Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Repraesentat ad vivum instantem obsidionem, famem et pressuram Jerusalem, quae postea anno sexto contigit, puta anno 11 Sedeciae. Quocirca primo, jubetur describere in latere urbem, et circa eam aggeres et castra Chaldaeorum eam obsidentium, ac sartaginem ferream, quasi murum, ponere inter se et civitatem. Secundo, vers. 4, jubetur cubare super latus sinistrum 390 diebus pro totidem annis iniquitatis Israel, et 40 diebus super latus dextrum, pro totidem annis iniquitatis Juda. Cibus vero et potus quotidianus ei praescribitur, scilicet panis ponderans viginti stateres, et aqua sexta pars hin. Tertio, vers. 12, jubetur panem suum coquere stercore hominum: sed obsecrans impetrat, ut pro stercore hominum substituat stercus boum. Hisce andem omnibus, portendit famem, sordes et angustias, quas passuri erant Judaei obsessi a Chaldaeis in Jerusalem.
Moraliter disce hic, quam viles et exiles sint urbes, quae mundanis magnifica videntur, utpote quae in vili et parvo latere describantur. Vere Seneca dixit, Punctum, et adhuc puncto minus est id, quod colimus. Nam, ut ait Boetius lib. II De Consol., tota terra non est nisi punctum puncti. Quocirca Socrates Alcibiadem, superbientem opibus praediisque in quemdam locum duxit, in quo suspensa erat cosmographica tabula, terrae circuitum complexa; jussitque Alcibiadem, Atticam in ea inquirere: quam ut invenit, sua etiam praedia inspicere praecepit. Quae cum Alcibiades nusquam esse picta diceret: Cur igitur, ait Socrates, ob illa superbis, quae circa nullam terrae partem existunt? Ita Aelianus lib. III.
Textus Vulgatae: Ezechiel 4:1-17
1. Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te: et describes in eo civitatem Jerusalem. 2. Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. 3. Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te, et inter civitatem: et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israel. 4. Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israel super eo, numero dierum quibus dormies super illud, et assumes iniquitatem eorum. 5. Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies: et portabis iniquitatem domus Israel. 6. Et cum compleveris haec, dormies super latus tuum dexterum secundo: et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus, diem pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi. 7. Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum: et prophetabis adversus eam. 8. Ecce circumdedi te vinculis: et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuae. 9. Et tu sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam: et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. 10. Cibus autem tuus quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque ad tempus comedes illud. 11. Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin: a tempore usque ad tempus bibes illud. 12. Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud: et stercore, quod egreditur de homine, operies illud in oculis eorum.
13. Et dixit Dominus: Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes, ad quas ejiciam eos. 14. Et dixi: A a a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta; et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda. 15. Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis: et facies panem tuum in eo. 16. Et dixit ad me: Fili hominis: Ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere, et in sollicitudine: et aquam in mensura, et in angustia bibent: 17. ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis.
Versus 1: A Brick
1. LATEREM. — In quo stylo ferreo delineas urbem Jerusalem, et circa eam obsidionem, id est castra et machinas Chaldaeorum obsidentium. Ex lateribus enim fiunt domus et urbes. Rursum, later magis aptus erat ad picturam, quam lapis. Ita R. David et Maldonatus.
Symbolice Theodoretus: Later, ait, significat incolarum debilitatem, qui non aedificarunt domum suam supra petram, sed super arenam; et Origenes: Later, ait, sunt ineruditae animae. Notant Lyranus et alii laterem accipi hic crudum, nondum igne decoctum et duratum; alias enim non potuisset Propheta in illo civitatem, ejusdemque obsidionem describere. Igitur Jerusalem obsessa, est anima posita in peccato, contra quam omnes justitiae divinae munitiones diriguntur. Verum haec omnia in latere non decocto, sed crudo, qui facile aqua dissolvitur, describuntur; ut intelligamus omnes divinae irae munitiones adversus peccatores dispositas, poenitentiae lacrymis posse dissolvi, atque adeo totam daemonis accusationem aboleri. Rursum S. Gregorius, lib. XXVI Moral. cap. v: 'Sancti, inquit, praedicatores obsidionem circa laterem in quo Jerusalem civitas descripta est, ordinant; quando terrenae menti, sed jam supernam patriam requirenti, quanta eam in hujus vitae tempore vitiorum impugnet adversitas, demonstrant.'
Idem S. Gregorius fusius hic homil. 12: 'Sume, inquit, tibi laterem, videlicet proximi cor terrenum. Pones eum coram te, scilicet ut vitam atque intellectum illius intenta mente custodias. Et describes in eo civitatem Jerusalem, ut ei, quae sint superna gaudia de visione pacis, innotescas, etc. Et ordinabis adversus eam obsidionem. Nam, ut valeat anima ad illa pacis gaudia aeterna pertingere, hanc hic procul dubio oportet tribulationum et tentationum certamina multa sustinere: unde praedicatores contra erudiendam animam obsidionem ordinant, cum praemonendo indicant quibus se modis vitia virtutibus opponant; quomodo luxuria castitatem feriat; qualiter ira tranquillitatem animi perturbet; quantum inepta laetitia vigorem mentis resolvat; qualiter multiloquium munitionem cordis destruat; quomodo invidia charitatem interficiat; quemadmodum superbia arcem humilitatis effodiat, etc. Et dabis contra eam castra, ut ostendas quomodo maligni spiritus animam, non ex uno, sed ex conjunctis vitiis simul tentent.'
Huc pertinet illud S. Hieronymi ad Heliod.: 'Erras, frater, erras, si putas unquam christianum persecutionem non pati. Tunc maxime oppugnaris, si te oppugnari nescis. Tranquillitas ista, tempestas est. Nam militia est vita hominis super terram,' ut ait S. Job, cap. VII. Animet nos sententia S. Cypriani: 'Semel, ait, vincit qui statim patitur. At qui manens semper in poenis congregatur cum dolore, nec vincitur, quotidie coronatur.' Quotidie enim lentum et longum obit martyrium. Ita ipse lib. II, epist. 4.
Quod lateri obsidendae Hierosolymae picturam insculpit, in eo istius temporis ac regionis morem sequitur. Epigenes apud Babylonios CCCCXX annorum observationes siderum coctilibus laterculis inscriptas docet, Plinio referente, Hist. natur., lib. VII, sect. LVII. Et in eo ipso tractu, quo olim Babylonicam urbem sitam esse credibile est, nostra aetate ingens laterum copia e terra est effossa, quibus scriptura, cuneatis figuris constans, est insculpta; de quibus vide Frid. Munter, Versuch uber die Keilformigen Inschriften zu Persepolis, pag. 130 et seqq. Neque Hieronymi temporibus mos iste prorsus videtur obsolevisse, cum ipse dicat: 'Pro latere qui graece dicitur genere feminino ἡ πλίνθος, Symmachus manifestius interpretatus est πλινθίον, quem nos laterculum et abacum appellare possumus. In cujus pulvere solent geometrae γραμμάς, id est lineas, radiosque describere.' Ex cujus verbis colligere licet, non fuisse necesse, ut Propheta latere usus sit, ut quidam volunt, crudo, nondum igne cocto et durato.
rendam urbem, civesque gravissime cruciandos tum Dei, tum Chaldaeorum urbem obsidentium personam gerit.
Tropologice S. Gregorius, homil. 12: 'Sartago, ait, ferrea est spiritalis zeli frixura, in qua amore virtutum contra vitia populi concionator ardet.' Talis fuit Paulus, dicens: 'Quis scandalizatur, et ego non uror? Nullum Deo tale est sacrificium, quale est zelus animarum,' ait S. Gregorius ibid.
Melius S. Ambrosius in Psalm. XXXVIII, ad istum versum: Tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: 'Mittuntur, ait, in sartaginem mimi peccatorum, ut defluat quaedam peccati caro, quae obduxerat animae ac mentis vigorem, et velut jure quodam, ita quibusdam infuderat animam illecebris cupiditatum. Exspectant igitur nos quaedam sartagines; ideo hic conteramus cor nostrum, ut subtile fiat, et deponat omnem duritiem, et pinguedinem carnalis arvinae.'
ET COMPORTABIS AGGEREM, — aggeste terrae cumulum, item lapidum, cespitum, lignorum congestionem, ut excites propugnaculum, ex quo quasi e monte displodantur balistae in maenia et cives: aut potius, 'aggerem,' quo scilicet se Chaldaei a telis Judaeorum tueantur. Solent enim hostes urbem obsessuri aggeres ante se agere atque promovere, ut illaesi ad muros accedant. Ita Maldonatus.
Dabis, — depinges. Omnia enim haec, non realiter fecit, sed in latere pinxit Ezechiel.
ARIETES. — Ita dicta trabs, quae pendens ex funibus, et retrorsum ab obsidentibus repulsa, ferro in fronte instar cornu prominente, quasi aries maenia et portas magno impetu percutiebat et dejiciebat. Plinius, lib. VII, cap. LVI, auctorem hujus machinae facit Epeum, qui equum Trojanum (hunc enim ait fuisse arietem) fabricavit, quo capta est Troja. Vide Josephum, lib. III Belli, cap. IX. Chaldaeus pro arietes vertit, duces. Sicut enim arietes ducunt gregem, ita duces exercitum.
Versus 3: Take an Iron Griddle
3. Sume tibi sartaginem. — Hinc videtur Ezechiel realem sartaginem sumpsisse, non autem eam pinxisse in latere.
Sartaginem, — in qua friguntur carnes, pisces, ova, et si magna sit, homines; uti in ea Machabaeos frixit Antiochus, II Machab. VII, 5. Unde et Syrus vertit, sartaginem ferri, ex ferro; Arabicus Antiochenus, patellam ferream.
Quaeres, cujus rei haec sartago sit symbolum? Respondet Maldonatus eam significare urbem Jerusalem; quia sartago ferro quasi circumdatur: ferrum autem significare urbis munitionem, quod inexpugnabilis esse videretur, ac si ferreos muros habuisset; fore tamen ut ab ira Dei, quae fortior est ferro, expugnetur. Verum obstat, quod Propheta jubetur hanc sartaginem ponere inter se et urbem: ergo non fuit urbs ipsa, sed medium quid inter urbem et Prophetam. Nota ergo:
Primo, Propheta gerens personam Dei, inter se et laterem in quo Jerusalem delinearat, posuit sartaginem ferream, ut significaret quasi ferreum murum interjectum esse inter se et cives, id est Deum Deique decretum et sententiam contra eos latam, esse inexorabilem, nec Deum civium preces et querimonias auditurum, aut misericordia flectendum. Ita Theodoretus, Polychronius, S. Hieronymus, Vatablus et alii. Sartago ergo sunt atrocia crimina, quae iter ad Dei misericordiam impediunt quasi rupes, Isaiae LIX, 2, aut quasi nubes, Thren. III, 44, scilicet corda Judaeorum, ait R. David, ferro duriora, et fuligine turpiora, quae Deum natura sua mollem, misericordem et melleum, durum et ferreum efficiunt, atque ferreum decretum durae punitionis et vindictae ab eo extorquent.
Secundo, haec sartago significat igne comburendam urbem, civesque gravissime cruciandos et quasi frigendos. Idem significat olla accensa Jeremiae cap. I.
OBFIRMABIS FACIEM, — tum contra sartaginem, tum contra urbem, q. d. Severo et implacabili vultu, quasi inexorabilis, urbem et sartaginem aspicies; quasi judex, qui, cum a sententia lata immobilis est, eam ac reum obfirmatis oculis intuetur. Aliter Polychronius et Kimchi, q. d. avertes ab urbe faciem indignabundam et minacem laavorsum.
Signum est domui Israel, — id est, haec figura et delineatio Jerusalem obsessae, significat vere Jerusalem ita brevi obsidendam. Judaeos vocat Israelitas, quia decem tribubus jam abductis in Assyriam, tota Israelis, id est Jacobi, progenies, in solo patrio consistebat in Juda et Judaeis, de quo mox plura.
Versus 4: You Shall Lie
4. Dormies. — Hebraice שכב scekab, jace, decumbe. Non ergo dormivit Propheta 390 dies; sed vigil decubuit, quasi obsidens, aut potius spectans obsidionem urbis. Sic vulgo dicimur tota nocte dormire, id est decumbere in lecto, etiamsi multi multas horas proprie non dormiant, sed vigilent, vel morbi, vel curarum, vel orationis causa.
Super latus tuum sinistrum. — Apposite Israel ponit ad sinistrum, quia vere Samaria, id est decem tribus, ad sinistrum habitabant respectu Juda, ait Polychronius et R. Salomon. Secundo, Maldonatus: Juda, ait, ponitur ad dextrum, quia dignior erat, habebatque sacerdotium et regnum: Israel vero ad sinistrum, quia vilior, et quia primitus suberat Judae.
Pones iniquitates. — Ut sic jacendo per 390 dies, feras, vel potius ferendo repraesentantes poenam iniquitatibus Israelitarum debitam. Iniquitas enim ponitur metonymice pro poena iniquitatis.
ET ASSUMES, — sustinebis, feres poenas peccatis eorum debitas, simulque pro venia eis impetranda Deo supplicabis.
Versus 5: The Years of Their Iniquity According to the Number of Days
5. Annos iniquitatis eorum, numero dierum, — q. d. Pro annis 390 iniquitatis Israelitarum, do tibi poenam decubitus per 390 dies. Pro annis vero 40 peccatorum Juda, cubabis in latere dextro totidem dies 40.
Notat Origenes aliquos in versione Septuaginta legere dies 150, alios 190, alios 350. Sed vera lectio est 390. Ita Hebraea, Aquila, Symmachus, Theodotion, S. Hieronymus et alii. Ubi nota Dei clementiam, quae pro anno peccatorum dat diem poenae. Punit ergo longe citra condignum. Punitio enim Dei, ad culpam eam proportionem habet, quam unus dies ad dies 365; tot enim habet annus.
Versus 7: You Shall Turn Your Face Toward the Siege of Jerusalem
7. AD OBSIDIONEM JERUSALEM CONVERTES FACIEM, — q. d. In hoc tuo decubitu, laterem, in quo delineasti obsidionem Jerusalem, fixe intueberis (ita Hebraeus), ut significes haec omnia mira quae facis, portentum esse obsidionis arctissimae Jerusalem, qua capietur et exscindetur.
BRACHIUM TUUM ERIT EXTENTUM. — Ita Romana; id est, ut Hebraea, nudatum, exertum; extendi enim brachium, est nudari. Tunicae enim viriles veterum, in caput injectae, et cingulo praecinctae, vix summa tegebant brachia. Quocirca P. Africanus P. Sulpitio Gallo probro dedit, quod tunicis uteretur manicatis, uti feminae, ait Gellius, lib. VII, cap. XVII. Praesertim vero milites olim solebant nudatis brachiis pugnare, quod etiamnum Africani et Indi faciunt. Sensus est, q. d. Brachium exertum ostendes, ac si velles acriter dimicare, urbemque invadere.
PROPHETABIS, — non verbis; erat enim mutus, ut patet cap. III, 26, sed hisce factis; teipso scilicet tuoque gestu, referes Deum per Chaldaeos oppugnantem Jerusalem. Ita Prado.
Versus 8: Behold I Have Bound You with Chains
8. Ecce circumdedi te vinculis, — feci, ut cognati et amici te quasi insanum vincirent; sed sustine patienter, tum eorum vincula, tum mea jussa, ut te non convertas in latus aliud, sed impleas dies obsidionis tuae, scilicet 390 et alios 40, quibus repraesentens obsidionem Jerusalem. Ita Vatablus, Prado et alii, et colligitur ex cap. III, 25. Aliter Maldonatus. Putat enim ipse Ezechielem a Deo ligatum, ne se posset ex uno latere in aliud convertere, quae expositio est probabilis. Porro hic Propheta gerit personam civitatis, et civium mox obsidendorum et vinciendorum.
Versus 9: And You Take for Yourself
9. Et tu sume tibi, etc., viciam. — Vicia cibus est equorum et pecorum. S. Hieronymus in Comment. vertit, avenam; Symmachus et Aquila, ζεας, id est speltam. Jubetur hic Propheta frumentum, hordeum, milium, fabam, viciam, etc., miscere, ut inde viles et necessarios vitae faciat panes 390, quos singulos per totidem dies comedat, ut significet tantam fore famem urbis obsessae, ut cives non delicias quaerant, sed panem, etiam ex lente et vicia confectum. Sub 390 intellige a pari et 40 alios, pro diebus 40 quibus cubare debebat in latere dextro; nec enim tunc jejunare poterat per totidem dies.
Versus 10: By Weight
10. IN PONDERE. — Id est non quantum voles et appetes, sed certo pondere, ut in magna fame urbis obsessae fieri solet. Porro pondus illi praescribit 'viginti stateres'; hebraice, viginti siclos. Siclus, testibus S. Hieronymo et Josepho, 4 drachmas ponderabat: drachmae 8 unam faciunt unciam. Viginti stateres ergo sunt 10 unciae, quae needum libram (libra enim continet uncias 12) panis efficiunt, quibus proinde per diem trahitur magis anima quam sustentatur. Mirum ergo est, Polychronium et Theodoretum 20 stateres aequare tribus unciis. Alii 20 stateres aequant 5 unciis; putant enim staterem hic non integrum, sed dimidiatum accipi, qui erat quarta pars unciae. Et hoc forte voluerunt Theodoretus et Polychronius, ut per cyphram scripserint 5, id est quinque, quod descriptores depravarint, scribendo 3, id est tria; facilis enim ex 5 in 3 est lapsus. Nimis enim parum datur 20 stateribus, cum eis tantum dantur tres unciae; plusculum, cum quinque, hae enim continent drachmas quadraginta.
A TEMPORE USQUE AD TEMPUS COMEDES ILLUD, — scilicet a vespera usque ad vesperam, inquit S. Hieronymus; vel, ut Vatablus, a meridie in meridiem. Aliter Apollinaris, scilicet: ab anno in annum, q. d. Toto anno quotidie comedes panem decem unciarum.
IN OCULIS EORUM, — ut scilicet videntes, rogent causam tam mirae rei, et discant famem et cladem urbi sibique imminentem. Hinc patet non esse haec facta per visionem imaginariam, uti volunt Vatablus et aliqui alii, sed reipsa. De quo mox plura.
Versus 11: And Water by Measure
11. ET AQUAM IN MENSURA. — Id est non quantum voles, sed sextam tantum partem hin, puta duos sextarios Italicos. Exiguus ergo hic Prophetae potus datur, qui tantum mortem prohibeat, ut significet sitim futuram obsessae urbis. Vide ea quae de mensuris dixi in fine Pentateuchi.
Versus 12: You Shall Eat It Like Barley Bread Baked Under Ashes
12. QUASI SUBCINERICIUM HORDEACEUM COMEDES ILLUD, — q. d. Panes quos jussi te edere, non coques clibano, uti honestiores coquunt; sed sub cinere, quasi rusticos et hordeaceos, ut significes tantam fore famem, ut homines non exspectent panes coqui clibano, sed sub cinere torreant, ut statim eos vorent. Addit Apollinaris significari inopiam lignorum, ut clibanum iis accendere non possint, sed prunis et cinere uti cogantur ad panes coquendos.
STERCORE, QUOD EGREDITUR DE HOMINE, OPERIES ILLUD, — scilicet, dum illum coques, ut habent Hebraea, sub cinere stercoris humani. Significat lignorum inopiam, adeoque pro stercore sicco boum (quo rustici ignem faciunt, dum lignis carent) deficiente, opus fore ignem facere stercore humano siccato, ad coquendos panes, uti rustici utuntur cespite. Non ergo vult illini stercus pani, ut cum eo comedatur, uti vulgus autumat; sed tantum eo coqui. Hoc enim est Hebraeum עוג ug; unde עוגות uggot vocantur panes cocti sub prunis et cinere. Hinc et vers. 15, dicitur: 'Facies (id est coques) panem tuum in eo,' fimo boum; hebraice, super eum; sicuti liba coquuntur super prunas. Ita R. David, Marinus, Mercerus, Forsterus, Pagninus in Lexicis, Pintus, Lyranus, Vatablus, Maldonatus, Prado et alii hic. Unde Arabicus Antiochenus vertit: Inassabis eam stercore hominis; Arabicus Alexandrinus: Comedes placentam pistam super stercus hominum; Syrus: Comedes assatum super stercus hominis. Hac re significat Judaeos, tum in urbe obsessa, tum in Babylone, horridum immundumque panem comesturos: hoc enim portendit coctura hac panum tam insolita et abominabili Propheta.
Versus 13: Their Polluted Bread
13. PANEM SUUM POLLUTUM. — Quia panis, ex vario semine factus, videtur lege veteri fuisse immundus, uti de agro expresse habetur Levit. XIX, 19. Verum, nil ibi statuitur de pane; alioqui legem hanc obtendisset Deo, excusans se ab hoc cibo Ezechiel. Panis ergo pollutus dicitur, ob foeditatem et foetorem stercoris humani; unde et ipsum lege erat abominabile, Deuter. XXIII, 12. Significat ergo, quod prae fame in obsidione debebunt comedere similes panes sordidos, quos homo alias abominatur.
Nota: Quia Judaei coluerunt idola, quae in Scriptura vocantur stercora et sordes, ex contemptu et vilitate; hinc apte puniuntur, ut sordes suas vorent. Ita et tropologice crapulam sordesque suas, multo tempore decoquere coguntur gulosi, ebriosi et libidinosi.
Eliciam. — Hebraice impellam, scilicet, quasi gregem cogam, in media Jerusalem immolandum a gentibus Chaldaeis. Non ergo loquitur de abductione in Babylonem, ut aliqui volunt; sed de obsidione et captivitate Jerusalem, ut patet ex antecedentibus et sequentibus. Ita Prado.
Versus 14: Ah Ah Ah
14. A A A. — Hebraice אהה aha, si cuilibet consonanti substituas vocalem, erit a, ha, ha, quasi triplex detestatio cibi polluti, et lege vetiti. Est interjectio dolentis, aversantis et deprecantis. Unde Symmachus et Septuaginta vertunt, nequaquam; Theodotion, o Domine Deus! Ad haec Dei jussa, percellitur Ezechiel; quia homo nitoris et honestatis amans naturaliter horret sordes et stercora. Quocirca monstrum naturae, et portentum sordium fuit Constantinus Imperator Iconoclasta, qui hisce sordibus earumque odore delectabatur, indeque Copronymus, id est stercorarius, est cognominatus; eo quod dum baptizaretur stercora emiserit, eisque baptisterium polluerit, in signum quod Ecclesiam sua haeresi, et purissimam Virginem Deiparam suis blasphemiis polluere conaturus esset. Inde et Caballinus est cognominatus, quod caballorum stercore et lotio recrearetur. Ita ex Theophane Baronius, tom. IX, anno Christi 775. Audi Theosterictum in Niceta: 'Tantopere, ait, sordium, et impurissimae cujusque rei odore malo delectabatur, ut animalium brutorum stercoribus se illineret, et eos qui cum illo erant id facere juberet; quos amabat, ob idque benigne accipiebat, quod rebus male olentibus semper delectaretur.' Hisce spurcis parentibus glorientur nostri Iconoclastae et Hagiomachi.
Morticinum. — Id est: 'Quod absque effusione sanguinis amittit vitam et in quo moritur anima,' ait S. Hieronymus, ut quod sponte moritur, vel aquis suffocatur, aut strangulatur.
Notandum quoque, ait S. Hieronymus, quod juxta numerum dierum sinistri lateris, trecenti nonaginta subcinericii panes jubeantur fieri, et per singulos dies comedi, et de 40 dierum dextri lateris panibus omnino taceatur, ut occulte S. Scriptura insinuet, non eamdem poenam populi esse peccatoris, si tamen notitiam habeat Dei (id est regni Judae), et ejus qui a religione veri Dei omnino discesserit (Israelitici regni).
ET LACERATUM A BESTIIS. — Utrumque quasi immundum vetatur lege Levit. XI, 11 et 24, etc., argumentatur a majore ad minus, q. d. Si carnem immundam nunquam comedi, quomodo comedam panem stercore humano coctum?
Nota: Exaudit eum Deus, quia non patitur misericors Pater, suos in oratione diutius affligi, vel se poenitentiis affligere, quin eos exaudiat. Sic fecit afflicto Mosi, Eliae, Elisaeo et aliis. Pro stercore ergo humano, concedit ei stercus boum, quod minus est abominabile. Ita vidi in Belgio viros expertos, qui fimo equino, aegroto in cibum aut potum porrecto, certo eum curarent.
Versus 16: The Staff of Bread
16. BACULUM PANIS. — Hebraica מטה matte, id est substantiam, sustentationem panis; Aquila, Symmachus et Septuaginta, firmamentum panis; Chaldaeus, sustentaculum panis. Non est sensus, q. d. Tollam a pane vim nutriendi et sustentandi, ut volunt aliqui; sed, q. d. Tollam ipsum panem nutrientem, tollam fruges et frumenta, inducam sterilitatem, et annonae inopiam. Per hebraismum enim, sustentatio panis, vocatur panis sustentans. Sic allegorice, ob haeresim aufert Deus panem Eucharistiae, qui animam sustentat.
Versus 17: To His Brother
17. AD FRATREM, — apud fratrem, cum ad eum ibit ut petat et mendicet panem, fame corruet.
CONTABESCANT, — fame macrescant, indeque orta lue et peste putrescant, et in tabem ac pestifera ulcera liquescant, defluant et tabescant.
In iniquitatibus, — propter iniquitates.
QUAERITUR PRIMO, — qui sint hi anni 390 iniquitatis Israel, et 40 Juda, de quibus vers. 5 et 6? Aliqui iniquitatem proprie pro culpa, puta idololatria; alii metonymice pro poena accipiunt, ut anni iniquitatis sint anni captivitatis.
Primo, ergo Polychronius pro 390 legit 450, eosque numerat ab anno 6 Ezechiae, quo Osee ultimus rex Israel captus, ductus est in Assyriam, usque ad ultimum Sedeciae, quo ipse rex Juda captus est. Sed hic non nisi 433 anni interfluxerunt. Theodoretus numerat etiam 150 ab anno quinto transmigrationis Joachin, quo prophetare coepit Ezechiel, usque ad annum 20 Artaxerxis Longimani, quo templum absolutum est, urbsque Jerusalem muris cincta fuit; 40 vero annos Judae numerat ab eodem anno 5 Joachin, usque ad annum 2 Cyri, qui Judaeorum captivitatem Babylonicam solvit. Verum nihil haec faciunt ad Israel, id est ad decem tribus; sed tantum ad Juda. Adde, falso eum legere 150 pro 390, ut alia plura taceam.
Secundo, Judaei, teste S. Hieronymo, jungunt 40 cum 390, ut fiant 430, quos numerant a 2 anno Vespasiani, qui Jerusalem evertit, quam post 430 annos sibi et Judaeis restituendam et reaedificandam asserunt. Sicut post 430 annos Aegyptia servitute liberati sunt, Exodi XII, 40. Verum jam patet plus mille quingentis annis Judaeos e Jerusalem exsulare, et per gentes dispersos ubique misere servire.
Tertio, S. Hieronymus et ex eo Maldonatus numerant iniquitatis, id est captivitatis, Israel 390 annos, a prima captivitate decem tribuum, quando Teglatphalassar, sub Phacee rege Israel, transtulit Israelitas in Assyriam, vel potius, quando Phul Assyrius, IV Reg. XV, 19, venit in terram Israel, cui Manahem rex Israel dabat tributum mille talentorum argenti; eosque finiri anno 28 Artaxerxis Mnemonis, id est Memoris (fuit enim ipse excellentis memoriae), qui successit Dario Notho, fuitque maritus Esther, qui ad preces Esther omnes Judaeos morte liberavit. Annos autem 40 numerant ab 1 anno Jechoniae, qui se dedidit Nabuchodonosori, usque ad annum I Cyri. Sed horum utrumque magis ad Judaeos in Babylone et Perside captivos, eosque non a captivitate, sed a morte liberandos, quam ad Israel, sive decem tribus pertinet. Captivitas enim Juda in Babylone laxata est a Cyro annis 428 ante Artaxerxem Mnemonem. Rursum in Mnemone non est finita captivitas decem tribuum, sed adhuc perdurat: imo Mnemon nullam captivitatem solvit, sed tantum Judaeos morti ab Aman destinatos liberavit. Denique computus annorum non adaequat annos 390. Nam a Phul usque ad annum 28 Mnemonis, tantum fluxerunt anni 383, ut summum. Adde, longe verius est annos hos non esse captivitatis, sed iniquitatis proprie dictae: hanc enim portat et luit Propheta.
Quarto, R. Salomon et Kimchi annos 390 numerant ab initio idololatriae regni Jeroboam, qui peccare fecit Israel, usque ad annum 9 Osee, quo eversum est regnum Israel, qui sunt anni 241. His addunt annos 149, quos mutuant a tempore Judicum, id est a 4 anno Abimelech usque ad ultimum Heli. Annos vero 40 Juda numerant etiam intercalando, scilicet 16 Manassis, quibus peccavit; 2 Amon, et 22 Joakim et Sedeciae. Sed gratis, et praeter ordinem chronologiae, ac morem Scripturae hos annos Israel et Juda intercalant. Nam ante Abimelech quoque coluerunt Baalim tam Judaei, quam Israelitae, atque ante Manassem, Achaz quoque et Salomon coluerunt idola.
Quinto, alii a 23 anno Heli, ad ultimum Osee numerant annos 390. Sed et hi errant in computo. Atque ut demus eos non errare, quid hoc ad rhombum? Nam post Heli David, Josaphat, Ezechias et Josias non coluerunt idola, nec peccarunt; quomodo ergo hi anni sunt iniquitatis Israel?
Sexto, alii per Israel intelligunt duas tribus et urbes Juda, in quibus permixti erant Judaei et Israelitae, maxime post fugam et captivitatem decem tribuum, in quibus viguit idololatria ab anno 4 Roboami usque ad ultimum Sedeciae, per annos 390; per Juda intelligunt urbem Jerusalem, in qua caedes Christi et Christianorum viguit per annos fere 40, scilicet ab anno 18 Tiberii usque ad 2 Vespasiani, qui eam evertit. Hoc utrumque verum est, sed posterius est allegoricum; nam ad litteram loquitur Ezechiel de peccatis suo tempore commissis, et de obsidione praesenti facta per Nabuchodonosorem, non per Vespasianum.
Pro responsione: Dico primo, haec omnia significare obsidionem Jerusalem, in qua respublica Judaeorum, id est tam Israel, sive decem tribuum, quam Juda, plene eversa et vastata est. Id ita esse patet primo, quia Ezechiel et Jeremias solis Judaeis prophetant, praedicuntque iis Judaeae et Hierosolymae excidium. Secundo, quia decem tribus jam pridem, anno Ezechiae 6, excisae et abductae erant in Assyriam, indeque nunquam redierunt; ergo per Israel non hae decem, sed duae tribus, puta Juda et Benjamin, et quicumque ex decem tribubus cum Juda erant commixti, intelligendi sunt. Tertio, id patet ex initio capitis, quod est quasi titulus totius prophetiae, quae hoc cap. et sequent. enarratur. Illud enim sic habet: 'Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem, et ordinabis adversus eam obsidionem,' etc. Omnia ergo haec referentur ad Jerusalem ejusque obsidionem et excidium. Unde mox subdit, vers. 3: 'Signum est domui Israel,' q. d. Haec descriptio obsidionis Jerusalem in latere, signum est, et portendit brevi reipsa futuram hanc obsidionem Israelitarum, hoc est Judaeorum; signum enim quod Prophetis datur, est rei futurae, non praeteritae. Quarto, quia regnum Israel, id est decem tribuum, non stetit annis 390, sed tantum 256; tot enim fluxerunt ab 1 anno Roboam et Jeroboam, qui fuit primus rex decem tribuum, usque ad annum 6 Ezechiae, quo hoc regnum ab Assyriis eversum est, ut patet IV Reg. XVIII, 10. Ergo hi anni 390 iniquitatis Israel complectuntur quoque iniquitates regni Juda.
Dico secundo, Prophetam hic sustinere tum personam gentis obsessae, ut cum 390 dies catenatus decumbit, comedens panem subcinericium, quo significat cives urbe constringendos, et fame cruciandos; tum gentis obsidentis, ut cum brachium contra urbem exerit, et sartaginem ei opponit quasi scutum.
Dico tertio: Diebus 390 portendit urbis obsidionem, diebus vero 40 excidium urbis (unde ultimis 40 non exprimitur, ut paret sibi panem, quia capta urbe, non fuit tanta fames); nam per 390 dies fuisse urbem obsessam patet numeranti dies a principio obsidionis ad finem. Nam, ut patet IV Reg. XXV, Nabuchodonosor coepit obsidere urbem anno 9 Sedeciae, 10 die decimi mensis, et cepit eam anno 11, quarti mensis die 9. Jam 390 dies faciunt menses duodecim, dies 23, quibus arcte fuit obsessa Jerusalem. Omittit ergo Ezechiel aliquot menses respirationis Jerusalem, quia scilicet poenitentibus Judaeis, et servos juxta legem liberos dimittentibus, Chaldaei, omissa Jerusalem, Aegyptiis ad opem Judaeorum adventantibus iverunt obviam: postea ad scelera redeuntibus Judaeis ac servos suos revocantibus, redierunt ad obsidionem Jerusalem, donec eam caperent, ut patet Jerem. cap. XXXIV. Ita Theodoretus, Vatablus et alii ibidem. Porro excisam et vastatam esse Jerusalem per 40 dies, patet: quia, ut dicitur IV Reg. cap. XXV, 8, et Jerem. cap. LII, 6, die nona mensis quarti, capta est civitas; die vero septima mensis quinti incensum est templum; intermedii ergo fuerunt dies 30, quibus adde dies 10, quos facile victor Chaldaeus insumpsit in tot domorum et murorum eversione, habebis quadraginta, quos quaerimus.
Denique 390 dies decubitus Ezechielis in latere sinistro, portendere totidem dies obsidionis Jerusalem, patet ex vers. 8, ubi dicitur: 'Non te convertes a latere tuo (sinistro, in quo prius jussi te decumbere per 390 dies vers. 4) in latus aliud (dextrum, in quo posterius jussi te decumbere per 40 dies vers. 6), donec compleas dies obsidionis tuae' (tot enim jussus est decumbere in latere hoc sinistro. Unde et de eodem, assignans illi cibum, subdit): 'Et tu sume tibi frumentum, et hordeum, etc., et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud.' Ex quo clarum est 390 diebus, quibus Ezechiel decubuit in latere sinistro, eum portendisse et repraesentasse 390 dies obsidionis Jerusalem.
Dico quarto: Cubare in latus sinistrum est molestum et anxium, quia tunc cor, quod in sinistrum latus propendet, a superimposito hepate aestuat, et suffocatur. Unde haec cubatio symbolum est animi solliciti, et saepe evigilantis ob periculum imminens: is habitus fuit Chaldaeorum, urbem Jerusalem sollicite obsidentium. In dextrum vero latus cubare, somnum facit suavem et jucundum, qualis est ejus qui cura solutus est. Haec ergo cubatio signum est victoriae, qua scilicet Chaldaei, capta urbe, prae gaudio, et Judaei, rebus desperatis, prae maerore profunde dormierunt.
Dico quinto: Iniquitas hic significat iniquitatis poenam, qui addit: 'Portabis iniquitatem domus Israel,' q. d. Tot diebus catenis gravatus sustinebis molestiam debitam iniquitatibus Israel, atque de tolerantia repraesentabis molestiam, quam ipsi laturi sunt totidem obsidionis diebus.
Dico sexto: Cum ait 'diem,' intellige poenae, 'pro anno' culpae praeteritae 'dedi tibi.' Sunt ergo hi anni iniquitatum praeteritarum Israel, non autem supplicii eis inferendi; nam sic dicere debuisset: Annum pro die dedi tibi, qui populi personam sustines; jam autem e contrario dicit: 'Diem pro anno dedi tibi,' q. d. Tot tibi dedi dies famis et afflictionis, quot annis impune peccarunt Israelitae.
Dico septimo: Per Israel accipit tam Judaeos quam Israelitas, hoc est, tam duas quam decem tribus, quia utrique commixti fuerunt in Judaea, maxime postquam decem tribus majori ex parte abductae fuerunt in Assyriam. Utrique ergo vocantur hic Israel potius quam Juda, quia in Israele coepit, viguit et perduravit iniquitas, quae hic punitur, puta idololatria, atque ex Israele manavit ad Judam. Per domum vero Juda, accipit regiam domum, familiam et regnum, quod erat in stirpe Davidis et Juda, atque per eam notat Manassem, cujus iniquitas et idololatria per 40 annos fuit tanta, ut repleverit, ait Scriptura, IV Reg. XXI, 16, Jerusalem sanguine Prophetarum usque ad os, utque Deus propter eam ejus stirpem et urbem certo destinarit excidio, atque irremissibiliter et inexorabiliter eam exciderit, IV Reg. XXIII, 26.
Porro Manassis scelera durasse per 40 (non autem 22, ut volunt Hebraei in Seder-Olam) annos colligitur ex eo quod, teste Polychronio, Septuaginta, IV Reg. XXI, 18, juxta aliquos codices, dicunt Amon filium Manassis regnasse 12 annis; quia scilicet post patrem solus 2 annis regnavit, ut habent Hebraea et Latina, IV Reg. XXI, 18; patre vero captivo in Babylone, regnavit 10 annis; pater vero e captivitate rediens, non diu superstes fuit, sed 5 fere annis vixisse et regnasse videtur. Jam tolle hos 5 ultimos regni annos, et 10 captivitatis ejus ab annis 55 quibus universim dicitur regnasse Manasses, habebis annos 40 peccatorum et regni scelerati ejusdem. Unde Vatablus: 'Quadraginta, ait, annis peccavit gravissime Israel tempore Manassis, qui quindecim tantum annis mansit in officio, et quadraginta peccavit.'
Anni ergo 390 iniquitatis Israel incipiunt ab 1 anno Roboam regis Juda, et Jeroboam regis Israel, qui mox ut creatus est rex, fecit idola, scilicet vitulos aureos, quos eodem anno coluerunt Israelitae, atque ad quos et ad Baalim post tres annos defluxerunt etiam Judaei sub Roboam. Finiuntur vero hi 390 anni, ultimo anno Sedeciae, quo urbs eversa est. Tot enim, scilicet 390 annos inter annum 1 Jeroboam, et ultimum Sedeciae interfluxisse consentiunt passim chronologi. His ergo 390 annis iniquitatis, in poenam successerunt 390 dies obsidionis urbis, quos Propheta repraesentat suo decubitu in latus sinistrum per 390 dies. Annis autem 40 peccatorum domus Juda, id est Manassis, succedunt 40 dies excidii et vastationis urbis: quos Propheta repraesentat decumbendo in latus dextrum per 40 dies. Nec mirum, annos 40 Manassis in annis 390 includi, et consequenter bis numerari; quia hi anni 40 insigniores fuerunt malitia, ideoque quasi duplices. Hi enim fuerunt unica causa irrevocabilis sententiae Dei de exscindenda Jerusalem. Sensus ergo est, q. d. Prioribus peccatis per 390 annos a Judaeis commissis, debetur obsidio Jerusalem; posterioribus vero peccatis Manassis, per 40 annos patratis, decretum est certum urbis excidium et plena vastatio. Ita Hieronymus Prado, et Vatablus.
Aliqui non improbabiliter hos 40 annos scelerum domus Juda, numerant ab anno 13 Josiae, usque ad 11 et ultimum Sedeciae: hi enim proprie fuerunt Juda; nam Israel, id est decem tribus jam erant abductae. Tunc enim Judaei fuere solito sceleratiores; adeo ut Jeremiam aliosque praecones Dei iram denuntiantes riderent et torquerent. Ad hanc sententiam accedit noster Pineda, qui lib. VII De Rebus Salom. cap. IX, censet hos 390 annos inchoari ab anno 27 Salomonis, quo ipse lapsus est in idololatriam; inde enim usque ad ultimum annum Joakim (quo censet hosce annos finiri) numerat annos 390. Licet enim post Joakim regnarit Sedecias, sub quo eversa est Jerusalem; tamen hujus eversionis et excidii initium fuit illa prior captivitas sub Joakim et Joachin. Atque hac de causa Scriptura narrans excidium Jerusalem, facit mentionem Salomonis, quia ipse fuit origo peccati, puta idololatriae, ac consequenter excidii. Mentio haec fit IV Reg. XXIV, ubi post cladem Joakim et captivitatem ejus filii Joachin, subdit Scriptura vers. 13, de Nabuchodonosore: 'Concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini juxta verbum Domini.' Haec sententia conjecturam affert accommodam et plausibilem, praesertim quia Salomon fuit primus auctor idololatriae Israelis, quae deinceps continuata fuit per 390 annos, usque ad ejus excidium.
Verum, quia Salomon coluit quidem idola, sed publico edicto eorum cultum non sanxit, multo minus Dei veri cultum in Israele abolevit; et quia incertum est, quo praecise anno Salomon apostatarit et coluerit idola, hinc melius et certius hos annos inchoabimus a schismate, quod tam a Juda quam a Deo fecit Jeroboam, qui primus idololatriae vexillum sustulit, constituens vitulos aureos in Dan et Bethel, ac vetans ne quis templum Hierosolymitanum ad Deum colendum adiret. Unde hoc schisma in Scriptura est celeberrimum, et contra illud, puta contra vitulos aureos, passim detonant Prophetae.
QUAERITUR SECUNDO, — an revera, an vero per visionem tantum decubuerit, id est visus sit sibi decumbere Ezechiel per 390 dies? Respondent S. Hieronymus, Vatablus et alii, fuisse tantum imaginariam visionem, quia natura non patitur ut tot dies homo in uno latere dormiat, ita ut nunquam se in aliud latus convertat. Sed respondeo revera eum decubuisse in sinistro latere per dies 390 et in dextro per dies 40. Patet, quia revera hoc jubet Deus hic: hoc enim simpliciter significant verba praecepti hujus. Ergo Propheta, utpote Deo per omnia obediens, idipsum opere praestitit et adimplevit.
Secundo, quia vers. 12 dicitur de facto ita eum decubuisse 'in oculis eorum.' Ergo non fuit id factum per visionem: hanc enim solus vidisset Ezechiel, non oculi aliorum. Ita Chrysostomus, lib. III De Dei providentia, post medium; Basilius, in Isaiae cap. VIII; Theodoretus, in Osee cap. I; Ribera, in Osee cap. I, num. 47, Prado et alii.
Ad argumentum respondeo Prophetam non dormisse semper, sed jacuisse hoc situ, nunc vigilem, nunc dormientem. Id enim significat Hebraeum שכב scacab. Porro id fieri posse, si non per naturam, certe per specialem Dei opem, nemo dubitat. Vidi ego Lovanii virum nobilem paralyticum, qui jam decimum sextum annum continuo supinus mira patientia jacebat. Noster Prado testatur se vidisse amentem, qui quindecim totos annos in uno latere decubuit. Sic Simeon Stylita octoginta annos continuos eodem pede stetit, naturam adjuvante Dei gratia. Quin et Epimenides, quem S. Paulus Tit. I, Cretensium proprium vocat prophetam, a Laertio, lib. I, in ejus Vita et aliis, ipsos 57 annos in specu dormisse traditur. Quod si hoc Plinio, lib. VII, cap. LII, merito fabulosum videtur, certe fabulosum non est, quod de septem sanctis fratribus, qui Ephesi dormierunt annos pene ducentos, cumque cessante persecutione evigilarent, putabant se tantum unam noctem dormisse, narrant Gregorius Turonensis, Nicephorus et alii, et ex iis Baronius in Martyrol. 27 julii, quos ut videret Theodosius Imperator, Ephesum venit. Simile de septem dormientibus in Germania refert Paulus Diaconus, lib. I De Gestis Longobard. cap. III. Recte enim Aristoteles, lib. IV Physic. text. XCVII, docet eos qui dormiunt, non percipere tempus in quo dormiunt, sed nunc temporis in quo incipiunt dormire, copulare cum eo in quo expergiscuntur; quia tempus medium non sentiunt, eo quod nullam percipiant mutationem: 'Sicut neque ii, inquit, qui in Sardis fabulose dicuntur dormire apud heroas cum fuerint experrecti,' in quem locum Simplicius, Comment. 104, scribit, cum Sardi capti essent a Graecis, in antro inventos esse novem heroas, Herculis filios, mortuos, ita tamen bene aromatibus conditos, ut viderentur dormire. Dicit autem Philoponus, et ex eo Toletus, in locum Aristotelis jam citatum, quod qui male habebant ferebantur ad hos, qui statim magno somno corripiebantur, ita ut evigilantes non perciperent tempus longum sui somni.
Dices: Haec visio contigit anni quinti Sedeciae mense 4, die 13, ut colligitur ex cap. I, 1 et 2, et ex cap. III, 15; atqui anni 6 mense 6, die 5, ut habetur cap. VIII, sedit (non cubavit, ut hic dicitur) Ezechiel domi cum senibus Juda: jam a die 13 mensis 4 anni 5, ad diem 5 mensis 6 anni 6, sunt 406 (sunt enim hi menses Hebraeorum lunares, ex quibus duodecim fit annus lunaris, qui anno solari minor est undecim diebus); dies autem 390, juncti cum aliis 40, faciunt dies 430; desunt ergo hic 24 dies. Subtrahe enim 406 a 430, remanent 24.
Respondet Prado illum annum fuisse intercalarem, habuisseque 13 menses, id est 30 dies amplius aliis. Tertio enim quoque anno Hebraei intercalabant mensem, ut suos annos lunares aequarent solaribus. Itaque supplendos hic esse dies 24, qui desiderantur, ex diebus 30 mensis 13.
Moraliter, disce hic quam Deus suos illustres amicos et prophetas exerceat, quam dura eis imperet, quam eos mortificet, ut sint in exemplum et portentum toti orbi. Huic simile finxerunt Gentiles, scilicet Endymionem puerum formosum a luna adamatum, perpetuo dormire, eo quod luna id a Jove petiisset et impetrasset. Unde Proverbium: 'Endymionis somnum dormis,' quo usus est Aristoteles, lib. X Moralium, colligens, neque otium convenire diis, neque rursus aliam ullam actionem illis dignam videri praeter contemplationem. 'Porro cum constet, ait, deos vivere, consentaneum est eosdem et agere quippiam. Neque enim oportet eos Endymionis, ut aiunt, dormire somnum.' Hinc et Cicero, lib. I De Finibus, docet molestissimum esse sapienti et cuivis homini otium, quia maxime nobis insitum est a natura, ut agamus quippiam. 'Itaque, inquit, ne, si jucundissimis quidem nos insomniis usuros putemus, Endymionis somnum nobis velimus dari, idque si accidat, mortis instar putemus.' Idem, Tuscul. I: 'Quanquam, ait, qui leviorem faciunt, somni simillimam volunt esse. Quasi vero quisquam ita nonaginta annos velit vivere, ut, cum sexaginta confecerit, reliquos dormiat: ne sues quidem id velint, non modo ipse. Endymion vero, si fabulas audire volumus, nescio quando in Latmo obdormivit, qui est mons Cariae, nondum opinor, experrectus.' Si longus somnus est instar mortis, adeoque vivi hominis sepultura; quid erit longa vigilia? quid perpetua cubatio in uno eodemque latere, quae praeter fatigationem, latus debile tota mole corporis onerat et opprimit, ut saepe pellem et carnes atterat et defricet, solaque homini ossa relinquat?
Rursus disce hic quam Deus doceat, jubeatque suos stultescere mundo, ut sapiant Deo: ut Dei electos a cultu mundi, ad cultum Dei abducant et pertrahant. Hac enim de causa imperavit eis paradoxa, et a communi vitae usu abhorrentia, ut eos aliosque doceret tum simplicem obedientiam, tum neglectum sui mundique contemptum.
Ita enim Ezechiel hic cap. IV, jussus est vesci pane in stercore cocto, et cap. V, jussu Dei, ritu furentis, rasam barbam capillosque gladio concidit, in aerem sparsit, et flamma combussit. Nimirum, qui paret Deo, tum demum sapit, cum illius jussu desipit. Ita Isaias, cap. XX, vir tantus, et regia stirpe oriundus, in regia urbe palam nudus incessit. Ita Jeremias, cap. XXVII, velut servus fugitivus et furcifer vinculis onustus vias urbis obambulavit. Ita Osee castissimus, jubente Deo, meretricem duxit uxorem. Ita Propheta ait socio, III Reg. cap. XX, 35: 'Percute me,' quod cum ille nollet, audit: 'Percutiet te leo;' et mox a leone interemptus est, laesus deinde ab alio, Achabo regi occurrit, eumque arguit, quod Benadad captum non occidisset.
Ita veteres ascetae et monachi suos exercebant, paradoxa quaedam, et in speciem stulta eis praecipiendo. Ita S. Antonius Paulum Simplicem mire jejuniis et laboribus exercuit. Ita Joannes Abbas jussit discipulo per triennium quotidie irrigare lignum aridum, quod proinde tandem per miraculum virescere coepit. Ita S. Alexander mirus sui contemptor ex philosopho fecit se carbonarium, ut celaret suam pulchritudinem; ex carbonario actus est Episcopus, ex Episcopo martyr. Testis est Nyssenus in Vita S. Gregorii Thaumaturgi. Ita S. Amma apud Palladium in Lausiaca, cap. XLII, stultam se in monasterio simulans, et ut stulta ab omnibus irrisa et divexata, tandem a S. Pitirione Dei judicio declarata est omnium sanctissima et sapientissima. Ita Simeon Salus, id est fatuus, mire celebratur ab Evagrio et Leontio in ejus Vita. Hanc sanctam fatuitatem passim docuerunt verbo et exemplo S. Franciscus, B. Juniperus, B. Jacoponus, et similes alii.
Quin et Apostoli, ait S. Paulus, dum passim praedicat crucem Christi: 'Judaeis scandalum, gentibus stultitiam.' Audi eum, I Cor. IV, 9: 'Puto quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tanquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. Nos stulti propter Christum, etc., maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus: tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.' Plura vide apud nostrum Raderum, lib. De Simplici obedientia et contemptu sui.