Cornelius a Lapide

Jeremias XLIX


Index


Synopsis Capitis

Praedicit excidium per Chaldaeos Ammonitis, vers. 1, Idumaeis, vers. 7, Damasco, vers. 23, Cedar, vers. 25, Elam, vers. 34.


Textus Vulgatae: Jeremias 49:1-13

1. Ad filios Ammon. Haec dicit Dominus: Numquid non filii sunt Israel? aut haeres non est ei? Cur igitur haereditate possedit Melchom, Gad: et populus ejus in urbibus ejus habitavit? 2. Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus: et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum praelii, et erit in tumulum dissipata, filiaeque ejus igni succendentur, et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus. 3. Ulula, Hesebon, quoniam vastata est Hai; clamate, filiae Rabbath, accingite vos ciliciis: plangite et circuite per sepes: quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes ejus et principes ejus simul. 4. Quid gloriaris in vallibus? defluxit vallis tua, filia delicata, quae confidebas in thesauris tuis, et dicebas: Quis veniet ad me? 5. Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus Deus exercituum, ab omnibus qui sunt in circuitu tuo: et dispergemini singuli a conspectu vestro, nec erit qui congreget fugientes. 6. Et post haec reverti faciam captivos filiorum Ammon, ait Dominus. 7. Ad Idumaean. Haec dicit Dominus exercituum: Numquid non ultra est sapientia in Theman? Periit consilium a filiis, inutilis facta est sapientia eorum. 8. Fugite et terga vertite, descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus. 9. Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent racemum: si fures in nocte, rapuissent quod sufficeret sibi. 10. Ego vero discooperui Esau, revelavi abscondita ejus, et celari non poterit: vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit. 11. Relinque pupillos tuos: ego faciam eos vivere: et viduae tuae in me sperabunt. 12. Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem, bibentes bibent: et tu quasi innocens relinqueris? non eris innocens, sed bibens bibes. 13. Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra: et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.

(1) De vicinis Judaeae populis in hoc capite prophetat Jeremias. Primo, de Ammonitis omni aevo Hebraeis infensis, primo, expostulat de occupata per hos sorte Gad, 1; secundo, lis denuntiat incursiones hostiles, incendia, vastitatem et luctum universalem, 2, 3; tertio, eorum retundit vanam gloriam et confidentiam, incusso terrore, vers. 4, 5; quarto, denique spondet futurum e captivitate reditum, vers. 6. Secundo, de Idumaeis, horum primo, vanam sapientiam confundit praedictione capiendae fugae, 8; sustinendae depraedationis majoris quam vindemiatores vineam, aut fures domum evacuare solent, 9-11; perferendae poenae, ad aliorum exemplum quibus ut ignosceret Deus ratio erat, et aequitas suadere videbatur; Judaeorum scilicet qui arcto foedere cum Deo conjuncti erant, et tamen a poena non fuerunt immunes, 12; secundo, eorum Deus inscientem arrogantiam deprimit, 16; confirmata jurejurando comminatione ignominiose devastationis undique inferendae, 13-15; subversionis et solitudinis horribilis inducendae, 17, 18; stragis ac ruinae ab hoste divinitus excitato faciendae, 19-23. Tertio, de Syris seu Damascenis, quorum describit primo, pavorem de tristi nuntio, 23; secundo, fugam et desperationem, 24, 25; tertio, caesos hine milites, et urbem incendio perditam, 26, 27. Quarto, de Agarenis. Primo, praedicit, in Arabia Petraea, irruente Nabuchodonosore, futuram devastationem, direptionem et pecorum translationem, 28, 29. Secundo, in Arabia Deserta, sub ejusdem regis invasionem, suadet fugam incolis, nulla ratione munitis, 30, 31, simulque indicit pecoribus direptionem, et terris solitudinem ac desertum, 32, 33. Quinto, de Elamitis, notato tempore factae prophetiae, 34, narrat illorum quidem cladem, dispersionem et panicum timorem, solii autem regii ad alium translationem, 35-38, additque de reparatione posthac facienda vaticinium.

14. Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: Congregamini, et venite contra eam, et consurgamus in praelium: 15. ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines. 16. Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui: qui habitas in cavernis petrae, et apprehendere niteris altitudinem collis, cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. 17. Et erit Idumaea deserta: omnis qui transibit per eam stupebit, et sibilabit super omnes plagas ejus. 18. Sicut subversa est Sodoma, et Gomorrha, et vicinae ejus, ait Dominus: non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis. 19. Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam; quia subito currere faciam eum ad illam: et quis erit electus, quem praeponam ei? quis enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? 20. Propterea audite consilium Domini, quod iniit de Edom; et cogitationes ejus, quas cogitavit de habitatoribus Theman: Si non dejecerint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum. 21. A voce ruinae eorum commota est terra: clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus. 22. Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit: et expandet alas suas super Bosran: et erit cor fortium Idumaeae in die illa, quasi cor mulieris parturientis. 23. Ad Damascum: Confusa est Emath et Arphad: quia auditum pessimum audierunt, turbati sunt in mari: prae sollicitudine quiescere non potuit. 24. Dissoluta est Damascus, versa est in fugam, tremor apprehendit eam: angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem. 25. Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem, urbem laetitiae! 26. Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus: et omnes viri praelii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum. 27. Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit moenia Benadad. 28. Ad Cedar, et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Haec dicit Dominus: Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios Orientis. 29. Tabernacula eorum, et greges eorum capient: pelles eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum tollent sibi: et vocabunt super eos formidinem in circuitu. 30. Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus: iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, et cogitavit adversum vos cogitationes. 31. Consurgite, et ascendite ad gentem quietam, et habitantem confidenter, ait Dominus: non ostia, nec vectes eis; soli habitant. 32. Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in praedam: et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam: et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus. 33. Et erit Asor in habitaculum draconum, deserta usque in aeternum: non manebit ibi vir, nec incolet eam filius hominis. 34. Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Aelam, in principio regni Sedeciae regis Juda, dicens: 35. Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam arcum Aelam, et summam fortitudinem eorum. 36. Et inducam super Aelam quatuor ventos a quatuor plagis coeli: et ventilabo eos in omnes ventos istos: et non erit gens, ad quam non perveniant profugi Aelam. 37. Et pavere faciam Aelam coram inimicis suis, et in conspectu quaerentium animam eorum: et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus: et mittam post eos gladium donec consumam eos. 38. Et ponam solium meum in Aelam, et perdam inde reges et principes, ait Dominus. 39. In novissimis autem diebus reverti faciam captivos Aelam, dicit Dominus.


Versus 1: Ad Filios Ammon

1. Ad filios Ammon, id est prophetia ad Ammonitas, aut de Ammonitis, aut contra Ammonitas: haec enim omnia significat Hebraeum lamed, quod Noster vertit ad.

(1) Edita videtur haec prophetia ut ea quae praecedit contra Moabitas, expugnata Hierosolyma, et adimpleta vicesimo post anno.

Israel. Cum Israel habeat filios legitimos haeredes, ad quos pertinet terra Gad trans Jordanem, cur Melchom, id est Ammonitae, quorum rex, dominus et deus est Melchom, occuparunt violenter terram Gad? Notat Theodoretus, cum decem tribus abductae sunt in Assyrios, tunc Ammonitas vicinam sibi Galaaditidem (quae erat terra et sors tribus Gad, Ruben et dimidiae tribus Manasse, quas primo omnium abduxerunt Assyrii; IV Reg. XIII), utpote jam vacuam et desertam, in odium et irrisionem Israelitarum invasisse et occupasse, uti voluerunt facere sub Jephte, Judic. XI, 13; ideoque Deus hic eis quasi sibi suoque populo injuriis et raptoribus excidium intentat. Justum enim est ut privetur suis, qui invadit aliena. Rursum aliam excidii Ammonitarum causam dat Ezechiel cap. XXV, 6, quod nimirum in Israelis excidio exsultarint, illudque adjuverint.

Mystice, Alcazar per Moab et Ammon fratres ex carnali et incesto concubitu genitos, accipit appetitum duplicem, puta per Moab concupiscibilem, per Ammon irascibilem, qui jugiter rationem et spiritum oppugnant. Ita ipse in Apocal. XVII, 11, notat.

Cur igitur hereditate possedit. Ammonitae erant cognati Israelitarum, erant enim filii Lot nepotis Abrahae, Genes. XIX, 37; itaque cum viderent Israelitas pene abductos et abolitos esse, eorum haereditatem, quasi jure suo occuparunt. Sed retorquet hoc Deus, aitque Israelem adhuc sufficientes habere haeredes proximos, scilicet reliquias decem tribuum, et iis deficientibus, tribum Juda et Benjamin, ut cognati, scilicet Ammonitae, de haereditate ejus adeunda cogitare non debeant.


Versus 2: Rabbath

2. Rabbath. Urbs est Arabiae, Ammonitarum metropolis, postea vocata est Philadelphia a Ptolemaeo Philadelpho, ut asserit Stephanus, lib. De Urbibus. Dicta est Rabbath, id est magna vel multa, a populi et loci magnitudine.

Erit in tumulum dissipata. Chaldaeus: Erit in acervum desolationis cum filiabus suis, id est minoribus oppidis et villis, in acervum, inquam, lapidum et ruderum, uti esse solent urbes dirutae.

Possidebit, q. d. Israel ex captivitate rediens, non tantum terram suam, sed etiam Ammonitarum, qui ipsorum haereditatem occupantes possederant, occupabit et possidebit. Id impletum est per Machabaeos, ut patet lib. I Machab. cap. V, 6, et ex Josepho, XIII Antiq. cap. XXI. Ita Hugo et Lyranus.


Versus 3: Ulula

3. Ulula, Hesebon. Hesebon urbs erat Moabitarum, vicina Hai, aliisque urbibus Ammonitarum; unde ex clade Hai et Ammonitarum, monet Hesebonem et Moabitas, ut se ad similem cladem parent. Hinc patet Hai et reliquas urbes Ammon, prius esse vastatas quam Hesebon et urbes Moab: haec ergo prophetia de Ammonitis praecessit illam cap. praecedentis de Moabitis. Ita Isidorus, Maldonatus et alii.

(1) Nebucadnezar a septentrione veniens primo Ammonitidem vicit, deinde fraternam aggressus est Moabitidem. Mantus, vae miserae nimium vicina Cremonae! (Virgilii Eclog.) (J. D. Michaelis.)


Versus 4: Quid Gloriaris In Vallibus? Propter Earum Fertilitatem

4. Quid gloriaris in vallibus? propter earum fertilitatem. Erat enim vicina Sodomae et Pentapoli, quae ante subversionem ita fertilis erat et amoena, ut videretur paradisus Dei, Genes. cap. XIII, vers. 10.

Defluxit (Chaldaice, desolata est) vallis tua, quia vastata ab hoste. Sicut enim in hieme defluunt frondes, fructus, omnisque viror et germen camporum et vallium: ita et in vastatione hostili.

Filia delicata. Hebraice filia שובבה scobeba, id est rebellis, vel aversa; Septuaginta, filia temeritatis sive impudentiae; quia ut suas delicias sequeretur, impudenter Deo rebellavit; Chaldaeus, regnum insipiens. Noster scobeba deduxit a radice ישב iaseab, id est sedit, quievit, pacifica, dives et felix fuit: unde שובה scuba significat quietem, q. d. Quievisti et sedisti hactenus in tuis deliciis et vitiis, seque ac soror tua Moab in suis faecibus, cap. XLVIII, 11; nunc iis cum illa excutieris.

Quis veniet ad me, ut me capiat? Terrorem bellicum, milites terribiles, vel terrorem panicum, ut eo correpti fugiatis nemine persequente, qualem Deus immisit in Chananeos, Genes. XXXV, 5, Exodi XXIII, 27, et alibi. Ita Sanchez.


Versus 5: Singuli A Conspectu Vestro

5. Singuli a conspectu vestro, mutuo, q. d. Unus ab alio, unus huc, alius alio dispergetur, ut vitae consulat, uti fit in communi clade et perturbatione; unde Hebraea habent: Unusquisque in faciem suam, scilicet quo eum ducet, vel rapiet facies sua, diffugiet.


Versus 6: Reverti

6. Reverti, tum a captivitate temporali; ita Theodoretus, Hugo, Lyranus; tum a spirituali diaboli, per Christum; ita Rabanus et Vatablus.

Dices: Ezech. XXV, 10, dicitur non amplius fore memoriam Ammon. Respondeo: Ammon, id est regni Ammon; fuit tamen gens Ammon, sed depressa, de quo plura Ezech. XXV. Cyrus enim capta Babylone, detentos in ea Ammonitas, aeque ac Judaeos laxavit.


Versus 7: Ad Idumaean

7. Ad Idumaean, prophetia est, vel dirigitur, scilicet ea quae sequitur. Theman, urbs erat principium Idumaeae, sapientibus abundans, sic dicta a Theman filio Eliphaz filii Esau, ait Theodoretus, Genes. XXXVI, 11, q. d. Qui factum est, ut Themani sapientes, jam inopes consilii non potuerint se contra hostes defendere? Videntur ergo in Theman fuisse gymnasia et academiae sapientiae, tam divinae quam humanae. Certe eam ostendit Eliphaz disputans de Deo, Deique providentia cum Job: fuit enim Eliphaz Themanites.

Periit consilium a filiis Theman; Septuaginta, a sapientibus Theman: hebraice enim בנים banim, tam sapientes quam filios significat. Nota: Cum Deus vult urbem aut gentem aliquam punire, aufert sapientes, aut eos ita excaecat, ut stulta dent consilia. Ita contigit Roboamo, Absaloni et aliis.


Versus 8: Descendite In Voraginem

8. Descendite in voraginem, in fossas ad latendum. Ita Theodoretus, Hugo, Lyranus. Est ironia, q. d. Descendes, et latitabis in speluncis, sed frustra: ibi enim te scrutabuntur et occident, vel capient Chaldaei. Patet vers. 10.

Habitatores Dedan. Regio est, ita dicta a Dedan filio Abrahae ex Cetura, Genes. XXV, 3. Sita est in Idumaea, vel juxta eam, ut ex hoc loco patet. Sic et alii Abrahae filii in vicinis Arabiae provinciis habitarunt. Causam cur descendere debeant, subdit: Quoniam perditionem Esau adduxi, id est cladem definitam a me contra Idumaeam, jam illi inducam.


Versus 9: Non Racemum? Non

9. Non racemum? Non, id est nonne, est enim interrogatio. Sensus est, q. d. Vindemiatores hinc inde occultum aliquem racemum praetereunt et relinquent in vite, quia eum inter tot folia latentem non vident: at Chaldaei nihil in te relinquent, omnia scrutabuntur et praedabuntur. Eadem sententia est Abdiae 1, 5. Ita Rabanus, Hugo, Lyranus.

Si fures in nocte, q. d. Fures non omnia furantur; quia multa sunt abscondita et reclusa, quae ab illis videri et rapi non possunt; sed ego discooperiam et nudabo Idumaeam, ut quidquid est in ea absconditum, ab hostibus inveniri possit, q. d. In Idumaea nihil relinquam, sed illam et ejus opes omnes quas abscondit, prodam hostibus Chaldaeis, ita ut vastetur semen, id est omnes filii, fratres et vicini ejus. Porro dicit: «Discooperui Esau,» et «revelavi abscondita:» quia Idumaei habitabant in scissuris petrarum et speluncis, ait Abdias vers. 3 et 6; tum quia Idumaea sita est in montibus et petris; tum ob calores solis, quibus feritur illa regio, ut ab iis se cavernarum et antrorum umbris et frigore tuerentur. Ita S. Hieronymus in Abdiae vers. 6. Haec ergo eorum antra specusque scrutati sunt et diripuerunt Chaldaei.

(2) Situm Ammanae, id est Rabbae Ammonitarum, sic describit Albufeda Tab. Syr. pag. 92: «Circumjecta regioni arva sativa sunt, ac terra bona et abundans» (Cf. Burckhardti Itiner. Comment. pag. 612, vers. teut.). Ipsa urbs in monte sita, ad cujus praecipites radices Jabbocus fluit, ergo hic sub monte vallis profunda, Polybius, lib. V, cap. LXXI. (J. D. Michaelis.) Sed poterant, inquit Rosenmuller, Ammonitae de vallibus suis et ideo gloriari, quod undique montibus cincti essent, ut hostis eos vix aggredi auderet.

(3) Eadem quae supra, cap. XLVIII, 47, Moabitis facta est promissio. Graecus Alexandrinus hunc versum omisit. In codice Jesuitarum et codice regio Parisiensibus, nec non in versione Syro-Hexaplari insertus est cum asterisco sub nomine Aquilae et Theodotionis. (Rosenmuller.)

(4) Quatuor hujus vaticinii versus (9, 14, 15 et 16) sunt ex Abdiae contra Idumaeos prophetia, paucis mutatis transumpti. (Rosenmuller.)


Versus 10: Et Non Erit

10. Et non erit, scilicet superstes, qui dicat socio morienti: Relinque mihi liberos tuos et viduam; ego eorum curam geram, ego eos in vita conservabo, nutriam et protegam, q. d. Omnes occidentur et morientur. Patet Abdiae vers. 18; Psalm. CXXXVI, 7. Ita Vatablus. Secundo, Rabanus, Hugo, Lyranus sic exponunt, «et non erit,» supple frater, vicinus, sed omnes peribunt. Unde subdit Deus, dicitque: «Relinque ergo mihi pupillos» et viduas tuas; ego eos servabo: patet enim Deum servasse aliquos in Idumaea, quia postea rursum Idumaei subacti sunt a Machabaeis. Tertio et optime, «non erit,» scilicet semen, quod praecedit, id est posteritas Idumaeae, audacter dicens: Relinque pupillos tuos si quos habes, ego faciam eos vivere; sed scito te nullos, id est paucos et vix ullos, relinquere, q. d. Ita omnes Idumaei peribunt saeviente Chaldaeo, ut ne viduas quidem et infantes superstites relinquant, de quibus ego, qui maximam viduarum et pupillorum curam gero, possim tibi dicere: «Relinque pupillos tuos, ego» eos nutriam; unde Septuaginta vertunt: Et non est relinqui orphanum tuum ut vivat. Ita Maldonatus.


Versus 12: Ecce Quibus Non Erat Judicium

12. Ecce quibus non erat judicium. Judaei, maxime qui pii erant et boni, non videbantur mereri supplicium captivitatis; hi tamen eo puniti sunt: quanto magis tu, o Idumaea! quae nocens es eodem punieris? Ita Theodoretus, Hugo, Rabanus, Vatablus. Aliter Sanchez, q. d. Ecce pupilli tui et orbi, qui erant innocentes, immunitatem a communi caede consecuti non sunt; quomodo ergo tu tibi impunitatem a tuorum scelerum turpitudine pollicearis?


Versus 13: Non Eris Innocens (Id Est Impunita

13. Non eris innocens (id est impunita. Est catachresis). Sed bibens bibes, id est omnino bibes, et usque ad faeces exhauries calicem irae Dei, quem tibi propinat. In maledictionem erit Bosra. Ita horrende castigabitur et evertetur Bosra, ut videatur a Deo maledicta, utque ab omnibus alicui maledicere volentibus assumatur in exemplum, dicantque: Maledicat tibi Deus, sicut maledixit Bosrae. Sicut enim benedictio omnium bonorum, sic maledictio omnium malorum congeriem et complexum significat. Porro Bosra metropolis erat Idumaeae. Bosra hebraice significat munitam. Ex hac ortus est Jobab, secundus rex Idumaeae, Genes. XXXVI, 33. Erat quoque alia Bosra in Moab.


Versus 14: Auditum Audivi

14. Auditum audivi, id est rem hanc audivi. Est metonymia. Auditus ponitur pro re audita. Orditur hic excidium Idumaeae inferendum, ab ovo, scilicet a legato qui sequitur.

(1) Haec interpretatio nativa magis videtur quam illa quae ad populum hebraeum convertit sermonem, cujus pupillorum et viduarum curam in se suscepturum promitteret Deus, quod universae orationis contextus et consilium vix ferat. Nec magis admittenda ut longius petita C. B. Michaelis interpretatio, qui ad populum hebraeum et ipse referens hunc versum, sic instituit: Relinque pupillos tuos, Idumaea, id est eum populum, qui patrem in terris non habet, ac proinde apud te, ac tua partim tyrannide pupillus est. Ab illis igitur manus abstine, noli eos affligere, ut adhuc fecisti.

Legatus ad gentes missus est. «Legatus» hic fuit primo, Dei voluntas, instinctus et excitatio, qua ipse excitavit Chaldaeos ut invaderent Idumaeam, ait Cyrillus et Ribera in Abdiam, Lyranus et Sanchez hic. Secundo, Theodoretus, «legatos,» inquit, id est angeli, qui ad bellum Chaldaeos excitent. Tertio, «legatus,» quem scilicet Chaldaei miserunt ad gentes sibi subjectas, ut se ad bellum contra Edom pararent. Hic sensus est planissimus. Vide Isaiae V, 26, et Canon. XXXVI et XXXVII.

Mystice, S. Hieronymus et Rupertus: Christus, inquiunt, a Patre legatus missus est ad Idumaeos aliasque gentes, ut eorum gentilismum et vitia everteret, eosque ex paganis faceret christianos.


Versus 15: Ecce Enim Parvulum

15. Ecce enim parvulum, quia Idumaea angusta et montosa, paucos habebat incolas: hi tamen superbiebant in loci sui munitione, eo quod habitarent in collibus et cavernis petrarum, ut ait vers. 16. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rabanus, Hugo. Sumpsit haec et plura Jeremias ex Abdia, cujus prophetia tota est de excidio Idumaeae. Sensus est, q. d. O Idumaei! dedi vobis regionem saxosam et montosam, ita ut vestrae domus videantur potius bestiarum, quam hominum esse antra et latibula; paucos ergo parvulosque et abjectos vos effeci: quin et rursum per David et Joab, qui in vobis omnes masculos occidit, II Reg. XI, 15, vos contudi, et pene exstirpavi; et tamen superbitis, putatis vos ob loci munitionem invictos, ob rupium asperitatem inaccessos. Fallimini: haec omnia pervadet Chaldaeus.

Aliter, Vatablus et Maldonatus, q. d. Dedi, id est dabo et efficiam te per Chaldaeos parvum et contemptibilem, o Edom! dejiciam te ac deprimam, cum tu ibi magnus esse videaris: omnis enim qui se exaltat humiliabitur. Vide Abdiam et Isai. Job XX, 6, Matth. X, 15.


Versus 16: Arrogantia Tua

16. Arrogantia tua. Hebraice תפלצתך tiphlatstech, id est timor et tremor tui, quod scilicet terrori esses vicinis propter potentiam. Ita Chaldaeus. Hic terror peperit arrogantiam. Vatablus et Pagninus vertunt: Idolum tuum decepit te: quasi idolum hoc consultum ab Idumaeis, eis promisit victoriam contra Chaldaeos; sed falso. Sic tropologice, superbia est idolum, quod sibi fingunt homines, cum putant se pluris esse quam sint: hoc superbos decipit. Sic idolum, puta statuam altissimam, fecit sibi Nabuchodonosor, ut in ea adoraretur, Daniel III, 1.

Qui habitas in cavernis petrae (id est in montibus et rupibus inaccessis, uti Helvetii), Et apprehendere niteris (hebraice תופשי tophesi, id est tenes et occupas) altitudinem collis, id est montis Seir. Aliter Maldonatus, «apprehendere niteris,» id est, inquit, attingere tibi videris altitudinem collis, q. d. Qui tibi videris esse excelsus, et similis altissimo colli.


Versus 17: Et Sibilabit

17. Et sibilabit, vel ex irrisione, vel ex admiratione tantae cladis; utriusque enim sibilus apud Hebraeos erat signum, q. d. In extrema clade, miseria et ejulatu Idumaeorum, nemo eis ob eorum superbiam compatietur, sed potius eis insultabunt, seque exsibilabunt.


Versus 19: Ecce Quasi Leo

19. Ecce quasi leo. Nota cum Theodoreto: Nabuchodonosor comparatur leoni ob furorem et fortitudinem; unde de eo dixit cap. IV: «Ascendit leo de cubili suo.» Minus ergo recte Maldonatus per leonem hic intelligit Machabaeos, qui subegerunt Idumaeos, I Machab. V. Nam hic agitur de Chaldaeis, non Machabaeis.

Idumaea autem vocatur per ironiam pulchritudo robusta, eo quod Idumaei jactarent se habere pulchras et robustas urbes, sed falso: quae enim pulchritudo potest esse in cavernis petrarum? In hanc venit Nabuchodonosor de superbia Jordanis, id est transito Jordane tumido (in messe enim ex nivibus in Libano liquatis augetur et intumescit Jordanis, ut patet Josue III, 15), superbus, quasi victa Judaea auctisque copiis, venit in Idumaeam, q. d. Sicut Jordanis intumescens, ingenti aquarum exundatione terram obruit; ita Chaldaeus multitudine militum in Judaea confluentium et augescentium, operiet Idumaeam; idque veniens a Jordane et Judaea. Patet Abdiae vers. 18. Ita Rabanus, Hugo, Vatablus. Sic Nabuchodonosorem comparavit flumini, cap. XLVI, vers. 7: «Quis est iste, qui quasi flumen ascendit: et veluti fluviorum, intumescunt gurgites ejus?»

Addunt Rabanus, Theodoretus et Hugo superbiam vocari partem extremam Jordanis, quae quia plures e montibus successive defluentes in se colligit rivos et aquas; hinc magis intumescit et superbit, hoc est, majores volvit aquarum moles et gurgites. Insuper Chaldaeus, Lyranus et Sanchez «superbiam Jordanis» vocari putant eum Jordanis locum, ubi et densior est sylva, et pascua magis pinguia, quibus leones et ferae saginentur, fiantque animosi et superbi, q. d. Chaldaei eo impetu et ardore irruent in Idumaeam, quo leo de sylvis et pascuis Jordanis uberrimis procurrit, et in praedam irruit. Denique hebraeum min, id est de, vertas prae, ut haec sit sententia: Ecce Chaldaeus quasi leo ascendet inflatus et tumidus prae superbia Jordanis, id est magis superbus quam Jordanis aquis turgidus. Causam subdit: Quia subito currere faciam eum ad illam, q. d. Quia ego robur, ardorem et impetum indam Chaldaeo, ut quasi leo furens procurrat in Idumaeam.

Quis erit electus, quem praeponam ei? «Ei,» scilicet Idumaeae, hoc est Idumaeae rebus, puta ejus vindictae, punitioni et excidio. Res enim saepe ponitur pro rei adjunctis. Sic ait Apostolus: «Induimini Christum», id est mores et virtutes Christi. Sensus ergo est, q. d. Quem eligam, ut eum tantae rei et cladi Idumaeorum praeponam; nisi invictum et terribilem Nabuchodonosorem?

Cui ego, qui in fortitudine similem non habeo, et propter quem pugno. Ita Chaldaeus, Theodoretus, Hugo, Vatablus. Verum quia jam designavit Nabuchodonosorem vindictae suae in Idumaeos administrum, dicens: «Ecce leo (puta Nabuchodonosor saevus ut leo) ascendet,» etc.; hinc secundo, melius Lyranus et Sanchez id ei proprie accipiunt, ei scilicet Idumaeae, q. d. Quem eligam, ut eum praeficiam Idumaeae, ut Chaldaeis resistat? q. d. Nullum, tum quia ego Nabuchodonosorem mitto, tum quia nullus mihi est similis, nullus est qui mihi resistat. Ait ergo Deus, inquit Sanchez: Quis Idumaeae gentis imperator tam fortunatus sit et robustus, qui mecum, qui Chaldaeorum aciem rego, confligere audeat? Quis me, qui in Chaldaeorum manibus contra Idumaeam pugno, ardentem, versantem et commoventem omnia sustinebit?

Pastorem, scilicet populorum, id est rex. Ita Chaldaeus. Sic Isaias, cap. XLIV, 28, Cyrum vocat pastorem: et Homerus Agamemnonem vocat ποιμένα λαῶν, id est pastorem populorum.


Versus 20: Si Non (Est Forma Jurantis

20. Si non (Est forma jurantis, in qua supplendum est, q. d. dispeream, puniar, habear mendax, si non effecero) ut parvuli gregis, id est vilissimi quique exercitus Chaldaeorum, dejiciant, et, ut Vatablus vertit, raptent per terram ignominiae causa Idumaeos, suis viribus praefidentes et superbientes. Ita Chaldaeus, Hugo, Lyranus, Vatablus. Nam pro dejecerint eos, hebraice est יסחבום iisechabum, id est traxerint, distraxerint, raptarint eos; Chaldaeus, detrahent et occident eos; Septuaginta, συνυψωθῶσι, id est abripientur, a συνυψόω, id est tollo, aufero, arripio. Nonnulli codices, uti Regii, legunt συμψηδῶσι, id est vestigia perturbent, a συμφάω, id est corrado, contero, confundo, et perturbo alicujus vestigia, ne amplius appareant. Ita Deo volente et juvante omne infirmum fit validum, ac eo se subtrahente omne validum fit infirmum.

Aliter Maldonatus: Parvuli, inquit, gregis sunt pueri qui gregem custodiunt, ita vocantur Judaei; quia pauci et jam subacti, qui in castris Chaldaeorum militantes, expugnarunt Idumaeos antiquos suos hostes. Hic sensus loco congruit.


Versus 21: A Voce Ruinae

21. A voce ruinae, q. d. Prae fragore casus eorum terra commovebitur et contremiscet. Hebraei enim omnem sonitum vocant vocem. Clamor in mari Rubro auditus est. Mari enim Rubro vicina est Idumaea.


Versus 22: Quasi Aquila

22. Quasi aquila. Aquila est Nabuchodonosor, celer et rapax: alae sunt copiae ejus militares.


Versus 23: Damascum

23. Damascum. Post Moabitas, Ammonitas et Idumaeos, qui cognati erant Judaeorum, ideoque gravius castigandi, quod eis bellum intulissent; transit ad Syros, quorum caput erat Damascus (sicut Jerusalem Judaeae, Rabbath Ammonitidis) Isaiae VII, 8, quia hi quoque Judaeos afflixerunt. Idem facit Isaias, cap. XVII, 1.

(1) De hujus Damasceni sive regni, sive reipublicae, cui Jeremias exitium vaticinatur, historia plane nihil compertum habemus. Interierat vetus regnum Damascenum, in historia bellica celebre, fundatum sub Salomone, deletum ab Assyriis. Resurrexerit necesse est; quis enim contra regnum, quod non est, vaticinetur, et quidem in tanta locorum vicinia? Verum nullo omnino testimonio novimus quale fuerit tempore Jeremiae. Ac forsan ne regno quidem Damasceno, sed urbi, cuicumque demum parebat, aliisque vicinis urbibus, tristia vaticinatur Propheta (J. D. Michaelis). Ceterum nihil vetat, quin, priori destructo Damascenorum regno, aliud exiguum exsurrexerit regnum contra quod vaticinatur Jeremias. Eodem tempore ac praeced. edita et adimpleta fuit haec prophetia.

Vide annotat. ad vers. 5 cap. XII Jerem.

Nota: Damascus nobilis fuit civitas, unde vers. 25, eam vocat civitatem laudabilem, urbem laetitiae: hinc Julianus Apostata in epistolis vocat Damascum Jovis urbem, et totius Orientis oculum. Condita est ab Hus filio Aram, filii Sem, filii Noe, ait Josephus, lib. I Antiq. cap. VI; inde dicta est Aram, ait S. Hieronymus, postea restaurata a Dammesec servo Abrahae, dicta est Damascus, ait idem S. Hieronymus, idque apte: dicitur enim hebraice Dammesec, quasi דם שק dam sac, id est sanguinis (id est vini rubri) saccus; et graece Damascus, quasi δέρμα et δοχάς, id est vini uter: optimo enim vino abundat. Unde finxerunt Bacchum Damasci in sacco habitasse. Damasci quoque texuntur omnifarii ac diversorum colorum bombycini, serici et byssini panni: item ex xylo sive gossypio candidissima mollissimaque xylina sive gossypina lina; unde mercatoribus abundat, qui ea in alia emporia, totamque Europam transmittunt et divendunt. Hinc Damascus fuit caput et regia Syriae, quae inde Damascena est dicta. Primus Damascum subegit David rex, II Reg. VIII, 6. Damasci regem inungere et constituere Hazaelem jussus est a Deo Elias, III Reg. XIX, 15. Haec urbs ob opes in fastum et luxum abiens vastitati a Deo addicta fuit, quam ei comminati sunt Amos, Isaias, Jeremias et Zacharias. Ergo Teglathphalasar, mercede conductus ab Achaz rege Judaeae anno Achaz quarto, eam expugnavit et exussit. Idem fecit postea Nabuchodonosor. Restituta fuit a Macedonibus et Ptolemaeis. Tandem Pompeii tempore Damascus a Romanis capta est. Post aliquot saecula in Saracenorum potestatem venit. Christiani tempore belli sacri eam obsederunt; sed proditi a Syris itineris ducibus deficiente commeatu obsidionem solverunt. Denique circa annum Christi 1400, Tamberlanes eam funditus delevit, atque in trophaeum tres ex calvariis caesorum turres summo ingenio erectas reliquit. Postea a Soldano Aegypti in integrum restituta fuit. Demum anno Christi 1517, Selymus victo et occiso Soldano Aegyptum, Damascum et Syriam occupavit: unde etiamnum paret Turcae. Damascus nobilis est conversione S. Pauli. Locus etiamnum templo illustratus (in quo christiani sepeliuntur) exstat situs in colle, ex quo primum urbs conspici potest. Ita Ludovicus Romanus, Bredenbachius, Adrichomius et alii.

Porro Damascus sex diaetis distat a Jerusalem. Confusa est Emath (quae postea ab Antiocho Epiphane aucta, dicta est Epiphania) et Arphad. Erant hae duae Syrorum civitates, q. d. Primo a Chaldaeis capietur Damascus, eaque fama percellentur Emath, Arphad, et aliae minores Syriae civitates.

Turbati sunt in mari, velut in mari; intelligitur enim caph similitudinis, q. d. Sicut qui est in mari pavoris, id est pavido ac fluctuanti, exorta tempestate quiescere non potest: sic incolae Arphad et Emath, audito Chaldaeorum adventu, prae metu, curarum et angorum aestibus quiescere non poterunt, quia videbunt se iis quasi mari conclusos, nec fugere posse, nec resistere. Ita Chaldaeus, Lyranus, Vatablus et Pagninus. Aut «in mari», id est instar maris procellosi, quod fluctus jactat in coelum. Sic enim ב saepe capitur pro כ, id est, in pro instar, sicut.

Quomodo dereliquerunt? Id est, quomodo cives deseruerunt Damascum metu Chaldaeorum? ut urbs frequens et nobilis jam sit instar pagi rusticani et deserti. Hebraeus, Chaldaeus et Septuaginta habent: Quomodo non est derelicta urbs laudis, id est celeberrima ab opibus, palatiis, muris, imperio, etc., apud omnes gentes laudata et illustris? derelicta, inquam, ut esset immunis ab ista clade, q. d. Decebat urbem tam nobilem servari, nec vastari. Est vox potius Jeremiae quam Damascenorum, commiserantis tantae Damascenorum cladi.


Versus 27: Benadad Rex Syriae Et Damasci

27. Benadad rex Syriae et Damasci, pater Hazaelis. Hic Benadad Damascum splendidis aedificiis ornavit. Ita Theodoretus.


Versus 28: Cedar

28. Cedar. Est regio Arabiae in Saracenorum solitudine, a Cedar secundo Ismaelis filio ita dicta, Genes. XXV, 13. Fuit ergo Cedar ex Ismaele Abrahae nepos, incoluitque eam regionem, eique suum nomen Cedar dedit, quae postea Arabia Petraea dicta fuit: in qua erat mons Sina et Horeb, ubi Hebraei legem a Deo acceperunt: Arabiae enim Petraeae pars est Cedar. Incolae dicti sunt Cedareni, et Agareni ab Agar matre, quae fuit uxor Abrahae, eique genuit Ismaelem: dicti sunt et Saraceni, non a Sara uxore Abrahae, sed a Saraca metropoli sua, ait Stephanus, lib. De Urbibus. Apte vocantur Cedareni, id est nigri, quia ob aestum solis quo torrentur, sunt corpore fusco. Radix enim קדר kadar significat nigrescere, esse atrum.

Mores et domus eorum describit hic Jeremias, scilicet quod in tabernaculis ex pellibus et cortinis habitant; unde et ανοικοι, id est sine familia et foco, et αμαξοβιοι, id est in plaustris (hisce enim suas uxores, liberos et supellectilem secum vehunt, et quaquaversum circumducunt) degentes dicuntur appellati. De quibus Horatius lib. III Carm. ode 24: Quorum plaustra vagas rite trahunt domos: Nec cultura placet longior annua.

Vivunt ex pecoribus et ex raptu etiam hodie, adeo ut Turca, cui subsunt, hosce Arabes praedones omni sua potestate compescere, et a praeliis cohibere nequeat. Agunt enim in rupibus, sylvis locisque desertis instar ferarum.

Ex hac Ismaelis Arabumque gente ortus est Mahometus Arabs, monstrum et pernicies orbis, qui, cum moriens dixisset sese in coelum abiturum, illi diu et nequidquam rei miraculum exspectantes, tandem tetro coacti odore, cadaver ejus ferrea arca incluserunt, quod in Mecha urbe Arabiae Petraeae condiderunt, servantque ad cultum et idolum posterorum.

(1) Petita est imago sollicitudinis irrequietae ab ipsa maris irrequieta natura, quod semper in motu est: nequeunt aestum sedare et quietem recuperare, sed usque et usque ingentes quasi fluctus volvunt curarum et sollicitudinum. (Rosenmuller.)

Ad Cedar, et ad regna Asor. Idem est «Cedar,» quod «regna Asor.» Nam Asor est metropolis Cedarenorum, ait S. Hieronymus in Isaia XXI, Sanchez, et favent Rabanus, Hugo, Lyranus. Alii censent aliam hanc esse Asor, quae sita fuerit in Chanaan, cujus rex fuit Jabin, habens ducem Sisaram, quem occidit Jahel, Judic. IV, 2 et 21. S. Hieronymus in Locis Hebraicis, dicit Asor esse decapolim, id est decem urbes, quae sunt Tiberias, Sephet, Cedes, Asor, Caesarea Philippi, Capharnaum, Jonitera, Bethsaida, Corozaim et Betsan; et has vocari a Jeremia «regna Asor,» id est diversas dominationes et toparchias Asor. Sed forte S. Hieronymus, si tamen is est auctor libri, lapsus fuit memoria, ut pro חצור Chasor sive Asor, per tsade, scriptum putarit עשור Asor, per ain et sin, quod significat decem, indeque decapolim. Septuaginta pro חצור Chazor sive Asor legentes אחצר Chasir, vertunt, Reginae aulae; quod Theodoretus interpretatur, q. d. Ad Cedar civitatem regiae aulae, id est quae quasi regina Agarenis imperat, qui in aulis subdialibus et tabernaculis habitant.

Percussit, percutiet. Vastate filios Orientis. «Filii Orientis» sunt filii prognati a Cetura et Agar uxoribus Abrahae: hi enim habitarunt ad Orientem posterorum Isaac, puta Hebraeorum, uti dixi Genes. XXV, 6.


Versus 29: Pelles Eorum

29. Pelles eorum, puta tabernacula facta e pellibus: in his enim habitabant Cedareni domibus carentes. Haec cum camelis eorum et vasis, id est supellectile tenui et pastoritia, «tollent» Chaldaei. Et vocabunt super eos (contra eos) formidinem, formidabiles Chaldaeos.


Versus 31: Consurgite

31. Consurgite, o Chaldaei, quasi milites mei! Est vox Dei. Ad gentem quietam, pace abundantem. Non ostia, nec vectes eis. Hi sunt Agareni et Nomades vagabundi, qui extra urbes habitant in tabernaculis, euntque pabulatum ab una regione in aliam, q. d. Fugite, o Idumaei, ad Nomades; sed frustra: nam et horum cameli et bona diripientur, ut sequitur. Est ironia.


Versus 32: Qui Sunt Attonsi In Comam

32. Qui sunt attonsi in comam, id est Saraceni, qui juxta aures comam attondebant, uti faciunt nunc Walachi et Germani nonnulli; de quibus cap. IX, 26.


Versus 34: Aelam

34. Aelam. Non erat urbs maris Rubri, ut vult Theodoretus, sed pars Persiae, ita dicta ab Aelam primogenito Sem. Ita Josephus, lib. I Antiq. VII, et S. Hieronymus in Traditionibus, in cap. X Genes. 22. Hi tulerant opem Chaldaeis contra Judaeos, inquiunt Hebraei, ideoque contra eos hic vaticinatur Jeremias.


Versus 35: Confringam Arcum Aelam

35. Confringam arcum Aelam, et summam (ita legendum cum Romanis, Hebraeo, Chaldaeo et Septuaginta, non sumam, uti passim legitur) fortitudinem eorum, id est confringam arcus Aelamitarum: erant enim ipsi peritissimi sagittarii; unde omne suum robur bellicum ponebant in arcubus. Ita Maldonatus. Idem patet Isaiae XXII, 6.


Versus 36: Inducam Super Aelam Quatuor Ventos A Quatuor Plagis Coeli

36. Inducam super Aelam quatuor ventos a quatuor plagis coeli, id est inducam quatuor militum phalanges instar ventorum, ex quatuor coeli plagis, et ventilabo eos in omnes ventos istos, q. d. Hostes undique contra Aelamitas excitabo, qui omnes, tanquam venti validissimi, in omnes terrae partes abripiant.


Versus 38: Ponam Solium Meum

38. Ponam solium meum, q. d. Subigam mihi et imperabo Persis, vel per Alexandrum Magnum, ut vult Hugo; vel, ut vult Isidorus, per Cyrum; vel, ut optime Theodoretus, per Nabuchodonosorem. Hic enim fuit flagellum orbis, et calix irae Dei, quem Jeremias cap. XXV, 17 et 23, propinavit Aelamitis, aeque ac aliis gentibus.

Porro quo anno Nabuchodonosor vastaverit Aelamitas ignoratur. Sanchez Aelamitas et Medos ultimo inter gentes loco, et ultimis Nabuchodonosoris annis vastatos putat; quia eis ultimo loco a Jeremia propinatur calix irae Dei, cap. XXV, 25. Verum haec ratio non concludit. Nam ibidem vers. 17 et 19, hunc calicem primo propinat Judaeis, deinde Pharaoni et Aegyptiis, postea Ammonitis, Moabitis, Tyriis, quos ante Aegyptios vastatos esse constat. Perperam Rabbini id factum putant per Assuerum, qui repudiata Vasthi, et suspenso Aman cum decem filiis, Esther in reginae, Mordochaeum in Aman locum substituit. Verum tunc nec Aelamitae, nec ulli eorum reges caesi et eversi sunt.


Versus 39: Reverti Faciam Captivos Aelam

39. Reverti faciam captivos Aelam, scilicet per Cyrum, qui Babylone eversa, regnum ad Aelamitas, id est Persas, transtulit, ita Lyranus; et spiritualiter, per Christum eosdem reducam ad libertatem et fidem Evangelicam, ita Rabanus et Vatablus. Unde Actor. II, 9, inter alias gentes conversas ab Apostolis in Pentecoste, numerantur Aelamitae. Hinc postea in Perside ita christianismus floruit, ut ibidem multa martyrum millia dederit: inter quos illustres fuerunt Simeones et Acepsimas Episcopi, Azades, Usthazanes et Pusices aulici, Aeithalas, Jonas, Barachisius, et alii ad sedecim millia numerati, praeter alios plurimos, quorum numerus iniri non potuit, qui sub Sapore rege Persarum tempore Constantii Imperatoris constantissime pro fide Christi mortem oppetierunt, ut narrat Sozomenus, lib. II, cap. VIII, IX, X, et ex eo Baronius.