Cornelius a Lapide

Ezechiel IX


Index


Synopsis Capitis

Jubet Deus Angelo, ut Hierosolymae signet pios lugentes peccata populi signo thau: deinde jubet sex aliis angelis, ut signatis parcant, reliquos omnes non signatos per Chaldaeos occidant.


Textus Vulgatae: Ezechiel 9:1-11

1. Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens: Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua. 2. Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem; et uniuscujusque vas interitus in manu ejus: vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus: et ingressi sunt, et steterunt juxta altare aereum: 3. Et gloria Domini Israel assumpta erat super eum ad limen domus: et vocavit virum, qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis. 4. Et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem in medio Jerusalem et signa thau super frontes virorum gementium, et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio ejus. 5. Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini. 6. Senem, adolescentulum, et virginem, parvulum, et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. 7. Et dixit ad eos: Contaminate domum, et implete atria interfectis: egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos, qui erant in civitate. 8. Et caede completa, remansi ego: ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu, heu, heu, Domine Deus: ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Jerusalem? 9. Et dixit ad me: Iniquitas domus Israel et Juda, magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt. 10. Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam. 11. Et ecce vir, qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo, respondit verbum, dicens: Feci sicut praecepisti mihi.


Versus 1: And He Cried Out

1. Et CLAMAVIT, idem Dominus auriga currus Cherubim, de quo cap. VIII, 5.

VISITATIONES. Id est visitatores, id est ultores et vindices. Sic enim visitator, visitans provinciam, reos punit. Septuaginta vertunt: Appropinquavit vindicta urbis.

VAS INTERFECTIONIS. Id est instrumentum ad interficiendum, scilicet gladium aut securim, uti vers. 2 vertunt Septuaginta.


Versus 2: Six Men

2. Sex viri. Id est sex daemones, ait S. Hieronymus. Sex angeli, ait Theodoretus: «Nam unus, inquit, angelus centum octoginta quinque millia Assyriorum occidit, et primogenita Aegyptiorum. Sed hic ob impietatis Judaeorum exuberantiam, sex angeli vindices mittuntur.» Tertio, noster Prado et Maldonatus censent esse sex archiduces Nabuchodonosoris, qui in porta Jerusalem sedentes et urbem obsidentes, primi eam ceperunt, scilicet Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rapsares, Rebmag, de quibus Jeremias cap. XXXIX, 3, et Josephus, X Antiq. X. Sed quia vers. 6, hi sex viri jubentur discernere signatos a non signatis, eisque parcere, melius cum Theodoreto dicemus fuisse sex angelos: nec enim Chaldaei viderunt aut respexerunt quinam signati essent signo thau, qui non, ut illis parcerent, hos occiderent. Ponuntur autem sex angeli, juxta numerum sex ducum Chaldaeorum jam dictorum, quia hi angeli eos duces direxerunt, ut signatis parcerent, non signatos occiderent.

VENIEBANT DE VIA, id est per viam, quae ducit ad portam superiorem, id est interiorem, ad quam quia gradibus ascendebatur, hinc dicitur superior, qua scilicet intrabatur ad atrium sacerdotum.

AD AQUILONEM, scilicet ubi peccarant idololatria, cap. VIII, 5. Nota: Eadem porta, qua Deum eliminamus, intrant ejus lictores: manet enim post ostium peccatum, quod venienti hosti et morti pandit fores. Nam «per peccatum mors intravit in mundum,» Rom. V, 12. Et Dominus ad Cain, Genes. IV, 7: «Si male, ait, feceris, in foribus peccatum cubat,» ut habent Hebraea, ut scilicet valvas hosti aperiat. Ita hic, per eamdem portam intrarunt Chaldaei in urbem, per quam intraverat idololatria. Hinc Clemens Alexandrinus, lib. V Strom., ait angelos subinde igneos effici, ut impios puniant, juxta illud Psalm. CIII, 4: «Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.»

VAS INTERITUS. Hebraeus, instrumenta bellica; Septuaginta, securis.

VIR QUOQUE UNUS IN MEDIO EORUM VESTITUS ERAT LINEIS. Septuaginta, podere, id est, ut cap. X, vers. 2 vertunt, stola sancta, non ad genua, instar sagi militaris, ut vult Scholiastes, sed ad pedes et talos demissa: inde enim dicitur poderis. Hic ergo septimus non habuit vestem militarem et arma, uti priores sex, ad puniendum et occidendum; sed sacerdotalem, utpote qui supplicaret pro redimendis a strage Chaldaeorum et salute dignis, eosque quasi notarius atramento littera thau signaret. Unde fuit typus Christi, qui mediator fuit inter Dei justitiam et homines salvandos. Ita S. Hieronymus et Theodoretus. Fuit autem ad litteram vir hic, angelus tutelaris piorum Judaeorum.

De podere ejusque symbolis vide ea quae dixi Exodi cap. XXVIII, 4.

Quocirca allegorice S. Gregorius, XXII Moral. XII: «Vir, ait, vestitus lineis est Redemptor noster, qui etiam de tribu sacerdotali parentes aliquos habuit.» Linea «enim erat vestis sacerdotum, significans puritatem conscientiae, qua pollere debet sacerdos. Vel certe, inquit, quia linum de terra, non autem sicut lana, de corruptibili carne nascitur: ipse autem indumentum sui corporis ex matre virgine, non autem ex corruptione commixtionis sumpsit; profecto ad nos vestitus lineis venit. Et atramentarium scriptoris ad renes ejus. In renibus posterior pars corporis est. Et quia ipse Dominus postquam pro nobis mortuus est, et resurrexit, et ascendit in coelum, tunc testamentum novum per Apostolos scripsit, atramentarium ad renes habuit. Qui enim scripturam Testamenti novi postquam decessit condidit, atramentarium quasi a tergo portavit.» Sic et Rupertus, Pintus, et Fernandius, visione XV, qui per virum hunc ad litteram intelligunt Christum, pro qua sententia citat Fernandius S. Irenaeum, lib. IV, ubi ait: Verbum ante incarnationem suas salutes praestruebat, praeludens videlicet, et quodammodo exercens simulacra salutis in veteri Testamento, praestando illam multis non in vero, sed in simulato corpore, ut quasi addiscerent per experientiam quomodo eam in vero corpore esset praestiturus.

Sed verius est ad litteram virum hunc fuisse angelum, qui allegorice repraesentaret Christum: angeli enim sunt administratorii spiritus, qui a Deo mittuntur quaquaversum. Unde vir hic dicit Deo vers. ult.: «Feci sicut praecepisti mihi,» quod Angelo competit, non Verbo: hoc enim cum sit aequale Patri, praeceptum nullum ab eo accipit.

Moraliter, in die Cinerum sacerdos vestitus lineis, atramento, id est atris cineribus, signat inscribitque frontibus fidelium signum thau, id est crucis, dicens: «Memento, homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris,» ut per mortis memoriam incitet eos ad paenitentiam et gemitum, quo irato Deo reconciliati, ejus vindictam evadant.

ATRAMENTARIUM. Ita Hebraea, Aquila in secunda editione, aiunt S. Hieronymus, Origenes et Vatablus, sed Symmachus tabellam (in qua scilicet scripta sint peccata Jerusalem, ejusque poenae et excidium, ac sancti a peccatorum numero segregati, et seorsim scripti sunt, ait S. Hieronymus) vertit; Septuaginta, zonam sapphiri (pro ספר sepher, legerunt ספיר sappir). Aquilae primam et Theodotion retinent vocem hebraeam, vertuntque κεσέτ librarii, hebraice enim est קסת keset; κεσέτ ergo et keset, idem est quod καλαμάριον, ab eo quod calami in illo recondantur; nos atramentarium, ex eo quod atramentum habeat, dicimus, ait S. Hieronymus. Gestat hic Angelus atramentarium, ut quasi notarius atramento litteram thau lugentium frontibus inscribat, uti jam dixi.

INGRESSI SUNT in atrium interius.

ALTARE AEREUM holocaustorum: nam aliud altare thymiamatis erat aureum.


Versus 3: And the Glory of the Lord

3. ET GLORIA DOMINI. Hebraice est Elohim, quod significat Deum qua judicem et vindicem: ipse enim hic vindictam in Judaeos per sex angelos exercet. Jam «gloria Domini,» id est solium Domini gloriosum factum ex aliis Cherubim, elevatum supra propitiatorium arcae foederis, Exodi XXV, 22. Vel potius, solium sapphirinum imminens currui Cherubim, quem vidit in Chobar, ut ait cap. VIII, vers. 4; semper enim persistit in visione currus cap. primi, q. d. Hoc solium, et consequenter ipse Deus solio suo insidens, qui ob idololatrarum scelera cap. VIII, vers. 3, 4, 6, et cap. III, vers. 12 admissa, ex templo migrarat in atrium Gentium, jam assumptus est de Cherub: non quasi Cherubinos reliquerit, ut volunt aliqui; sed quod de loco Cherub, seu in quo constiterat ipse Deus super Cherub (super quem solet esse et equitare), id est de atrio gentium, revolarit vectus suis Cherubim ad limen domus, id est templi, scilicet in atrium interius sacerdotum; ut ibi quasi pro tribunali sedens, lictores vocet, mandetque ut urbem gladio et igne vastent, uti dicitur vers. sequenti.

Alii gloriam Domini interpretantur imaginem Dei electrinam, quam Ezechiel vidit in curru Cherubim, cap. I, vers. 27; quasi illa a suis Cherubim discesserit, et prosilierit quasi e suo curru; ut significaretur Deum a veteri templo et propitiatorio discessurum subito, quasi morae impatientem ex ira et indignatione vehementi. Haec sententia est probabilis, illique favet vers. 18, cap. X: «Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super Cherubim.» Inde enim videtur colligi quod ante jam Cherubinos deseruerat.

Moraliter, Deus recedit a Cherubim et propitiatorio, id est loco placationis, cum vult punire impios Judaeos: quia ejus proprium est, misereri; alienum et peregrinum, punire, ut ait Isaias cap. XXVIII, vers. 21. Miserendi enim causam sumit ex se, puniendi aliunde, scilicet a peccatis hominum; unde tunc videtur quasi a se suaque natura recedere, et peregre proficisci. Ita Theodoretus et Fernandius, visione XV, sect. II.


Versus 4: Mark a Thau

4. Signa Thau. Ita vertunt Theodotion, Chaldaeus, Vatablus et alii passim: sed Septuaginta et Symmachus vertunt, signa, vel pone signum, vel notam; Syrus et Arabicus, signa signaculum inter oculos, vel super frontes virorum qui gemunt. Prior versio melior et verior est: nam quoties Deus in re simili signum aliquod dedit, certum dedit; quod non solum eam liberationem quae tunc fiebat, sed ejus quoque antitypam, scilicet eam quae multo post per Christum futura erat, significaret: qualis fuit sanguis agni paschalis (qui proinde in formam crucis distentus assabatur, ait S. Justinus Contra Tryphon.), Exodi XII, 7. Serpens erectus in deserto, Numer. XXI, 9. Ita Maldonatus.

Quaeres, cur jubet eos signari thau? Respondent aliqui thau significare תחיה tichie, id est vives. Alii, significare תם tam, id est simplex, innocens et perfectus est, ac proinde dignus qui in vita servetur. Rursum Hebraei, ait Origenes, tradunt thau, quia ultima est litterarum Hebraicarum, et quia תורה thora, id est lex, incipit a littera thau, significare eos, qui perfectam practicamque habent scientiam divinae legis, et ex hac scientia habent sensum ac dolorem praevaricationum. Unde et S. Hieronymus: «Hebraei, inquit, autumant, quia lex apud eos appellatur Thora, quae hac in principio nominis sui littera scribitur, id est thau, quod illi hoc accepere signaculum, qui legis praecepta compleverant.»

Verum melius idem S. Hieronymus, Origenes, Tertullianus, Contra Judaeos; Ambrosius, lib. De Abraham; S. Augustinus, in Dialogo altercat. Ecclesiae et Synagogae; Clemens lib. VI Strom., et alii passim, respondent litteram thau ante Esdram, apud Hebraeos priscos habuisse figuram crucis, fuisseque similem litterae thau Graecorum et Latinorum. Quocirca Syri codices hic pro signa thau legunt, signa crucem, uti refert ex Caninio Joannes Grial in Notis ad S. Isidorum, lib. I Etymol. III. Crux ergo signum hic datur liberandorum a nece, reque ac salutis per Christi crucem consequendae. Unde et Aegyptii Serapidis pectori thau inscribebant, quasi signum futurae vitae. De qua re vide nostrum Jacobum Gretserum, lib. I De Cruce, cap. LI, ubi ex Rufino, Socrate, Sozomeno, multis idipsum confirmat, contra nonnullos qui id in dubium revocant.

Addit S. Hieronymus, aves in surrectum se attollentes, crucis exprimere figuram; quod etiam adorans homo, et natans facit. Sed et navis antenna, cruci assimilata, sufflatur. Quin ipsa, inquit, crucis figura quid est, nisi quadrati mundi forma? Et S. Bernardus, serm. 4 in Vigilia Nativ.: «Fortasse, inquit, crux ipsa nos sumus, cui Christus memoratur infixus. Homo enim formam crucis habet: quam, si manus extenderit, exprimet manifestius.» Corpus enim, brachiis expansis, habet figuram crucis. In eo ergo anima est quasi in cruce crucifixa; ac consequenter ipse Christus, qui est vita et anima animae christianae, in eo quasi infixus est et crucifixus. Sic et Graecis et Latinis, thau erat symbolum vitae, theta mortis. Imo judices, teste Asconio Pediano, damnatos notabant littera theta, liberandos thau. Scilicet hoc et multa alia Romani a Graecis, hi ab Aegyptiis, hi ab Hebraeis acceperunt. Porro theta apud judices fuisse notam θανάτου, id est mortis, constat: unde Ausonius in Epicedion epigrammate CXX: Mische doctor, θ tibi sit obscoeno, Tuumque nomen theta sectilis signet. Ibi Scaliger: «θ, inquit, erat signum suspendii, refert enim laqueum collo involutum; θ littera condemnatoria: quin et castris militem ex cohorte morte dispunctum, haec nota significabat.»

tibi sit obscoeno, Tuumque nomen theta sectilis signet. Ibi Scaliger: «θ,

inquit, erat signum suspendii, refert enim laqueum collo involutum; θ littera condemnatoria: quin et castris militem ex cohorte morte dispunctum, haec nota significabat.»

Verum pie et eleganter noster Martialis Christianus, lib.

III: Infelix multis theta est, mihi litera felix: Si θανάτων scribit, sc

et illa θεόν. Gravissima ergo causa, cur liberandi a caede Chaldaeorum in excidio Jerusalem, signentur hic signo thau potius quam alio, fuit: quod hi liberandi signati reipsa portabant crucem in corde et corpore, dolendo, gemendo et affligendo se ob peccata populi. Rursum, quod littera thau formam et speciem haberet crucis, essetque symbolum redemptionis et vitae: «Quoniam eo signo vitae hominum praestruebatur,» ait Tertullianus lib. Contra Judaeos, ut significaretur nos per crucem Christi a morte, a gehenna ac daemonum tyrannide liberandos; praesertim eos, qui crucem Christi fronti et animo imprimunt, id est, ut ait Isidorus lib. Allegor. cap. XXV, ut crucem Christi post eum tollant, acrius se edomant, et erga proximos suos charitatis compassione cruciantur.

Unde et in fine mundi, crux signum erit servorum Christi, oppositum signo bestiae, id est Antichristi, Apocal. XIII, 16. Quocirca et Apostolus ait, Ephes. IV, 30: «Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.»

Nota: Haec omnia vidit Ezechiel, non revera fieri, sed in visione, ut patet ex simili cap. praeced. vers. 3. In visione ergo ei signari videbantur ab Angelo gementes, ac signati servari, non signati occidi, ut significaretur gementes pios quasi ab Angelo signatos et protectos, a caede Chaldaeorum fore immunes; alios vero omnes, utpote impios, ab eis occidendos. Ita enim Angelus Chaldaeos direxit, ut a se signati eorum manus evaderent, non signati ab eis trucidarentur.

Symbolice, primo, thau est ultima littera Hebraeorum: significat ergo Christum, qui pro nobis factus est novissimus virorum in cruce, ut ait Isaias cap. LIII, 3, quem proinde repraesentavit sol descendens in horologio Achaz, ad decem lineas, ut sanitatem redderet Ezechiae, uti dixi Isaiae XXXVIII, 8. Rursum, thau significat Christum, qui est α et ω, principium et finis legis. Unde multi psalmi inscribuntur למנצח lamnatseach; id est vincenti, quod Septuaginta vertunt τέλος, in finem; quia Christum, ut finem spectavit tam David quam Moses et Prophetae, illique suos psalmos dedicavit et inscripsit. Christus enim sua humilitate et passione evasit victor peccati, gehennae et diaboli: descendit enim infra omnes, ideoque meruit ascendere super omnes et omnia.

Christi ergo fidem, spem, amorem et crucem non tantum in frontibus, sed et in cordibus signatam habent sancti et electi. Secundo, thau hebraice significat, primo, signum et crucem; secundo, limitem, terminum, consummationem. Significat ergo gementes et dolentes ob peccata populi esse perfectos in charitate, et consummatos in virtute; atque crucem et tribulationem unicum esse sanctitatis et perfectionis instrumentum.

Moraliter, hic disce crucem esse signaculum et tesseram amicorum et electorum Dei, ideoque eam non fugiendam, sed ambiendam esse.

Nota: Salvandi quasi pauci signantur. Erant enim in Jerusalem aliquot justi, ait Polychronius, ut Jeremias, filii Rechab, Urias et pauci alii.

Idipsum docet, primo, Christus, Matth. XVI, 24: «Si quis, inquit, vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.»

Secundo, S. Paulus et Barnabas confirmabant animos discipulorum, dicentes: «Quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei,» Actor. XIV, 22. Idem, Rom. cap. V, 3: «Gloriamur, inquit, in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,» etc. Et II Cor. IV, 10: «Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.»

Tertio, S. Jacobus, cap. I, 12: «Beatus, inquit, vir qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.»

Quarto, S. Petrus, epist. I, cap. II, 21: «In hoc vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus,» etc.

Quinto, S. Ignatius ad Roman.: «Utinam, inquit, fruar bestiis, quae ad me dilaniandum praeparatae sunt, etc. Jam incipio discipulus esse Christi. Frumentum Dei sum, dentibus bestiarum molar, ut panis mundus inveniar. Ignis, crux, bestiae, ossium confractiones, concisiones membrorum, omnia tormenta diaboli in me veniant, tantum ut Christo fruar.»

Sexto, apud S. Cyprianum, lib. V, epist. 12, Moyses et alii Confessores: «Quid, inquiunt, gloriosius, quidve felicius ulli hominum poterit ex divina dignatione contingere, quam inter ipsos carnifices interritum confiteri Dominum? quam collegam passionis cum Christo in Christi nomine factum fuisse? quam ipsam quae ab omnibus metuitur, mortem moriendo subegisse? quam per ipsam mortem immortalitatem consecutum fuisse? quam omnibus saevitiae tormentis excarnificatum, ipsis tormentis tormenta superasse? quam omnibus dilaniati corporis doloribus robore animi reluctatum fuisse? quam sanguinem suum profluentem non horruisse?»

Septimo, S. Basilius se miserum et calamitosum dicere solebat, quod Martyrum pro fidei veritate certamina imitari non posset, ait Nyssenus in ejus Vita.

Octavo, Nazianzenus, orat. 43 in Pascha: «Omnibus, inquit, diebus, et omnibus motibus nos Deo sacrificemus; omnia pro verbo suscipiamus; per passiones passionem imitemur; per sanguinem sanguinem (Christi) honoremus; crucem alacres conscendamus. Dulces sunt clavi, tametsi valde acerbi. Praestat cum Christo et pro Christo pati, quam cum aliis in deliciis versari. Si Simon Cyrenaeus es, crucem tolle ac sequere.»

Nono, S. Ambrosius quantopere crucem desiderarit, patet ex ejus epist. 32 et 33, ubi inter caetera ait: «Scitis quod soleam suppliciis me libenter offerre, nec cedere. Non metuit arma, non barbaros, qui mortem non timet, qui nulla carnis voluptate retinetur. Petrus Roma noctu egressus, videns sibi in porta Christum occurrere, ait: Domine, quo vadis? Respondit Christus: Venio Romam iterum crucifigi. Intellexit Petrus ad suam crucem divinum pertinere responsum. Itaque sponte remeavit, et interrogantibus christianis responsum reddidit, statimque correptus per crucem suam honorificavit Dominum Jesum. Athleta Christi non delicias, sed passiones suas exigit. Respondi ego quod sacerdotis est; quod Imperatoris est, faciat Imperator. Prius est ut animam mihi quam fidem auferat. Incendia aliqui, gladium, deportationem minantur. Didicimus Christi servuli non timere. Non timentibus nunquam gravis est terror. Si patrimonium petitur, invadite: si corpus, occurram: vultis in vincula rapere? vultis in mortem? voluptati est mihi, libens immolabor.» Vide Gretserum toto lib. IV De Cruce.

SUPER FRONTES. Alludit hic Ezechiel ad servos, qui domini sui nomen aut stigma inustum in corpore, ac praesertim in fronte, gestabant, teste Rhodigino lib. V, cap. XXXI; indeque inscripti, vel litterati servi dicti sunt. Idem fiebat facinorosis. Unde Seneca, lib. IV De Beneficiis, CXXXVIII et CXXXIX, tradit scelerato cuidam supplicii causa inustam fuisse frontem. Sic, Machab. lib. III, cap. II, ab Aegypti rege Judaeorum corporibus inustum fuit folium hederaceum, in honorem Bacchi, ut hoc signo quasi legitimo Bacchi titulo ejus cultores consignarentur. Sic Paulus, Galat. VI, 17, ait se stigmata Christi in corpore suo portare.

Ita nuper anno Domini 1614, in Japone, christianos martyres signo crucis in fronte a tyranno candenti ferro inustos legimus, et in imaginibus hic Romae excusis expressos vidimus et videmus, quasi servos crucis et Christi crucifixi. Quod supplicii genus Seneca, lib. III De Ira, cap. III, vocat «inscriptionem frontis:» de quo et Athenaeus lib. VI ex Diphilo: «Inustam, inquit, punctis frontem capillo obvelat.» Sustulit in reis hanc vultus inustionem Constantinus Magnus scribens ad Eumelium, leg. 2 De poenis Cod. Theodos.: «Si quis, inquit, fuerit pro criminum qualitate damnatus, minime in ejus facie scribatur, dum et in manibus, et in suris possit poena damnationis una scriptione comprehendi, quo facies, quae ad pulchritudinis coelestis similitudinem est figurata, minime maculetur.» Sed hanc legem infregit Theophilus Imperator Iconoclasta, qui vultus sanctorum martyrum Theophanis et Theodori stigmate inussit, teste Cedreno.

Infringet et Antichristus: nam, Apoc. cap. XIII, 16, qui bestiae se subjecerunt, habent ejus characterem in dextra manu sua, aut in frontibus suis. Sic milites auctorati olim compungebantur in cute. Audi Vegetium lib. II, cap. V: «Victuris in cute punctis milites scripti, et matriculis inserti jurare solebant.» Et Aetium apud Lipsium, lib. I De Militia Romana, dialog. IX: «Stigmata, ait, vocant, quae in facie, aut alia parte corporis inscribuntur, qualia sunt militum in manibus.» Vide et S. Gregorium, lib. I De Regist. epist. 100 ad Mauritium, et epist. 103 ad Theodoretum, ubi edicti Imperatoris meminit, quo sanciebat, ne quis manu signatus, ante expletam militiam in monasterium reciperetur: cui edicto se opponit Gregorius.

Denique de Jacobitis tradit Joachimus Abbas in Appendice nationum christianarum, quod candenti ferro impressum frontibus signum crucis circumferant. Sic etiamnum in Africa, qui a priscis christianis descendunt, et a Mauris separati in montibus habitant, crucem brachio impressam, quasi signum christianismi gerunt; caetera rudes: illudque Lusitanis ostentant, cum Arzilam, Azamorem, aliasque eorum in Africa urbes accedunt, ut ab eis in christianismo erudiantur. Lusitani eos vocant Alarves, quasi Aphros genuinos: caeteros enim vocant Moros, sive Mauros.

Ad hunc Ezechielis locum alludit Angelus Apoc. cap. VII, 3, dicens: «Nolite nocere terrae, etc., quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum,» eodem utique signo thau, id est crucis. Signabunt ergo angeli tempore Antichristi fideles constantes et electos signo crucis, primo, per sacerdotes in Baptismo et Confirmatione, visibiliter cruce eos consignando; secundo, spiritualiter inducendo et exhortando eos, per se et per praecones Evangelii, ad liberam, publicam et constantem fidei et crucis Christi professionem (cujus symbolum est frons) usque ad mortem. Addit Andreas Caesariensis, quod tempore Antichristi signo crucis fideles ab infidelibus se secernent: «Tunc enim, inquit, fideles intrepide citraque ruborem signaculum crucis Christi in conspectu impiorum deferent.» Graecum enim σφραγίς sigillum visibile et expressum significat. Signantur ergo hic tum in frontibus suis, tum in mente angelica, illi, qui pro cruce Christi in persecutione Antichristi dirissima patientur, ideoque eligentur ad vitam aeternam. Signantur, inquam, speciali Dei providentia et gratia ad hoc, ne cum impiis et reprobis paria mala, et clades divinas, quam sub finem mundi angeli orbi inferent, patiantur.

Unde ad hanc sigillationem sponsam sponsus invitat, dicens, Cant. VIII: «Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum.» Quod S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. VIII, sic explicat: «Signaculum, ait, Christus in fronte est, signaculum in corde, signaculum in brachio: in fronte, ut semper confiteamur; in corde, ut semper diligamus; in brachio, ut semper operemur.» Quapropter Origenes, homilia...

DOLENTIUM. Hebraice clamantium, scilicet prae dolore et zelo violatae legis, id est qui non solum malis non consenserunt operibus, sed et aliena planxere peccata, inquit S. Hieronymus.

Qualis fuit David, dicens: «Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei,» Psalm. CXVIII, 139; et S. Paulus: «Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?» II Corinth. XI, 29.

Moraliter, hoc signum thau in fronte gesserunt Confessores et Martyres, libere et publice Christi fidem et pietatem profitentes. Audi illustres Christi milites hunc Christi characterem ostentantes. Hunericus rex arianus, instinctu Cyrillae Episcopi, jussit Catholicos omnes rebaptizari ab arianis, itaque Arianismum profiteri. Rebaptizatis curabat dari chirographum, quo significabatur eos paruisse regi, scilicet esse rebaptizatos, et arianos. Hoc chirographum erat character bestiae, scilicet Antichristi: sine hoc enim nemo quid emere aut vendere, imo de loco uno in alium transire poterat. Steterunt tunc orthodoxi, praesertim clerici, fortes in fide. Inter alios illustres fuerunt sex monachi, cum Liberato abbate suo: qui protracti Carthaginem, cum praeses eis offerret amplos honores, opes, voluptates et regis amicitiam, si ejus jussui parerent; ipsi, quasi generosi milites Dei, omnia haec veluti contagia respuentes, uno ore clamarunt: «Unus Dominus, una fides, unum baptisma: nec poterit in nobis, adjuvante Deo, iterari, quod in sancto Evangelio semel praeceptum est dari. Facite quod vultis, inferte poenas corporibus nostris. Melius est ad modicum temporalia sufferre supplicia, quam aeterna pendere et subire tormenta. Habete, quae promittitis, cum ipsis divitiis post paululum perituri. Nobis vero nullus de postibus frontium valebit evellere, quod in uno baptismate artifex Trinitatis dignatus est titulare.»

Quocirca in tetrum conjecti sunt carcerem: deinde jussit eos Hunericus imponi navi aridis lignis plena; ut in medio mari iis succensis cremarentur. Incedebant ad supplicium quasi ad epulas, una voce per ambitus platearum Domino decantantes: «Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Votiva nobis haec dies est, et omni festivitate festivior. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, quando pro fide Domini Dei nostri perferimus praeparatum supplicium, ne amittamus acquisitae fidei indumentum.» Quin et populum publica voce clamando, ita ad constantiam in fide excitabant: «Ne timeatis, o populi Dei! ne formidetis minas et terrores praesentium tribulationum, sed potius moriamur pro Christo, quoniam ipse mortuus est pro nobis.»

Erat inter eos puer, nomine Maximus; hunc a morte liberare cupiebant ariani, dicentes: «Infantule, quid festinas ad mortem? Dimitte eos, insaniunt; et audi consilium nostrum, ut possis invenire vitae remedium, et tanti regis adire palatium.» Quibus auditis, puer inclamavit: «Nemo me separat a sancto Patre meo Liberato abbate, et fratribus meis, qui me in monasterio nutrierunt. Cum ipsis sum in timore Dei conversatus, cum ipsis desidero passionem suscipere, cum quibus credo me et futuram gloriam invenire. Nolite putare, quia potestis seducere pueritiam meam. Simul nos septem voluit Dominus congregare, simul dignabitur omnes uno martyrio coronare, uti fecit septem Machabaeis. Nam si negavero eum, ipse negabit me, uti ipse praedixit.»

Ducti ergo sunt in altum mare, ubi ignis accensus est, sed mox nutu Dei exstinctus; idque secundo et tertio contigit. Quare tyrannus pudore et ira fremens, jussit eis vectibus remorum cerebrum comminui, itaque enecari. Tali ergo genere mortis felicem animam Deo exhalarunt, quorum corpora mare praeter naturam, eadem hora illaesa in terram exposuit, ad quod tyrannus expavit: clerus ea honorifice sepelivit. Ita Victor Uticensis, lib. III Persec. Wandal. in fine.

Simili modo crucem in fronte ostentabat, de eaque gloriabatur S. Augustinus; ita enim scribit in Psalm. CXII: «Usque adeo de cruce non erubesco, ut non in occulto loco habeam crucem Christi, sed in fronte portem.» Et serm. 2 in Parasceve: «Crucem illam, in qua ille crucifixus est in corpore, nos gestamus in fronte.» Et in Psalm. XXXVI: «A locis suppliciorum fecit crux transitum ad frontem Imperatorum.» Quocirca Tertullianus, lib. V Contra Marcionem, crucis signum appellat «signaculum frontium.» Unde patet Christianorum olim communem morem, fuisse, formare signum crucis in fronte. Cujus moris causam dat S. Augustinus in Psalm. XXX: «Non sine causa, inquit, signum suum in fronte nobis figi voluit, tanquam in sede pudoris, ne Christi opprobrio christianus erubescat.» Aliam dat serm. 20 De diversis, recens editis Lovanii: «Si portas, inquit, in fronte signum humilitatis Christi, porta in corde imitationem humilitatis Christi.» Tertiam dat tract. 36 in Joannem: «Ipsam, inquit, crucem de diabolo superato tanquam trophæum in frontibus fidelium positurus erat.» Et S. Cyprianus, lib. II Testim. XVII: «Hic, ait, est lapis, quo David frontem Goliæ percussit et occidit.» Quartam dat S. Cyrillus, cateches. 14: «Non pudeat, ait, nos crucis Christi. Quod si aliquis id occultet, tu manifeste te signa cruce in fronte, ut dæmones signum regis videntes, trementes procul fugiant.» Idem ait S. Chrysostomus hom. 55 in Matth. Quintam dat S. Agnes apud S. Ambrosium, serm. 90: «Posuit, ait, signum in faciem meam, ut nullum praeter eum amatorem admittam,» q. d. Gero signum crucis in fronte, ut omnibus ostendam me esse servam, sponsam et ancillam Christi. Sextam dat Caesarius Arelatensis, hom. 5 De Paschate, ut signo crucis quasi titulo consecremur in domum et templum Dei: «Hodie, inquit, agnus ille offertur, quando postes domorum sanguine illius jubentur inscribi, id est titulo crucis frons nostra depingi.» Denique in fronte nostra celebratur et glorificatur crux, quae in Calvariae monte fuit irrisa et infamata.

Ita Gretserus, tom. I De Cruce, lib. IV, cap. XXXIX. Qui et cap. XXXX ostendit, hac de causa ethnicos et haereticos frontes martyrum exquisitis poenis excruciasse, quod ipsi se ibidem signarent cruce, quam ipsi extreme oderant.

Ita factum est S. Glyceriae martyri sub Antonino Pio, ut patet ex ejus Vita 10 maii; et S. Armogasti martyri, cujus frontem cruce signatam ita arcte nervis constrinxerunt ariani, ut resonare et mugire viderentur: sed virtute crucis, aut fila aranearum, Sancto coelum respiciente, crepabant, inquit Victor Uticensis, lib. I Persec. Wandalic.

S. Theophanes et Theodorus a Theophilo Imperatore, crucis et imaginum hoste, in fronte notis compuncti sunt, quas recenset Zonaras tom. V in Theophilo.

Refert Gregorius Turonensis, libro III Miracul. S. Martini, cap. XXIII, S. Martinum apparuisse cuidam muto et surdo, eumque sanasse pingendo in fronte ejus signum crucis, ac dicendo: «Dominus te sanum fecit, surge et propera ad ecclesiam, et age gratias Deo tuo.»

Eusebius in Vita Constantini, lib. III, cap. II, refert Constantinum solitum signare frontem cruce, «quasi trophaeo victorioso.» Nam ipse contra Maxentium ancipiti praelio dimicaturus vidit signum crucis in coelo, illique adscriptum: ἐν τούτῳ νίκα, id est, in hoc vince. Dubitanti quid hoc sibi vellet, nocte sequenti apparuit Christus cum crucis signo in coelo monstrato, ac praecepit ut ejus ad instar vexillum sive labarum efformaret, quo in praelio contra hostes uteretur: fecit, et Maxentium vicit. Ita Eusebius, lib. IX Hist. et in Vita Constantini, lib. I, cap. XX et XXII.

Quocirca idem Constantinus contra Byzantinos dimicans, ac semel et iterum ab iis caesus, tandem oculos in coelum sustollens, Deumque invocans, vidit iterum crucem stellis sicut antea effigiatam, eique subscriptum: «In hoc ipso signo omnes hostes vinces.» Postridie ergo signum crucis in acie praeferri curans, fortiter illos vicit, et urbem ipsam cepit, quam imperii arcem ac caput constituit, et ex suo nomine Constantinopolim nominavit. Ita Nicephorus, lib. VII Hist. cap. XLVII.

Hac de causa Sanctos omnes tantopere crucem honorasse, adamasse, sitiisse legimus. Inter quos eminens fuit S. Andreas, cujus crucifigendi ad crucem affectuosa salutatio, fidelium omnium animos ad crucis amorem accendit. Similis fuit ardor S. Petri et S. Philippi euntium ad crucem.

Denique putant nonnulli, teste Salmerone in cap. XXIV Matth. 30, cruce quasi tessera et trophaeo, in frontibus insigniendos omnes Beatos in coelo, ut significetur eos merito crucis tam Christi, quam suae coelum possidere: idque allegorice, vel potius anagogice hic significari, cum dicitur: «Signa thau super frontes virorum gementium;» litteraliter vero idipsum dicere S. Joannem, Apocal. cap. VII, vers. 3, dum ait: «Signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.»

S. Leo, serm. 9 De Quadragesima: «Certa, inquit, atque secura est exspectatio promissae beatitudinis, ubi est participatio Dominicae passionis.»

In Vita S. Calliopii, 7 aprilis, narratur quod, cum ipse pro fide Christi crucifigeretur, vox audita sit de coelo: «Veni, civis Christi et cohaeres sanctorum angelorum.» S. Julia ancilla ob fidem christianam crucifixa constanter in cruce efflavit spiritum: de cujus ore sancto columba exivit, et coelum petiit, uti refert Ado 22 maii, et ex eo Baronius, tom. VI, anno Christi 440.

Hac de causa Sanctos omnes tantopere crucem honorasse... Denique S. Ephrem crucem gestabat in fronte, uti docet ejus imago ad vivum expressa ex prisca quae exstat Constantinopoli, quam ejus operibus praefixit Gerardus Vossius. Hinc S. Ephrem, serm. De Panoplia, sive armatura spiritali, et serm. De S. Cruce, tomo III, crucem vocat scutum et panopliam christianorum contra omnes hostium insultus, ac pulchra et magnifica cruci dat elogia et encomia. Audi pauca e multis, serm. De S. Cruce: «Crux, spes christianorum. Crux, resurrectio mortuorum. Crux, claudorum baculus. Crux, pauperum consolatio. Crux, frenum divitum. Crux, superborum eversio. Crux, triumphus adversus daemones. Crux, juvenum paedagogus. Crux, inopum abundantia, desperatorum spes, navigantium gubernatio. Crux, fluctuantium portus, oppugnatorum murus. Crux, orphanorum ac pupillorum pater, justorum consiliarius. Crux, afflictorum consolatio ac sublevamen. Crux, infantium custos, vivorum caput, senum corona. Crux, lumen eorum qui in tenebris sedent; et regum magnificentia. Crux, servorum libertas, imperitorum sapientia, barbarorum philosophia. Crux, Prophetarum praedicatio, Apostolorum comes, Martyrum gloriatio. Crux, virginum pudicitia, sacerdotum gaudium. Crux Ecclesiarum firmamentum, ac orbis terrarum securitas. Crux, imbecillorum fortitudo, aegrotorum medicina. Crux, leprosorum purgatio, paralyticorum erectio. Crux, cibus esurientium, et fons sitientium. Crux, monachorum fiducia, nudorum tegumentum.»

«Haec in medio terrae plantata, sapientissime fines mundi complexa est. In hac exaltatus Christus Deus noster, vicissim captivam duxit captivitatem, voracissimum inferni dirupit ventrem, nimisque patulum diaboli os obstruxit. Hac crucis armatura muniti sancti Apostoli, omnem inimici potestatem conculcarunt, cunctasque gentes suis sagenis ad hujus adorationem attraxerunt et congregarunt. Hac thoracis loco amicti milites Christi, sancti Martyres quascumque artes et adinventiones, audaciamque tyrannorum superarunt. Hanc sancti bajulantes monachi, abdicato saeculo, ingenti cum gaudio et alacritate, in solitudinibus et montibus, speluncis et terrae cavernis sibi mansiones delegerunt. O ineffabilem atque immensam benignissimi Dei bonitatem, qui tot et tanta bona per crucem generi humano donavit! Gloria ipsius benignitati, et adoratio atque imperium in sempiterna saecula. Amen.»

5. Hac de causa Sanctos omnes... S. Chrysostomus hom. 8 in diversos: «Gaudentes, ait, hoc signum levemus in frontes, quod daemones, cum viderint, contremiscunt; nam qui aurea capitolia non timent, crucem timent.» Quocirca apud Aethiopas christianos, puta Abyssinos, mos est ut populus cruces e collo pendulas gestet; monachi hoc amplius, etiam manu. Auctor est Damianus Goes in Ethiopia.

Imo S. Ephrem crucem gestabat in fronte, uti docet ejus imago ad vivum expressa ex prisca quae exstat Constantinopoli... (continuing passage on the cross in various cultures and peoples)


Versus 6: The Little Child

6. Parvulum. Id est parvulos, quos parentes a puero sua impietate imbuebant; hos enim cum parentibus occiderunt Chaldaei. Vel ergo erant doli et peccati capaces et noxii, et consequenter rei mortis: vel, si infantes erant, ideoque innoxii, parentes eorum caede puniebantur. Infantes vero felices erant, quorum malam educationem, et animae interitum Deus morte praecidebat. Ita Scholiastes. Vere Plutarchus: «Sicut, ait, ischiacis medici pollicem adurunt, et cum alibi doleant, alibi admovent remedium: ita Deus nonnunquam, ut patres sanet, saevit in filios.»

NE OCCIDATIS. Hebraeus et Septuaginta, ne appropinquetis.

A SANCTUARIO. Septuaginta, a sanctis, id est, ut Theodoretus, primo sacerdotes mihi consecratos occidite; ut qui gradu et scelere excellit, etiam reliquos supplicio praecedat; ut quibus occasio fuit ruinae, exemplum sit necis.

COEPERUNT ERGO A VIRIS SENIORIBUS, scilicet a 25 sacerdotibus, qui adorabant solem orientem, cap. praeced., vers. 16, qui erant ante faciem domus, id est templi, scilicet inter vestibulum et altare. Simili modo ait S. Petrus epist. I, IV, 17: «Tempus est ut incipiat judicium a domo Dei.» Passim hic seniorum scelera insectatur Propheta, quia hi junioribus erant causa peccati ruinaeque, et quia erant obstinati, et incorrigibiles. Ambrosius Leonis, cap. CCLXXXV Problem., hoc problema proponit: «Cur senes non corriguntur, ut juvenes?» ac respondet: «An quia senes duri sunt ob dessicatum corpus, spiritum et animam? Durum autem manens, est et immutabile. An quia juvenibus vel una vel altera aetas superest? hac enim omnia fere mutari consuetum est. Senes vero a nulla aetate altera mutari queunt: sunt enim in extrema. Eam ob rem quae semel obduxere, ea retinere ac servare solent.»


Versus 7: Defile the House

7. CONTAMINATE DOMUM, id est templum, id est atrium sacerdotum, ut in loco sancto quo peccarunt, occidantur, q. d. Implete atrium cadaveribus impiorum sacerdotum. Subaudi: Et fecerunt ita. Unde eo peracto, dicit illis: «Egredimini.» Ipsa concisa narratio significat rem subito, et quasi in momento peractam. Ita Maldonatus.


Versus 8: I Remained

8. Remansi ego solus superstes, subaudi, cum signatis: vel, solus in templo inter sacerdotes: nam hi omnes videntur caesi. Unde Angelus jussus fuit signare aliquos in civitate, sed neminem in templo.

EFFUNDENS. Id est nihil retinens de furore, sed totum eum effundens, ut totum Judaeorum populum deleas.


Versus 9: The House of Israel

9. Domus Israel. Ita vocat eos, qui ex decem tribubus remanserant in Juda.

Sanguinibus. Chaldaeus homicidiis; Septuaginta, injustitiam, et immunditiam. Sanguines enim vel effusio sanguinis, per catachresin significat quaevis enormia scelera, uti jam saepius dixi.

AVERSIONE. Hebraice מוטה mutte, id est declinatione, defectione, scilicet a Deo ad idola. Per aversionem ergo significat violationem primae tabulae Decalogi, uti per sanguines secundae.

DIXERUNT ENIM: DERELIQUIT DOMINUS TERRAM, ET DOMINUS NON VIDET, q. d. Hic est fons omnium scelerum, quod impii negent Dei providentiam videre, curare, punire, praemiare facta hominum.


Versus 10: Their Way

10. VIAM, actiones.


Versus 11: I Have Done as You Commanded Me

11. FECI SICUT PRAECEPISTI MIHI. Signavi thau gementes, innoxios et pios, uti praecepisti vers. 4.