Cornelius a Lapide

Jeremias L


Index


Synopsis Capitis

Praedicit Chaldaeis excidium per Cyrum et Darium, eo quod superbe alias gentes oppresserint, praesertim Judaeos, quibus libertatem pollicetur: unde vers. 21, Darium et Cyrum evocat et immittit in Babylonem. Tertio, vers. 33, Judaeis salutem, Chaldaeis ubique gladium intentat. Quarto, vers. 41, Persarum fortitudinem et ferociam describit. Haec prophetavit Jeremias anno quarto Sedeciae, ut patet cap. LI, vers. 59.


Textus Vulgatae: Jeremias 50:1-8

1. Verbum, quod locutus est Dominus de Babylone, et de terra Chaldaeorum, in manu Jeremiae prophetae. 2. Annuntiate in gentibus, et auditum facite: levate signum, praedicate, et nolite celare: dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum. 3. Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram ejus in solitudinem: et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt, et abierunt. 4. In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus: venient filii Israel, ipsi et filii Juda simul: ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quaerent. 5. In Sion interrogabunt viam, huc facies eorum. Venient, et apponentur ad Dominum foedere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur. 6. Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui. 7. Omnes, qui invenerunt, comederunt eos: et hostes eorum dixerunt: Non peccavimus: pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiae, et exspectationi patrum eorum Domino. 8. Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldaeorum egredimini: et estote quasi haedi ante gregem.

(1) Postquam Aegyptiis, Philistinis, Idumaeis ceterisque vicinis gentibus mala praedixit quae ipsis Nabuchodonosor illaturus erat, Jeremias ad Babylonem et ad Chaldaeos denique devenit, et quae illis prophetat quae ex Cyro ceterisque regibus illius successoribus imminebant, qui Nabuchodonosoris imperium eversuri erant, et Babylonem ad miserrimarum urbium conditionem redacturi erant. Ea enim quae contra Babylonem praedicit, non omnia eodem tempore contigerunt. Nam non nisi post multa decennia saecula penitus eversa fuit. (Calmetus.) Et ea forsan fuit ratio cur Rosenmuller asseruerit quae jam sequuntur duo capita L, LI, non unum continuum vaticinium, sed plures in Babylonem non uno tempore habitas orationes, quas, uti sub finem hujus pericopae infra cap. LI, 59, notatur, litteris consignata et in singulari libro junctas Jeremias tradidit Saraiae.

9. Quoniam ecce ego suscito, et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis: et praeparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris, non revertetur vacua. 10. Et erit Chaldaea in praedam: omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus. 11. Quoniam exsultatis, et magna loquimini, diripientes haereditatem meam: quoniam effusi estis sicut vituli super herbam, et mugistis sicut tauri. 12. Confusa est mater vestra nimis, et adequata pulveri, quae genuit vos: ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia et arens. 13. Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem: omnis qui transibit per Babylonem, stupebit, et sibilabit super universis plagis ejus. 14. Praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui tenditis arcum; debellate eam, non parcatis jaculis: quia Domino peccavit. 15. Clamate adversus eam, ubique dedit manum, ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est: ultionem accipite de ea; sicut fecit, facite ei. 16. Disperdite satorem de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis: a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.

17. Grex dispersus Israel, leones ejecerunt eum: primus comedit eum rex Assur: iste novissimus exossavit eum, Nabuchodonosor rex Babylonis. 18. Propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego visitabo regem Babylonis, et terram ejus, sicut visitavi regem Assur: 19. et reducam Israel ad habitaculum suum: et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus. 20. In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, quaeretur iniquitas Israel, et non erit; et peccatum Juda, et non invenietur: quoniam propitius ero eis, quos reliquero. 21. Super terram dominantium ascende, et super habitatores ejus visita, dissipa, et interfice quae post eos sunt, ait Dominus: et fac juxta omnia quae praecepi tibi. 22. Vox belli in terra, et contritio magna. 23. Quomodo confractus est, et contritus malleus universae terrae? quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus? 24. Illaqueavi te, et capta es, Babylon, et nesciebas: inventa es et apprehensa, quoniam Dominum provocasti. 25. Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa irae suae: quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldaeorum. 26. Venite ad eam ab extremis finibus, aperite ut exeant qui conculcent eam: tollite de via lapides, et redigite in acervos, et interficite eam: nec sit quidquam reliquum. 27. Dissipate universos fortes ejus, descendant in occisionem: vae eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum! 28. Vox fugientium, et eorum qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi ejus. 29. Annuntiate in Babylonem plurimis, omnibus qui tendunt arcum: consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum: juxta omnia quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israel. 30. Idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus: et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa, ait Dominus. 31. Ecce ego ad te, superbe, dicit Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae. 32. Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum: et succendam ignem in urbibus ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus. 33. Haec dicit Dominus exercituum: Calumniam sustinent filii Israel, et filii Juda simul: omnes qui ceperunt eos, tenent, nolunt dimittere eos. 34. Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen ejus, judicio defendet causam eorum, ut exterreat terram, et commoveat habitatores Babylonis. 35. Gladius ad Chaldaeos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes, et ad sapientes ejus. 36. Gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt: gladius ad fortes illius, qui timebunt. 37. Gladius ad equos ejus, et ad currus ejus, et ad omne vulgus, quod est in medio ejus; et erunt quasi mulieres: gladius ad thesauros ejus, qui diripientur. 38. Siccitas super aquas ejus erit, et arescent: quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur. 39. Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis: et habitabunt in ea struthiones: et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum, nec exstruetur usque ad generationem et generationem. 40. Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et vicinas ejus, ait Dominus: non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis. 41. Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna; et reges multi consurgent a finibus terrae. 42. Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt et immisericordes: vox eorum quasi mare sonabit; et super equos ascendent, sicut vir paratus ad praelium contra te, filia Babylon. 43. Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus ejus: angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem. 44. Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam: quia subito currere faciam eum ad illam; et quis erit electus, quem praeponam ei? quis est enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? 45. Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem; et cogitationes ejus, quas cogitavit super terram Chaldaeorum: Nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum. 46. A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est.

In manu Jeremiae, per Jeremiam, opera Jeremiae.


Versus 2: Annuntiate In Gentibus

2. Annuntiate in gentibus. Sunt verba Prophetae jubentis ut apud omnes gentes annuntient excidium Babylonis, eo quod ipsa omnibus pene gentibus jugum servitutis imposuerat, ut ipsae iam de excusso hoc jugo laetissimum libertatis recuperatae nuntium accipiant. Levate signum, id est vexillum, ut ad illud populi convocentur in praelium ad excidium Babylonis; ita Sanchez: vel potius in signum excidii ejus, et victoriae de ea partae, ut omnes gentes ab eis oppressae festos dies agant, ac triumphum de exstincta Chaldaeorum tyrannide, deque recuperata libertate. Unde sequitur: «Dicite: Capta est Babylon,» gentium dominatrix, malleus orbis, monarcha universi; io, triumphe.

Addit Sanchez per signum posse accipi lapides terminales, vel deos Terminos, qui in limitibus agrorum erigebantur, ut eos ab aliorum praediis disterminarent, quales multos hic Romae videmus priscae gentilitatis indices, q. d. O Judaei! capta jam Babylone, evertite titulos et signa, quae Chaldaei in Judaea excitaverunt, quasi ejus heri et domini; ac vestra pro iis restituite. Jam enim, excusso Chaldaeorum jugo, Judaea vobis, quasi avitis heris et dominis restituetur. Propheta ergo hic in spiritu praevidens futura, ea hic inducit quasi jam facta et praeterita; cum enim adhuc capienda esset Babylon, ait: «Capta est;» qui inducit gentes de ea capta exsultantes et gratulantes, sic:

Confusus est (id est certe confundetur) Bel, victus est (vincetur) Merodach. Sunt hi duo dii et idola Babyloniorum. Ita Rabanus et Vatablus. Nota: Bel, sive Belus, fuit Nemrod primus rex et tyrannus in orbe, conditorque imperii Babylonici, ut dixi Genes. X, 8. Hunc Ninus filius inter deos retulit; indeque idola passim in Scriptura vocantur Bel, Baal, Baalim: primi enim Babylonii, inde Phoenices et Judaei, inde Carthaginenses coluerunt Bel sive Belum.

Merodach fuit filius Baladan, qui primus, declinante imperio Assyriorum, imperium Babylonium restituit, ideoque inter deos relatus videtur, aeque ac Saturnus, Jupiter, Hercules aliique primi gentium principes ab iis inter deos relati sunt. Secundo, per Merodach potest accipi cum Theodoreto, Hugone et Lyrano Balsasar: hic enim proprie victus est et caesus a Cyro, hicque dictus est Evilmerodach, ut dixi Daniel. cap. V, 1. Sicut enim a primo Pharaone ceteri Aegypti reges dicti sunt Pharaones, a Caesare Caesares, a Seleuco reges Asiae dicti sunt Seleucidae: ita a primo Merodach ejus posteri, Babylonis reges dicti sunt Merodach.

Confusus est ergo Bel; quia suis cultoribus Babyloniis contra Cyrum opitulari non potuit, iisque est spoliatus, imo cum iis ductus est captivus in Persidem: «victus est Merodach,» sive deus, sive Balsasar.


Versus 3: Gens Ab Aquilone

3. Gens ab aquilone. Medi enim et Persae, qui orientales sunt Babyloni, aquilonares gentes, scilicet Armenos, Hircanos, Sacas, Cadusios et alios convocarunt contra Babylonem, ut Chaldaeum communem tyrannum tollerent. Adde, Media aliquantulum vergit ad aquilonem Babylonis. Vocat eos potius aquilonares, quam orientales: quia aquilo Judaeis erat infaustus et infestus, aeque ac horribilis, ex eo quod ex aquilone, puta ex Chaldaea, acre sibi intentari flagellum primo audierant, deinde reipsa experti sunt. Haerebat in auribus et mente eorum illa Jeremiae cap. I, vox: «Ab aquilone pandetur omne malum super omnes habitatores terrae.» Ergo aquilo eis erat in proverbium, ut, cum grandem cladem aut malum significare vellent, aquilonem nominarent. Sensus itaque est, q. d. Vos, o Judaei! vestrum habuistis aquilonem, puta Chaldaeos; scitote et illos suum aquilonem habituros, scilicet Persas et Medos, gentesque eis confaederatas. Ita Sanchez.

Moti sunt, movebuntur, id est dispergentur. Et abierunt, id est fugient, vel ibunt in captivitatem.


Versus 4: Venient Filii Israel

4. Venient filii Israel, ipsi et filii Juda simul. Nota: Cyrus et postea Artaxerxes, non tantum duabus, sed et decem tribubus dedit facultatem redeundi: multi ergo illorum ex Media et vicina Assyria (utramque enim jam occupabat victor et monarcha Cyrus) redierunt, et junxerunt se Judae et Esdrae sub uno capite, quasi una respublica. Unde omnes vocati sunt Judaei, non Samaritae, Rubenitae, Gaditae, etc. Insinuat id Josephus XI Antiq. V, et colligitur ex Isaiae XLI, 24, aliisque locis, quibus Deus promittit se tam Israel quam Juda e captivitate reducturum.

Venient. Hebraice הלוך nilchu, sociabunt se, conjungent se. Flentes prae laetitia ob reditum ex Babylone tempore Cyri; secundo et magis, q. d. Fideles tempore Christi, cujus typus erat Cyrus, flebunt prae gaudio, redeuntes ex captivitate diaboli.


Versus 5: In Sion Interrogabunt Viam

5. In Sion interrogabunt viam, dicentes: Quae est via in Judaeam, in Jerusalem? mystice, in Ecclesiam. Huc facies eorum, scilicet directe respicient et contendent. Venient, et apponentur. Hebraice nilvu, id est copulabuntur, agglutinabuntur, et indivulse adhaerebunt Domino, ejusque populo foedere sempiterno, quod scilicet duret semper, id est tamdiu quamdiu durabit judaismus et Judaeorum respublica; secundo et proprie, foedus hoc sempiternum, est foedus Evangelicum, quod sancivit Christus cum suis fidelibus.


Versus 6: Grex Perditus (Q

6. Grex perditus (q. d. Errabat Israel per montes instar ovium, quia) pastores, (id est reges,) seduxerunt eos (dum) fecerunt eos vagari in montibus (ad sua idola colenda vagari, inquam, ex uno monte et idolo ad alium; hinc) obliti sunt cubilis sui, id est templi, in quo solebant requiescere. Ita Theodoretus et Rabanus. Secundo, Chaldaeus, Vatablus et Maldonatus, explicant de poena exsilii et captivitatis, q. d. Populus meus seductus a regibus et pseudoprophetis peccavit; hinc sine pastore, sine rege, sine sacerdote errat in captivitate: et de monte in montem ductus est, donec veniret Babylonem; ubi multo tempore exsulans, quasi oblitus est cubilis, id est patriae suae: paupertas enim, servitus, aerumnae quas tot annis in Babylone patitur, ita eum opprimunt, ut patriae uberis, laetae et felicis memoriam ei excusserint. Hinc dixit vers. praeced.: «In Sion interrogabunt viam.» Hinc secundus sensus sequitur ex primo: fuit enim effectus et poena primi.

(1) רעים roim, pastores, hoc loco non sunt tantum reges, verum et sacerdotes et prophetae, quorum erat, populum recte ducere, in vero Dei cultu tenere.... Montes ovibus periculosi sunt, si virgultis intricentur, per quae callem invenire nequeunt. Respicitur ad cultum superstitiosum et impium qui in montibus potissimum exerceri solebat. (Rosenmuller.)

(2) S. Hieronymus נוה neve, ejusdem cum מנוה (נוה מנוה) nomine significationis putavit... J. D. Michaelis probat Graecam Alexandrinam verborum נוה צדק neve tsedeq, interpretationem, νομὴν δικαιοσύνης, pascuum justitiae, quae interpretatio eo magis nobis placet, quod perstat in similitudine pecoris, vers. 6.


Versus 7: Comederunt

7. Comederunt, expilarunt eos. Et hostes eorum (Judaeorum) dixerunt: Non peccavimus expilando Judaeos, imo putavimus nos obsequium praestare Deo, perdendo gentem tam impiam, quae ita peccavit in Dominum tam sanctum et justum; ideoque ab eo praedae omnium exposita videtur, ac data in direptionem et spolium. Sic enim non peccant milites, dum urbem hostilem in praedam a duce datam capiunt et expilant. Unde sequitur: «Pro eo quod peccaverunt Domino.»

Decori justitiae. Sic vocat Deum, primo, quod populum suum antequam peccaret decorasset justitia; secundo, quod decor esset populi propter leges justitiae, quas illi dederat et quibus eum gubernabat; tertio, quod ejus justitiam et pietatem multis beneficiis decoraret et praemiaret. Potest secundo verti, habitaculo justitiae, id est in quo, cum justi essent, confidebant, et a quo quasi in habitaculo protegebantur, dicentes: «Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur.» Unde Chaldaeus vertit: Peccaverunt discedendo a Deo habitaculo justitiae et veritatis.

Et exspectationi (id est spei) patrum, in quem patres sperabant, puta Domino Deo peccaverunt: hic est enim exspectatio Israel, cap. XIV, 8. Vide ibi dicta, ne frustra, et cum chartae temporisque dispendio eadem repetamus.


Versus 8: Estote Quasi Haedi Ante Gregem

8. Estote quasi haedi ante gregem. Nemo ex vobis in reditu ex Babylone in Judaeam refugiat primas tenere, imo quisque conetur esse primus in agmine redeuntium: sicut haedi, id est hirci jam statae aetatis et roboris (hos enim significat hebraeum עתודים attudim) generose et festinanter, etiam per arduas rupes, montes et saxa gregem praecedere solent, et ante eum exsilire; laeti enim et secure redibitis, etsi ardua quaedam superanda sint. Unde Chaldaeus vertit: Estote quasi principes in capite populi, q. d. Hactenus quasi grex sine ductore errastis, nunc constituite vobis principes, qui populum antecedant, et redite in ovile vestrum. Aliter Theodoretus, q. d. Estote superiores Babyloniis, sicut arietes aut hirci superiores sunt ovibus. Alii exponunt, q. d. Redite, o Judaei! e Babylone hilares et alacres, instar haedorum prae gaudio subsilientium, juxta illud Poetae: Haedique petulci Floribus insultant.

Et sane huc quoque respicit Propheta. Tropologice Hugo: Haedi, ait, sunt paenitentes, qui fugiunt Babylonem, id est confusionem vitiorum, eorumque viciniam et occasiones, juxta illud Apoc. XVIII, 4: «Exite de illa (Babylone), populus meus, ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis.»


Versus 9: Inde

9. Inde, ex eo loco in quo primo Cyrus posuerit sua castra, Babylon capietur quasi primo conflictu et oppugnatione. Ita Vatablus. Significat Cyrum non mutaturum castra, non vocaturum novas copias, sed per prima sua castra brevi et facile expugnaturum Babylonem. Perperam Hugo et Dionysius legunt in die; hebraice enim est משם misscam, id est inde: neque de die capta est Babylon, sed noctu, Daniel. cap. V, 30.

Sagitta ejus (id est earum, scilicet gentium, erit) quasi viri fortis interfectoris. Hebraice משכיל maskil, id est orbantis; vel, ut Septuaginta et Vatablus, prudentis (maskil enim per schin significat orbare, per sin intelligere), id est sagittandi periti. Quis est hic mystice? utique concionator, qui spiritu Dei plenus, verba ignea jaculatur ad cor, ut cor Babyloniorum, id est peccatorum, penetret, ut sermones ejus sint quasi sagittae potentis acutae in corda inimicorum Christi, ut eos Christo occidat, imo redivivos resuscitet. Ad litteram Aelamitis, id est Persis, tribuitur in Scriptura arcus et sagittae, quia haec erant praecipua eorum arma: unde sagittandi erant peritissimi, et scopum hostemque quem vellent destinato ictu, certo configebant.


Versus 10: Replebuntur

10. Replebuntur, spoliis locupletabuntur, et, ut hebraice est, saturabuntur.


Versus 11: Quoniam Exsultatis (Causam Dat Excidii Babylonis

11. Quoniam exsultatis (causam dat excidii Babylonis, scilicet quod exsultarit in perditione haereditatis Domini, id est Judaeorum), et magna (id est superba, sit locuta, tribuens sibi victoriam et) quoniam effusi estis. Significat eorumdem aviditatem in expugnanda et diripienda terra Judaeorum, quod, sicut vitulus irruit in herbam, et eam depascitur avidissime, eaque se impinguat ferociens et lasciviens, ideoque mugiens: ita ipsi depasti sint Judaeam et Judaeos. Ita Rabanus et Hugo. Hoc recte de vitulo, minus recte de tauro; taurus enim ob herbam non mugit, sed vel ob feminam, vel ob hostem jam protritum a se; tunc enim superbit, et victoriam celebrat mugitu, eoque insultat victo. Unde Pagninus vertit: Sicut vitula quae pascit germina, et exsultastis sicut tauri habita victoria. Et hoc proprie significat hebraeum צהל tsahal, id est hinnire, uti hinniunt equi victorum. Hinc per catachresin eumdem gaudii affectum et sonum significat in bubus et tauris, quem illi exprimunt per mugitum. Ita Delrio, adagio 871. Sic Christus ait Psalm. XXI, 13: «Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues obsederunt me.»


Versus 12: Mater Vestra

12. Mater vestra, Babylon, ut patet ex seq. Adequata pulveri, plane eversa est, et solo adaequata. Est hyperbole. Novissima erit in Gentibus, abjectissima erit inter gentes.


Versus 13: Sibilabit

13. Sibilabit, id est obstupescet, vel irridebit. Vide cap. praeced. vers. 17.


Versus 15: Ubique (Scilicet) Clamate (Quod) Dedit Manum

15. Ubique (scilicet) clamate (quod) dedit manum, id est victa est Babylon, et victam se fatetur: miles enim, cum hosti dat manum, dat et arma, seque suaque omnia ei quasi victori et domino dedit et subjicit. Sic ait Turnus ad Aeneam victorem, Aeneid. XII: Vicisti, et victum tendere palmas Ausonii videre: tua est Lavinia conjux.

Rursum, victus victori protendit manum supplicem, ut ab eo vitam et veniam impetret. Ita Saxo victus a Carolo Quinto, equo desiliens, manum ei porrigens, ait: «Clementissime Caesar, victum me tibi sisto, veniamque peto.» Cui Caesar: «Jam me Caesarem agnosces et vocas, qui me ante Carolum a Gandavo vocitabas.» Septuaginta vertunt, dissolutae sunt manus ejus; Chaldaeus, tradita est in manus eorum, scilicet hostium. Aliter Rabanus et Hugo, q. d. Babylon ad omnia regna vastanda extendit manum suam; hinc et ipsa vastabitur.

(1) Dedit manum, gestu submittentium sese, et fidem ac submissionem pollicentium, vel quasi vinciendas manus praebentium, ut Thren. V, 6; II Paralip. XXX, 8, phrasis Latinis quoque usitata. Cicero, lib. De Amicitia, cap. XXVI, ad extremum: «Det manus vincique se patiatur.» Lactantius, Institut. lib. V, cap. I: «Timent enim ne a nobis revicti manum dare aliquando cogantur.» (Rosenmuller.)

(2) «Destructi sunt muri ejus.» Id non factum est cum Cyrus Babylonem expugnavit, qui per Euphratem exsiccatum urbem ingressus est, sed sub Dario Hystaspe, qui omnes muros ejus effodit, portasque evertit, teste Herodoto, lib. III, cap. CLIX.

(3) Hoc nonnulli, ut Grotius, eo referunt, quod Babylon ambitum habuit magis regionis quam urbis, uti inquit Aristoteles, Polit. lib. III, cap. 11. Hinc in urbe multi erant agri, in quibus seri et meti solebat (Plinius, Hist. natural. lib. XVIII, cap. XVII); ita ut urbs sibi ipsa semper ad alimenta procuranda sufficeret nec penuria posset ad deditionem cogi. (Rosenmuller.)


Versus 16: Disperdite Satorem

16. Disperdite satorem, q. d. Interficite in Babylone, non solum milites, sed et agricolas qui serunt; quibus tamen in excidiis urbium solet parci, ita ut nemo remaneat, neque qui serat neque qui metat. Ita Theodoretus. Unde Septuaginta vertunt: Dispergite semen de Babylone. Chaldaeus putat «satorem» vocari Nabuchodonosorem, qui serebat ubique bella et clades; eumdem dici messorem, quia gladio demetebat gentes.

A facie gladii columbae, id est metu gladii Persici, extenti in columbam, id est in exercitum Chaldaeorum, quisque fugit. Vide dicta cap. XXV, 38. Nec enim columba habet gladium quo feriat, sed collum quo gladio hostili juguletur. Pro columbae Septuaginta vertunt, Graeci, quia Cyrus, ait Theodoretus, Iones aliosque Graecos prius a se victos secum contra Babylonem duxit. Verum ipsi perperam pro iona, id est columba, legerunt iavan, id est Graecia, ut dixi cap. XXV. Non recte ergo aliqui hic per columbam intelligunt Medos et Persas; eo quod cum imperio etiam militare vexillum Chaldaeorum, habens insigne columbae, ad eos translatum sit: nam hoc necdum translatum erat. Adde: Persarum insigne erat nunc aquila, teste Xenophonte, lib. VII Cyripaed.; nunc effigies solis, teste Curtio, lib. III.


Versus 17: Grex Dispersus

17. Grex dispersus, q. d. Israel, quia unum Deum deseruit, sparsus per idola; ideo ut grex sparsus, factus est praeda tyrannis, qui feri sunt instar leonum. Nam primo, Salmanasar «comedit,» id est vastavit, decem tribus quasi carnes circumdantes ossa, relinquens tantum ipsa ossa, id est tribum Juda fortissimam, in qua erat regnum, sacerdotium et templum, quasi ossa et robur populi; sed haec ossa perfregit, comminuit et avulsit Nabuchodonosor; itaque plane rempublicam Judaeorum evertit, et quasi exstinxit. Ita passim Hebraei, Graeci et Latini. Causam dat excidii Babylonis: quia nimirum ipsa excidit Judaeos.


Versus 19: Pascetur Carmelum

19. Pascetur Carmelum, in pinguibus Carmeli, puta Judaeae, pascuis laute pascetur Juda quasi grex Domini (antea dispersus, ut dixit vers. 17) eaque depascetur rediens e Babylone. Ita Septuaginta. Ex Carmelo totam Judaeam, utpote fertilem et opimam, intelligit per synecdochen. Saturabitur anima, id est appetitus eorum, sic capitur anima, Psalm. XLI, 3, Psalm. LXII, 6. Isaiae V, 14.


Versus 20: Quaeretur Iniquitas Israel

20. Quaeretur iniquitas Israel, et non erit, q. d. Si (hoc enim saepe omittunt et subaudiunt Hebraei), vel etiamsi quaeratur iniquitas Israel, non invenietur: quia Judaei post reditum e Babylone, non amplius coluerunt idola, uti fecerant ante, ob quae capti et puniti sunt. Ita Theodoretus, Hugo, Lyranus. Consequenter non invenietur «iniquitas,» id est poena iniquitatis, puta captivitas, fames, paupertas, exsilium, etc. q. d. Nullae apparebunt captivitatis et cladis reliquiae. Ita Sanchez, ut sit metonymia in hac voce frequens in Scriptura.

Secundo et verius, q. d. Tempore Christi, per Christum omnis eorum iniquitas delebitur et auferetur. Ita Vatablus et Dionysius. Quos reliquero. Ex Israel enim reliquiae salvae factae sunt, Rom. IX, 27, et cap. XI, 5.


Versus 21: Ascende (Scilicet

21. Ascende (scilicet, o Dari et Cyre!) super (id est contra) terram dominantium, (id est Chaldaeorum, qui quasi «malleus» totam terram percusserunt, ut dicitur vers. 23), visita et dissipa (Babylonem), et interfice incolas. Ita Theodoretus. Est apostrophe Dei et Prophetae ad hostes Chaldaeorum.

Nota: Pro visita Chaldaeus, Vatablus et Hebraei retinent Hebraeum pekod, vertuntque: Ascende contra habitatores pekod, quasi pekod sit nomen urbis in Chaldaea: vel potius Babylon dicatur pekod, id est visita vel visitare, id est visitatio, ut suo nomine moneatur semper, se brevi a Deo visitandam esse et puniendam. Simile est Isaiae VIII, 3, Ezech. XXIII in Hebraeo.

Interfice quae post eos sunt, dele omnem posteritatem eorum, puta filios et nepotes. Juxta omnia quae praecepi. Praeceptum vocat impulsum et instigationem, quem Deus immisit Persis ad invadendam Babylonem, uti dixi Canon. XXXVII.


Versus 22: Vox Belli

22. Vox belli, clamor bellicus auditur, q. d. Audire mihi videor tubarum clangorem, et fragorem armorum Cyri Persarum, ac videre quam gravi contritione et ruina lapsa sit Babylon.


Versus 23: Quomodo Confractus Est

23. Quomodo confractus est, et contritus malleus universae terrae? hoc est Babylon, quae quasi malleus adamantinus percussit et contuditt totam terram; ita ut nihil quantumvis durum vel aeneum ei resistere, aut ejus ictum sustinere posset, quin confringeretur et dissiliret. Sic Fredericus II Imperator jactabat se esse malleum Romae, et Romanae Ecclesiae, quin et totius orbis; sed ab Innocentio II aliisque Pontificibus confractus et contritus est, ut dixi Isaiae I, 10. Sic de Assyriis ait Isaias cap. X, 5: «Vae, Assur, virga furoris mei!» et de Cyro, per quem Deus castigavit Chaldaeos, cap. XLV, 1: «Cujus apprehendi dexteram.» Sic Attila vocatus fuit «metus orbis et flagellum Dei.»

Praeclare S. Augustinus in Psalm. LXXIII: «Impietas, inquit, eorum tanquam securis Dei facta est, facti sunt instrumentum irati, non regnum placati. Facit enim hoc Deus, quod plerumque facit et homo. Aliquando iratus homo apprehendit virgam jacentem in medio, fortasse qualecumque sarmentum: caedit inde filium suum, ac deinde projicit sarmentum in ignem, et filio servat haereditatem. Sic aliquando Deus per malos erudit bonos.» Quocirca qui erudiuntur per malos, iis irasci non debent, nec eis imputare suas plagas, sed Deo juste castiganti.

Pulchre B. Dorothaeus, Doctrina VII: «Nos vero, inquit, cum verbum ullum in nos dictum audivimus, canes imitamur. Hi enim, si quis in eos lapidem jecerit, jaciente demisso, lapidem remordent. Ita nos, Deo relicto, qui nobis hujuscemodi tribulationes ad peccatorum nostrorum purgationem procurat, ad lapidem, hoc est ad proximum, currimus.» Secus fecit S. Job, qui spoliatus a Chaldaeis, percussus morbo a Satana, dixit: «Dominus dedit, Dominus abstulit,» non Chaldaei, non Satan. Unde S. Augustinus in Psalm. XXXI: «Prorsus, inquit, ad Deum tuum refer flagellum tuum, quia nec diabolus tibi aliquid facit, nisi ille permittat, qui desuper habet potestatem.»

Symbolice S. Augustinus, tract. De Honestate mulierum, tom. IX, docet quod malleus Babylonicus olim dominans, et conterens totam terram, id est omnes homines, sit luxuria: «Et quamvis, inquit, post adventum Christi per universa monasteria monachorum, et per clericos, vel etiam laicos castitatem servantes, quasi confractus malleus ille videatur; tamen adhuc multo plures sunt, qui ab illo malleo quotidie confringuntur, quam illi qui de ruina collisionis illius liberantur.» S. Gregorius, lib. XXXIV Moral. cap. X, per malleum accipit diabolum, S. Paulinus, epist. 12, curam rerum temporalium.

Quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus? inter gentes, vel potius instar aliarum gentium, in desertum et solitudinem redacta est Babylon?

(1) Malleum vocat Chaldaeos pari de causa, ut ob quam Francorum quidam dictus est Martellus. (Grotius.)


Versus 24

24. Illaqueavi te quasi feram laqueo inopino et improviso; quia capta est Babylon cum festum ageret, et Balsasar cum suis se inebriaret. Daniel. V, 1; tunc enim Cyrus Euphratem in fossas avertit, et sicco alveo milites in urbem immisit, et cives somno vinoque sepultos trucidarit. Haec est siccitas, de qua Jeremias hic. Idem insinuat Jeremias, cap. seq., vers. 32.

Tradit Frontinus, lib. V, cap. VII, hoc strateagemate jam dicto ter captam fuisse Babylonem, scilicet primo, a Semiramide; secundo, a Cyro; tertio, ab Alexandro.

Aliter Maldonatus, q. d. Deus immittet Chaldaeae sterilitatem et ariditatem. Nota: Noster legit יבשת tubescu, id est arescent; unde vertit: «Siccitas super aquas;» Septuaginta vero legerunt alio puncto יבשו iabosu, id est, erubescent super aquas.


Versus 25: Aperuit Dominus Thesaurum Suum

25. Aperuit Dominus thesaurum suum. Causam dat et modum, quo tanta urbs tam facile capta et eversa est, nimirum quod Deus aperuerit armarium, vel armamentarium suum, scilicet Persidem et Mediam, ait Vatablus. Vel potius secretarium omnipotentiae suae et justitiae vindicativae, in quo infinita continentur tela et supplicia, quae in hostes immittat, puta error, torpor, praefidentia, fames, pestis, bellum, etc., quin et grandines, tonitrua, fulmina, omnesque creaturae: hae enim militant et pugnant pro Deo contra insensatos. Ex hoc Deus deprompsit Darium et Cyrum, eorumque exercitus, vires et animos, quasi arma, quibus Babylonem everteret, unde Babylonis eversionem vocat opus Dei. Ita Theodoretus. Subdit enim: Quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldaeorum, q. d. Sicut architectus volens aedificare palatium, ad id lapides, calcem, operas, fabros omniaque necessaria accersit; et sicut rex parans bellum, milites, duces, arma, annonam reliquaque quibus opus est, studiose comparat: ita et Deus accersivit et comparavit Cyrum et Persas; quia opus hoc excidii Babylonis per eos peragere destinabat; ideoque eis copias, pecunias, robur, animos reliquaque opportuna ad hoc opus suppeditavit.


Versus 26: Venite Ad Eam Ab Extremis Finibus

26. Venite ad eam ab extremis finibus, scilicet, o Persae! cogite ab extremis regionibus milites contra Babylonem. Aliter Vatablus et Pagninus vertunt, scilicet: Venite ad eam in fine ejus, quasi dicat: O Dari et Cyre! invadite Babylonem, instat finis imperii ejus; unde Septuaginta vertunt: Quia venerunt tempora ejus, excidii scilicet, ut terminentur ejus imperium et monarchia.

Aperite (scilicet portas et urbes) ut exeant milites qui Babylonem oppugnent et conculcent. Sanchez censet haec a Deo dici ad angelos Persarum custodes et praesides, q. d. Vos, o angeli Persarum praesides! removete claustra et remoras, quae hactenus Persarum cohibuerunt ardorem, et ambitiosum contra Chaldaeos pugnandi et dominandi desiderium. Haec enim imperiorum claustra et repagula commemorat Zacharias cap. VI, 1, et Isaias cap. XLV, 1, agens de Cyro et Persis. Vatablus vertit: Aperite granaria ejus, et diripite; hebraice enim, אבום abus significat praesepe, horreum; unde et Septuaginta vertunt: Aperite apothecas ejus, scrutamini eam quasi speluncam, q. d. O Persae! studiose scrutamini Babylonis apothecas, ac thesauros ac opes in iis quasi speluncis reconditas vestigate et diripite. Noster abus deducit a בוס bus, id est calcavit.

Potest, secundo, verti cum Vatablo: Conculcate eam sicut calcari solent in area manipuli tritici, ut grana exprimant. Ita R. David et R. Salomon. Tertio, R. Joseph vertit: Elevate cumulos cumulos, id est facite multos cumulos de spoliis Chaldaeorum.

Tollite de via lapides, et redigite in acervos. q. d. Facite viam planam et expeditam, ne quid remoretur Persas Babylonem venturos ut eam vastent. Solent enim duces exercitus praemittere fossores et caesores, qui arbores et sepes sternant, viamque exercitui venturo complanent et dilatent, quales vidimus in bellis Belgicis, quos ipsi pionniers, Itali guastatori vocant. Sic Annibal aceto rupit et complanavit Alpes, ut copias transmitteret in Italiam. Ad hos ergo fossores hic convertit se Propheta, jubetque ut vias Persis sternant in Babylonem.


Versus 27: Fortes

27. Fortes. Hebraice פרים parim, id est juvencos, id est fortes quasi juvenes tauros. Comparat Chaldaeos vitulis et juvencis mox mactandis et laniandis.


Versus 28: Vox Scilicet

28. Vox scilicet, audietur fugientium Judaeorum; aliqui enim Judaei mox ut coepit obsideri Babylon, ex ea profugerunt Hierosolymam, ibique nuntiarunt jam obsideri et expugnari Babylonem; itaque impleri ultionem quam ob cladem Judaeis et Gentibus illatam ei intentarat et praedixerat Jeremias, ac proinde propediem Judaeos ex ea liberandos et redituros in patriam.


Versus 29: Annuntiate In Babylonem

29. Annuntiate in Babylonem. Id est, dicite passim, et convocate eos qui sagittandi periti sunt, ut designato loco conveniant, ituri contra Babylonem, quod Galli dicunt: Donnez le rendez-vous: ita Maldonatus; unde Hebraea habent: Annuntiate contra Babylonem multis: omnes jaculantes arcu castrametamini contra eam. Secundum opus suum, sicut ipsa fecit et vastavit alias gentes.


Versus 31: Ecce Ego Ad Te (Id Est Contra Te Venio)

31. Ecce ego ad te (id est contra te venio), o superbe! Alloquitur Deus Nabuchodonosorem, vel potius Balsasar, et sub eo quemvis superbum.


Versus 33: Calumniam

33. Calumniam, id est, ut Hebraeus, Septuaginta et Chaldaeus, vim et oppressionem, id est violentam captivitatem sustinent Judaei, ad eam injuste et quasi per calumniam damnati in tyrannico Chaldaeorum tribunali et judicio. Ad hoc enim alludens subdit: 34. Redemptor eorum fortis, q. d. Esto fortes sint Chaldaei, fortiterque Judaeos in Babylone detineant; tamen fortior iis est Dominus, qui Judaeos e Babylone redimet et liberabit. Judicio (id est in justitia, sive juste) defendet Deus causam eorum (Judaeorum), ut exterreat terram (Chaldaeorum; Vatablus vertit: Ut requiem det terrae (aliis gentibus)), et commoveat habitatores Babylonis.


Versus 36: Gladius Ad Divinos (Contra Divinos Et Astrologos Chaldaeorum Veniet)

36. Gladius ad divinos (contra divinos et astrologos Chaldaeorum veniet), qui stulti erunt, id est apparebunt, quia nesciunt divinare suum interitum.


Versus 38: Siccitas Super Aquas Ejus Erit

38. Siccitas super aquas ejus erit. Nota ex Xenophonte, lib. VII Cyripaedia, Herodoto, lib. I, Theodoreto, Vatablo, Capella et a Castro, hac arte Cyrum cepisse Babylonem: scilicet Euphratem qui Babylonem interluit, in multas latas et altas fossas ad hoc a milite ante factas derivavit, ea nocte qua Babylonii quasi securissimi festa et convivia agitabant, ita ut sicco alveo militem in urbem immiserit, et cives somno vinoque sepultos trucidarit. Haec est siccitas, de qua Jeremias hic. Idem insinuat Jeremias, cap. seq., vers. 32.

In portentis, id est in portentosis et monstrosis deorum suorum et idolorum figmentis. Hebraice אימים emim significat terrores, id est homines vel deos terrificos et truces.


Versus 39: Dracones Cum Faunis Ficariis

39. Dracones cum faunis ficariis. Ita Romana: non fatuis sicariis, ut habent Plantiniana; nec fatuis siccariis, id est in locis siccis habitantibus, uti legit et explicat Maldonatus. Hebraice est ציים ואת איים tsiim et iim, quod Chaldaeus vertit, Cercopitheci cum felibus; alii, feles cum ululis; optime Pagninus vertit, ferae et monstra aut spectra, puta daemones qui desertas terras vel insulas incolunt. Hebraeum enim ציי tsia significat aridum desertum, איי ii insulam; unde Noster, Isaiae XXXIV, 21 et 22, vertit, bestias et ululas; et Isaiae XXXIV, 14, vertit, daemones et onocentauros; hic vertit, dracones cum faunis ficariis. Fauni sunt monstra, id est bestiae (ex infando congressu hominum cum bestiis, verbi gratia pastorum cum capris prognatae), aut daemones instar hominum in sylvis et montibus desertis degentes. Dicuntur ficarii, quia caprifico sustentantur, ejusque ficus comedunt.

Significat ergo summam desolationem Babylonis, ut scilicet fiat spelunca draconum, ferarum et daemonum. Vide dicta Isaiae XXXIV, 14.

Nota: Fauni dicuntur, quasi fari nesciant, quia incondite loquuntur et strident ut bestiae, v. g. caprissando ut hirci: aut, ut Hesychius, dicuntur Fauni, quasi φαινόμενοι phainomenoi, id est ostendentes seipsos: vel quia raro videntur, vel quia daemones solent sub eorum specie apparere, qualis forte fuit ille quem S. Antonius vidit offerentem sibi palmulas, et alter quem sibi iter ad S. Paulum primum Eremitam ostendentem conspexit.

Non inhabitabitur ultra usque in sempiternum. Quaeres, quomodo Jeremias et Isaias dicunt omnino desolandam esse Babylonem, cum post Nabuchodonosorem etiam sub tempora Alexandri Magni opibus inclyta fuerit, et unum e septem spectaculis et miraculis mundi? Respondeo hanc prophetiam non simul, sed sensim et successive impletam esse: primo enim per Cyrum Babyloni adempta est monarchia et imperium; secundo, Darius Hystaspis Babylonem repugnantem expugnavit, et moenia solo aequavit, teste Herodoto, lib. III, et Justino, lib. I; tertio, Seleucus Nicanor, condita prope Babylonem Seleucia, quae et Babylonia inde est dicta, exhausit Babylonem civibus et opibus, eaque transtulit Seleuciam; idem fecere Parthi condita Ctesiphonte juxta Babylonem, testis est Plinius, lib. VI, cap. XXVI; quarto, tempore Adriani Imperatoris: «Babylon, inquit Pausanias, lib. VIII, omnium quas unquam sol vidit urbium maxima, jam nihil praeter muros reliqui habet;» quinto, tempore Theodosii Imperatoris, S. Hieronymus in cap. XIII Isaiae, scribit venationes tantum regias esse Babylone, et omnis generis bestias tantum murorum ejus ambitu coerceri. Adhuc hodie visuntur priscae Babylonis ruinae, quae miram ejus amplitudinem et magnificentiam satis arguunt et testantur.

Unde allegorice in Babylone excidium mundi et reproborum, ac nominatim Romae, quae ad Neroniana tempora redibit, eritque sceleratissima in fine mundi, est adumbratum, ut dixi Apocal. cap. XVII.


Versus 41: Reges

41. Reges. Xenophon, lib. V Cyripaediae: Cyrus, inquit, contra Babylonem et alias gentes, multos secum reges abduxit, vel sponte addictos, vel armis subactos, ut Embdam Armeniorum, Antucham Hyrcaniorum, Damaram Cadusiorum, Craesum Lydiorum, etc.


Versus 44: Ecce Quasi Leo Ascendet De Superbia Jordanis

44. Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis. Cap. XLIX, 19, idem dixit de Nabuchodonosore, et de eo hic accipiunt Rabanus, Hugo, Lyranus, quod Judaea victa superbus quasi triumphator ad urbem suam pulchram Babylonem ascenderit.

Secundo, Vatablus: Darius Medus, inquit, ascendit contra Chaldaeum, de superbia Jordanis; id est ob superbam Judaeae gloriam, et magnificentiam a Chaldaeo profligatam et conculcatam. Tertio et optime, a Castro explicat, quasi dicat: Sicut leo ascendere solet de pascuis turgidi Jordanis ad praedam, sic veniet Persa contra Babylonem pulchram et invictam urbem. Cetera usque ad finem cap., explicata sunt cap. praeced. a vers. 19 ad 22, ubi eadem contra Idumaeos dicta sunt.

Vide hic, o christiane! humanarum rerum vicissitudinem, considera et compara Babyloniorum sortem cum ea ex qua prolapsi sunt, indeque collige quod a caducis ad aeterna mentem transferre, atque Deo rebusque coelestibus adhaerere, tantummodo sit sapere: «Nemo enim valet mobilia diligere, et ipse immobilis stare,» ait S. Gregorius, lib. VII Moral. cap. XXVIII; vel juxta novam editionem, cap. XXIV: «Sit ergo res temporalis in usu, aeterna in desiderio; illa in itinere, haec in perventione,» ait idem S. Gregorius, homil. 36 in Evangel.

(1) Hoc interpretes fere eo referunt, quod Cyrus Babylonem ita expugnavit, ut Euphrate, qui urbem inaccessam fecit, in paludem derivato, per alveum, ex quo abscesserat, in urbem ingressus est... Sed aquarum exsiccandarum mentio pertinet ad deserti descriptionem, in quod Babylon sit redigenda, ut quod mox vers. 39, de feris in ejus loco commorantibus dicitur. (Rosenmuller.)

Justum enim est, ait Aristoteles V Ethic. ex Rhadamento, ut, quod quis injuste aliis damni intulit, idem subeat et patiatur. Haec enim est lex talionis: Occidens occidatur, mutilans mutiletur, agens in exsilium exsulet, erretque vagus toto orbe, comburens comburatur, exscindens exscindatur.

luitque delere eorum nomen, regnum et gentem. Justum enim est, ait Aristoteles...

Malleus universae terrae? hoc est Babylon, quae quasi malleus adamantinus percussit et contuditt totam terram; ita ut nihil quantumvis durum vel aeneum ei resistere, aut ejus ictum sustinere posset, quin confringeretur et dissiliret. Sic Fredericus II Imperator jactabat se esse malleum Romae, et Romanae Ecclesiae, quin et totius orbis; sed ab Innocentio II aliisque Pontificibus confractus et contritus est, ut dixi Isaiae I, 10. Sic de Assyriis ait Isaias cap. X, 5: «Vae, Assur, virga furoris mei!» et de Cyro, per quem Deus castigavit Chaldaeos, cap. XLV, 1: «Cujus apprehendi dexteram.» Sic Attila vocatus fuit «metus orbis et flagellum Dei.» Praeclare S. Augustinus in Psalm. LXXIII...