Cornelius a Lapide

Ezechiel V


Index


Synopsis Capitis

Jubet Deus Ezechieli ut radat caput et barbam, atque unam tertiam partem pilorum comburat igni, alteram concidat gladio, tertiam dispergat in ventum; ut per hoc portendat, tertiam partem civium Hierosolymae consumendam peste et fame, tertiam gladio, et tertiam dispergendam per orbem.


Textus Vulgatae: Ezechiel 5:1-17

1. Et tu fili hominis sume tibi gladium acutum, radentem pilos: et assumes eum, et duces per caput tuum, et per barbam tuam: et assumes tibi stateram ponderis, et divides eos. 2. Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis: et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus: tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos. 3. Et sumes inde parvum numerum: et ligabis eos in summitate pallii tui. 4. Et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni: et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israel. 5. Haec dicit Dominus Deus: Ista est Jerusalem, in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras. 6. Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes: et praecepta mea ultra quam terrae, quae in circuitu ejus sunt; judicia enim mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt. 7. Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia superastis gentes, quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, non estis operati; 8. ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium: 9. et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas. 10. Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos, et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. 11. Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus: Nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis, et in cunctis abominationibus tuis: ego quoque confringam, et non parcet oculus meus, et non miserebor. 12. Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui: et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo: tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos. 13. Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor: et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis. 14. Et dabo te in desertum et in opprobrium gentibus, quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis. 15. Et eris opprobrium, et blasphemia, exemplum, et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus irae. 16. Ego Dominus locutus sum: Quando misero sagittas famis pessimas in eos: quae erunt mortiferae, et quas mittam ut disperdam vos: et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis. 17. Et immittam in vos famem, et bestias pessimas usque ad internecionem: et pestilentia, et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te, ego Dominus locutus sum.


Versus 1: A Sharp Sword, a Razor for Shaving

1. GLADIUM ACUTUM, RADENTEM PILOS. — Id est gladiolum, vel cultrum acutum, sicut novaculam tonsorum, ut habent Hebraeus, Septuaginta, Vatablus et alii. Hic gladius, et, ut Septuaginta, rhomphaea, significat tum Dei iram, ut exponit Maldonatus; tum Dei voluntatem, puniendi et exscindendi Judaeos, ut Vatablus; tum Dei vindicem potestatem, ut Polychronius; tum, ut aptissime S. Hieronymus, Nabuchodonosorem carnificem Judaeorum, qui instar gladii et novaculae, Hierosolymae capillos, id est decorem et pulchritudinem; ac barbam, id est virilitatem, scilicet robur omne, puta juvenes speciosos, ac viros robustos ex Judaea resecuit. Barba enim symbolum est virilitatis, coma libertatis et nobilitatis. Unde Absalom nutriebat caesariem, et Nazaraei Deo consecrati, quasi filii Altissimi, comam fovebant, Numer. VI. Vide dicta Levit. cap. XIX, 27. Quocirca apud priscos ingens erat probrum barbam alicui praescindere aut vellere, quasi hoc ipso virilitatem et virile decus ipsi abstulissent. Hinc Horatius, Serm. lib. I: Barbam tibi vellunt Lascivi pueri. Et Persius: Si Cynico barbam petulans Nonaria vellit. Hinc proverbium: 'Barbam vellit mortuo leoni,' qui ferox et contumeliosus est in prostratum. Mirantur gentiles Dionysium Siculum, quia ausus est Aesculapio barbam auream detrahere. Sic Hanon illusit legatos Davidis, radens dimidiam partem barbae eorum, II Reg. X, 4, quam injuriam bello et gentis excidio ultus est David. Hac ergo barbae rasura, Propheta adumbrat Judaeorum, non tantum excidium, sed et summam ignominiam et opprobrium.

Moraliter, disce hic hominem coram Deo esse quasi unum pilum. Quod ergo nobis caput est capillis densum, hoc Deo est orbis refertus hominibus. Ne caesaries luxuriet, tondetur: et ne hominum progenies nimis excrescat, demetitur a Deo. Quae enim regio omnes caperet, quae tellus aleret? Etenim 'dii nos quasi pilas,' imo quasi pilos, 'habent,' ait Plautus. Defluit pilus e capite, quis curat? Perit homo, quid Deo decedit? Et tamen (quae Dei est dignatio) pilos hosce suos tuetur Deus. Nam 'capillus de capite vestro non peribit,' ait Apostolis suis Christus: quia 'etiam capillus unus suam habet umbram,' uti dixit Mimus Publianus.

Rursum, Deus abradit eos qui sunt pilo tenus viri, et barba tenus sapientes, id est qui extrinsecus prae se ferunt habitum viri cordati et sapientis, cum intrinsecus nil habeant viri, nil cordis et sapientiae, quales erant hi Judaei. Sic Lucianus ridet Philosophorum profundam barbam, in eunucho Bagoas, dicens: 'Si philosophum oporteat ex barba metiri, hircos primam laudem ablaturos.' Hoc competiit Juliano Apostatae, qui philosophum se ex barba prolixa ostentabat. Recte Plutarchus in Symposiacis: 'Neque, inquit, barbam alere, aut gestare vile pallium philosophum facit; neque lineis vestiri, Isiacos,' hoc est Isidis sacerdotes. Quocirca apud priscos Romanos, barbati, proverbiali joco vocabantur homines priscis ac simplicibus moribus rusticanaeque veritatis; unde Juvenalis: Facile est barbato imponere regi. Romani enim sero coeperunt barbam radere, et tondere. Tonsores enim primi, ut scribit Plinius, lib. VII, cap. LVII, 'in Italiam ex Sicilia venere, post Romam conditam anno CCCC LIV, adducente P. Licinio Mena, ut auctor est Varro: ante intonsi fuere.'

Duces, — duci facies per tonsorem: nec enim commode ipse caput suum tondere poterat.

Tropologice, pili sunt curiositates, superfluae cogitationes, appetitiones, illecebrae et vanitates mundi: has Ezechiel, id est vir fidelis, resecet oportet, easque gladio et igne, id est mortificatione et puro Dei amore, consumat, ideoque superflua in pauperes per eleemosynam effundat. Dum enim hoc igne amoris Dei et proximi consumuntur, vertuntur in holocaustum Deo gratissimum.

STATERAM PONDERIS, — qua scilicet res ponderari solent, aut quae justa sit, et probati ponderis. Haec statera, sive libra, significat aequitatem divinae justitiae et vindictae, quam temperat et moderatur clementia, ne modum, non justitiae (hoc enim fieri nequit), sed humanitatis et benignitatis excedat.


Versus 2: A Third Part You Shall Burn with Fire

2. TERTIAM PARTEM IGNI COMBURES. — Ignis significat pestem et famem, quae tertiam partem pilorum, id est civium Hierosolymitanorum quasi ignis denigravit, adussit, voravit, patet vers. 12. Pestis enim physice est quasi ignis comburens, et inflammans corpora.

In medio civitatis, — in qua versaris, juxta Chobar in Chaldaea; aut potius in medio Jerusalem, quam in latere descripsisti. Ita Vatablus, Maldonatus et R. David.

JUXTA COMPLETIONEM. — Id est, ut Vatablus vertit: Postquam impleti fuerint dies obsidionis, scilicet 390, quibus volui te decumbere ante laterem, in quo obsidionem urbis delineasti, ut hac ratione repraesentares dies arctissimae obsidionis Jerusalem, q. d. Post dies 390, et alios 40 tui decubitus, facies de pilis tuis ea quae hic praescribo. Aliter alii, q. d. Combure ex pilis aliquos quotidie, donec dies obsidionis 390 compleantur.

Et assumes tertiam partem (pilorum tuorum); ET CONCIDES GLADIO IN CIRCUITU EJUS, — Urbis scilicet. Gladius hic repraesentat gladium Chaldaeorum. Nam Judaei, qui cum Sedecia, aut ante, ex urbe fugere subdole conabantur, hi omnes a Chaldaeis caesi sunt circum et juxta urbem. Rursum, dum urbem caperent Chaldaei, obvios quosque in ea trucidarunt.

TERTIAM VERO ALIAM DISPERGES IN VENTUM. — Hi fuerunt, qui cum Johanan filio Caree fugerunt in Aegyptum, Jerem. XLIII. Item omnes qui in Babylonem abducti, vel fuga vage huc illucque dilapsi et dispersi sunt.

ET GLADIUM NUDABO (ita Romana, Hebraea, Chaldaeus, Septuaginta. Perperam ergo aliqui codices legunt, nudabis) POST EOS. — Nam Chaldaei Judaeos in Aegyptum fugientes persecuti, ibi eos cum Aegyptiis trucidarunt, uti minatus eis erat Jeremias, cap. XLII, 16.


Versus 3: From There

3. INDE (ex tertia et ultima parte) SUMES (paucos capillos), ET LIGABIS EOS IN SUMMITATE (id est extremitate vel ora) PALLII TUI. — Significat, Dei providentia et clementia, aliquot Judaeos a vastatione Chaldaica servatos; ita Apollinaris: scilicet eos, qui cum Jeremia, eo suadente, se dediderunt Nabuchodonosori cum Joachin: hinc melius accipias reliquias profugorum Judaeorum, Dei providentia servatas in seminarium et propaginem gentis suae: hi enim, quasi angulo pallii Domini colligati, protecti sunt Dei praedestinatione et protectione.

EX EIS RURSUM TOLLES, ET PROJICIES EOS IN MEDIO IGNIS, — quem scilicet in medio lateris, in quo obsidionem descripserat, accenderat, ex quibus subito flamma sublata universam urbem descriptam lambere coepit, et delere. Hi sunt, ait Apollinaris, qui post reversionem ex Babylonia, ob nova peccata a Macedonibus, praesertim Antiocho Epiphane grassante instar ignis, interempti sunt. Item, et magis, qui a Tito et Romanis caesi et capti sunt: tunc enim tota domus Israel eversa est, de quo plura vers. 9.

Denique Galatinus, lib. IV De Arcanis fidei, cap. XXI, ex priscis Rabbinis haec refert ad stragem Judaeorum, quam post Titum fecit Adrianus Imperator in Judaea, praesertim in urbe Bitter, ubi et eorum ducem occidit qui se vocabat Barchochebas, id est filium stellae (dicebat enim se divinitus missum, esseque stellam de qua praedixit Balaam, Num. XXIV: 'Orietur stella ex Jacob,' quasi ipse, excusso Romanorum jugo, lucem et libertatem Judaeis esset allaturus), cum revera esset Barchesba, id est filius mendacii, puta impostor; fingebat enim se esse Messiam. Quocirca Adrianus cecidit ad quinquaginta Judaeorum millia, totamque gentem protrivit. Vide Eusebium, lib. IV Histor. cap. VI.


Versus 4: And from It

4. Et ex eo, — scilicet populo, ita S. Hieronymus; vel 'ex eo,' scilicet parvo numero, vers. 3. (Septuaginta vertunt, ex ea, scilicet urbe), q. d. Ex eo, scilicet populo reduce, ignis scelerum egressus est, quae fuit causa ultimi excidii. Nam primum ob scelera traditi sunt Antiocho: deinde ob necem Christi, eorum filii cum urbe et templo, Romanorum gladio, fame, peste, incendio perierunt. Secundo et melius, 'ex eo,' scilicet reliquo populi conjecti in ignem, id est, ignitam Antiochi persecutionem, egredietur ignis, id est incendium tum ambitionis et discordiae inter principes sacerdotum, indeque omne genus flagitiorum; tum consequentis calamitatis, crudelitatis omnis et vastitatis. Ita Apollinaris. Nam Menelaus, Jason, Alcimus, et alii proditores Judaei, ambientes pontificatum et dignitates, cum eas legitime obtinere non possent apud suos, profugerunt ad Antiochum, eumque incitarunt in perniciem suae gentis, cladesque illas, quae narrantur in libris Machabaeorum. Vide I Machab. cap. VII, vers. 5, et lib. II, cap. III, vers. 4, et Josephum, lib. XII Antiquit. cap. VII.

Rursum, inter ipsos Machabaeos ortum de regno litigium, ipsos et gentem perdidit. Nam Hyrcanus et Aristobulus, de regno inter se concertantes, fuerunt causa cur Pompeius et Romani Judaeam sibi subjugarint: quod gentilium jugum non ferentes Judaei, cum illud excutere vellent, tandem plene a Tito et Vespasiano excisi sunt. Quocirca allegorice haec aptant ad necem Christi a Judaeis crucifixi, qui ignis et causa fuit hujus excidii, ait Apollinaris; nam tunc tota domus Israel eversa est.

Quod ex paucis illis pilis, quos in summitate pallii sui colligarat, aliquot comburit, eo etiam bellum civile inter Godoliam et Ismaelem, quod fusius describitur Jerem. XL et seqq., significari aliqui volunt; qui motus civiles Chaldaeis occasionem praebuerunt auferendi e Judaea etiam minimum quemque, nec quemquam relinquendi, ut vel ulla essent rerum novarum semina; vide Jerem. LII, 30.


Versus 5: This is Jerusalem in the Midst of the Nations

5. Ista est Jerusalem, in medio gentium, q. d. Hoc schemate, scilicet tui capitis et capillorum, repraesentatur Jerusalem; Jerusalem, inquam, quam ego Deus olim posui quasi mundi caput, et quasi reginam in medio Gentium, ut ei ipsae, quasi ancillae, custodes essent et stipatores. Ita Polychronius et Scholiastes. Quocirca Posui eam, et in circuitu ejus terras — gentium; scilicet, Jerusalem a septentrione habet Scythiam, Armeniam, Pontum; ab oriente, Asiam; ab occidente, Europam; ab austro, Libyam, ait Apollinaris. Unde Ezech. XXXVIII, 12, vocatur umbilicus terrae, et Psalm. LXXIII, 12, medium terrae; quia Jerusalem est in quarto climate ex septem, in quae dividitur terra habitabilis. Idque feci hoc fine, ut omnes gentes in vita spiritali, puta in religione rebusque divinis, ait Theodoretus, a Jerusalem omnem sensum et notitiam, puta pietatem, fidem et legem, quae dirigit gressus hominum ad salutem, acciperent. Verum hoc ipsa adeo non praestitit, ut potius ab eis impietatem didicerit, atque ipsa olim magistra veritatis, et exemplar pietatis, facta sit discipula erroris et impietatis, atque in ea mox magistros suos, scilicet alias gentes, superarit; juste ergo excidio a me destinatur, ita S. Hieronymus et Chaldaeus; Jerusalem ergo et templum erant quasi centrum terrae, imo quasi ejus caput, fundamentum, fons et cor; utpote ex qua tanquam ex centro, lucis splendor in omnem terram, tanquam ex corde spiritus vitalis; tanquam ex capite aliarum provinciarum et gentium, sensus, motio et concitatio ad ambulandum in via Domini; denique tanquam ex centro, linearum deductio, omnis boni et precum ac votorum perfectio exspectanda erat; ac tanquam ex fonte, rivulorum derivatio in alias regiones; et tanquam ex fundamento stabilitas aliarum provinciarum.

Symbolice, nota hic: Sicut homo est parvus mundus, ita mundus est magnus homo, cujus membra sunt provinciae et gentes, caput est Jerusalem, tum quia in altissimo monte Sion erat sita, Isaiae II, 2, 3; tum quia ex ea, quasi capite, in totum corpus universi derivabatur sensus, id est Dei cognitio, et motus, id est vitae et actionum institutio. Sed quia illa suae dignitatis oblita, legem meam, ait Deus, quae illam mundi caput fecerat, abjecit; hinc abradam ejus comam et barbam, id est omnes nobiles et robustos ejus auferam, eamque toti orbi ostentui exponam, et hostibus derelinquam.

Dices: Si Jerusalem est caput, quomodo est in medio gentium? Respondeo: Sicut caput est inter duos humeros, quasi in medio duorum laterum hominis: sic Jerusalem, quasi domina, sita erat in medio gentium. Ita et Prado. Adde simile non per omnia esse simile.

Aliter R. David, R. Salomon, et ex iis Lyranus haec interpretantur, scilicet de Achab et Sedecia, quos rex Babylonis igne frixit, qui toti Israeli facti sunt in proverbium, ut cum cui maledicere volunt, dicant: 'Ponat te Dominus sicut Sedeciam, et sicut Achab,' Jerem. XXIX, 22. Sed hoc frigidum est et distortum. Quocirca Maldonatus de iisdem accipit, sed hoc sensu, quasi dicat: Hi pseudoprophetae, scilicet Achab et Sedecias, qui persuadebant populo; fore ut nunquam Jerusalem caperetur, causa fuerunt cur rebellaverint Chaldaeis Judaei, urbsque capta et incensa fuerit. Verum, jam ante hoc excidium repraesentavit Propheta in resectione capillorum, eorumque divisione in tres partes; non ergo de illo, sed de alio, quod posterius consecutum est, hic agit.

Chaldaeus vertit, pulcher ut sponsus exsultatione universae terrae mons Sion, latera aquilonis, civitas regis magni. Deus in domibus ejus cognoscetur. Ita Pineda, lib. V De Rebus Salom. cap. V, num. 31. Talis est Roma christianis.


Versus 6: My Judgments

6. Judicia mea, — legem meam, secundum quam judicare debet judex.


Versus 7: You Have Surpassed the Nations

7. Superastis gentes, — scilicet peccatis, et impietate vestra, ejusque facti estis quasi antesignani, uti solent facere apostatae. Secundo, Hebraeum תון hamon, verti potest cum Vatablo et R. David: copia vestra, id est pompa, fastus, luxus, opes, ferocia vestra major fuit quam gentium, q. d. Copiam rerum vobis dedi; vos reddidistis mihi copiam ingratitudinis et scelerum. 'Incrassatus est enim dilectus, et recalcitravit.' Tertio, Septuaginta vertunt: Forma vestra, exemplar vel character, ex gentibus, id est, ut Theodoretus, induistis formam, religionem, mores et impietatem gentium.


Versus 8: According to the Judgments of the Nations

8. JUXTA JUDICIA GENTIUM. — Judicium hic est consuetudo, institutum; sequenti vero versu significat castigationem, q. d. Mores bonos quos habent gentes, non estis secuti. Vel potius, q. d. Gentes deos suos, quantumvis viles et mutos, non mutant, nec relinquunt: vos autem me Deum vivum relinquitis, ut muta idola adoretis; ergo nequiores et stolidiores estis gentibus. Ita Apollinaris et Scholiastes.

Judicia. — Id est supplicia, quasi justus ultor, inferam tibi.


Versus 9: I Will Do in You What I Have Not Done

9. FACIAM IN TE QUOD NON FECI, — etiam in diluvio, etiam Sodomis, etiam Pharaoni, etiam Chananaeis, Thren. IV, 6, q. d. Quia, o Jerusalem! fecisti scelera, quae gentes non fecerunt; ego quoque plagas acres tibi infligam, quas gentibus non inflixi.

ET QUIBUS SIMILIA ULTRA NON FACIAM. — S. Hieronymus refert hoc ad cladem Judaeorum per Romanos, quae major fuit clade per Chaldaeos: sicut caedes Christi major fuit sceleribus Judaeorum veterum: unde ob eam Judaei dispersi sunt ad omnes ventos, quod hic ait Propheta. Potest tamen referri quoque ad excidium Chaldaeorum, si τὸ ultra accipias strictim, scilicet, q. d. Hac generatione, hoc saeculo, hac temporum memoria: sic enim τὸ ultra, saepe alibi capitur. Nam Prophetae suis Judaeis minantur primo excidium Chaldaeorum, et deinde Romanorum.


Versus 10: Fathers Shall Eat Their Children

10. PATRES COMEDENT FILIOS, etc., ET FILII COMEDENT PATRES. — Utrumque accidit in excidio tam Chaldaeorum quam Romanorum. Ita Theodoretus. Vide dicta Thren. cap. II, 20, et cap. IV, 10. Nota: Quod matres filios comederint, alibi legimus; quod vero filii comederint patres suos, nusquam legimus: ex hoc tamen loco certum est, id in obsidione Jerusalem contigisse.

Aliter Vatablus, q. d. Ideo tanta erit fames ut filii parentibus, et parentes filiis cibos praeripiant. Sed hoc frigidum est et alienum; aliud est enim comedere cibum patrum, aliud comedere patres.

Ita Honorio Imperatore tanta Romae fuit annona, rerumque omnium caritas, ut homines hominibus jam imminerent, adeoque palam audita sit vox in circo: 'Pone pretium humanae carni,' uti refert Procopius, lib. II De Bello Gothico. Audi lamentabilem vocem matris occidentis et comedentis filium prae fame, in obsidione Jerusalem per Titum, apud Josephum, lib. VII Belli, cap. VIII: 'Miserum te, ait, infans, in bello, et fame, et seditione, cui te servavero? Apud Romanos etiamsi vixeris, serviturus es: fames autem praevenit servitutem; his vero seditiosi saeviores sunt. Esto igitur mihi cibus, et seditiosis furia, et humanae vitae fabula, quae sola deest calamitatibus Judaeorum.' Et hoc simul dicens occidit filium, coctumque medium comedit.


Versus 11: Therefore

11. Idcirco (ob peccata tua) vivo EGO (id est juro per vitam meam), NISI, etc., CONFRINGAM. — Supple, habear mendax, aut peream: τὸ enim אם לא im lo, id est si non, nisi, est Hebraeis formula juramenti exsecratorii, quo se quasi devovent: unde malum, cui se devovent, subticent horroris et boni ominis causa, ut alibi dixi.

SANCTUM MEUM. — Hebraice מקדשי micdasci, id est sanctuarium meum, sive templum: radix Hebraea קדש cadas, primo, significat sanctificare; secundo, firmare, stabilire; tertio, purificare. Sic domus Dei dicitur sancta, id est Deo consecrata, quasi stabilis in perpetuum, quae proinde merito debet esse mundissima. Ad tertium hoc, puta ad munditiem, hic respicit Deus, q. d. Domum meam, quae debebat esse mundissima, idolorum, quae in templum intulisti, IV Reg. XXI et XXIII, sordibus violasti et polluisti.

IN OMNIBUS OFFENSIONIBUS TUIS. — Hebraice בשקוצים siccutsim, id est exsecrationibus, id est idolis, quae quasi res exsecrabiles, Dei et piorum visum offendunt. Simile est IV Reg. XXIII, 13. Unde mox idola vocat abominationes; ut et Daniel cap. IX, 27: 'Erit in templo abominatio desolationis,' id est idolum Antiochi.

CONFRINGAM. — Alludit ad secundam significationem micdasci, id est sanctuarii, q. d. Stabilem statueram mihi domum in templo; sed quia eam polluistis, hinc ego eam ut temporaneam confringam. Unde Chaldaeus vertit: Ego quoque brachium tuum conteram; Hebraice est אגרע egra, quod secundo, potest verti, abradam, ut alludat ad nazaraeos et leprosos, qui ab immunditia et lepra purgabantur radendo pilos corporis, Numer. cap. VI, 9; Levit. XIV, 8, q. d. Sicut illi radendo pilos expiantur: sic ego servans hanc eamdem legem meam, sanctuarium meum, quod polluistis, illud radendo et delendo, purificabo et sanctificabo. Simile est IV Reg. XXI, 13. Tertio, egra verti potest, minuam. Unde R. David sic explicat, q. d. Sicut tu gloriam meam in templo meo minuisti: sic et ego vicissim minuam gloriam tuam. Unde Septuaginta vertunt: Ego etiam abjiciam te.

Non parcet oculus. — Parcere est animi, tribuitur vero oculis quasi judicibus: hi enim sunt in amore duces, aeque ac in misericordia; ex qua homo claudit oculos, connivet, eos avertit, dum non potest videre reorum tantam miseriam et supplicium: sed dolet, abstinet ab eo, et parcit. Non parcit, ait S. Hieronymus, Deus ex misericordia: 'Sicut enim clementissimus medicus cupiens putidas carnes et cariosa vulnera adurere cauterio, non parcit, ut parcat; non miseretur, ut magis misereatur,' scilicet vivae carni, ne a vicina putida corrumpatur. Sic facit Deus, dum suos castigat, ut vitia eorum poenasque futuras resecet; aut certe curat ne in alios proserpant.


Versus 13: I Will Cause to Rest

13. Requiescere faciam (exsaturabo animum meum eorum poena, deflagrabitque ira mea), ET CONSOLABOR. — Solet enim vindicta esse levamen acceptae injuriae aut contumeliae. Unde Poeta: Est vindicta bonum vita jucundius ipsa.

Locutus sum in zelo, — sententiam decrevi irrevocabilem, truculentam, sanguinariam. Zelus, ait Prado, est indignatio ex amore profecta, qua pater charis filiis succenset, vel sponsus sponsae, ob acceptam adulterii injuriam. Unde crescit tantum quantum amor crescit, estque fortis et violenta, ut memoranda adeat facinora. Sic Deus adulterium idololatriae punit, complendo indignationem, id est effundendo omnes iras suas et vindictas.


Versus 15: A Blasphemy

15. BLASPHEMIA, — ut omnes te videntes blasphement, id est tibi maledicant, tibi convicientur. Sic enim vulgus blasphemiam vocat quamvis maledicentiam; cum proprie blasphemia sit contumelia, quae Deo vel Sanctis irrogatur. Unde hebraice est גדופם gedupha, quod quodvis convicium et probrum significat. Unde Septuaginta vertunt, στεναχτή, id est eris gemibilis, id est gemens, et digna gemitu, super cujus plaga videntes omnes gemant. Theodotion vertit, δειλαίων vel δειλαίαν, quod alii, infelicem et miseram; alii, perspicuam et expositam ad miserias interpretantur, ait S. Hieronymus.

Exemplum, — scilicet infelicitatis, aeque ac improbitatis, ut caeteri tuo malo discant Deum non irritare. Unde hebraice est מוסר musar, id est disciplina, castigatio.

Stupor. — Ut caeteri, videntes tuas calamitates, stupeant, quasi attoniti: unde aliqui vertunt, terror. Similes minae sunt Jerem. XIX, 8, et XXV, 9, et alibi.

Judicia, — extrema supplicia. Est metonymia: ponitur enim judicium pro poena in judicio decreta.

IN INCREPATIONIBUS IRAE. — Id est, ut Septuaginta, castigatione et ultione, quae fit ab irato Deo.


Versus 16: Arrows of Famine

16. SAGITTAS FAMIS. — Sic vocat, tum fulmina, ventos, procellas, quibus quasi sagittis Deus sternit segetes, famemque inducit; tum locustas, erucas, bruchos, aeruginem, et alias frugum pestes, quibus quasi sagittis famem immittit et jaculatur in homines. Unde subdit: 'Et famem congregabo super vos.' 'Famem,' id est erucas, bruchos, etc., quae famem solent afferre. Ita R. David, Vatablus, Maldonatus et alii.

BACULUM PANIS. — Chaldaeus, sustentaculum; Septuaginta, firmamentum panis.


Versus 17: Beasts

17. Bestias. — id est Chaldaeos, ait Theodoretus, qui quasi ferino rictu, et unguibus sanguinariis, vos quasi oves decerpent. Secundo, proprie leones et alias bestias immittam in eos qui fugerint Chaldaeos: nam faciam ut in montibus et sylvis latitantes, devorentur a feris. Has bestias Judaeis peccantibus minatus est Moses, Deuter. XXXII, 24; rursum Ezech. cap. XXXIV, 28; item Chananaeis, Exodi XXIII, 28. Sic Deus in Cutheos translatos ab Assyriis in Samariam immisit leones, eo quod non timerent Dominum, IV Reg. XVII, 25. Sic posterioribus saeculis et hoc, subinde lupos, ursos aliasque feras immittit nonnullis provinciis, ad punienda incolarum scelera.

Tropologice S. Hieronymus: 'Sed in nostram, ait, Jerusalem (puta in Ecclesiam et in animam) mittuntur bestiae pessimae, quando tradimur in passiones ignominiae, et in reprobum sensum, et conscientiam peccatorum, quae excruciant atque dilacerant animum nostrum. Dissensiones, haereses, schismata, aemulationes, invidiae, tristitiae, detractiones, desideria mala, avaritia, quae est radix omnium malorum, bestiae pessimae sunt. Quae cum fuerint in nobis, meremur audire: Corriget te praevaricatio tua. Precamurque et dicimus: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi.'

SANGUIS (id est caedes et strages belli) TRANSIBUNT, — grassabuntur. Sic enim dicitur Psalm. XLI, 8: 'Fluctus tui super me transierunt.' Et Psalm. LXXXVII, 17: 'In me transierunt irae tuae,' id est grassatae sunt in me.

Ego Dominus locutus sum, — sic statuo, sic subscribo more regum huic prophetiae, quasi diplomati meo.

Moraliter, ex tot signis et portentis, quibus Deus per Ezechielem praemonuit Judaeos de futura vindicta, nota: Solet Deus signis praeviis futuras reipublicae et Ecclesiae calamitates praemonstrare, ut peccatores moneat, et incitet ad poenitentiam, qua eas evadant; justos vero praemuniat ad eas fortiter tolerandas.

Ita diluvium mundo inducere noluit, nisi prius de eo futuro per Noe homines admoneret, Gen. VI. Ita cladem Hierosolymae, Moabitarum, Ammonitarum, Aegyptiorum, Babyloniorum, etc., per Isaiam, Jeremiam et Ezechielem praedixit: Babylonis vero excidium Balsasari in pariete praescripsit: mane, tekel, phares, Daniel. cap. V. Judaeae cladem per Antiochum portenderunt acies in caelo visae concurrere, II Machab. V, 2.

Ita Judaeis cladem Judaeae per Titum imminentem praesignificavit. Nam supra Jerusalem stetit per annum cometes similis gladio. Rursum, visi sunt in caelo currus, et acies praeliantium. Audita est in templo vox angelorum: 'Migremus hinc.' Jesus quidam Anani filius per septennium assidue clamavit: 'Vae Hierosolymis,' nec flagris compesci ab hac voce poterat, donec in muro clamans: 'Vae Hierosolymis, et mihi,' telo hostili ictus interiit. Ita Josephus, lib. VII Belli, cap. XII.

Ita Hunerici, regis Wandalorum, persecutio praesignificata fuit: nam quidam vidit ecclesiam S. Fausti, insolito ornatu, cereis, velis, lampadibus rutilantem: mox vidit succedere Aethiopes, omnemque hunc ornatum dispellere. Alius vidit eamdem ecclesiam turbis hominum refertam, mox porcis et capris repleri. Tertius vidit quemdam grana a paleis eventilantem. Quartus vidit quemdam clamantem: 'Migrate, migrate.' Quintus vidit nubes, rugiente caelo, ingentes jaculari lapides, qui in terra incensi omnes comburebant. Sexto, Paulus Episcopus vidit arborem usque ad caelos ramis florentibus expansam, quae totam Africam opacabat, et ecce venit asinus violentus (Hunericus), qui cervicem ad radicem defricans, eam ad terram elisit. Septimo, Quintilianus Episcopus vidit se super montem stare, e quo conspiciebat gregem innumerabilem ovium suarum, et in medio gregis duae erant ollae nimium bullientes (hae portendebant Hunericum, et Cyrolam Episcopum ejus). Aderant autem ovium occisores, quarum carnes ollis bullientibus demergebant. Ita Victor Uticensis, lib. II Wandal.

Circa annum Domini 1017, uti ex Annalibus Francorum refert Baronius, in regione Aquitaniae, temporibus Benedicti VIII, secus maritima, tale prodigium accidit ante solemnitatem S. Joannis Baptistae: tribus diebus de caelo pluit sanguis, qui cadens super carnem hominis, aut super lapidem, non poterat lavari; si vero super lignum caderet, lavabatur. Perterrefecit universas Gallias ejusmodi prodigium, adeo ut Robertus, rex Francorum, scriptis consuleret Fulbertum Episcopum Carnotensem, inter Gallicanos Episcopos doctrina facile principem, cujus de his ad eumdem regem tunc respondentis data exstat epistola, in qua, quid ista portenderent, in fine ita philosophatur: 'Quod autem nuper hujusmodi cruorem in quadam parte regni vestri pluisse audistis; et quod ille cruor ubi supra petram, vel supra carnem hominis ceciderat, ablui non poterat; ubi autem supra lignum ceciderat, facile abluebatur: per haec, tria genera hominum significata esse videntur; per lapidem, impii; per carnem, fornicarii; per lignum vero, quod neque durum est ut lapis, neque molle ut caro, illi qui neque impii sunt, neque fornicarii; cum ergo venerit super illam gentem cui protenditur gladius sive pestilentia designata per sanguinem, si antea duri et molles non fuerint mutati in melius, morientur perpetualiter in sanguine suo; medii vero, per angustiam mortis, vel aliter, poterunt liberari, pro arbitrio secretissimi atque praestantissimi judicis.' Haec ad Robertum regem Fulbertus.

Porro consecuta esse bella gravissima in ea provincia, inter Guilielmum Aquitaniae Ducem, et Gaufredum Comitem Andegavensem, quibus seipsos mutuo adversis armis confecerunt, affirmat idem auctor. Ecce triplex portentum, simile triplici portento capillorum Ezechielis hic.