaldaeus tamen accipit quasi verba Dei, q. d. Sicut feci flere Jazer, ita flere te faciam, vinea Sabama. Omnes hae urbes fuerunt Moabitarum. Notum est Hebraeos urbes, praesertim optimas et amoenas agris et vineis, metaphorice vocare vineas, et cives vites, ut patet cap. II, 21, cap. XII, 10, Isaiae V, 14. Sicut enim in vinea est propago palmitum et botrorum, sic in urbe est propago civium. Unde et Christus Ecclesiam vocat vineam, se vitem, christianos palmites, Joan. XV, 3.

PROPAGINES, — id est cives tui quos propagasti, Chaldaeos fugientes, pervenerunt ad urbem Jazer, et ad illi vicinum mare Mortuum, imo ultra illud fugerunt, vel in Judaeam, vel in Palaestinam, vel in Aegyptum: nam alioqui euntibus vel abductis in Chaldaeam, nullum erat transcundum mare.

Quare non recte videntur explicare Chaldaeus, Hugo, Lyranus, Vatablus sic, q. d. Cives Sabamae abducentur trans mare in captivitatem; cives vero Jazer ad mare tantum pervenient.

Melius explicant Maldonatus et Sanchez sic: "Propagines," id est multitudo civium tuorum usque ad mare et ultra perveniebat, q. d. Nimis fertilis eras, nimis longe mittebas sarmenta tua, oportet te amputare; sic enim dicitur de Israele, Psalm. LXXIX, 12: "Extendit palmites suos usque ad mare."

Denique S. Hieronymus per mare Babylonem accipit, ad quam abducti sunt Moabitae. Verum primus sensus, uti maxime planus, ita genuinus est.


Versus 33: Ablata Est Laetitia Et Exsultatio De Carmelo

33. ABLATA EST LAETITIA ET EXSULTATIO DE CARMELO, — id est de loco culto et fertili Moab, qui in ubertate similis erat Carmelo monti Judaeae. Ita S. Hieronymus, Pagninus et Vatablus, quia scilicet tam messem quam vindemiam Moabitarum tollent et vastabunt Chaldaei. Aliter Sanchez: subaudiendo enim notam similitudinis sicut, sic explicat: Sicut Judaea, ab hoste vastata, cessavit laetitia de Carmelo, succisis pariter ejus vineis et incolis, ita sublata est laetitia a Moab, illa nimirum quam ei vini atque vindemiae nobilitas, aeque ac Carmelo, afferebat.

SOLITUM CELEUMA. — Hebraice est: Celeuma non erit celeuma, q. d. Laetum illud carmen vertetur in luctum. Ita Vatablus. Secundo, celeusma non erit celeusma adhortantium sese ad calcandum uvas vinumque exprimendum; sed ad fugiendum hostem adventantem. Ita R. Salomon. Tertio, celeusma non erit Moabitarum, sed Chaldaeorum cohortantium se ad eorum caedem, et ad conculcationem messis et vindemiae eorum. Ita Maldonatus. Vide cap. XXV, 30, et cap. LI, 14. Ita gulonum et potorum clamor et celeusma laetitiae saepe in luctum et celeusma tristitiae, plaususque in planctum vertitur, dum extrema gaudii luctus occupat.


Versus 34: De Clamore

34. DE CLAMORE, — q. d. Fugientes de Hesebon urbe et fine orientali Moab, continuabunt fugam et clamorem usque ad Eleale, quae urbs est finis occidentalis Moab.

A SEGOR USQUE AD ORONAIM VITULA CONTERNANTE, — Ita Romana; supple, clamor fugientium et vastatorum audietur. Nominat hasce duas urbes, tanquam extremos et sibi oppositos terminos Moab. Segor enim erat ab Oriente juxta mare Mortuum: Oronaim ab Occidente septentrionali, hoc est ea parte quae Assyrios et Babylonios respicit. Dicitur Oronaim in duali, a singulari Oron, q. d. Duplex Oron. Erant enim duae urbes conjunctae, quarum una Oron vel Bethoron superior, altera Bethoron inferior dicebatur, Josue cap. XVI et XVIII.

Nota: Segor, ait S. Hieronymus in Genes. XIV, prius dicta est hebraice Bale, id est devoratio; deinde Salisa, id est tertia vel conternans, eo quod, ut tradunt Hebraei, tertio terrae motum sit passa et absorpta. Sic et Theodoretus, Suidas, Hugo et Lyranus. Rursum dicta est Segor, id est parva, a Lot eo fugiente ex Sodomis, Genes. XIX, 22.

Secundo et certius, Segor dicitur vitula conternans, id est pulchra, fortis, succulenta, perfecta, exsultans. Sicut enim in hominibus trigesimus annus est perfectae aetatis: ita in pecoribus tertius annus robustissimus est. Addi S. Cyrillum in Isaiae cap. XV, 5: "Tertius annus animantibus ratione carentibus ad aetatis florem, et ad maturitatem vires efficiendo sufficit, itaque eo tempore domari debent. Quamdiu ergo vitula est jugi inexperta, lasciviens et juvencula exsultat." Idem docent Columella, lib. VI, cap. II, et Varro, lib. VII, cap. II.

Sensus ergo est, q. d. Moabitae, et praesertim incolae Segor, instar vitulae triennis saginati et lascivientes, jam evecti ad plenum robur, opulentiam et felicitatem temporariam, evertentur: habitabant enim in Pentapoli, quae antequam conflagraret igne coelesti, erat amoenissima et fertilissima instar paradisi, ut dicitur Genes. XIII, 10. Segor autem precibus Lot ab hoc igne mansit intacta, Genes. XIX, 21. Ita ex Septuaginta, Chaldaeus, Vatablus, Pagninus, S. Hieronymus, Cyrillus et Basilius in Isaiae XV, 6; eadem enim habet ibi Isaias.

Perperam ergo aliqui putant, quod vitula conternans sit nomen proprium urbis, diversae a Segor.

AQUAE QUOQUE NEMRIM. — Nemrim oppidulum est, ait S. Hieronymus in Isaiae XV, 6, juxta Segor et mare salsissimum sive Mortuum, indeque salsis aquis ac proinde sterilibus affluens, q. d. Simili sterilitate quae est in Nemrim, punietur omnis Moab. Ita Hugo. Secundo, S. Hieronymus et Rabanus, q. d. Aquae dulces ante in Nemrim, post ejus subversionem, sunt conversae in amaritudinem. Tertio, ut Lyranus, aquae Nemrim "pessimae," quia videlicet sanguine et cadaveribus caesorum sunt infectae, et quia turbabuntur multitudine calcantium eas hostium, inquit Maldonatus. Quarto...

"pessimae," id est, ut hebraice, desolatae erunt; et, ut ait Isaias cap. XV, "desertae," id est perdentur et inutiles erunt, eo quod deficiat habitator qui agros colat et riget, ut patet Isaiae XV, 6, qui ait: "Quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit," q. d. ait Vatablus. Nullus locus a clade intactus in Moab relinquetur, neque quisquam in Nemrim loco irriguo habitabit; unde aquae ejus desertae videbuntur.

Nota: Aquae Nemrim videntur fuisse amarae, ex aquis salsis maris Mortui vicini, eo per meatus terrae se insinuantibus, indeque vocari hebraice Nemrim, id est amarae, a radice מרה mara, id est amarus fuit. Ut ergo has aquas dulces conservarent, ne a salsis affluentibus ex mari Mortuo salsedinem contraherent, debebant accolae meatus per quos affluebant quotannis obturare: item aquas dulces aggeribus a salsis separare, et salsas percolando dulcorare. Verum accolis per Chaldaeos sublatis, incultae, et, ut ait Isaias, desertae manebant aquae Nemrim, ideoque amarae, indeque pessimae erant. Rursum enim salsuginem contrahebant ex aquis maris Mortui.

Hic sensus valde genuinus videtur; simulque symbolice et tropologice docet Moabitas omnesque alios qui voluptatibus indulgent, quod omnis voluptas et dulcedo, Deo vindice, eis in amaritudinem sit convertenda, sicut Deus aquas Sodomae et Pentapolis ante dulcissimas, ob eorum libidines fecit salsissimas; et rursum aquas Nemrim antea dulces, per desolationem Chaldaeorum fecit amaras et pessimas. Cogita ergo, o gulose, o luxuriose! tuas delicias esse aquas Nemrim, tuum mel brevi fore fel, te a daemonibus cibandum esse absinthio, imo igne et sulphure aeterno et ardentissimo. Audi et gentilem Senecam: "Ipsae voluptates in tormenta vertuntur. Epulae cruditatem afferunt: ebrietates nervorum torporem tremoremque: libidines, manuum, pedum articulorumque omnium depravationes."


Versus 36: MY HEART FOR MOAB (that is, on account of Moab) SHALL SOUND LIKE FLUTES (name...

36. COR MEUM AD MOAB (id est propter Moab) QUASI TIBIAE (scilicet in luctu adhibitae, lugubrem edet sonum) AD VIROS MURI FICTILIS, — id est ad viros urbis dictae Kir cheres. Vide dicta vers. 31.

Nota: Veteres in luctu adhibebant tibias, quia lugubrem edunt sonum; hinc Matth. IX, 23, dicitur de puella defuncta: "Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines." Sic et Ovidius:

Cantabat moestis tibia funeribus.

Licet Servius in illud Eneid. V: Laudumque immensa cupido, scribat pueros cum tibiae, viros cum tubae sonitu sepeliri solitos. Et Gellius, lib. XX, cap. II, docet veteres habuisse proprium instrumentum siticitium, id est eorum qui ad sitos, id est mortuos, canunt eorumque cadaver suo cantu ad sepulturam comitantur. Cujus formam describit Galenus, lib. III De Symptom. causis, ubi et alia addit huic loco propria. Dicit enim viscerum rugitum, cum vacua sunt, similem esse tibiae funerae. "Porro, ait, sunt alii (scilicet viscerum rugitus) bombosi, bombis latissimarum tibiarum non absimiles, quales habere solent hi qui tymbaule, id est siticines, nominantur." Vides ut viscera sonitum edere possint tristem et funereum, ut ingenti dolore et gemitu commota resonent, sicut ab halitu inflata tibia, aut a plectro percussa cithara.

QUIA PLUS FECIT QUAM POTUIT, — id est, quia plures congregavit divitias, quam par aut justum erat. Verba sunt Prophetae qui personam et affectum hominis Moabitae induit et exprimit, ut futuram vastationem ob oculos ponat.

Aliter Vatablus et alii ex Hebraeo, q. d. Ideo lugebo, quia divitiae quas Moab sibi comparaverat multo labore, perierunt.


Versus 37: Omne Enim Caput (Moabitarum Erit) Calvitium

37. OMNE ENIM CAPUT (Moabitarum erit) CALVITIUM, — id est decalvatum, quia omnes erunt vel captivi vel lugentes: utrique enim olim decalvabantur.

IN CUNCTIS MANIBUS (erit) COLLIGATIO, — q. d. Omnium Moabitarum manus vinculis colligabuntur. Hebraice est, super omnes manus erunt incisiones; et Septuaginta, omnes manus incidentur: quia scilicet ex doloris vehementia et impatientia, more veteri manus dentibus vel unguibus laniabunt; vel potius, ut vertit noster Interpres, quia ex vinculorum colligatione manus incidentur et lacerabuntur.


Versus 38: Super Omnia Tecta

38. Super omnia tecta, — quae in Moab et Judaea, uti et in Hispania et Italia multis in locis plana sunt, ut in iis sedeant et inambulent homines, uti dixi Deuter. XXII, 8. Haec S. Hieronymus, ad Suniam et Fret., "domata, maeniana et solaria" appellat.

SICUT VAS INUTILE, — id est reprobatum: unde hebraice est, in quo non est voluntas, id est quod nemo vult, sed omnes reprobant.


Versus 39: Quomodo Dejecit Cervicem Moab

39. QUOMODO DEJECIT CERVICEM MOAB. — Quae quasi vitula conternans cervicem attollebat, nunc "submisit tristi colla superba jugo," ut trahat plaustrum, vel aret colatque agros Chaldaeorum. Loquitur de Moab in genere nunc masculino, nunc feminino: quia nunc populum, nunc regionem intelligit.

In exemplum — terroris, ut omnes gentes videntes cladem Moab, timeant ne in eamdem incurrant.


Versus 40: Quasi Aquila

40. Quasi aquila, — scilicet involabit in Moab Nabuchodonosor cum suis alis, id est exercitu. Comparat Chaldaeos ob fortitudinem, celeritatem et rapacitatem aquilae volanti: idem facit Ezechiel cap. XVII, 3. Ita Theodoretus.

Nota: Aquila signum est impetus, vastationis, ac victoriae celeris, violentae ac magnificae. Hinc horum omen gentiles saepe usque ad superstitionem sumpserunt ab aquilis.

Pugnantibus Locris cum Crotoniatis, aquilae Locrorum nunquam recessit, eosque tamdiu circumvolavit, quoad vincerent. In cornibus quoque duo juvenes diverso a caeteris armorum habitu, eximia magnitudine, ex albis equis, coccineis chlamydibus paludati, pugnare visi sunt: nec ultra apparuerunt quam pugnatum est.

Cornelius Tacitus, lib. II Annal. auspicium aquilarum octo Germanico duci castrorum datum, notat his verbis: "Intentus paratusque miles, ut ordo agminis, in aciem adsisteret (adstitere legit Lipsius, et mea quidem sententia melius). Visis Cheruscorum catervis, quae per ferociam proruperant, validissimos equitum incurrere latus, Stertinium cum caeteris turmis circumgredi tergaque invadere jubet, ipse in tempore adfuturus. Interea pulcherrimum augurium, octo aquilae sylvas petere et intrare visae, imperatorem advertere (id est ad se suique considerationem verterunt: est enim adverto hoc sensu usurpatum saepius a Tacito, ut notat Lipsius), exclamat, irent, sequerentur Romanas aves propria legionum numina."

Caesari contra Pompeium dimicanti victoriam nuntiarunt aquilae, Dione auctore, lib. XLIII: "Aquila (inquit) legionum ejus alas concutientes, et fulmina, quae aurea pedibus tenebant, abjicientes, Pompeio exitium palam enuntiabant, ipsaeque ad Caesarem quasi avolabant."

Simili pacto tradunt piam aquilam, quae in exercitu Crassi ferebatur, sua sponte, nemine cogente, esse conversam, cum adversus Parthos proficisceretur, ut auctor est Plutarchus in Vita Crassi.

Appianus quoque, lib. IV De Bello civili, binas aquilas refert in Cassii castris apparuisse, ubi ait: "Paulo post et imperatores secuti sunt. Eo tempore aquilae duae superne demissae, argenteas signiferorum aquilas insederunt, tundentes rostris, vel, ut quidam tradunt, alis protegentes. Permanserunt in exercitu, alentibus imperatoribus ex publico, donec pridie quam pugnatum est avolaverunt."


Versus 41: Sicut Cor Mulieris Parturientis

41. SICUT COR MULIERIS PARTURIENTIS, — quod in angustiis est, infirmum, pusillanime et plenum doloribus: in partu enim ipsa viscera confringi et disrumpi videntur prae doloris acerbitate.

42. Quoniam contra Dominum (id est contra Israel qui est populus Domini) gloriatus est, — uti dixit vers. 27; qui enim eos tangebat, tangebat pupillam oculi Domini, Zachar. II, 8.


Versus 43: Pavorem Vocat

43. Pavorem vocat, hostilem gladium; foveam, casum improvisum; laqueum, insidias Chaldaeorum ad capiendos Moabitas, q. d. Alii gladio trucidabuntur; alii, dum fugiunt gladium, cadent in foveam, id est improviso aliquo casu peribunt; alii sicut aves laqueo vivi capientur. Per haec tria, caetera calamitatum et cladium genera intelligit, ut patet ex sequent. Simile est Isaiae XXIV, 17 et 18. Vide ibi dicta.

Nota: in Hebraeo pulchra est paronomasia inter haec tria: פחת פחד פח pach, pachat, pachad, id est laqueus, fovea, pavor.


Versus 44: Annum Visitationis (Id Est Punitionis) Eorum

44. Annum visitationis (id est punitionis) eorum.

45. In umbra Hesebon steterunt (q. d. Moabitae qui de laqueo, hebraice, de potentia et impetu ac invasione Chaldaeorum fugerint, conferent se ad urbem munitissimam Hesebon, ut in ea sint tuti; sed fallentur, incident enim in majus periculum et malum: nam milites acerrimi instar ignis omnia depopulantes, scilicet Chaldaei, vi vel astu Hesebon ingressi, aut ipsimet milites Hesebon, qui tumultuantibus inter se et dissidentibus Moabitis Hesebonem Chaldaeis prodent, egredientur ex Hesebon, et ardentissimi ut flamma erumpent ex urbe regis Seon (quae est eadem cum Hesebon jam dicta), et devorabunt universam Moabitidem usque ad ultimum ejus angulum, ut habent Hebraea: quin et) VERTICEM (id est urbes et arces ipsas) FILIORUM TUMULTUS, — id est tumultuantium; filios enim tumultus vocat principes, qui Moabitis fuerunt causa tumultuandi et rebellandi Chaldaeis, quasi satis ad id virium, armorum et militum haberent: aut certe Moabitas inter se tumultuantes, dum alii pacem cum Chaldaeo vellent, alii bellum, alii aliud suaderent in re ancipiti et perplexa. Ita Chaldaeus, Theodoretus, Rabanus, Hugo, Lyranus et Sanchez, qui tamen per verticem accipit duces et principes civium et militum tumultuantium. Et recte.

Nota: Citat Numer. XXI, 26, quia quod ibi in Hesebon gestum narratur ab Amorrhaeis ante Mosen, hic rursum gerendum dicitur a Chaldaeis. Rursum pro Sion, uti legunt Plantiniana, legendum est Seon, cum Romanis, Hebraeo, Septuaginta et Chaldaeo; fuit enim Seon rex Amorrhaeorum, quem devicit Moses: regia ejus erat Hesebon, quae inde dicta est urbs Seon, Num. XXI, 26, 27 et 28.


Versus 46: Periisti, Popule Chamos

46. PERIISTI, POPULE CHAMOS, — popule Moab, qui idolum Chamos colebas.

47. Convertam captivitatem, — tum temporalem Moabitarum, ut redeant e Babylone in Moab; id enim factum patet ex Sophon. II, 9, et ex Josepho, lib. XIII Antiq. XX. Ita Theodoretus, Lyranus et alii. Cum enim Cyrus Persa, capta Babylone, dedit libertatem Judaeis, dedit et Moabitis, tum spiritualem eorum aliarumque gentium captivitatem sub jugo diaboli, solvam per Christum et Apostolos. Ita Rabanus, Hugo et Vatablus.

Hucusque judicia — hucusque protenditur justa sententia, justum decretum, justa vindicta, justum supplicium Dei de Moab. Hoc addit ob prophetiae prolixitatem.

(1) "Pavor, et fovea, et laqueus super te." Formidine occupaberis, laqueo ab hostibus capieris, in scrobem exitio tuo paratam cades. Tropicae locutiones, ex venatu ductae. Cum ingens fera capienda est, veluti cervus, aper, ursus, saltus pars, ubi ea latet, cingitur partim validissimis retibus, quo fera impellitur, partim densiore filo, appensis identidem vario colore plumis, quae vento agitatae feram terreant, atque in retia impellant...

Nota: Hanc cladem subiit Moab ob duo vitia: scilicet primum superbiae, secundum gulae et libidinis, quo servivit deo Chamos, id est Beelphegor. Hae vitia orta sunt ex opulentia et munitione terrae Moab. Denique Moab vastata est a Nabuchodonosore anno regni ejus 23, ait Josephus, id est quinto anno post excidium Jerusalem: tunc ergo haec prophetia exsecutioni data est. Idem colligitur ex Isaia cap. XVI, vers. 14.

Locorum nunquam recessit, eosque tamdiu circumvolavit, quoad vincerent. In cornibus quoque duo juvenes diverso a ceteris armorum habitu, eximia magnitudine, ex albis equis, coccineis chlamydibus paludati, pugnare visi sunt: nec ultra apparuerunt quam pugnatum est.

Cornelius Tacitus, lib. II Annal. auspicium aquilarum octo Germanico duci castrorum datum, notat his verbis: «Intentus paratusque miles, ut ordo agminis, in aciem adsisteret (adstitere legit Lipsius, et mea quidem sententia melius). Visis Cheruscorum catervis, quae per ferociam proruperant, validissimos equitum incurrere latus, Stertinium cum ceteris turmis circumgredi tergaque invadere jubet, ipse in tempore adfuturus. Interea pulcherrimum augurium, octo aquilae sylvas petere et intrare visae, imperatorem advertere (id est ad se suique considerationem verterunt: est enim adverto hoc sensu usurpatum saepius a Tacito, ut notat Lipsius), exclamat, irent, sequerentur Romanas aves propria legionum numina.»

Caesari contra Pompeium dimicanti victoriam nuntiarunt aquilae, Dione auctore, lib. XLIII: «Aquila (inquit) legionum ejus alas concutientes, et fulmina, quae aurea pedibus tenebant, abjicientes, Pompeio exitium palam enuntiabant, ipsaeque ad Caesarem quasi avolant.»

Simili pacto tradunt priscam aquilam, quae in exercitu Crassi ferebatur, sua sponte, nemine cogente, esse conversam, cum adversus Parthos proficisceretur, ut auctor est Plutarchus in Vita Crassi.

Appianus quoque, lib. IV De Bello civili, binas aquilas refert in Cassii castris apparuisse, ubi ait: «Paulo post et imperatores secuti sunt. Eo tempore aquilae duae superne demissae, argenteas siguiferorum aquilas insederunt, tundentes rostris, vel ut quidam tradunt, alis protegentes. Permanserunt in exercitu, alentibus imperatoribus ex publico, donec pridie quam pugnatum est avolarunt.»


Versus 41: Sicut Cor Mulieris Parturientis

41. Sicut cor mulieris parturientis, quod in angustiis est, infirmum, pusillanime et plenum doloribus: in partu enim ipsa viscera confringi et disrumpi videntur prae doloris acerbitate.


Versus 42

42. Quoniam contra Dominum (id est contra Israel qui est populus Domini) gloriatus est, uti dixit vers. 27; qui enim eos tangebat, tangebat pupillam oculi Domini, Zachar. II, 8.


Versus 43: Pavorem Vocat

43. Pavorem vocat, hostilem gladium; foveam, casum improvisum; laqueum, insidias Chaldaeorum ad capiendos Moabitas, q. d. Alii gladio trucidabuntur; alii, dum fugiunt gladium, cadent in foveam, id est improviso aliquo casu peribunt; alii sicut aves laqueo vivi capientur. Per haec tria, cetera calamitatum et cladium genera intelligit, ut patet ex sequent. Simile est Isaiae XXIV, 17 et 18. Vide ibi dicta.

Nota: In Hebraeo pulchra est paronomasia inter haec tria: פחה פחת פחד pach, pachat, pachad, id est laqueus, fovea, pavor.


Versus 44: Annum Visitationis (Id Est Punitionis) Eorum

44. Annum visitationis (id est punitionis) eorum.


Versus 45: In Umbra Hesebon Steterunt (Q

45. In umbra Hesebon steterunt (q. d. Moabitae qui de laqueo, hebraice, de potentia et impetu ac invasione Chaldaeorum fugerint, conferent se ad urbem munitissimam Hesebon, ut in ea sint tuti; sed fallentur, incident enim in majus periculum et malum: nam milites acerrimi instar ignis omnia depopulantes, scilicet Chaldaei, vi vel astu Hesebon ingressi, aut ipsimet milites Hesebon, qui tumultuantibus inter se et dissidentibus Moabitis Hesebonem Chaldaeis prodent, egredientur ex Hesebon, et ardentissimi ut flamma erumpent ex urbe regis Seon (quae est eadem cum Hesebon jam dicta), et devorabunt universam Moabitidem usque ad ultimum ejus angulum, ut habent Hebraea: quin et) verticem (id est urbes et arces ipsas) filiorum tumultus, id est tumultuantium; filios enim tumultus vocat principes, qui Moabitis fuerunt causa tumultandi et rebellandi Chaldaeis, quasi satis ad id virium, armorum et militum haberent: aut certe Moabitas inter se tumultuantes, dum alii pacem cum Chaldaeo vellent, alii bellum, alii aliud suaderent in re ancipiti et perplexa. Ita Chaldaeus, Theodoretus, Rabanus, Hugo, Lyranus et Sanchez, qui tamen per verticem accipit duces et principes civium et militum tumultuantium. Et recte.

Nota: Citat Numer. XXI, 26, quia quod ibi in Hesebon gestum narratur ab Amorrhaeis ante Mosen, hic rursum gerendum dicitur a Chaldaeis. Rursum pro Sion, uti legunt Plantiniana, legendum est Seon, cum Romanis, Hebraeo, Septuaginta et Chaldaeo; fuit enim Seon rex Amorrhaeorum, quem devicit Moses: regia ejus erat Hesebon, quae inde dicta est urbs Seon, Num. XXI, 26, 27 et 28.


Versus 46: Periisti

46. Periisti, popule Chamos, popule Moab, qui idolum Chamos colebas.


Versus 47: Convertam Captivitatem

47. Convertam captivitatem, tum temporalem Moabitarum, ut redeant e Babylone in Moab; id enim factum patet ex Sophon. II, 9, et ex Josepho, lib. XIII Antiq. XX. Ita Theodoretus, Lyranus et alii. Cum enim Cyrus Persa, capta Babylone, dedit libertatem Judaeis, dedit et Moabitis, tum spiritualem eorum aliarumque gentium captivitatem sub jugo diaboli, solvam per Christum et Apostolos. Ita Rabanus, Hugo et Vatablus.

Hucusque judicia, hucusque protenditur justa sententia, justum decretum, justa vindicta, justum supplicium Dei de Moab. Hoc addit ob prophetiae prolixitatem.

Nota: Hanc cladem subiit Moab ob duo vitia: scilicet primum superbiae, secundum gulae et libidinis, quo servivit deo Chamos, id est Beelphegor. Haec vitia orta sunt ex opulentia et munitione terrae Moab. Denique Moab vastata est a Nabuchodonosore anno regni ejus 23, ait Josephus, id est quinto anno post excidium Jerusalem: tunc ergo haec prophetia exsecutioni data est. Idem colligitur ex Isaia cap. XVI, vers. 14.

(1) «Pavor, et fovea, et laqueus super te.» Formidine occupaberis, laqueo ab hostibus capieris, in scrobem exitio tuo paratam cades. Tropicae locutiones, ex venatu ductae. Cum ingens fera capienda est, veluti cervus, aper, ursus, saltus pars, ubi ea latet, cingitur partim validissimis retibus, quo fera impellitur, partim densiore filo, appensis identidem vario colore plumis, quae vento agitatae feram terreant, atque in retia impellant. Hujus moris passim veteres meminere. (Calmetus, Script. sacr. Curs. complet.) Vide similem loquendi modum Isaiae XXIV, 17.