Cornelius a Lapide

Prooemium in Ezechielem


Index


Prooemium

Fuerunt nonnulli veterum qui putarunt Ezechielem fuisse Pythagoram. Audi Clementem libro primo Stromat.: Alexander, inquit, in libro de Symbolis Pythagoricis, refert Pythagoram fuisse discipulum Nazarethi Assyrii. Quidam eum existimant Ezechielem; sed non est, ut ostendetur postea. Clearchus autem Peripateticus dicit se nosse quemdam Judaeum, cum quo versatus est Aristoteles. Insinuat Aristotelem sua hausisse a Judaeis, aeque ac Pythagoram et Platonem, qui proinde vocatus est Moses Atticus. Atque ab Ezechiele nomen accepisse videtur Ezechielus poeta tragicus, de quo idem Clemens eodem libro sic scribit: De Mosis educatione nobiscum quoque consentiet Ezechielus Judaicarum tragoediarum poeta in Actu qui inscribitur exagoge, id est Eductio, sic scribens ex persona Mosis, ubi multa ejus carmina de Mose recitat. Ad hosce accedit S. Ambrosius, qui Pythagoram a Judaeis ortum censet. Sic enim scribit ad Irenaeum lib. III, epist. 20: Pythagoricum mandatum in aliquorum scriptis praedicari invenimus, quo ille discipulos suos communem atque usitatam populo prohibuit ingredi viam. Sed hoc unde assumpserit non est incognitum. Nam cum ex populo Hebraeorum (ut plerique arbitrantur) genus duxerit, ex ejus disciplina derivavit etiam magisterii praecepta, meritoque magnus apud Philosophos habitus, qualem (ut aiunt) vix reperis ullum. Legerat itaque in Exodo Mosi divino praeceptum esse oraculo: Solve calceamentum pedum tuorum. Id etiam praeceptum Jesu Nave, videlicet, ut detritae et popularis vitae deponerent pulverem, qui viam Domini ambulare desiderarent. Legerat praeceptum eidem Mosi, ut montem cum sacerdotibus ascenderet, populus autem deorsum staret. Et Theodoretus, lib. I De Fide, ubi Pythagoram circumcisum asserit: Fertur, inquit, Pythagoras circumcisionem subiisse acceptam ab Aegyptiis, quam tamen Aegyptii ab Hebraeis patribus accepissent. Favet et ratio, vel potius conjectura. Nam tam Ezechiel, quam Pythagoras totus mysticus est et symbolicus, uterque sua oracula suamque Ethicam docet per symbola et aenigmata.

Ad haec, uterque eodem fere tempore floruit, videlicet Ezechiel sub Nabuchodonosore, Pythagoras sub Cyro et Cambyse, teste Eusebio in Chronico. Insuper sicut Ezechiel cum Deo collocutor est, ab eoque edoctus, ita et Pythagoras dixit se familiarem esse Apollini, ab eoque doceri: unde et Pythagoras dictus a Pythio Apolline, quod cum illo colloqueretur, ideoque non minus vera doceret, quam Pythius. Quocirca ipse suis erat instar oraculi: de eo enim dicebant, autos epha, Pythagoras hoc dixit; ergo verum est et indubitatum. Unde Ovidius de eo canit libro XV Metamorph.

Mente deos adiit, et quae natura negavit
Usibus humanis, oculis ea pectoris hausit.

Verum certum est Pythagoram nec Ezechielem fuisse, nec Judaeum, etsi a Judaeis et Prophetis sua dogmata, forte etiam circumcisionem, mutuatus sit. Nam primo, veteres passim docent Pythagoram ex Samo insula prodiisse: ergo Graecus fuit, non Judaeus. Secundo, Pythagoras docuit metempsychosin, id est animarum ex uno corpore in aliud, non tantum hominis, sed et bestiae transmigrationem: quae plane Hebraeorum placitis repugnat, et nominatim oraculo Ezech. cap. xxxvii, de anima ad sua ossa suamque carnem redeunte. Pythagoras enim, uti diserte docet Tertullianus, lib. De Anima cap. xxviii, ut hunc suum de animarum transmigratione errorem populo probaret, mortem simulavit, subterraneo latuit in specu per septennium, illic se patientia damnans una matre conscia: et ubi satis visus est corpulentiam interpolasse, de adytis fallaciae emersit, ut ab inferis redire crederetur, dicens se prius fuisse Aethalidem sive Euphorbum; Pyrrham deinde piscatorem, et mox Hermotymon. Pythagorae est illa vox, quam in se transcribens Hermias Philosophus irridet tract. De Gentilium Philosophorum irrisione, qui exstat tom. IV Biblioth. SS. Patrum: Nunc, ait, immortalis sum, et gaudeo; nunc contra mortalis fio, et ploro: mors individua corpora solvit, aqua fio, fio aer, fio ignis: paulo post nec aerem, nec ignem, sed feram me facit, piscem me facit. Itaque vicissim fratres habeo Delphinos. Cum vero intueor corpus, pertimesco, et nescio quo nomine id vocem, nominemve, an canem, an lupum, an taurum, an avem, an serpentem, an draconem, an chimaeram, in cunctas enim bestias commutor, terrestres, aquatiles, volucres, multiformes, agrestes, cicures; mutas, vocales; brutas, ratione munitas. Nato, volo, sublimis in aera feror, serpo, curro, sedeo.

Tertio, quia Ezechiel et Pythagoras non fuerunt synchroni, sed hic illo fuit posterior. Ezechiel enim floruit regnante apud Chaldaeos Nabuchodonosore, apud Romanos Tarquinio Prisco, olympiade 49. Pythagoras vero floruit eversa Chaldaeorum monarchia, regnante apud Persas Cambyse, apud Romanos Tarquinio Superbo, olympiade 64. Ita Eusebius in Chronico. Ergo Ezechiel quindecim olympiadibus, hoc est 60 annis, praecessit Pythagoram. Insuper Eusebius: Olympiade, inquit, quinquagesima sub Cyro floruit Thales praeceptor Anaximandri; hic Anaximenis, hic Anaxagorae, hic Periclis fuit magister; Anaxagorae vero temporibus Xenophanes et Pythagoras fuerunt. Ergo Pythagoras Cyro duabus, Ezechiele tribus vel quatuor generationibus fuit posterior.


Quaestio 1: Quis, et qualis fuit Ezechiel?

Respondet S. Hieronymus in cap. xlvii et alibi: Ezechiel Scripturarum et oceanus, et mysteriorum Dei labyrinthus: mysteria quae alii prophetae aperto sermone prophetant, ipse sacris veluti hieroglyphicorum arcanis tegit et obsignat.

Primo ergo Ezechiel fuit sacerdos, oriundus ex tribu Levi, uti testatur S. Hieronymus in cap. xiv Ezechiel. 23, imo ipse Ezechiel cap. 1, 3. Patria ei fuit Sarara, ait Epiphanius in ejus Vita. Fuit filius Buzi. Hunc Buzi tradunt, aut potius fabulantur Hebraei, fuisse Jeremiam Prophetam, qui dictus fuit Buzi, id est contemptus, eo quod Judaeis esset contemptui et ludibrio. Nazianzenus vero, orat. 47: Ferunt, inquit, Ezechielem servum Jeremiae prius exstitisse. Sed et hoc fabulosum videtur. Fuit enim ipse ex genere sacerdotali, quod apud Judaeos erat nobilissimum. Videtur ergo haec lacinia Nazianzeno assuta: aut certe Nazianzenus Rabbinorum sui temporis sententiam refert tantum, non probat, uti et facit saepe ejus discipulus S. Hieronymus.

Secundo, Ezechiel hebraice idem est quod chezek el, id est robur seu fortitudo Dei, aut roboratus a Deo. Unde cap. iii, 8, audit a Deo: Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam. Origenes tamen et S. Hieronymus in cap. xlvii, 8, Ezechielem interpretantur, imperium Dei; pin chazac enim roborari et praevalere, hoc est dominari et imperare, significat.

Tertio, fuit ipse typus Christi, ideoque, aeque ut Christus, vocatur filius hominis. Ita S. Gregorius, Isidorus et alii.

Porro S. Gregorius, lib. XXVI Moral. cap. v: Ezechiel, inquit, magistrorum speciem tenet. Idem in Ezechiel, homil. 12: Ezechiel, inquit, typum praedicantium tenet. Idem, lib. III Exposit. in I Reg. cap. ix: Ezechiel, ait, durus praedicator contra duros in malo veniebat, ut dura quae ventura erant locuturus ostenderet, septem diebus in medio eorum, antequam loqueretur, flebat, Ezech. III, 15. Illos enim imitari electus praedicator debet, qui et acuta praedicant, et quae loquuntur observant.

Quarto, fuit ipse sui saeculi portentum, uti de eo dicit Deus, cap. xxiv, 24, ut portentosis suis dictis et factis flecteret et frangeret Judaeorum duritiem et obstinationem in peccatis. Hac de causa obsidionem urbis in latere descripsit, panem stercore boum coctum comedit, et super unum latus cubavit 390 diebus, cap. IV, 1. Hac de causa describit cap. I currum bellicum Dei, cum angelis bellum, vindictam et excidium Judaeis aliisque gentibus minitantis et comparantis.

Quinto, fuit Martyr, occisus a Judaeis, et a duce populi sui, ait Epiphanius, apud Babylonem, eo quod eos de cultu idolorum argueret. Unde in Romano Martyrol. de eo ita legimus die 10 aprilis: Ezechielis Prophetae, qui a judice populi Israel, quod eum de cultu idolorum argueret, apud Babyloniam interfectus, in sepulcro Sem et Arphaxad, Abrahae progenitorum sepultus est, ad quod orationis causa multi confluere consueverunt. Idem docent S. Dorotheus in Synopsi cap. xvi, Isidorus, lib. De Vita et obitu Sanctorum, cap. xxxix, Epiphanius, lib. De Prophet. vita et interitu, cap. xix. Porro de genere mortis non constat. Auctor operis imperfecti in Matthaeum, hom. 46, tradit eum raptatum et excerebratum: Misi, ait, Ezechielem, et tractum super lapides excerebrasti eum. Adrichomius in Descript. Terrae sanctae, pag. 246, anno mundi 3386, tradit eum equis fuisse distractum; sed veterem hujus rei auctorem neminem citat.

Sexto, Epiphanius, Isidorus, Dorotheus ibidem miracula ejus narrant. Primo, quod quasi alter Moses, Judaeos per flumen Chobar sicco pede deduxerit, Chaldaeis eos insequentibus in eo demersis; secundo, quod piscium copiam suis precibus a Deo impetrarit, qua Judaeos fame pene enectos refecit; tertio, quod venenatos serpentes in impios Danitas et Gadditas immiserit. Verum horum fides sit penes auctores.


Quaestio 2: Quando coeperit prophetare, et quandiu prophetarit Ezechiel?

Respondeo. Daniel e Jerusalem abductus fuit a Nabuchodonosore in Babylonem anno 3 Joakim, Daniel. 1, 1. Ezechiel vero post eum abductus fuit 8 anno, puta anno 11 et ultimo Joakim, scilicet postquam a Chaldaeis occisus est, eique in regno successit filius Joachin per tres menses; et eo deinde pariter abducto, Sedecias, qui erat frater Joakim. Ita Josephus, lib. X Antiq. viii.

Secundo, Ezechiel vaticinari orsus est anno 5, postquam abductus est, puta anno 5 transmigrationis Joachin, qui pariter fuit annus 5 regni Sedeciae. Patet id, Ezechiel. 1, 2. Prophetare ergo coepit Ezechiel post Isaiam, anno 199, post Jeremiam, annis 34. Jeremias enim coepit anno 13 Josiae, Jerem. 1, 2, a quo 13 anno usque ad 3 Sedeciae sunt 34 anni. Ita S. Hieronymus sub initium cap. 1 Ezech. Ante Danielem vero Ezechiel prophetare coepit annis 22. Excipio historiam Susannae: hanc enim Daniel spiritu prophetico a morte liberavit antequam inciperet prophetare Ezechiel, ut patebit Daniel. xiii. Perrexit tamen Ezechiel prophetare, ac post eum Daniel, Judaeis in Babylone, eodem tempore quo Jeremias pergebat Judaeis prophetare in Jerusalem. Causam dat S. Hieronymus in Ezech. cap. xii, 7: Illius (Jeremiae), inquit, prophetia mittebatur ad captivos in Babylone, et hujus (Ezechielis) ad eos qui habitabant in Jerusalem, ut unius in diversis regionibus Dei providentia probaretur, et intelligerent audientes quaecumque accidebant populo, nequaquam idolorum potestate, sed Domini jussione consistere.

Denique S. Hieronymus, Origenes, Gregorius et Hebraei censent Ezechielem coepisse praedicare et prophetare anno aetatis 30. Eodem enim coeperunt alii, et Christus, et Joannes Baptista. Verum hoc incertum est: nam puer abductus est, si credimus Josepho, et mox anno 5 coepit prophetare: atque de Jeremia constat eum puerum coepisse praedicare, Jerem. 1, 6.

Tertio, prophetavit Ezechiel annis 20. Coepit enim anno 5 transmigrationis Joachin: finiit ejusdem anno 25, ut patet cap. xl, 1. Quare ibidem falsus videtur S. Gregorius, homil. 13, dum eum prophetasse scribit annis 25; putat enim ipsum coepisse anno 5 Joakim patris, non Joachin filii, cujus contrarium diserte tradit Josephus, lib. X. cap. viii, et S. Hieronymus. Imo ipse Ezechiel, qui toto hoc libro prophetias suas consignat per annos transmigrationis Joachin, non Joakim (hic enim non transmigravit, sed occisus est); quia nimirum ipse eodem anno quo Joachin, et, ut videtur, cum ipso Joachin abductus est in Babylonem. Ita enim habet S. Hieronymus in Praefat., et communis interpretum opinio.

Adde jam dictis unam prophetiam, quam habuit Ezechiel cap. xxix, 17, anno transmigrationis Joachin 27, quam si ceteris addas, colliges eum prophetasse precise 22 annis. An ulterius prophetarit, ex scriptis ejus non liquet.

Coepit ergo Ezechiel prophetare anno mundi 3317, qui fuit ante Christum 632, in hunc enim annum incidit annus quintus transmigrationis Joachin sive Jechoniae, qui idem fuit quintus regni Sedeciae, uti dixi in Prooemio in Synopsi chron. Desiit vero prophetare anno mundi 3339, qui fuit ante Christum 610, quo coepit prophetare Daniel, uti ostendam Dan. II, 1. Eodem ergo anno quo desiit Ezechiel, coepit Daniel, ut ille huic lampada tradidisse videatur. Nunc accipe quadrigam chronologiae quatuor Prophetarum. Isaias coepit prophetare anno 17 Oziae, cum ageret annum aetatis 30 circiter; ergo coepit ante Romam annis fere 50. Roma enim condita est sub annum 11 (licet Eusebius in Chron. habeat decimum sextum) Joatham filii Oziae; ac post 4 annos, Romulus occiso fratre Remo in ea regnare coepit, cum Isaias esset circiter 80 annorum, uti dixi Prooemio in Isaiam. Ab anno 11 Joatham, usque ad annum 13 Josiae, quo coepit prophetare Jeremias, fluxerunt anni 120. Totidem fluxerunt ab 1 anno Romae conditae usque ad annum 2 Anci Martii, qui fuit quartus rex Romanorum. Ergo Jeremias coepit prophetare anno 2 Anci Martii. Ab hoc anno 2 Anci usque ad annum 13 Tarquinii Prisci fluxerunt anni 34. Totidem fluxerunt ab anno 13 Josiae usque ad annum 5 Sedeciae, quo coepit prophetare Ezechiel. Coepit ergo anno 13 Tarquinii Prisci. Ab hoc anno 13 Tarquinii Prisci usque ad annum 35 ejusdem Tarquinii Prisci, fluxerunt anni 22. Totidem fluxerunt ab anno 5 transmigrationis Joachin, usque ad annum 27 transmigrationis ejusdem, quo coepit prophetare Daniel. Coepit ergo Daniel anno 35 Tarquinii Prisci. Accipe horum seriem et synopsin, per parallela annorum regum Juda et regum Romae.


Tabula Chronologica: Reges Juda et Reges Romae

Ozias vel Azarias, cujus anno 17 coepit prophetare Isaias, regnavit annis 52.
Joatham regnavit annis 16.
Achaz regnavit annis 16.
Ezechias regnavit annis 29.

Romae conditio (qua prima urbis jacta sunt fundamenta) quinque annis antecessit regnum Romuli.

Ita Eusebius in Chronolog., et alii exactiore Chronologi, licet nonnulli exordia Romae et Romuli confundant. Roma enim condita est Palilibus (qui postea dies festus fuit) anno 40 Amulii regis Latii, inquit Eusebius, qui secundum tabulam Chronologicam, quam Genesi praefixi, fuit annus 11 Joatham, ac post 4 annos, scilicet post annum 44 Amulii, abavunculi sui, puta anno Joatham 16, coepit in ea regnare Romulus, qui regnavit annis 39.

Porro Roma condita est olympiadis sextae anno 3, uti ex Varrone, Livio, Solino et Dionysio docent Gordonus, Mercator, Torniellus, et passim alii Chronologi. Quocirca initium olympiadum praecessit initium Romae annis 23; tot enim annos faciunt sex olympiades. Quapropter initium olympiadum in tabula chronologica quam Genesi praefixi, consignatur anno 40 Oziae vel Azariae regis Juda; qui regnavit 52 annis, cui successit filius Joatham, cujus anno 11 condita est Roma. Numera enim annos a 40 Oziae ad 11 Joatham, invenies 23. Iidem auctores, licet varient in consignatione initii olympiadum, et urbis Romae ad annos regum Juda; consentiunt tamen in eo quod Roma condita sit post Trojam eversam anno 432.

Post Romulum ante Numam fuit interregnum unius anni.

Manasses regnavit annis 55.
Amon regnavit annis 2.
Perperam enim Eusebius in Chronico ex Septuaginta dat Amoni annos 12, cum constet eum tantum biennium regnasse, uti diserte dicitur II Paral. xxxiii, 21 et IV Reg. xxi, 19.

Numa Pompilius, secundus rex Romanorum (sub quo a Manasse occisus est Isaias) regnavit annis 41.
Tullus Hostilius, tertius rex Romanorum, regnavit annis 32.
Ancus Martius, quartus rex Romanorum, regnavit annis 23.
Secundus annus Anci incidit in 13 Josiae, quo coepit prophetare Jeremias.

Josias regnavit annis 31.
Eodem tempore in Aegypto regnabat Pharao Nechao; ab hoc enim occisus est Josias.

Joakim regnavit annis 11.
Joachin sive Jechonias, filius Joakim, regnavit mensibus tribus: post quos captus a Nabuchodonosore transmigravit in Babylonem, succedente sibi Sedecia patruo: iidem ergo sunt anni transmigrationis Jechoniae et regni Sedeciae. Ab hac transmigratione Jechoniae incipiunt 70 anni captivitatis Babylonicae.

Sedecias regnavit annis 11.
Post quos a Nabuchodonosore captus, et excaecatus, atque eversa est Jerusalem regnumque Juda. Ita nimirum Hierosolyma ruente succrevit Roma, et in ea quasi in semine Romana Ecclesia, cui haec sua oracula conscripserunt Prophetae.

Tarquinius Priscus, quintus rex Romanorum, regnavit annis 38.
Annus 13 Tarquinii Prisci incidit in annum 5 transmigrationis Jechoniae, et in annum 5 regni Sedeciae, quo coepit prophetare Ezechiel, qui pariter fuit annus 13 Nabuchodonosoris, qui tum regnabat in Babylonia.

Eodem pariter anno in Media et Perside coepit regnare Astyages, regnavitque 38 annos, quibus exactis successit ei Cyrus.

Rursum annus 35 Tarquinii Prisci incidit in annum 27 transmigrationis Jechoniae, quo coepit prophetare Daniel.

Servius Tullius, sextus rex Romanorum, regnavit annis 44.

Anno 14 Servii Tulli moritur Astyages, et succedit ei in regno Persidis Cyrus, qui regnavit in ea 30 annis, ac anno 27 regni sui expugnavit Babylonem, factusque est monarcha. Eodem tempore in Lydia regnabat Croesus, quem devicit Cyrus; tunc quoque floruit Solon legislator Atheniensis.

Tarquinius Superbus, septimus et ultimus rex Romanorum, regnavit annis 35.

Anni 70 captivitatis Babylonicae finiuntur anno 27 Cyri, qui fuit annus 1 monarchiae Cyri et Tarquinii Superbi septimus; licet Eusebius in Chronico putet fuisse annum hunc Tarquinii 27, eo quod Amoni regi Juda det annos, non duos, sed 12 (quod repugnat S. Scripturae Hebraeae et Latinae), atque 70 annos captivitatis non a transmigratione Jechoniae; sed decem annis serius, puta a capto Sedecia, et ab eversa Jerusalem ordiatur. Adde enim his 10 annis 10 Amonis, habebis annos 20 Eusebii, quos ipse hic addit et interserit, ut anno Tarquinii Superbi, non 7, sed 27, qui et Cyri fuit 27, putet expleri annos 70 captivitatis Babylonicae. Insuper Eusebius annos Romuli quinque annis serius quam nos orditur, puta ab anno 5 Achaz, cum nos ab anno 16 Joatham eos ordiamur.

Ergo 27 annus Cyri, quo capta Babylone obtinuit monarchiam, ac solvit Judaeorum captivitatem Babylonicam, incidit in annum 7 Tarquinii Superbi; annus vero 30 Cyri, quo mortuus est, incidit in annum 10 ejusdem Tarquinii. Cyro successit Cambyses, regnavitque 8 annos, sub quo floruit Pythagoras, inquit Eusebius in Chronico, qui tot annos dat cuique regi Romanorum quot hic assignavi; licet alii varient, et quibusdam dent plures, quibusdam pauciores annos.

Anno 27 transmigrationis Jechoniae et captivitatis Babylonicae, qui fuit annus 16 ab eversa Jerusalem, et a capto Sedecia, coepit in Babylone prophetare Daniel, Dan. ii, 1.


Quaestio 3: Quodnam sit ejus argumentum?

Respondeo: Idem est quod Jeremiae, sed figuris et aenigmatibus magis involutum et obscurum. Sicut ergo Jeremias primis 27 capitibus excidium Judaeorum et captivitatem Babylonicam impiis Judaeis minatur ac praedicit, ita idem facit Ezechiel per prima 24 capita, causasque, scilicet peccata eorum, recenset et arguit.

Secundo, sicut Jeremias a cap. xxvii ad li, aliis gentibus, ut Ammon, Moab, Edom, Philisteis, Tyro, Aegypto, idem Chaldaeorum excidium intentat: ita facit et Ezechiel a cap. xxv ad xxxiv.

Denique ultimis xiv capitibus prophetat liberationem et reditum e captivitate, Christi regnum pastorale, baptismum, vocationem Gentium, resurrectionem, interitum Gog ac Magog, itaque suos solatur. Unde cap. xl et sequent., ad finem usque praedicit urbem incensam, et templum cum suis quas minutim describit partibus et dimensionibus reaedificanda, scilicet non tam litteraliter quam mystice in Christo et Ecclesia.

Idem ex parte facit Jeremias a cap. xxx ad xxxiv. Deus ergo, qui omni tempore Ecclesiae et fidelibus providet doctores et praecones, hoc saeculo Judaeis in Babylone dedit Ezechielem, Judaeis vero in Jerusalem dedit Jeremiam.

Causa prophetandi fuit, ut Jeremiae prophetiam de urbis et gentis excidio confirmaret. Erat enim Hananias, Jerem. xxviii, et Semeias cap. xxix, aliique pseudoprophetae, qui Jeremiam falsitatis arguebant, vaticinantes Judaeis pacem et prospera omnia, ac eos qui in Babylonem abducti fuerant, brevi in patriam redituros; cum Jeremias contrarium ediceret, scriberetque abductis in Babylonem, ut domos aedificarent, plantarent vineas, ducerent uxores, quasi ibi mansuri ad 70 annos, cap. xxix, 5: Ezechiel ergo missus est a Deo, tum ut Jeremiae oracula confirmet, tum ut captivos in Babylone soletur. Erant enim quos poenitebat deditionis suae, quam fecerant Chaldaeis, eo quod viderent Jerusalem subsistere, nec everti, uti minatus fuerat Jeremias. Hisce Ezechiel praedicit, post quinque annos certo evertendam Jerusalem, omnesque cives abducendos in Babylonem, ac proinde eos gaudere debere, quod hoc excidium non sint visuri, sed pacifice degant in Babylone. Ita S. Hieronymus in Praefatione.

Atque hac de causa, tanta est inter Jeremiam et Ezechielem affinitas et consensio, ut uterque non tantum idem praedicat, sed iisdem saepe verbis ac sententiis utatur, uti in decursu ostendam. Quocirca quod philosophus rogatus, quo pacto differret Dialectica a Rhetorica, respondit: Sicut manus contracta a seipsa explicata; idem de Ezechiele et Jeremia dicere liceat, utrumque scilicet idem iisdem vaticinari, sed Ezechielem obscure per symbola, instar manus complicatae et convolutae; Jeremiam vero aperte et plane, instar manus explicatae et explanatae. Sicut ergo Zeno Logicam pugno, Rhetoricam palmae comparabat; ita pugno Ezechielem, palmae Jeremiam compares. Rursum, sicut S. Augustinus in Psalm. cv, dixit, Novum Testamentum in Veteri velari, Vetus in Novo revelari: ita pariter dicas Jeremiam in Ezechiele velari, Ezechielem in Jeremia revelari, ut Ezechiel sit Jeremias velatus, et Jeremias Ezechiel revelatus.

Porro Josephus, lib. X Antiq. cap. x et xi, scribit Sedeciam et Judaeos nec Ezechielis nec Jeremiae oraculis credidisse, eo quod contraria vaticinari viderentur. Nam Jeremias, cap. xxi, 7, praedixerat Sedeciam in Babylonem abducendum: Ezechiel vero in cap. xii, 11, negaverat eum Babylonem visurum. Sed utrumque fuisse verum docuit eventus. Nam a Chaldaeis excaecatus Sedecias, ductus est in Babylonem, itaque eo ivit; sed quia caecus, eam non vidit. Et utrumque loco citato praedixit Ezechiel. Frustra ergo antilogia haec incredulitati Judaeorum praetexitur.

Denique Ezechiel omnes, tam Gentes quam Judaeos, ad Dei cultum et Jesu Christi obsequium allicit et invitat, tum spe praemiorum, tum metu poenarum et excidii. Hoc est quod ait Ecclesiasticus cap. xlix, 10: Ezechiel vidit conspectum gloriae, quam ostendit illi in curru Cherubim. Nam commemoratus est inimicorum in imbre, benefacere illis qui ostenderunt vias rectas, quod scilicet Deus ulcisceretur inimicos suos, instar imbris et procellae desuper irruentis (huic enim Deum ultorem comparat Ezechiel, cap. xviii, 22, et cap. xxxviii, 5), quodque benefaceret recte agentibus, aut ad eum per poenitentiam redeuntibus, ut patet iisdem locis jam citatis.

Citant veteres oraculum de partu Virginis, ex Ezechiele juxta versionem Septuaginta petitum, estque hoc: Pariet vitula et dicent: Non peperit, i. d. Pariet B. Virgo, at haeretici virginem peperisse negabunt. Ita Epiphanius, lib. I Contra haeresim Ebionitarum, et Tertullianus, lib. De Carne Christi, cap. xxiii. Alii legunt: Peperit, et non peperit, q. d. Virgo peperit, at non peperit ut aliae matres ex viri semine, cum dolore et reseratione claustri virginalis. Ita Clemens, lib. VII Stromat.


Quaestio 4: Quanta sit Ezechielis sublimitas et obscuritas?

Respondeo: illa ad oculum patet, si quis solum cap. I, et cap. xl, cum seq. octo inspiciat. Hinc S. Gregorius Nazianzenus, orat. 23: Ezechiel, ait, omnium Prophetarum maximus est et excelsus. Idem, oratione 34: Quid, inquit, Isaiam et Ezechielem rerum maximarum spectatorem, reliquosque Prophetas commemorarem? quorum alter Dominum sabaoth in gloriae throno sedentem vidit, eumque a Seraphim senis alis praeditis in orbem cinctum, ac laudatum, et occultatum, seque ipsum carbone perpurgatum, atque ad obeundum Prophetae munus adornatum: alter vehiculum quoque Dei, hoc est Cherubinos, describit, thronumque ipsis excelsiorem, eoque sublimius firmamentum, atque insuper eum qui in firmamento sese utcumque conspiciendum praebebat, vocesque etiam quasdam, et impetus atque actiones, sive divinum hoc fuerit spectrum, solis optimis et sanctissimis viris spectabile, sive minime fallax noctis visio; sive mentis impressio quaedam et informatio, cum rebus futuris quasi cum praesentibus commercium habens; sive arcanum quoddam aliud prophetiae genus, dicere nequeo; novit hoc Prophetarum Deus, et qui hujusmodi afflatibus agitantur.

Hebraei tradunt duas esse in Scriptura leges, alteram scriptam, de rerum creatione; alteram secretam traditam Mosi de divinitatis specie: illam appellatam beresit, istam mercaba; illam contineri Genesi, istam in Ezechielis curru; illam vulgatam esse omnibus, hanc solis sapientibus detectam. Quocirca S. Hieronymus hic apud Hebraeos vetitum asserit, ne quis Ezechielis principium et finem, Cantica Canticorum, et initium Geneseos, legat ante aetatem sacerdotalem, id est ante annum trigesimum. Est enim Ezechiel inter Prophetas, quod inter Graecos Heraclitus, qui teste Plutarcho in Vita Fabii Maximi ab obscuritate dictus est skoteinos, id est tenebricosus, ait Delrio, adag. 197.

Amplius tradunt et observant Rabbini, scilicet, ut neminem ante trigesimum annum ad Ezechielis lectionem admittunt. Rursum, negant fas esse cuiquam Ezechielem scriptis commentariis explicare, nisi summa tantum ejus capita attingendo. Verum haec eorum est superstitio. Quod enim Deus per Prophetam scribi, hoc et legi et explicari voluit. Ezechielis ergo precibus adjuti eum inchoabimus.

Porro obscuritatis in Ezechiele causa est duplex. Prior est, materiae et rerum sublimitas, uti cap. 1, Deum, Deique et Angelorum attributa per currum Cherubim, per rotas oculatas, per quaternas animalium facies, per firmamentum, per crystallum, per electrum, etc., adumbrat et explicat. Posterior est, modus dicendi et sermo in se facilis quidem et simplex, sed qui figuratus sit, suaque proponat per symbola et aenigmata. Cujus rei unam causam dat Theodoretus, videlicet, quod Judaeos redarguat, eosque exscindendos et reprobandos praedicat, ex adverso Gentium vocationem et salutem praenuntiet, ideoque timendum fuisse ne, si Judaei plane dicta et scripta ejus intelligerent, ex invidia librum abolerent. Verum, si ita est, cur non aboleverunt prophetiam Jeremiae, quae clare (uti et quaedam capita Ezechielis) hoc excidium denuntiant. Potius ergo ad varietatem prophetiae id referendum videtur, ut scilicet quae Jeremias clare Judaeis in Jerusalem, eadem iisdem in Babylone per symbola Ezechiel repraesentaret; ut Babylonii ea intelligere, itaque successu irridere et subsannare nequirent; sed soli Judaei, quibus ea explicabat Ezechiel.


Commentatores in Ezechielem

Scripserunt in Ezechielem e Latinis S. Hieronymus et S. Gregorius, e Syris Theodoretus, e Graecis Apollinaris Junior, Laodiceae Episcopus (qui fuit praeceptor S. Hieronymi), anno Christi 380, sub Gratiano Imperatore; Polychronius Apameae Episcopus (ex quo multa sumpsit Theodoretus), frater Theodori Mopsuesteni, anno Christi 400; Origenes, Severus et alii qui recensentur in Catena Graecorum, quae exstat hic in Biblioth. Vaticana, qua et usus est P. Prado et Villalpando, qui jussu et impensis Serenissimi Philippi II Regis Hispaniae, sedecim annos et vitam impenderunt in Ezech. editis tribus tomis in 28 prima, et tria finalia (puta 40, 41, 42, quae sunt de templo) capita Ezechielis.

Porro S. Hieronymus et Gregorius hanc Ezechielis expositionem aggressi sunt, cum Roma et Romanum Imperium a Wandalis et Gothis, ac a Longobardis, perinde ac Judaea et Jerusalem a Chaldaeis tempore Ezechielis vastaretur, ut ex eo, atque ex simili Israelitarum strage, suam suorumque solarentur: Duo, inquit S. Gregorius, Praefat. in lib. II Commentar. in Ezech., sunt quae in hac re (expositione Ezechielis) perturbant animum meum. Unum, quod haec eadem visio tantae obscuritatis nebulis tegitur, ut vix in ea aliquid intellectu interlucente videatur. Aliud, quod jam Agilulphum Longobardorum regem ad obsidionem nostram summopere festinantem, Padum transmisisse cognovimus. Scripsit ergo S. Gregorius haec anno Domini 595, Mauritii Imperatoris 10, Pontificatus sui anno 6, uti notat Baronius. Miratur, et merito, S. Bernardus, lib. I De Consider. ad Eugen. cap. ix, Gregorium ita occupatum in Pontificatu, aeque ac afflictum, id praestare potuisse: Non defuere, inquit, Romani Pontifices, qui sibi otia inter maxima negotia invenirent. Obsidio urbi, et barbaricus ensis civium cervicibus imminebat: numquid tamen istud terruit B. Papam Gregorium, quo minus sapientiam scriberet in otio? Eo nempe temporis (quod ex ejus Praefatione liquet) obscurissimam et extremam partem Ezechielis tam diligenter, quam eleganter exposuit; nec tantum exposuit, sed ad populum pro concione dixit, uti ipse testatur in praefatione, lib. I. S. Hieronymus vero Praefat. lib. I in Ezech.: Ad Ezechielem, ait, transire cupiebam: et ecce subito mors mihi Pammachi atque Marcellae, Romanae urbis obsidio, multorumque fratrum et sororum dormitio nuntiata est; et mox: Postquam clarissimum terrarum omnium lumen exstinctum est, imo Romani Imperii truncatum caput, et, ut verius dicam, in una urbe totus orbis interiit, obmutui et humiliatus sum. Scripsit ergo ipse hos in Ezechielem Commentarios, anno Domini 410, qui fuit Honorii Imperatoris 16, Innocentii I Pont. 9; illo enim contigit hoc Romae per Alaricum regem Gothorum excidium, uti ex Orosio et aliis docet D. Baronius.

Denique in Ezechielem scripserunt Lyranus, Hugo, Dionysius, Vatablus, Hecker, Pintus, et Petrus Serranus Cordubensis, cujus et in Leviticum Commentarii exstant.