Cornelius a Lapide

Epinicion Ezechielis


Index


Epinicion Dei Optimi Maximi Curru Cherubico Impios Debellantis, de Iisque Triumphantis, ex Oraculis Ezechielis

I. Aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei. Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab Aquilone: et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus: et de medio ejus quasi species electri, id est de medio ignis. Et in medio ejus similitudo quatuor animalium: et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis. Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni.

II. Et vidi, et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris: et scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae.

III. Et comedi illud: et factum est in ore meo sicut mel dulce. Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam; ne timeas eos, neque metuas a facie eorum: quia domus exasperans est.

IV. Pone sartaginem ferream in murum ferreum inter te, et inter civitatem. Et dormies super latus sinistrum trecentis nonaginta diebus pro iniquitatibus domus Israel. Deinde dormies super latus dextrum quadraginta diebus pro iniquitatibus domus Juda. Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin. Panem subcinericium comedes, et stercore hominis operies illum. Et dixi: A, a, a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta; et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda. Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis: et facies panem tuum in eo.

V. Rades caput et barbam, ac pilos divides, tertiam partem igni combures, tertiam concides gladio, tertiam disperges in ventum. Vivo ego, dicit Dominus, quia violasti sanctum meum, tertia pars tui peste morietur, tertia gladio cadet, tertiam in omnem ventum dispergam. Et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in Gentibus.

VI. Montes Israel, audite verbum Domini: Ecce ego inducam super vos gladium; et disperdam excelsa vestra. Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum: et dispergam ossa vestra circum aras vestras. Haec dicit Dominus Deus: Percute manum tuam, et allide pedem tuum, et dic: Heu, ad omnes abominationes malorum domus Israel: quia gladio, fame, et peste ruituri sunt.

VII. Haec dicit Dominus: Finis venit, venit finis super quatuor plagas terrae. Ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines simulacrorum fecerunt ex eo. Propterea dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud.

VIII. Emissa manus, et spiritus elevavit me inter caelum et terram, et adduxit me in Jerusalem. Et vidi ab Aquilone portae altaris idolum zeli in ipso introitu. Et dixit: Videbis abominationes majores.

IX. Dixit Dominus scriptori vestito lineis: Transi per mediam civitatem in medio Jerusalem: et signa thau super frontes virorum gementium, et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio ejus. Deinde dixit sex viris, quorum quisque habebat vas interfectionis in manu: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini.

X. Vidit Cherubim, et super ea firmamentum, et solium ex sapphiro. Et extendit Cherub manum de medio Cherubim ad ignem qui erat inter Cherubim: et sumpsit, et dedit in manus ejus, qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est.

XI. Cogitant filii Israel, dicentes: Nonne dudum aedificatae sunt domus? haec est lebes, nos autem carnes. Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes: et educam vos de medio ejus.

XII. Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis: transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum, in conspectu eorum, si forte aspiciant: quia domus exasperans est.

XIII. Haec dicit Dominus Deus: Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident! Quasi vulpes in desertis, prophetae tui, Israel, erant. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini. Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes: et dirumpam eos de brachiis vestris: et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum. Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum: et scietis quia ego Dominus.

XIV. Si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noe, Daniel et Job: ipsi justitia sua liberabunt animas suas, sed nec filios, nec filias liberabunt: sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur.

XV. Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum, quae sunt inter ligna sylvarum? Ecce igni datum est in escam: utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus?

XVI. Projecta es super faciem terrae in abjectione animae tuae, in die qua nata es. Et vestivi te discoloribus, et calceavi te ianthino: et cinxi te bysso, et indui te subtilibus. Et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum. Propterea, meretrix, audi verbum Domini. Et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem: et dabo te in sanguinem furoris et zeli. Et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum; et demolientur prostibulum tuum: et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui: et derelinquent te nudam, plenamque ignominia. Et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt te gladiis suis. Et comburent domos tuas igni.

XVII. Haec dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri. Summitatem frondium ejus avulsit: et transportavit eam in terram Chanaan, in urbe negotiatorum posuit illam.

XVIII. Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola haec in proverbium in Israel. Anima, quae peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam: vita vivet, et non morietur. Omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor: in justitia sua, quam operatus est, vivet. Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? omnes justitiae ejus, quas fecerat, non recordabuntur: in praevaricatione, qua praevaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur.

XIX. Leena tulit unum de leunculis suis, leonem constituit eum: didicit praedam capere, et homines devorare. Didicit viduas facere: hinc Gentes miserunt eum in caveam, in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis. Et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium. Et evulsa est in ira, ignis fructum ejus comedit: planctus est, et erit in planctum.

XX. Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos. Et dixi: A, a, a, Domine Deus: ipsi dicunt de me: Numquid non per parabolas loquitur iste?

XXI. Et dices terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium. Ut caedat victimas exacutus est: ut splendeat limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum. Exacuere, vade ad dexteram, sive ad sinistram, quocumque faciei tuae est appetitus. Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas: interrogavit idola, exta consuluit. Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in caede, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones.

Haec dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne haec est, quae humilem sublevavit, et sublimem humiliavit? Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam: et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei. Et tu, fili hominis, propheta, et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum, et dices: Mucro, mucro, evagina te ad occidendum, lima te ut interficias, et fulgeas.

XXII. Et tu, fili hominis, nonne judicas, nonne judicas civitatem sanguinum? Sanctuaria mea sprevisti, et sabbata mea polluisti. Et quaesivi de eis virum, qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: et non inveni.

XXIII. Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt. Et fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae. Nomina earum Oolla major, et Ooliba soror ejus minor: earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba. Fornicata est Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes, vestitos hyacintho, juvenes cupidinis, ascensores equorum. Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine. Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plusquam illa insanivit libidine: et fornicationem suam super fornicationem sororis suae ad filios Assyriorum praebuit impudenter, ducibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.

XXIV. Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam, et mitte in eam aquam. Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena. Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus. Congere ossa, quae igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrymae tuae. Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis, nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut praeceperat mihi. Erit Ezechiel vobis in portentum: juxta quae feci, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus.

XXV. Et dices filiis Ammon: Pro eo quod plausisti manu, et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israel: Idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem Gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram: et scies quia ego Dominus. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis: idcirco haec dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumaeam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab Austro: et qui sunt in Dedan, gladio cadent.

XXVI. Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem: Euge, confractae sunt portae populorum, conversa est ad me: implebor, deserta est. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te Gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans. Et dissipabunt muros Tyri et destruent turres ejus: et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram. Et descendent de sedibus suis omnes principes maris: et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore: in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur. Et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo periisti, quae habitas in mari, urbs inclyta, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi?

XXVII. O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum, et in corde maris sita. Omnes naves maris, et nautae earum, fuerunt in populo negotiationis tuae. Haec omnia tecum cadent in corde maris in die ruinae tuae.

XXVIII. Fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus, ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non Deus, et dedisti cor tuum quasi cor Dei. Ecce sapientior es tu Daniele: omne secretum non est absconditum a te. Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore. In deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et berillus, sapphirus et carbunculus, et smaragdus: aurum opus decoris tui: et foramina tua in die, qua conditus es, praeparata sunt. Tu Cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti, perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te.

Et elevatum est cor tuum in decore tuo: perdidisti sapientiam tuam in decore tuo, in terram projeci te; ante faciem regum dedi te ut cernerent te.

XXIX. Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti, et prophetabis de eo, et de Aegypto universa. Loquere, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Pharao, rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum. Et ponam frenum in maxillis tuis: et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis: et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt. Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est: et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti: et accipiet multitudinem ejus, et depraedabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus: et erit merces exercitui illius.

XXX. Fili hominis, propheta, et dic: Haec dicit Dominus Deus: Ululate, vae, vae diei! Quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini: dies nubis, tempus Gentium erit. Et veniet gladius in Aegyptum: et erit pavor in Aethiopia, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus.

XXXI. Fili hominis, dic Pharaoni regi Aegypti, et populo ejus: Cui similis factus es in magnitudine tua? Ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus. Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua: tradidi eum in manu fortissimi Gentium, faciens faciet ei: juxta impietatem ejus ejeci eum. Et succident eum alieni, et crudelissimi nationum. Cui assimilatus es, o inclyte, atque sublimis inter ligna voluptatis? Ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam: in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio: ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus.

XXXII. Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Aegypti, et dices ad eum: Leoni Gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari: et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum. Propterea haec dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea. Ibi Assur, et omnis multitudo ejus: in circuitu illius sepulcra ejus: omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio. Tu ergo in medio incircumcisorum contereris, et dormies cum interfectis gladio.

XXXIII. Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel? Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos; quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum. Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur: et audiunt verba tua, et non faciunt ea. Et cum venerit quod praedictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.

XXXIV. Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos! nonne greges a pastoribus pascuntur? Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis, quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quaesistis; sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor: et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt. Propterea, pastores, audite verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos: et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam. Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam; et pascam illas in judicio. Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem. Ego autem Dominus ero eis in Deum: et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum.

XXXV. Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir, et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus. Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manu gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae.

XXXVI. Idcirco vaticinare super humum Israel, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo, et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis. Idcirco haec dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam, ut gentes quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam portent. Vos autem montes Israel ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel: prope enim est ut veniat. Et replebo vos hominibus et jumentis: et multiplicabuntur, et crescent; et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus, quam habuistis ab initio: et scietis quia ego Dominus. Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.

XXXVII. Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini: et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus. Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti. Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis: et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini. Et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt: et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant. Et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde. Et dixit ad me: Fili hominis, ossa haec universa, domus Israel est: ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus. Propterea vaticinare, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulcris vestris, populus meus: et inducam vos in terram Israel. Et percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis: et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.

XXXVIII. Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo. Et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te Gog principem capitis Mosoch et Thubal. Et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis: et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis universos, multitudinem magnam hastam et clypeum arripientium et gladium. Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus: et gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur. Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis: ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos, qui sunt cum eo.

XXXIX. Super montes Israel cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui, qui sunt tecum: feris, avibus, omnique volatili, et bestiis terrae dedi te ad devorandum. Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter: et scient quia ego Dominus. Et succendent arma igni septem annis; et sepelient ibi Gog, et vocabitur vallis multitudinis Gog. Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram.

XL. In visionibus Dei adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis: super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad Austrum. Et ecce vir, cujus erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus: stabat autem in porta, et mensus est calamo portas, vestibula, fenestras, thalamos, atria et gazophylacia templi.

XLIII. Et audivi loquentem ad me de domo, et vir qui stabat juxta me, dixit ad me: Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum: et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis. Nunc ergo repellant procul fornicationem suam, et ruinas regum suorum a me: et habitabo in medio eorum semper.

XLIV. Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad Orientem: et erat clausa.

XLV. Cumque coeperitis terram dividere sortito, separate primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque millia, et latitudine decem millia: sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum.

XLVI. Haec dicit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis: haereditas ejus, filiorum suorum erit, possidebunt eam haereditarie.

XLVII. Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad Orientem: facies enim domus respiciebat ad Orientem: aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad Meridiem altaris.

Et traduxit me per aquam usque ad talos. Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua. Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem, quem non potui pertransire: quoniam intumuerunt aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari. Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte.

XLVIII. Et hi egressus civitatis: A plaga Septentrionali quingentos et quatuor millia mensurabis. Et portae civitatis ex nominibus tribuum Israel, portae tres a Septentrione, porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una. Per circuitum, decem et octo millia; et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum, Amen.