Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Mittitur Ezechiel ad contumaces Judaeos, ac vers. 8, accipit a Deo librum, in quo scriptae sunt lamentationes, carmen et vae: ut per eorum comminationem, eos ad poenitentiam, et ad Deum revocet, itaque ipsi minatas has evadant.
Praemissa igitur allegorica visione, auditur oraculum sedentis in throno, primo, excitans Prophetam, primo animo consternatum, nunc spiritu immisso erectum, vers. 1-2; secundo, decernens eumdem tanquam legatum ad filios Israel apostatas et obduratos mittendum, 3-5; tertio, addens animos ad munus strenue obeundum, 6-8; quarto, confirmans eumdem dato ad comedendum tristis vaticinii librum mandato, 8-10.
Textus Vulgatae: Ezechiel 2:1-10
1. Haec visio similitudinis gloriae Domini, et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis. Et dixit ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum. 2. Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos: et audivi loquentem ad me, 3. et dicentem: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me: ipsi et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc. 4. Et filii dura facie, et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te: et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: 5. Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est: et scient quia propheta fuerit in medio eorum. 6. Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas: quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. 7. Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant: quoniam irritatores sunt. 8. Tu autem, fili hominis, audi quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est: aperi os tuum, et comede quaecumque ego do tibi. 9. Et vidi, et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris: et scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae.
Versus 1: Haec visio similitudinis gloriae Domini
1. HAEC VISIO SIMILITUDINIS GLORIAE DOMINI. — Id est: Visio currus Cherubinorum, quatuor animalium quatuor faciebus, quatuor rotarum oculatarum, firmamenti crystallini, throni et Regis in eo sedentis, superne quasi electri, inferne quasi ignis, quam vidi cap. I. Erat visio gloriae et magnificentiae Domini, quam Ipse per has figuras et symbola repraesentabat. Gloria enim Domini per se nulli mortalium est visibilis, sed solis Beatis.
CECIDI IN FACIEM MEAM. — Primo, ob magnam novitatem et admirationem tantae visionis. Secundo, ob timorem et reverentiam, quasi majestati sua fasces submittens. Si enim Seraphim velant facies coram Deo, ait Theodoretus, quidni homo mortalis cadat, videns gloriam Dei? Tertio, ut Deum sedentem in throno adoraret. Cadere enim in faciem, est gestus adorantis: cadere vero in dorsum, est gestus repulsi, obstinati, impoenitentis, et reprobi, qui non potest se erigere et levare. Sic Abraham cecidit in faciem, cum Deus loqueretur ad eum, Gen. XVII, 3, et Isaias, cap. XXI, 3, et Daniel, cap. IX, 3. At Heli cecidit retrorsum et mortuus est morte corporis, I Reg. IV, 18, et Judaei prehendentes Christum, audientes ab eo: Ego sum, Joan. cap. XVIII, 6. Ita S. Hieronymus. De his Isaias ait, cap. XXVIII, 13: Ut cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur.
VOX LOQUENTIS, — scilicet Dei ex throno: dicit autem vocem loquentis, non Dei; quia turbatus et in faciem cadens, non poterat videre et agnoscere loquentem. Simile contigit Paulo, cum dejectus et conversus est a Christo, Actor. IX, 4.
De titulo «Fili hominis»
FILI HOMINIS. — Hebraice, fili Adam. Ab Adam enim, primo homine et parente omnium, omnis homo vocatur Adam, quasi dicat: O homo! Cum enim Ezechiel inter angelos, puta inter Cherubim, esset, homo ob distinctionem vocatur. Idem contigit Danieli, cap. VIII, 17. Ita S. Hieronymus, Maldonatus, et Delrio, adag. 890. Secundo, ne ob sublimitatem visionis te putes angelum, scito te esse filium hominis. Sic S. Paulus, II Cor. XII, 7: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet. Ita Theodoretus, quasi dicat: Noli superbire, cum te ad hanc prophetiam, et tam admirabilem Dei et Cherubim visionem elevo, ait Vatablus, quasi sis angelus; tu enim es Adam, id est homo, ex rubra terra, miser peccator, et filius Adam. Memor sis quis sis ex tua infirmitate, ne extollaris magnitudine contemplationis, ait S. Gregorius, hom. 14.
Fuit ergo hic Ezechiel typus Christi, qui post descensum in carnem vocatur Filius hominis. Addit Ribera Ezechielem toties prae aliis Prophetis vocari filium hominis, quia cap. I, 26, viderat Deum sub specie hominis sedentem in throno Cherubico, et ex hoc, Dei revelatione, cognoverat Filium Dei incarnandum pro nobis et futurum filium hominis; quare mira suavitate et devotione perfusus, immensum et ardens desiderium amoremque Incarnationis Verbi concepit.
Moraliter, disce hic hominem non vocari ish, id est virum fortem, a robore et vigore, sed adam ab adama, id est terra et pulvis, ex quo formatus est. Quid ergo est Adam, quid homo? Primo: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet, Job XIV, 2. Secundo: Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri, Isaiae XL, 6. Tertio: Quae est vita vestra? Vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur, S. Jacobi IV, 15. Quinto: Universa vanitas, omnis homo vivens, Psalm. XXXVIII, 6. Hinc recte Ecclesia in Feria Cinerum: Memento, homo, quia pulvis es et in pulverem reverteris.
Vis Gentiles? Aristoteles apud Stobaeum: Quid est homo? Imbecillitatis exemplum, temporis praeda, fortunae ludibrium, inconstantiae imago. Secundo: Nihil aliud est homo quam calamitas ipsa, ait Herodotus. Tertio, philosophus quidam: Homo est mortis servus, loci hospes, viator transiens. Quarto, Sophocles in Ajace: Video nos nihil aliud esse quam phantasmata, quotquot vivimus, aut tenuem umbram. Pindarus: Homo est somnium umbrae.
STA SUPER PEDES TUOS. — Id est, ne time, ait Polychronius, non enim ad te puniendum venio, sed ut te Prophetam populi eligam. Secundo, Apollinaris: Stantis est audire divina, non jacentis.
Tropologice, S. Hieronymus: Sanctorum est stare: State succincti lumbos vestros, Ephes. VI, 14. Et S. Gregorius, hom. 9: Jacenti dicitur ut surgat; stanti vero praecipitur ut vadat ad praedicandum.
Denique vir sanctus, praesertim praeco Dei, debet stare elevatus super omnia mundana, mente fixus in coelo. Vere enim, uti ait Cyprianus, epist. ad Donatum: Mundus hic arridet ut saeviat; blanditur ut decipiat; allicit ut occidat; extollit ut dejiciat.
Versus 2: Ingressus est in me spiritus
2. ET INGRESSUS EST IN ME SPIRITUS, — id est, divina virtus, ait Theodoretus, et, uti dicunt S. Gregorius et S. Hieronymus, Spiritus Sanctus me tetigit et erexit. Secundo, spiritus, scilicet spiritus animalis et vigor cordis et corporis quem timor abstulerat, cum Deo me roborante rediit et erexit. Prior sensus genuinior videtur, tum quia addit: Et statuit me supra pedes meos; tum quia cap. III, 24, eadem verba repetens, significat se de Spiritu Dei loqui.
Versus 3: Mitto ego te ad filios Israel
3. MITTO EGO TE AD FILIOS ISRAEL (ut prophetes, tum iis qui sunt in Jerusalem, tum iis qui captivi sunt in Babylone), AD GENTES, — puta ad Judaeos, qui secuti idola et vitia gentium, merito per contemptum vocantur Gentes. Violaverunt enim Judaei pactum Dei, quod sequitur.
APOSTATRICES, QUAE RECESSERUNT. — Hebraice, ad rebelles, qui rebellaverunt contra Me, sive provocaverunt Me; Septuaginta, qui ad amaritudinem Me vertunt, id est bilem meam amaram movent; quia violaverunt pactum meum, id est conditiones pacti cum iis per Mosen initi, Exod. XXIV, 8.
Versus 4: Filii dura facie et indomabili corde
4. ET FILII DURA FACIE. — Id est, ut quidam vertunt, obstinati faciebus sive frontibus, id est, ait Theodoretus et Vatablus, impudentes, qui non erubescunt scelus suum, adeo ut flagitia palam patrent, immo iis glorientur. Ita Cicero pro Quintio: Dixi eum mihi videri durissima facie esse. Et in Pisonem: Ferrea frons tua. Et Seneca: Durus hic vultus nescit flere.
ET INDOMABILI CORDE, — obstinato, obdurato animo, cervicosi; et, ut vertunt Septuaginta, sklerokardioi, id est corde duri. Hebraice chiske leb, id est fortes corde, id est duro et obstinato, quibus apte Deus opponit chiske el, id est fortes Dei, puta Ezechielem (haec enim est ejus etymologia) similesque Prophetas.
Duris enim dure increpandum est, ut durities eorum frangatur, uti docet Apostolus in epistola ad Titum, cap. I, 13, et S. Gregorius, parte III Regulae Pastoralis, cap. VIII: Aliter admonendi sunt impudentes, aliter verecundi. Illos enim a vitio impudentiae nonnisi aspera increpatione compescas: hi vero ad meliora modesta exhortatione disponuntur.
Versus 5: Si forte audiant
5. SI FORTE VEL IPSI AUDIANT, ET SI FORTE QUIESCANT (scilicet a peccato, ait Chaldaeus et Septuaginta): QUONIAM DOMUS EXASPERANS EST, — quasi dicat: Volo ut Judaeis etiam aversis et invitis praedices, quia saepe fit ut qui verbum cum taedio audiunt, fructuose suscipiant, ait S. Hieronymus.
Secundo, ex Hebraeo Vatablus, R. David, et Maldonatus vertunt: sive audiant sive quiescant, id est eis loquaris, sive audiant te, sive non.
QUONIAM DOMUS EXASPERANS EST. — Hebraice bet meri, quod verti potest: domus mutabilitatis et defectionis, aut domus amaritudinis, aut domus rebellionis. Ita Chaldaeus, Vatablus, Maldonatus et alii.
ET SCIENT QUIA PROPHETA FUERIT IN MEDIO EORUM. — Quasi dicat: Si noluerint audire, erunt inexcusabiles, nec Me accusabunt; cum praemonuerim eos et fecerim quidquid potui. Sic Deus dat gratiam obduratis, etiamsi praevidet fore inanem, idque facit ad sui justificationem; ut ostendat non ex sua parte fuisse quod salvati non sint. Ita Theodoretus.
Nota hic quod Deus non negat gratiam sufficientem obduratis (alias enim viderentur esse extra statum salutis, et quasi damnati); qua si utantur, gradatim magis magisque accipiunt, ut tandem vere poeniteant, convertantur et salventur. Mirare hic clementiam et viscera misericordiae Dei nostri.
Versus 6: Ne timeas eos, neque sermones eorum
6. QUONIAM — quasi dicat: Praemoneo te ne timeas, ut virum te praestes, cum te mitto ad incredulos et rebelles.
INCREDULI, — id est inobedientes, rebelles: Septuaginta, insanientes; tanquam pecora, ait Theodoretus, astro acta.
ET SUBVERSORES. — Vatablus et Hebraei vertunt spinas, id est spinosos; Chaldaeus, duros; noster interpres subversores, qui alios subvertunt mala doctrina vel exemplo.
SUNT TECUM. — Septuaginta et Chaldaeus, sunt contra te, quasi dicat: Utut negotium tuum sit cum rebellibus et asperis hominibus, qui instar spinarum pungere solent eos qui cum iis agunt; nihilominus ne timeas, sed audacter illos argue.
ET CUM SCORPIONIBUS HABITAS. — Scorpio est venenosum animalculum, curvum et tubulatum aculeum habens in cauda, quo arcuato vulnere percutit. In voce scorpiones, notat pestilentissimos pseudoprophetas, qui ore adulantur, dicentes: Haec dicit Dominus: sed cauda, id est in fine, venenum impietatis instillant.
Versus 7: Loqueris verba mea ad eos
7. ET QUIESCANT. — Hebraice, et si quiescant; Vatablus, sive audiant sive non audiant. Vide dicta vers. 5.
ET DICES AD EOS: HAEC DICIT DOMINUS. — Quasi dicat: Prophetabis, et usitato Prophetarum exordio uteris dicens: Haec dicit Dominus, quasi dicat: Ego te jam constituo Prophetam, ut Meum nomen tuis verbis praeferas. Ita Vatablus.
Versus 8: Noli esse exasperans — Aperi os tuum
8. ET NOLI ESSE EXASPERANS, — id est rebellis, provocans Dominum, sicut illi eum provocant sua inobedientia et rebellione, quasi dicat: Noli resistere Spiritui Sancto, qui te vocat ad prophetandum et praedicandum rebellibus; sicut illi resistunt eidem vocanti eos ad poenitentiam.
APERI OS TUUM. — Origenes: Aperi vasa animae tuae, ut verba Mea recipias, id est memoriae manda et retine, quasi dicat: Quidquid a Me accipis et audis, aequo animo cape, nihil recusa, nihil rejice, nihil cela, omnia loquere, omnia enuncia populo.
Versus 9: Involutus liber, scriptus intus et foris
9. INVOLUTUS LIBER. — Hebraice, volumen libri. Veteres enim in membranis sive pellibus consutis scribebant, easque in spiras et cylindros convolvebant, et cum legere volebant, revolvebant et explicabant. Mos erat, ut incorruptos servarent, eos circa virgam cedrinam, aut alius pretiosae materiae, ad quam finis membranae alligabatur, convolvere.
EXPANDIT ILLUM, — ut ego intelligerem prophetiam in eo scriptam, et intellectam Judaeis annuntiarem. Ita Polychronius.
SCRIPTUS INTUS ET FORIS. — Id est, uti ait Syrus, ante et retro. Veteres tales libros Opisthographos vocabant, quia in dorso erant scripti. De his Juvenalis, satyr. 1: Scriptus et in tergo, necdum finitus Orestes.
De natura et symbolismo voluminis
Liber hic opisthographus significat prophetiam fore prolixam, ait Vatablus, et tot mala Judaeis imminentia continere, ut totum volumen intus et foris impleverit. Ita Maldonatus.
Mystice, S. Gregorius, hom. 9: Scriptura sacra, inquit, liber est intus per allegoriam, foris per historiam scriptus. Intus, quia invisibilia promittit: foris, quia visibilia rectitudine suorum praeceptorum disponit. Intus, quia coelestia promittit: foris vero, quia contemptibilia terrena, qualiter vel utenda vel fugienda sint, praecipit. Involutus est, ut ipsa obscuritas occasio sit multiplicum sensuum, et praeterea studii et meditationis, ut eum evolvendo, paulatim mentem ad divina elevare discamus, ait S. Dionysius, cap. I De Coelesti Hierarchia.
Symbolice, liber involutus significat mysterium consiliorum et decretorum Dei. Hic scriptus est intus et foris, quia plurima, immo infinita Dei consilia in eo scripta sunt. Nota hic: in Deo est quasi triplex liber. Primus, creationis et creaturarum, de quo dicitur Psalm. CXXXVIII, 16: In libro tuo omnes scribentur. Secundus, legum et obligationum, de quo dicitur Baruch IV, 1: Hic est liber mandatorum Dei, et lex quae est in aeternum. Tertius, particularis providentiae de unaquaque creatura, praesertim homine et angelo, qua decernit hisce in specie praemia pro meritis, et illis poenas pro demeritis.
Versus 10: Lamentationes, et carmen, et vae
CARMEN. — Septuaginta, melos, scilicet lugubre, ut patet ex sequentibus. Vocat carmen, vel quia musicis modis aptatum erat, vel potius quia erat formula quaedam certis verbis composita ad funera, qua defunctos lamentabantur. Hic ergo liber non continebat totam prophetiam Ezechielis: in ea enim sunt et multa laeta, et multae promissiones; sed tantum priorem ejus partem, quae est minatoria, tristis et luctuosa.
ET VAE. — Vae significat vocis gemitum, et pectoris planctum, cum lamentatione. Est ergo amplificatio infortunii et calamitatis, id est captivitatis Judaeorum, quae paulatim augescebat, donec Sedecias cum toto populo abduceretur. Lamentatio enim est simplex luctus, carmen est vehementior et praemedidatus: vae etiam notat planctum et complositonem manuum.
Aquila, pro lamentationibus, carmine et vae, vertit: aviah, id est creationem; hege, id est exemplar sive comparationem; et ouai, et erit: quasi dicat: Haec tria scripta erant in libro: constructio, exemplar, et erit: sicut mane, tekel, phares, id est numerus, pondus, divisio, scripta fuerunt in pariete et ostensa Balthasari, Daniel. V, 25. Constructio ergo significat civitatem, templum, regnum, et sacerdotium Judaeorum a Deo fundatum et institutum: exemplar significat haec omnia a Judaeis ad gentes translata, ibique restaurata, scilicet apud Christianos: erit significat hanc Dei de iis sententiam fore irrevocabilem.
Tertio, R. Solomon: Lamentationes, inquit, sunt tristitiae justorum in hoc mundo; carmen, praemium Sanctorum in futuro; vae, tormenta impiorum in futuro saeculo. Et S. Gregorius hic, hom. 9, ait lamentationes esse poenitentium, carmina beatorum, vae damnatorum.
Quocirca devote concludens, S. Gregorius ait: Quid ergo, fratres, quid a nobis miseris agendum est, nisi ut ad hujus voluminis verba evigilemus, et mala quae fecisse meminimus, fletibus puniamus, ut per lamentorum poenitentiam, ad vitae carmen perveniamus? Ne, si nunc nos reprehendendo affligere noluerimus, vae postmodum sine fine sentiamus.
Ex hoc patet Aquilam, Origenem, S. Hieronymum, S. Ambrosium, S. Gregorium, R. Solomonem et alios per carmen intellexisse laetas promissiones. Quae opinio probabilis est ob tot et tantos auctores; licet contraria magis textui conformis videatur, nimirum quod carmen inter lamentationes et vae positum, sit ejusdem generis cum illis, sitque triste et lugubre carmen.
Nota: S. Joannes, in Apocalypticis suis visionibus, saepe alludit ad visionem Ezechielis et Danielis. Sic alludit ad hanc visionem Ezechielis in capp. IV et V. Sicut enim Joannes, cap. IV, vidit Deum sedentem in augusto throno, iride cinctum et quatuor animalibus stipatum: ita Ezechiel eumdem vidit eodem modo a quatuor Cherubim stipatum, cap. I. Secundo, sicut S. Joannes, cap. V, vidit in dextera Dei librum signatum, intus et foris scriptum: ita Ezechiel hoc cap. II vidit librum a Deo sibi missum, in quo intus et foris scriptae erant lamentationes, et carmen, et vae.